(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Opera omnia [electronic resource]"

R. P. FRANCISCI 



SUAREZ 



E SOCIETATE JESU 



OPERA OMNIA 



EDITIO NOVA, A CAROLO BERTON, 

CATHEDRALIS ECCLESI.E AMBIANENSIS VICARIO, 

INNUMERIS VETERUM EDITIONUM MENDIS EXPURGATA, ADNOTATIONIBUSQUE IN ULTIMUM TOMUM 

RELEGATIS ILLUSTRATA, 

REVERENDISSIMO ILL. DOMINO SERGENT, EPISCOPO CORISOPITENSI , AB EDITORE DICATA. 



TOMUS VIGESIMUS TERTIUS BIS. 




PARISIIS 

APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM, 

Via vulgo dicta Delambre, 5. 



MDGCCLXI. 



INDEX MSPUTATIONUM AC SECTIONUM 



QVM IN HOG TOMO CONTINENTUR. 



DISPUTATIO XXV. 

DE SUSPENSIONE. 

$KGT. I. Quce sit propria ratio hujus censurce. 1 

Sect. II. Quotuplex sit suspensio. 4 

DISPUTATIO XXVI. 

DE SUSPENSIONE AB OFFICIO. 

Sect. I. Utrum simplieiter lata privet usu ordinis, et 
jurisdictionis. 10 

Sect. II. De culpa viqlantis suspensionem ab officio. 16 
Sect. III. Utrum suspendat etiam a beneficio, vel aliquo 
actu sacro vel profano. 19 

Sect. IV. De effectibus suspensionis partialis ab officio. 

23 
DISPUTATIO XXVII. 



31 
43 



45 
47 
50 
53 
56 



DE EFFECTIBUS SUSPENSIONIS A BENEFICIO . 

Sect. 1. Quos effectus habeat simpliciter lata. 
Sect. II. De suspensione partiali. 

DISPUTATIO XXVIII. 

DE CAUSIS SUSPENSIONIS. 

Sect. I. Quis possit illam ferre. 

Sect. II. In quas singulares personas eadat. 

Sect. III. An cadat in communitatem. 

Sect. IV. Ob quam culpam ferri possit. 

Sect. V. Quis modus servandus in illa ferenda. 

DISPUTATIO XXIX. 

DE AB60LUTIONE SUSPENSIONIS. 

Sect. I. Quomodo et a quo auferatur suspensio, quce 
est pura pcem. 59 

Sect. II. Quomodo et a quo tollatur ob contumaeiam 
lata. 67 

Sect. III. De forma absolvendi a suspensione. 73 

DISPUTATIO XXX. 

DE DIFFERENTIA SUSPENSIONIS A DEPOSITIONE ET 
DEGRADATIONE. 

Sect. I. Quomodo suspensio a depositione differat. 75 

Sect. II. Quomodo degradatio a suspensione et a depo- 

sitione differat. 83 

DISPUTATIO XXXI. 

DE SUSPENSIONIBUS IN PARTICULARI IPSO JURE LATIS. 

Sect. I. De suspensionibus in ordinatione contractis. 87 
Sect. II. De suspensionibus objisum ordinis cum viola- 

tione censurce. 116 

Sect. III. De suspensionibus propter peccata contra 

obligationes elerieorum proprias. 120 

Sect. IV De suspensionibus propter peccata laicis 

communia. 127 

xxm bis. 



15% 



157 
159 



Sect. V De suspensionibus in Episeopos et Capitula. 

144 
SecT. VI. Quas incurrant Religiosi. 

DISPUTATIO XXXII. 

DE INTERDICTO IN COMMUNI. 

Sect. I. Quid sit. 
Sect. II. Quotuplex sit. 

DISPUTATIO XXXIII. 

DE primo effectu interdicti, qui est sacramentorum 

PRIVATIO. 

Sect. I. Quorum sacramentorum usu privet. 172 

Sect. II. De culpa violantis hoc interdictum. 189 

Sect. III. De pcena ejusdem violationis. 191 

DISPUTATIO XXXIV. 

DE secundo effectu interdicti, qui est divinorum 

OFFICIORUM PROHIBITIO. 

Sect. I. De prohibitione sacrificii Missce per interdic- 

tum generale loci. 198 

Sect. II. De prohibitione Misseeper dlia interdicta. 210 

Sect. III. Quw alia divina officia prohibeat. 213 

Sect. IV. De culpa et pcena clerici sic violantis inter- 

dictum. 223 

Sect. V- De culpa et pcena laici violantis interdic- 

tum. 232 

DlSPUTATiP XXXV 

DE TERTIO EFFECTU INTERDICTI, QUI EST ECCLES1ASTIC.E 
SEPULTUR^, VEL INGRESSUS ECCLESLE PRIVATIO. 

SECT. I. Utrum interdictum generale loci privet ibi 
Ecclesiastica sepultura. .236 

Sect. II. An etiam interdictum speciale loci. 242 

Sect. III. An personale interdictum eadem privet. 243 
Sect. IV. An interdictum privet ingressu Ecclesice. 245 

DISPUTATIO XXXVI. 

DE CAUSIS INTERDICTI. 

Sect. I. Quis possit ferre interdictum. 253 

Sect. II. Quis possit interdici. 254 

Sect. III. Quam ob causam ferri possit. 258 

Sect. IV. Qum forma servanda sit in interdicto ferendo. 

262 
DISPUTATIO XXXVII. 

DE INTERDICTIS IPSO JURE LATIS. 



Sect. I. Quce et quot sint ipso jure lata. 

Sect. II. An jure latum obliget ante sententiam. 

DISPUTATIO XXXVIII. 

DE RELAXATIONE INTERDICTI. 

Sect. I. Utrum per solam relaxationem cesset. 

Sect. II. Quis possit illud relaxare. 

Sect. III. De forma in relaxatione servanda. 



271 



272 
280 



INDEX DISPUTATIONUM AC SEGTIONUM 
DISPUTATIO XXXIX. 



DE CESSATIONE A DIVINIS. 

Sect. I. Quid et quotuplex sit. 286 

Sect. II. Quos effectus habeat. 292 

Sect. III. Quomodo ferenda sit. 303 

Sect. IV. A quo et-quomodo tollenda sit. 308 

DISPUTATIO XL. 

DE irregularitate in generali. 

Sect. 1. Quid sit, et qua potestate introducta. 309 

Sect. II. Quos habeat effectus. 314 

III. Quotuplex sit, et ob quam causam incurra- 

331 

IV. Utrum solo Ecclesiastico jure imponatur, 

V. Utrum ferri debeat per jus expressum. 

VI. An dubium facti excuset illam. 

VII. Qui possint illam contrahere. 



Sect. 
tur 
Sect. 
Sect. 
Sect. 
Sect. 
Sect. 



VIII. Quw sit forma illam ferendi. 



341 
348 
356 
360 
363 



DISPDTATIO XLI. 

DE MODIS, QUIBUS TOLLITUR IRREGULARITAS. 

Sect. I. Utrum sola dispensatione tollatur. 
Sect. II. Quis possit in ea dispensare. 
Sect. 111. Quw sit forma dispensationis 



illius. 



370 
374 
380 



DISPUTATIO XLII. 



DE 



IRREGULARITATE CONTRACTA EX DELICTO CIRCA' USUM 
SACRAMENTORUM. 

Sect. 1. Utrum contrahatur per indebitam susceptio- 
nem baptismi. 383 

Sect. II. Utrum per indebitam susceptionem alterius 
sacramenti extra ordines. 388 

Sect. 111. Utrum per indebitam susceptionem ordinum. 

390 

Sect. IV. Utrum per indignam ordinis usurpationem. 

395 

Sect. V. Utrum per indignam prdinis administratio- 
nern. 403 

DISPUTATIO XLIII. 

DE IRREGULARITATIBUS QU^ EX ALIIS DELICTIS 
CONTRAHUNTUR. 

Sect. I. Utrum per hceresim incurratur. 407 

Sect. H. Ad quas personas extendatur ob crimen hw- 

resis. 41 

Sect. III. Utrum ad hcereticorum filios, et neophytos 

extendatur. 414 

Sect. IV. Utrum propter simoniam, vel aliud vitium 

religioni contrarium incurratur. 419 

Sect. V- Utrum propter alia crimina. 422 

DISPUTATIO XLIV. 

DE IRREGULARITATE EX HOMICIDIO VOLUNTARIO. 

Sect. I. Quw voluntas requiratur ad illud. 425 

Sect. II. Utrum ad hanc irregularitatem effectus re- 

quiratur. 427 

Sect. III. Quis incurrat irregularitatem homicidii 

hujus. 432 

Sect. IV. Qualis sit irregularitas hcec. 446 

DISPUTATIO XLV 

DE IRREGULARITATE HOMICIDII CASUALIS. 

Sect. I. Utrum per homicidium indirecte voluntarium 
trreyiiiuritas contrahatur 448 



Sect. II. Quibus modis, et a quibus incurratur. 448 
Sect. III. Quando illam incurrant cooperantes. 452 
Sect. IV Utrum incurratur per omissionem obviandi 

illi. 456 

Sect. V Utrum ex homicidio cusuali secuto ex opere 

licito contrahatur. 459 

Sect. VI. Utrum contrahatur ex homicidio ex opere 

illicito. 463 



DISPUTATIO XLVI. 

DE IRREGULARITATE EX HOMICIDIO NECESSARIO , 
DEFENSIONEM FACTO. 



SEU IN 



Sect. I. Utrum incurratur ex homicidio in defensionem 
propriw personw. 471 

Sect. II. Utrum incurratur ex homicidio in defensio- 
nem bonorum temporalium. 476 

Sect. III. Utrum ex homicidio indefensionemproximi. 

480 

DISPUTATIO XLVII. 

DE IRREGULARITATE EX HOMICIDIO OB DEFECTUM 
LENITATIS. 

Sect. I. Utrum judex ferens sententiam in causa san- 



guinis fiat irregularis. 
Sect. II. Utrum accusator in eadem causa. 
Sect. III. Utrum testis in causa eadem. 
Sect IV. Utrum curiales, et ministri justitiw. 
Sect. V. Utrum militantes in bello injusto. 
Sect. VI. Utrum mutilantes in bello justo. 
Sect. VII. Utrum per alias actiones contrahatur 

gularitas. 

DISPUTATIO XLVIII. 



482 
488 
495 
498 
501 
503 
irre- 
508 



DE IRREGULARITATE ex infamia. 

Sect. I. Quid sit infamia et quotuplex. 

Sect. II. Utrum infamia ex crimine inferat irregula- 



508 



ritatem. 
Sect. III. Utrum infamia ex alieno delicto. 

DISPUTATIO XLIX. 



516 
520 



DE IRREGULARITATE ex bigamia. 

Sect. I. Utrum ex propria bigamia contrahatur. 522 
Sect. II. Utrum ex duplici matrimonio non valido. 524 
Sect. III. Utrum ex unico matrimonio vero. 529 

Sect. IV. Utrum ex unieo matrimonio nullo. 534 

Sect. V. Quojure introducta sit, et quos habeat effectus 
irregularitas bigamice. 535 

Sect. VI. Quis possit in illa dispensare. 538 

DISPUTATIO L. 

DE IRREGULARITATE ex defectu natalium. 

Sect. I. Quot modis fiant legitimi. 543 

Sect. II. Quot sint species illegitimorum. 546 

SECT. 111. Utrwnomnes illegitimi sunt irregulares. 548 
Sect. IV- Utrum omnes, quorum origo incerta est. 550 
Sect. V. Quibusmodisauferaturhcecirregularitas. 554 

DISPUTATIO LI. 

DE irregularitate ex defectu personali inculpabili. 

Sect. I. Utruni, incurratur ex defectu animw. 561 
Sect. 11. Utrum ex defectu corporis. 505 

Sect.UI. Utrum ex de/ectu bonorum temporaiium. 571 



DISPUTATIONES P. D. FRANCISCI SUAIIEZ 



E SOCIETATE JESU 



DE GENSURIS IN GOMMUNI 

ET IN PARTICULARI DE EXCOMMUNTCATIONE , 
SUSPENSIOXE, ET INTERDICTO, AG PR.ETEREA DE IRREGULARITATE. 



CONTINUATIO. 



DISPUTATIO XXV 

DE SUSPENSIONE QUOAD ESSENTIAM ET SPECIES 

EJUS. 

Multiplex suspensionis significatio. — De 
hac secunda specie censurae, juxta consuetam 
methodum, dicemus prius, quae ad commu- 
nem rationem suspensionis spectant, deinde 
ad singulas jure latas descendemus. Nomen 
autem suspensio multiplex est ; Latinis enim 
animi dubiam et incertam eventus expecta- 
lionem significat ; ac deinde corporis suspen- 
dium, certumque supplicii genus, quod etiam 
apud Jurisperitos sigtiifieat; et prfelerea dila- 
tionem, quse in usu vel rei expeditione inter- 
ponitur; sic enim dicitur suspendi sententia, 
officium, etc. Prater haec vero applicata est 
heec vox in jure canonico ad significandam 
quamdam speciem censura?; nam licet inter- 
dum latius sumatur, ut pro interdicto ab in- 
gressuEcclesia?, c. 1 de Sentent. "excommun., 
in 6, et pro impedimento utendi aliquo tem- 
porali munere, Extravag. unic. Joannis XXII, 
de Sent. excommun., qute non est poena spi 
rilualis, nec propria clericorum, nec cen- 
sura , nihilominus stricte sumpta significat 
poenam spiritualem propriam clericorum, ac 
censuram, de qua hic est sermo. Supponi- 
musque dari hoc genus censurae et poense, 
esseque ab aliis distinctum, juxta c. Quse- 
renti, de Verbor significatione, et superius 
dicta de censuris in communi, qure in sequeu- 
tibus clariora fient; ubi etiam explicabimus, 
quomodo interdum hsec pcena, licet spiritualis 
sit, non sit propria censura. 
xxiii bis. 



SECTIO I. 

Quae sit propria ratio hujus censurae. 

I Ratio dnbitandi. — Ratio dubitandi est, 
quia propriee differentise censurarum non 
possunt explicari nisi in ordine ad effectus 
suos; nam, cum censura nihil aliud sit, quam 
spirituale quoddam vinculum privans homi- 
nem usu aliquorum bonorum, seu ligans, vel 
impediens illum in ordine ad aliquos actus, 
non potest propria ejus ratio sine habiludine 
aliqua ad proprios ejus effectus intelligi. At 
vero suspensio nullos effectus proprios ha- 
bere videtur, quos excommunicatio, vel in- 
terdictum non habeant; et ideo difficile est 
propriam illi differentiam, seu rationem 
assignare. Nam ad summum poterit distingui 
ab excommunicatione majori tanquam pars a 
toto, seu tanquam magis vel minus prohi- 
bens; quomodo distinguitur etiam excommu- 
nicatio minor a majori ; erit ergo suspensio 
tanquam qupedam excommunicatio minor, 
non vero propria species censuree. 

Definitio suspensionis. 

2. Genus definitionis. — Datur suspensio 
qux non est censura. — In definitione sus- 
pensionis tradenda , varie loquuntur Docto- 
res, et Summistse; omissis vero multis, quae 
referre inutile esset, breviter dicendum est, 
suspensionem esse, censuram quamdam Ec- 
clesiasticam, qua tninister Ecclesise impedi- 
tur, ne functiones Ecclesiasticas exerceat, ali- 
quaque Ecclesiastica potestate utatur. Qnse 

I 



definitio quoad genus constat ex dictis ; et 
per illud excluditur ab hac consideratione 
mortale peccatum, quod ab aliquibus suspen- 
sio appellalur, quia per illud impeditur sn- 
cerdos ne sacrum faciat, donec ab illo absol- 
vatur Sed impropriissima est loculio, quia 
illud impedimenlum nec est pcena, nec cen- 
sura Ecclesiaslici, nec est humano jure in- 
troduclum, sed inlrinsece concomitans talem 
culpam. Deinde per illud genus distinguitur 
lnec suspensio in universum et ab irregula- 
ritate, et ab onini poena Ecclesiastica, quse 
censura non est, et specialitcr ab omni genere 
suspensionis, quee non per modum censurae, 
sed tantum per modum poenre imponitur, 
quod est frequens in jure. Quotiescumque 
enim suspensio imponilur solum ut deliclum 
puniatur, et non ut a contumacia recedatur, 
non habet ralionem censuree, sed solius 
pcenaa, juxta principia posita de censuris in 
coinmuni. Quod aulem spepius feratur sus- 
pensio in hunc modum, constat ex cap. Tam 
litteris, de Testibus, et cap. Cum in cunclis, 
§ ult., de Eleclione, in 6, etClement. 1, § pe- 
nult., de Heereticis, et Clement. 2, de Poenis, 
traduntque Canonistae his locis; et lnnocen- 
tius incap. 1 deExcessibusPreelatorum, n. 3, 
et Abbas, in cap. Reprehensibilis, num. 3, et 
cap. Ssepe, nuin. 16, de Appell. 

3. Quid differat inter utramque suspensio- 
nem. — Aliud discrimen inter utramque sus- 
pensionem. — Tertium discrimen. — Differt- 
que pracipue inter utramque rationem 
suspensionis, quod illa, quae est pcena, et non 
censura, imponitur ad certum tempus; quse 
vero est censura, non potest habere termi- 
num prsefixum. Prior pars conslat ex juribus 
citatis. et ex cap. 1 de Sentenlia excommu- 
nicationis, in 6, et cap. 2 de Tempor ordin., 
in 6, el ratione, quia suspensio est poena pro- 
portionata culpse; ergo quo major fuerit 
culpa, eo diuturnior erit suspensio; et con- 
sequenter pro ratione culpse talem habebit 
prasfixum terminum. Ilem in hoc differl (inter 
alia) a depositione, quod depositio est perpe- 
tua, et sine spe restitulionis, ut infra dice- 
mus ; suspensio aulem esse potest ob certum 
ternpus. Unde, cum illa suspensio, qute est 
poena, respiciat lantum culparn praeterilam, 
et non resipiscentiam in futurum, nam in hoc 
differt a propria censura, non repugnat ut in 
praefixum lerminum feralur. Altera vero pars 
conslat ex superius diclis de censuris in com- 
muni, ubi oslensum est, nullam propriam 
censuram posse ferri ad praefixum tempus. 



DISP. XXV DE SUSPENSIONE IN COMMUNI. 

Et ratio sumitur ex contrario fundamento; 
nam illa suspensio, quae est censura, praaci- 
pue fertur ad reprimendam contumaciam, et 
ut homo a culpa recedal; ideoque non potest 
habere olium terrninum, nisi, donec recedat 
ab illa. Unde est alia differentia, quod sus- 
pensio, quaj esl tantum poena, non requirit 
prseviam monitionem , quia ferlur propter 
culpam pmeteritam, etiamsi non hal)eat trac- 
tum (ut aiunl) sucoessivum ; at vero suspen- 
sio, qua3 est censura, semper requirit moni- 
tionem praeviam, sallem illam, quse includiiur 
in illa conditione, si hoc feceris, vel, nisi sa- 
tisfeceris, ut supra generalim dictum est. 
Demuin ex eodem principio oritur aliud dis- 
crimen, quod , quando suspensio est pura 



pcena , et ad certum tempus ponitur, illo 
elapso per se cessat, sine alia absolulione, 
quia causa non operatur ultra praefixum sibi 
terminum, nec prohibitio ad tempus certum 
facla extra illud obligat. Sicut enim qui rele- 
gatus est ad certum tempus, potest eo elapso 
libere ad palriam redire, quia jam pcense sibi 
impositas salisfecit, ila suspensus ad certum 
tempus, poslea libere suum officium exercet, 
in quo couveniunt Doctores cum Gloss. in 
Clement. 1, de Decim., verb. Donec, et in 
cap. Sacro, de Sententia excommunicationis, 
verb. Per mensem. At vero, quando suspen- 
sio est proprie censura, ut tollatur, necessaria 
est absolutio, sicut prior GIoss. citata signifi- 
cat, et clarius tradit Gloss., in c. Si quorum- 
dam, de Solulionibus, et latius inferius in 
ultima parte hujus maleriee dicemus. De sus- 
pensione ergo, quse est pura pcena, fere nilril 
speciale dicendum occurrit; nam prseter ea, 
quaj sunt de ralione pceme, ut sic, solum 
addit, quod sil in tali maleria, et per prohi- 
bilionem talis, vel talis actus; et ideo defini- 
mus suspensionem, quse est censura ; inter 
tractandum autem de illa simulexplicabimus 
omnia, quee alleri communia sunt. 

4. Differentia definilionis suspensionis a 
minori excommunicatione. — Divisio suspen- 
sionis in majorem et minorem rejicitur. — 
Utrum major pcena sit suspensio, an excom- 
municatio minor — Additur in deiinitione 
differenlia inter hanc censuram, et duas alias, 
quam nunc respectu excommunicationis(quo- 
niain ejus ratio jam a nobis satis explicata 
esl) ex professo declarabimus, respeclu vero 
inlerdicti allingemus solum, donec de inter- 
dicto dicamus. Ab excommunicatione igitur 
minori manifesle differl suspensio ex vi illius 
particulae. Quia excommumcatio minor pri- 



SECT. I. QILE SIT PROPRIA RATIO HUJUS CENSURjE. 



vat solum passiva susceptione sacramento- 
rum; suspensio vero non consistit in priva- 
tione passiva, sed activa, et non limitatur ad 
sacramenta, sed ad alias funcliones se exten- 
dit; imo aliqua est suspensio, quse nullo usu 
sacramentorum privat, ut infra dicam. Unde 
non video, quo fundamento Abbas, in c. ult. 
de Cleric. excom. minislr., distinguit suspen- 
sionem in majorem, et minorem, et hanc 
posteriorem esse dicit, qua; privat passiva 
receptione sacramentorum ; nullum enim tale 
genus censuree distinctse ab excommunica- 
tione minori in jure reperitur. Si autem 
ipsammet excommunicalionem minorem sus- 
pensionem appellat, et confundit censuras, et 
voce utitur praeter communem morem. Diffe- 
rentia ergo assignata illa duo et re et nomine 
distinguit. Ex illa vero colligunt aliqui, et 
indicat Cajet., verb. Suspensio, graviorem 
pcenam esse excommunicationem minorem , 
quam suspensionem , quia prival usu maxi- 
morum bonorum spiritualium, qualia sunt 
sacramenta, et privat usu passivo, qui nobis 
magis necessarius est. Verumtamen si consi- 
deremus communem usum, et sensum Eccle- 
siae, gravior pcena videtur esse suspensio ; 
unde et pro gravioribus criminibus imponi 
solet. Et per sentenliam ab homine frequen- 
ter imponitur. Ratio autem esse potest, quia, 
licet excommunicatio minor privet usu pas- 
sivo sacramentorum, el suspensio activo, qui 
non videtur ita utilis ex opere operato, tamen 
ex se est valde utilis ex opere operantis, et 
est vel sanctior, vel seque sanctus; unde 
sanclitatem in ministro requirit, non minus, 
quam in suscipiente. Et aliunde videtur esse 
honorabilior usus, et hac ratione secundum 
hominum apprehensionem in majori existi- 
matione haberi. Deinde excommunicatio mi- 
nor juxta usum Ecelesiee facilius tollitur, 
regulariler loquendo, quam suspensio, unde 
nunquam reservatur, quod tamen in suspen- 
sione frequenter fit. Denique quamvis spiri- 
tualia boua majora sint, hominibus tamen 
onerosior esse solet privatio temporalium, 
vel quia sensibiliora sunt, vel quia eorum 
jactura minus reparabilis existimatur; sus- 
pensio autem, prteserlim a beneficio, secum 
affert aliquam jacturam temporalium bono- 
rum; quia ergo in ratione pcenae illa major 
est. quae magis affligit, ideo ex hac etiam 
parte suspensio gravior pcena eensetur. 

5. In quo differat suspensio ab interdicto. 
— Discrimen aliud suspensionis ab aliis cen- 
suris. — Atque ad eumdeua modum pro nunc 



intelligitur discrimen inter suspensionem, et 
interdictum. Nam interdictum ex se magis 
privat usu passivo, quam activo, scilicet usu 
sacramentorum , Ecclesiastica sepultura , et 
officiis divinis; suspensio vero minime, quia 
suspensus, et sacramenta recipere, et divinis 
officiis interesse , et sepultura Ecclesiastica 
frui potest. Quod si per inlerdictum privatur 
quis administratione acliva sacramentorum, 
id non obstat distinctioni harum censurarum, 
tum quia nihil velat, ut res diversae possint 
habere aliquem effectum communem; tum 
etiam quia sub diversa ratione illum habent; 
nam interdictum non privat activo usu for- 
maliter, ut sic dicam, quatenus talis est, id 
est, quatenus est exercitium, et functio Ec- 
clesiasticse potestatis, sed solum quatenus 
necesse est, ut illi intersit is, qui illum exer- 
cet; interdictus enim privalus est, ne alicui 
sacrae functioni interesse possit; propter 
quod, non solum exercendo Ecclesiasticam 
polestatem, verum etiam nec cooperando, 
aut ministrando aliquo modo potest collationi 
alicujus sacramenti inservire; cum tamen 
suspensus non privelur illo ministerio, quod 
laicus adhibere polest, vel in Missse sacrificio, 
vel alicujus sacramenti administratione. Ex 
quo oritur alia differentia, quae etiam ver- 
satur inler excommunicationem, et suspen- 
sionem, quod suspensio est propria censura 
clericorum, ferturque in eos formaliter, ut cle- 
rici sunt, aut beneficium habent; interdictum 
vero, vel excommunicatio communia sunt et 
clericis, et laicis; unde formaliter feruntur in 
fidelem, quatenus baptizatus est. Quod dis- 
crimen in illa paiticula definitionis, minister 
Ecclesiae, insinuatur, et in illa, Ecclesiasticas 
functiones; formaliter enim sermo est de 
functione Ecclesiastica , quatenus significat 
aclionem, et ministerium proprium alicujus 
Ecclesiasticse potestatis, quae clericorum pro- 
pria est. 

6. Differentia inter' suspensionem, et majo- 
rem excommunicationem . — Tandem hinc 
facilius erit discrimen inter suspensionem, 
et excommunicationem majorem explicare. 
Quod perspicuum videbitur, si dicamus dif- 
ferre tanquam includens et inclusum , quia 
excommunicatio major operatur quidquid 
suspensio, et multo plura, ut significavit D. 
Thom. in Addit., q. 22, art. 3, et satis constat 
ex tractatu de excommunicatione majori;nam 
privat omni Ecclesiastica functione, tam ad 
officium, quam ad beneficium Ecclesiasticum 
pertinente, non tamen sola illa , sicut sus- 



pensio, sed multis etiam aliis bonis et com- 
modis, tam spirilualibus, quam temporali- 
bus. Hoae tainen differentia, licet vera sit, 
non satis declarat diversitatem formalem, 
et quasi specifieam barum censurarum, ut 
oslendit ralio dubitandi in principio facta. 
Et ideo addendum est, illosmet effectus pri- 
vationis Ecclesiasticarum functionum sub di- 
versa ralione fieri per excommunicalionem, 
quam per suspensionem ; nam excommuni- 
catio privat omni communicalione, etita privat 
illis aclibus ut rationem communicationis 
parlicipant. Suspensio vero non respicit ra- 
lionem communicationis, sed formaliter pri- 
vat illis functionibus, quatenus sunt usus 
alicujus poteslalis Eeclesiasticse, ratione offi- 
cii, aul beneticii convenientis, quse est quasi 
formalis ralio objecliva hujus censurse, in 
qua fundantur aliee differentias quasi mate- 
riales, ut, v. gr., quod excommunicatio privet 
suffragiis Ecclesire, non vero suspensio, ut 
altigit D. Thom., in Addit., qusest. 22, art. 5, 
ad 2. Item, quod suspensio sit censura pro- 
pria clericorum ut sic, excommunicalio vero 
communior sit; et similes, quas cum aliis 
accidentalibus differentiis atligit Navarr., in 
Summ.. cap. 27, num. 65, quas non refero 
quia supponunt nonnulla , quse in discursu 
materiee explicanda sunt. 

SECTIO II. 

Quotuplex sit suspensio. 

1 . Divisio prima. — Improbatur quoad 
primum tnembrum. — Nonnullse divisiones 
suspensionis traduntur ab auctoribus, quse 
non omnes convenientes sunt. Tamen eas 
breviter attingemus, ut impropriis vocibus 
repudiatis veras species suspensionis elicia- 
mus, et explicemus. Primo ergo distinguunt 
Canonislse triplicem suspensionem , scilicet 
quoad se tantum, quoad alios tantum, quoad 
se et alios simul. Ila Abbas, in cap. ult. 
de Cleric. excomm. ministr., et Sylvesler, 
verb. Suspensio, num. 1 Sed haac non est 
divisio suspensionis , qua3 est censura, vel 
pcena Ecclesiaslica, sed in alia lata significa- 
tione, ut notavit etiam Navarrus, num. 153. 
Nam in primo membro dicilur, peccatum 
mortale suspendere hominem quoad se; at 
peccatum non est suspensio, ut supra os- 
tendi, et privat non tantum activo, sed eliam 
passivousu sacramenlorum; quod est signum 
non privare functionibus formaliter, quate- 



DISP. XXV. DE SUSPENSIONE IN COMMUNI. 

nus sunt usus Ecclesinstica? potestatis , sed 
quatenus est contreclaiio rei sacrce, quse ab 
indigno ministro fieri non debet. Et inde fit, 
ut non privet aliis functionibus, quse tantam 
sanctitatem non habent, aut requirunt, ut in 
praecedenti tomo tractando de sacramentis in 
genere diximus; fit etiam, ut hujusmodi pec- 
catum nec privet jurisdictione, nec actionem 



irritam faciat, nec etiam obliget alios ad 
vitandum peccatorem, nisi fortasse ratione 
scandali, aut cooperationis ad peccatum vi- 
tandum. 

2. Secundum membrum divisionis. — Reji- 
citur — Tertium, divisionis membrum solum 
pertinet ad censuram suspensionis. — In 
secundo membro numerantur qusedam impe- 
dimenta fundata tantum in prsesumptione, 
vel ignorantia aliorum. Sic peregrinus, qui 
caret litteris dimissoriis, et sufficienti proba- 
tione suorum Ordinum, dicitur esse suspen- 
sus, ne celebrare possit, juxta cap. Tuse, de 
Clericis peregrin., et Tridentin., session. 23, 
cap. 16 deReform., et videri potest Covarru- 
vias, in Practic, cap. 33, num. 3. Dicitur 
autem esse quoad alios, non quoad se, quia 
cum vere sit sacerdos, secrele, et secluso 
scandalo potest celebrare. Verumtamen con- 
stat illud impedimentum nec esse censuram, 
neque pcenam aliquam, sed solum defectum 
notitise, et probationis, ex quo nascitur pro- 
hibitio quaedam Ecclesiastica , fundata in 
prsesumptione, propter vitanda scandala, et 
pericula. Prseterea dici posset suspensus 
quoad alios, qui aliorum opinione, vel in 
foro exteriore existimatur ligatus censura 
suspensionis, cum tamen revera, et in con- 
scienlia non sit; tamen ex hoc ipso constat, 
illam non esse veram censuram , sed puta- 
tam, quam hic dislinguere non est necesse, 
nec de ea plura dicere quam in superioribus 
de censura injusta et nulla in communi dixi- 
mus. Solum ergo tertium membrum positum 
est ad veram censuram suspensionis signifi- 
candam, quaa per se loquendo, ipsum homi- 
nem secundum se, et respectu aliorum ab 
usuEcclesiasticarum functionum cohibet. 

3. Divisio dala in vero sensu traditur — 
Alio tamen modo possent illa membra, pra?- 
sertim primum et tertium accommodari ad 
veram censuram suspensionis juxta Exlrav. 
Ad evitanda. Nam suspensus non denun- 
cialus potest dici suspensus quoad se, et non 
quoad alios; nam alii non tenentur illuni 
.vitare, ipse aulem tenetur se abstinere; sus- 
pensus autem denunciatus contraria ralione 



SEGT. II. QUOTUPLEX SIT SUSPENSIO. 



dicelur et quoad se, et quoad alios suspen- 
sus, de quo infra dicemus. Secundum autem 
membrum accommodari non polest ad veram 
suspensionem , sed solum ad existimatam. 
Aliquando eliam contingit aliquem esse jure 
ipso vere suspensum, et tamen nec quoad 
alios, nec quoad se in conscientia obligari ad 
se abstinendum a functionibus, quia res est 
occullissima , et id facere non potest sine 
infamia, vel scandalo. Unde videtur esse 
suspensus, non quoad se nec quoad alios, sed 
tantum in re quasi in habitu. Sed hoc etiam 
vere dici non potest, quia sic suspensus tene- 
tur abstinere saltem quoad se. Quod autem 
in casu propter ignorantiam excusetur, non 
variat rationem censura; neque in scientia 
per se considerr.tur. 

4. Secunda divisio. — Suspensio vindicativa 
duplex. — Suspensio perpetua duplex. — 
Loquendo ergo de propria suspensione Eccle- 
siastica dividi potest in eam , quce est pro- 
prie censura, et eam , quae est pure pcena. 
Quam divisionem aliqui contemnunt, quia in 
jure simpliciter dicitur, suspensionem esse 
censuram, cap. Qua^renti, de Verborum signi- 
ficat. , ubi sine dubio sermo est de Eicle- 
siastica suspensione; et cum defmitio illa 
doclrinalis sit, quamcumque suspensionem 
comprehendere videtur Nihilominus quoad 
rem constat ex dictis circa definitionem dari 
duo genera suspensionis, quee possunt dici 
vindicaliva, et medicinalis; et quoad usum 
vocum constat solam medicinalem esse pro- 
priam censurarn, juxta superius dicta. Quia 
vero utramque explicaturi sumus, oportet 
ullerius advertere, dividi suspensionem in 
teuiporalem, et aliquo modo perpetuam, quee 
divisio proprie cadit in suspensionem, quee 
est pcena ; alia enim (ut dixi) non habet abso- 
lutam durationem, sed quasi conditionatam, 
ut sic dicam, scilicet, donec resipiscas. Tem- 
poralis ergo suspensio dicitur, quee ad cer- 
tum et limitatum tempus fertur, ut cum in 
lege, vel sentenlia dicitur : Sit per annum , 
vel per duos menses suspensus. Perpetua vero 
aliquo modo dicitur, quae pro delicto com- 
misso sine ulla temporis limitatione fertur. 
Quod duobus modis contingit, scilicet, vel 
indufinite suspendendo, nullo adjuncto signo 
expresse significante perpeluitatem, vel ad- 
dendo illud, ut videre licet iu decretis Pie II 
et Sixti V contra male promotos ; uterque 
autem ex his modis indicat perpeluitatem, 
posteriori quidem modo perfectam , et sim- 
pliciter, ut ex vi verborum patet; priori vero 



aliquo modo, quia in his rebus indefinitum 
includit universalilatem, vel quia nulla est 
ratio prsefigendi unum terminum potius quam 
alium, vel quia pcena heec includit negatio- 
nem, quee, adjuncla tempori absolute sumpto, 
totum illud negat. Majoris tamen clarilatis 
gratia possumus unam vocare suspensionem 
perpeluam negative, vel indefinitam, quia 
non limitat tempus; al.iam vero positive, et 
simpliciter perpetuam, quia in ipsamet sen- 
tentia, vel lege ita expresse- declaratur Et 
inter heec tanla est differentia, ut illa prior 
nomen possit retinere suspensionis, heec vero 
posterior magis dicenda videatur depositioi 
quia quando indefinite fertur, admillit con- 
ditionern hanc, donec superior dispenset, vel, 
usque ad beneplacitum Sedis, aut aliam simi- 
lem, quia ex vi illius modi non videtur poni 
suspensio omnino immobilis. At vero quando 
positive proponilur ut perpetua, videtur im- 
poni ut moraliter immutabilis, et ordinarie 
carens spe dispensationis, quod aliquando 
presse declaratur, ut in dicto motu proprio 
SixtiV 

5. Tertia divisio. — Suspensio per modum 
pcenae etiam in interiori foro imponi potest. 
— Tertio dividilur suspensio in eam, quee est 
a jure, vel ab homine. Quee quidem divisio 
communis est omni censuree, et nihil hic 
habet speciale; et ideo sufficient, quee de 
censura in communi illam divisionem trac- 
tantes diximus. Solum adverto suspensionem 
per modum pcenee solere interdum imponi 
non solum in externo et contentioso, sed 
eliam in interiori foro pcenitenliee; nam a 
confessario inlerdum preecipilur; heec tamen 
non solum censura non est, verum neque sub 
hac suspensione, de qua nunc agimus, com- 
prehenditur; neque enim est talis, ut si quis 
contra illam agat, aut irregularitatem , aut 
aliam pcenam Ecclesiasticam incurrat, ut no- 
taruntNavarr., inSumm., cap. 27, num. 151; 
et Maiolus, lib. 3 de Irregularit., cap. 19 
et 23 ex Gloss. in cap. Is qui, verb. Injure, 
de Sent. excomm., in 6. Quod secus est, ut 
infra videbimus, in suspensione hac fori con- 
tentiosi, de qua nunc agimus; heec ergo sus- 
pensio , sive a jure sit, sive ab homine, 
proficisci debet ex jurisdiclione in foro ex- 
terno sive contentioso. 

6. Quarta divisio. — Suspendi ab officio 
latius patet quam suspendi ab officio sacerdo- 
tali. — Suspensio ab officio, et beneficio, an 
sint duse, vel una tantum censura. — Quarto 
principaliter dividi solet heec censura in sus- 



pensionem ab officio tantum , a beneficio 
tantum, et ab officio et beneficio simul, et 
sumitur ex jure; nam aliquando suspenditur 
quis ab officio sacerdotali, cap. Sane, 2, de 
Officio delegat., et in cap. 2, eodem titulo, 
in 6, ubi observandum est, ha?c duo tanquam 
dislincla poni, scilicet, sacerdotali officio , 
vel ministerio interdici, et ab officio suspendi; 
etGlossa ibi notat plus extendi suspensionem 
ab officio, simpliciter dictam, quam a sacer- 
dotali officio, quia officium simpliciter dictum 
latius patet, quam officium sacerdotale. Ilem 
colligitur ex cap. Quia in omnibus, in fine, 
deUsuris, et Clement. unica de Rebus Eccl. 
non alienand. De suspensione autem a bene- 
ficio fit mentio in cap. Nihil, de Elect., et 
in Clement. 2 de Vita et honest. clericor., 
et in cap. Cum in cunclis, § ult., de Elect. De 
terlio membro habemus exemplum in Cle- 
ment. 1, deDecimis, et in cap. Tuarum, de 
Privilegiis; et eumdem sensum videntur ha- 
bere illa verba in cap. \ de Schismalicis : A 
sacris ordinibus, et dignitatibus decernimus 
manere suspensos; quanquam non videanjtur 
tam ampla, et generalia, ut infra videbimus. 
7 Nihilominus aliqui non admiltunt ter- 
tium illud membrum , quia suspensio ab 
officio, et beneficio sunt duae censurae dis- 
tinctse; unde, licet interdum conjungantur, 
simulque imponantur, non efficiunt unam. 
Sicut, si eadem lex, pro eadem culpa, sus- 
pensionis, et excommunicalionis censuram 
imponat, non propterea ex ulraque fit una 
censura, sed est duplex poena diversse ralio- 
nis, quae pro uno delicto imponi potest ali- 
quando propter gravitatem culpse. Ita ergo 
videtur in suspensione ab officio et beneficio; 
nam, licet minus distinctse sint, tamen etiam 
sunt diversarum rationum; ideoque non com- 
ponunt unam censuram, neque habent ali- 
quid speciale ut conjunctim latee, nisi solum 
quod collective sumpla? suos effectus con- 
junctim operantur; quod non satis est, ut 
componant unam totalem censuram specifi- 
cam. De qua conlroversia non multum con- 
tendendum est, quia solum ad modum lo- 
quendi spectat, utilisque esse potest haec 
posterior opinio ad doctrinam de his censuris 
breviustradendam; nam explicatisiis, quaoad 
singulas illas censuras,seu partes pertinent, 
scilicet ab offieio, vel a beneficio, explicata 
manebunt quae de suspensione utramque par- 
tem complectenle desiderari possunt, sive 
illa vere sit una species censura?, sive duaa spe- 
cies ejusdem proximi generis simul sumplae. 



DISP. XXV- DE SUSPENSIONE IN COMMUNI. 

Suspensio absolute lata, de qua intelligenda. 



8. Ratio dubitandi. — Solum potest me- 
rito inquiri, quoad jura intelligenda et rem 
explicandam pertinet, quando in jure impo- 
nitur suspensio absolute, et non explicatur 
an sit ab officio, vel beneficio, de qua intelli- 
gendum sit. Exemplum est in diclo cap. 
Sane 2, ibi : Poterit suspensionis sententia a 
judice delegato compelli, et cap. Cum bonaa, 
de yEtate et qualit. , ibi : In eos fecit sen- 
tentiam suspensionis promulgari; idem Cle- 
ment. 1,§Quibus, dePrivil., cap. Clericorum, 
de Vita et honest. cleric. Quse jura non vi- 
dentur posse de suspensione ab officio vel 
beneficio intelligi, quia non est major ratio 
de una, quam de alia ; ergo oportet intelligi 
de una suspensione, quse utramque rationem 
complectatur. Quod est signum illam censu- 
ram reputari in jure tanquam unam totalem 
et integram, reliquas vero respeclu illius esse 
quasi partiales. Quia pcena per legem impo- 
sita delerminata esse debet, et consequenler 
una secundum speciem, si unica et simplici 
voce fertur; nam sub genere, ut aiunt, Iatent 
eequivocationes. Neque est inconveniens, ut 
una censura ex parlibus diversarum ratio- 
num constet, quia haec unitas non est nisi 
moralis, et quasi artificialis, quee ex hujusmodi 
rebus conflari solet. Etenim excommunicatio 
major una censura est, et tamen complectitur 
partiales privaliones magis inter se diversas, 
quam sint suspensio ab officio et beneficio, 
quamvis in excommunicatione non soleant 
partes illee ita frequenter separatim imponi, 
sicut in supensione. An vero talis suspensio 
per partes tolli possit, vel solum unica abso- 
lutione quasi quid indivisibile, sicut tollitur 
excommunicatio major, infra videbimus; nam 
id multum conferre potesl ad unitatem mora- 
lem ejus. 

9. Prima opinio. — In difficultate ergo pro- 
posita quidam existimant, supponi in ea 
quod nunquam in jure invenitur, quia nun- 
quam fertur suspensio sine explicalione ab 
officio, vel beneficio, vel ulroque simul, ut in 
juribus in ipsa divisione citalis, videre licet. 
In cap. enim Cum bonte, non imponitur aliqua 
suspensio; sed refertur suspensionis senten- 
tia, quarn Clemens Pontifex contra quos- 
dam sui mandali contemptores fecerat pro- 
mulgari ; quamvis aulem ibi non referatur, 
qurenam suspensio illa fuerit, non tamen inde 
sequitur, in ipsa senlentia, qute ab homine, 
et non a jure prolata fuit, non fuisse declara- 



SECT. II. QUOTUPLEX SIT SUSPENSIO. 



tum ; et quantum ex narralione textus colli- 
gitur, suspensio illa a beneficio fuit, ut patet 
ex iis verbis : In quadriennio perrnanentes 
quidam ex ipsis suspensi aliud beneficium 
sunt adepti. Nain illud relativum aliud non 
habet quod referat, nisi sub nomine suspensi 
tacite subintelligalur parlicula a beneficio. In 
alio vero cap. Sane, non impouilur censura 
ipso facto, vel jure incurrenda ; sed judici, 
ut eam imponat, prtecipitur, ut patet ex illis 
verbis : Si rebellis fuerit, poterit suspensionis 
sententia a judice delegato compelli. Quando 
autem ita indifferenler jus hoc prsecipit, vi- 
detur relinquere arbitrio judicis, ul quam 
suspensionem expeclire judicaverit, eam im- 
ponat. Nam haec alternaliva intcrdum judici 
commitlitur, cap. A crapula, de Vita et 
honest. cleric. Vel cerle in priori textu vi- 
detur esse sermo de suspensione ab officio, 
ibi : Vel sacerdotale officium interdicat, id 
est, prohibeat. Sic Glossa in dicta Clement. 
1 de Privil., exponitillam de suspensione ab 
oflicio. Quia licet in lexlu solum diotur : 
Suspensionis sententiam, etc, tamen Proelati 
religiosorum, de quibus est sermo, illius tan- 
tum videntur capaces, et ita ex subjeclo de- 
terminantur verba. In cap. item Clericorum, 
videtur esse sermo de suspensione ab officio, 
ut indicant illa verba , ita suspensus prae- 
sumpserit celebrare. Vel certe ibi non fertur 
suspensio, sed solum appellatur ille sus- 
pensus, quod potuit esse per particularem 
suspensionem , licet ibi non declaretur. Ad- 
ditur denique conjectura , quia jus nullibi 
declaravit, quod cum proporlione in excom- 
municalione fecit, quomodo suspensio abso- 
lute lata sumenda sit ; ergo signum est 
nunquam ita ferri. Cum enim privatio illa 
amplissima sit, et quasi sequivoca, per habi- 
tum, aut aliquam circumstantiam delenmnari 
necesse est. 

10. Objicitur cap. Divina, de Privileg., et 
vera sententia traditur. — Contra hunc vero 
discursum obstat difficilis textus (alii enim 
apparenter vitantur) in Exlrav. Divina, de 
Privileg., inter communes, ibi : Tam indantes, 
quam in recipientes, excowmunicationis, sus- 
pensionis, et interdicti latas sententias pro- 
mulgamus , quas volumus eos ipso facto in- 
currere; ibi enim suspensio simpliciler fertur 
per modum unius censura in specie, et non 
declaratur, an sit ab officio , vel beneficio; 
neque expresse ex verbis conslat, neque ta- 
cite ex adjunctis, scilicet ex materia aut 
personis, quia omnia illa indifferentia sunt, 



et uterque modus suspensionis in eis posset 
habere locum. Nam, quod quidani aiunt, 
verbum illud quasi per antonomasiam , vel 
analogiam intelligi de suspensione ab officio, 
gratis dictum est, et non habet in jure funda- 
mentum; nam suspensio a beneficio simpli- 
citer suspensio esse censetur, ut colligitur ex 
capitulo unico, juncta Glossa, verbo Suspen- 
sionis, de His quaa vi melusvecausa fiunt. Et 
apparentius posset dicta Extravagans, de 
suspensione a beneficio declarari, ratione 
malerife, et causee, ob quam ferlur; nam 
suspenduntur ibi recipientes beneficia quee- 
dam male collata, et ea conferenles; ergo 
merito censeri possunt suspendi a beneficiis, 
juxta illud principium, quod unusquisque in 
eo puniri censetur, in quo deliquit, arg. 
cap. Si compromissarius, de Elect., in 6, qui 
textus facil probabilem hanc expositionem. 
Tamen, quia, saltetn ille, qui contulit illa 
beneficia, in officio suo peccivit, verisimilius 
esl fuisse etiam suspensum a collalione bene- 
ficiorum, quas est suspensio ab officio. Item, 
quia illa suspensio simul ferlur cum excom- 
municatione et inlerdicto, ideo verisimilius 
est simpliciter ferri, ut habeat lotum effectum 
suspensionis, quem habere potuerit, sicut 
excommunicatio, et interdictum. Alque ita 
textus ille satis probabiliter mihi persuadet, 
tolam suspensionem complectentem officium 
et beneficium per modum unius censurae in- 
terdum ferri. 

1 1 Sufficientia datge divisionis ostenditur. 
— Ex his vero colligitur ralio prsedictee di- 
visionis; nam suspensio, ut supra dixi, est 
propria censura personarum Ecclesiaslica- 
rum, quatenus tnles sunt; in personis autem 
Ecclesiasticis, ut sic, hnec duo lanlum inve- 
niuntur, quibus proprie, et speciatim privari 
possint, scilicet aut officium spirituale, aut 
beneficium, quod ralione officii datur; ergo 
omnis snspensio aut ab officio, aut a benefi- 
cio, aut ulriusque collectio esse potest; nec 
invenitur alia forma, aut habitus, quo privare 
possint. 

12. Quid per officium et beneficium in data 
divisione intelligendum. — Denique intelligi- 
lur, quid nomine officii, et beneficii in illa 
divisione intelligatur; nam per officium in- 
telligitur omnis potestas spiritualis ad ali- 
quem spirilualem actum exercendum, sive 
sit ordinis, sive jurisdictionis, sive etiam ad- 
minislralio Ecclesiaslica. Constat enim mi- 
nislerium Ordinum officium esse, et ea voce 
in jure significari locis citatis ; et generalius 



8 



D1SP. XXV DE SUSPENSIONE IN COMMUNl. 



Isidorus in cap. Perlectis, dist. 25, Eccle- 
siastica officia distinguens, prius omnium 
Ordinum rationem , et numerum declarat. 
Rursus etiam jurisdictionis potestas officium 
Ecclesiasticum propriissime dicitur, quod ge- 
nerali voce vocatur officium Pastorale apud 
Isidorum supra, et saepe alias; in specie au- 
tem distinguuntur officium ordinarii, vicarii, 
delegati, subdelegati, et alia, quse in Decre- 
talibus habentur Preeter ha?c autem officia, 
quoa maxime spiritualia, sunt alia ministeria, 
qute sub officiis Ecclesiasticis comprehendun- 
tur, ut de officio Primicerii, et Thesaurarii 
affirmatlsidorus supra, et in Decretalibus est 
etiam titulus de Officio custodis. Igitur. no- 
mine officii, a quo fit suspensio per hanc 
censuram, heec omnia minisleria comprehen- 
duntur, prsecipue tamen duo prima, quee 
maxime propria clericorum sunl. Interdum 
vero ad tertium etiam extenditur, ut coliigi- 
tur ex Extravag. unic. de Rebus Eccles. non 
alien., inter communes, et ex sequentibus la- 
tius constabit. Nomine autem beneficii intel- 
ligitur jus perpetuum ad percipiendos Ecch3- 
siasticosfructusseuproventus ob aliquem spi- 
ritualem titulum, utinsuperionbus, tractando 
de effectibus excommunicationis , declaratum 
est. Quantum vero Luec vox in preesenti ex- 
tendenda sit, inferius explicabitur 

13. Quinta divisio. — Quinto dividi solet 

suspensio in majorem, etminorem, exAbbate 

in cap. ult. de Cleric. excomm. ministr., n. 4, 

et in cap. Cum dilectus, de Consued., n. 20. 

Quam alii simpliciter rejiciunt, eo quod a 

Panormitano non recte explicetur, tum quod 

(ut supra impugnavi) suspensionem minorem 

cum minori excommunicatione confundat, 

cumGlossa in Clement. Cupientes, verb. Sus- 

pensi, de Pcenis; tum etiam quia explicando 

suspensionem majorem, solum meminit sus- 

pensionis ab officio, suspensionemque a be- 

neficio omisit. Alii vero eamdem divisionem 

admittentes suspensionem minorem expli- 

cant esse peccatum mortale, majorem vero 

esse illam, quee est proprie censura. Sed hoc 

extra rem est, quia hic agimus de divisioni- 

bus censuree; peccatum autem mortale non 

est censura; quare illud nihil aliud est, quam 

tacite illam divisionem rejicere. Verumtamen 

non est preetermittenda, nec omnino reji- 

cienda; habere enim potest (ut opinor) verum 

et legitimum sensum. 

14. Divisio suspensionis in totalem et par- 
tialem. — Suspensio major, qux. — Ad quod 
explicandum preemitto divisionem aliam; 



nam suspensio queedam est integra,et totalis, 
alia vero partialis. Quam insinuavit D. Tho- 
mas, queest. 22 Additionum, art. 3, seu in 
4, dist. 18, queest. 2, art. 2, queestiunc. 3. 
Etquidem, si suspensio ab officio, et benefi- 
cio sit una, censura illa proprie est integra; 
eademque, quasi per antonomasiam, dicelur 
suspensio major, sicut excommunicatio major 
dicitur, quse privat omnibus bonis, omnique 
communicatione, qua fideles possunt per 
illam censuram privari; sic enim illa sus- 
pensio privat omnibus actibus, vel fructibus 
quibus potest Ecclesiastica persona per hanc 
censuram privari; ergo est major, seu maxi- 
ma suspensio. Atque ejus comparatione quee- 
libet alia dicetur partialis, quia non privat 
omnibus actibus, quibus clericus privari po- 
test, et respective dicitur minor Verumta- 
men hic modus loquendi usitatus non est; 
nam suspensio ab officio major absolute vo- 
catur, et est; quod ab effectu probari potest; 
nam qui contra illam agit, irregularis fit, ut 
infra dicetur; et ex objecto, seu materia, quia 
privatusu Ordinis, etjurisdictionis Ecclesias- 
ticee, quee sunt res magni ponderis et momenti 
in Ecclesia. Unde, licet comparatione alterius 
sit minor, simpliciter est magna, seu major; 
sicut licet unum peccatum mortale sit majus 
alio, nihilominus quodlibet per se et abso- 
luteconsideratum grave est. Atque idem cen- 
seo de suspensione a beneficio; nam secun- 
dum communem existimationem gravis pcena 
est, et suspensio major; imo quamvis secun- 
dum veram rei sestimationem sit minor, quam 
suspensio ab officio, tamen secundum com- 
munem affectum, et opinionem hominum haec 
gravior, seu major censetur. Itaque quaelibet 
ex his suspensionibus major simpliciter di- 
cenda est. Neque inler eas invenitur analogia, 
etiam morali modo loquendo, ita ut suspensio 
absolute dicta, potius de una, quam de alia 
dicatur, ut supra ostendi, quamvis si vox 
suspensio, si non determinetur, ne ambigua 
maneat, pro collatione utriusque accipienda 
erit. 

15. Suspensio ab officio in partialem, et to- 
talem dividitur — Rursus vero de utraque 
harum suspensionum eadem divisio fieri po- 
test; nam aliquando fit integra et tolalis sus- 
pensio, aliquando vero tanlum partialis. Sic 
dixit D. Thomas supra, aliquam esse suspen- 
sionem ab Ordine, et non a jurisdictione; 
aliam a jurisdiclione, el non abOrdine- aliam 
ab utroque ; qu;e tamen omnes sunt suspen- 
siones ab officio, tamen duoe primee sunt par- 



SECT. II. QUOTUPLEX SIT SUSPENSIO. 



9 



tiales, ultima vero totalis. Sic etiam Glossa in 
dict. Clement. Cupientes, de Pcenis, plures 
alias numerat species seu potius partiales 
suspensiones ab Ordine; nam aliquando sus- 
penditur Episcopus tantum a consecratione 
Episcopi, in cap. 2 de Transl. Episcopi, et in 
cap. Provida, de Erect., in 6, aliquandoa col- 
latione presbyterii veldiaconatus,cap. Litte- 
ras, de Temp. ordin., aliquando, a collatione 
Ordinum simpliciter, cnp. penult. de Simonia , 
cap. Dilectus, de Temp. ordin., cap. Eos qui, 
eod. titul., in 6, interdum a collatione solius 
primae tonsurse, cap. Nullus, de Temp. ordin. 
in 6. Simililer inferiores clerici interdum, si 
sacerdotessint, suspendunlurab ofticiosacer- 
dotali absolute, ut in cap. Sane, 2, de Offic. 
delegat., et cap. 2, eodem titulo, in 6, inter- 
dum vero solum a celebratione Missee, ali- 
quando vero solum a munere confitendi, et 
sic de aliis. Alque eodem modo fieri contingit 
in suspensione a jurisdictione; nam in Cle- 
ment. 2 de iEtat. et qualit., delinquens pri- 
vatur voce inCapilulo, queead jurisdiclionem 
revocatur; aliquando vero suspensio fertur 
tantum a collalione beneficiorum, cap. Grave 
nimis, de Prsebendis, et cap. unic. Ne sede 
vacante, in 6, et ita de aliis actionibus. ltem 
aliquando suspenditur quis simulab usu par- 
liali jurisdictionis , el Ordinis, ut in dict. 
cap. 2 deTranslat. Episcop., a consecratione, 
et confirmatione Episcopi, ex quibus, conse- 
cratio actus Ordinis est, confirmatio jurisdic- 
tionis. Idem invenire licet in suspensione a 
beneficio. Aliquando enim esl totalis in sua 
specie, ut cum absolute fertur suspensio a 
beneficio, vel beneficiis; aliquando partialis, 
ut cum ferlur suspensio tantum a quolidia- 
nis disiributionibus, vel dimidia parte fruc- 
tuum, etc; hujusmodi enim formulaa seu modi 
ferendi hanc suspensionem frequentes sunt 
in jure, cap. Nihil, de Elect., cap. Generali, 
eod. tit., in6, Clement. 2 de iEtate et qualit., 
et aliis; quas omnes formas suspensionurn 
in sequentibus explicabimus. 

16. Non quxlibet suspensio partialis est 
minor. — Ex hac ergo suspensionum varie- 
tate colligere in primis possumus, suspensio- 
nes totales ab officio, vel a beneficio, in suis 
ordinibus majores recte appellari; partiales 
tamen respectu earum posse minores vo- 
cari; et ita posset explicari distinctio data. 
Tamen quia inter partiales qusedam sunt, 
quse , licet respectu totalium sint minores, 
tamen simpliciter sunt magnse et graves, ut 
per se notum est, ideo hoc etiam sensu non 



placet prior distinctio, quia illo modo nulla 
est poena, quse non possit in majorem, et 
minorem dividi, et quse dicitur minor re- 
spectu unius, erit major respectu alterius. Ut 
ergo illa divisio alicujus momenti sit, termini 
illi absolute, et non respective tantum accipi 
debent, sicut accipiuntur in exccmmunica- 
tione majori et minori. 

17 Divisio Abbatis de suspensione in ma- 
jorem et minorem ad verum sensum reducitur 
— Et ideo ulterius considerare oportet non 
esse in jure censuram aliquam suspensionis 
habentem definitos effectus, et quasi certam 
essentiam, et definitionem, inlra ctijus limi- 
tes suspensio minor dicatur, et omnis alia 
major sit, sicut conlingit in excommunica- 
tione majori et minori. Quapropter in hoc 
sensu fatendum est, divisionem hanc non 
ita habere locum in suspensione sicut in ex- 
communicatione. Nihilominus tamen ulterius 
considerari potest, in tota latitudine suspen- 
sionum partialium aliquas esse, quse prudenti 
existimalione leves poense censeri debent, vel 
quia sunt de minimis functionibus, aut pro- 
ventibus, vel quia pro tempore brevi impo- 
nuntur. Sicutoliin excommunicatio minornon 
videtur habuisse eam formam certam, quam 
nunc habet; sed multiplices erant modi pri- 
vandi usu sacramentorum, et tunc non pote- 
rat excommunicatio minor distingui a majore 
ex forma praescripta a jure, sed ex pcenfe 
gravitate et levitate, prudenti arbitrio; sic 
ergo nunc^ie suspensione dicere possumus. 
Eslque non contemnenda regula, ut omnis 
suspensio, quse non nisi propter peccatum 
mortale ferri potest, major dicatur; illa vero 
minor, ad quam incurrendam venialis culpa 
possit sufficere; -quod enim dentur illi duo 
gradus suspensionum, infra constabit; quod 
vero illis recte accommodentur illa nomina 
majoris et minoris, ex terminis ipsis, et ex 
proportione ad culpas videtur per se satis 
manifestum. In hoc ergo sensu potest divisio 
admitli, quaa ab aliquibus auctoribus tradita 
est, quamvis a nullo fuerit in hoc sensu de- 
clarata. 

DISPUTATIO XXVI. 

DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, QUID SIT, ET QUOS 
EFFECTUS HABEAT. 

De ratione suspensionis in genere, vel sim- 
pliciter latae, nihil dicere necesse est, quia 
explicalis suspensione ab officio, et a benefi- 



10 



DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



cio, ceetera constant ; harum autem rationes, 
declaratis earum effectis, cognoscentur; et 
ideo in hac el sequenti dispulatione hoe prae- 
stabimus; breviler enim id fieri potest, quo- 
niam iti his, quae de excommunicalione dixi- 
nius, fere omnia, qure huc spectant, tractata 
sunt, eo quod excommunicatio major (ut dixi) 
suspensionem ab officio et beneficio quasi 
malerialiter includit. Quoniam vero diximus 
suspensionem ab officio et totalem, el partia- 
lem esse, prius efTectus totalis suspensionis 
deciarabimus; postea de partiali facile dice- 
mus. 

SECTIO I. 

Utrum suspensio ab offlcio simpliciter lata privet omni 
usu Ordinis, et jurisdictionis spiritualis. 

1 . Suspensum ab of/icio non privari illo, sed 
usu ejus. — Suspensus quihabet jurisdictionem 
delegatam, an privetur illa. — Duse regulae 
geneniles videntur in hac maleria certee. 
Prima est, suspensionem hanc non privare 
hominem ipsomet officio, a quo illum suspen- 
dit, neque tollere ipsam poteslatem quasi ra- 
dicalem, sed impedire tantum usum ejus. 
Hoc est constans apud omnes. Primo ex vi 
ipsius nominis suspensionis, quod non signi- 
ficat ablationem, seu destructionem, sed ve- 
luti detentionem. Secundo a simili ex suspen- 
sione a beneficio, quse non aufert beneficium 
ipsum, sed usum ejus, ut infra ostendemus; 
ergo idem cum proportione esf»in suspen- 
sione ab officio. Tertio induclione quadam, 
nam suspensio ab officio, qualenus ad Ordi- 
nem spectat, non privat ipso Ordine, sedtan- 
tum usu ejus, quia, nec privat charactere 
ipso, ut secundum fidem certum est; nec 
perpeluo excludit clericum ab eo munere, eo 
modo, quo per Ecclesiam deponi potest; imo 
de ralione suspensionis est, ut non includat 
posilivam perpetuitatem. Quatenus vero hsec 
suspensio lolLt exercitium jurisdictionis, si 
talis jurisdictio conjuncta sit alicui dignitati, 
non tollit dignitatem ipsam; nam, licet Epi- 
scopus suspendatur, non privat Episcopatu; 
et sic de aliis. Si vero lalis jurisdictio sit ex 
commissione, vel delegatione, ut in vicario 
Episcopi, in legato vel delegato Papa3, in sa- 
cerdote, qui solum ex privilegio, seu conces- 
sione babet jurisdictionem in foro poeniten- 
tife, videtur res dubia. Nam, cum hi omnes 
ab officio suspendunlur, jurisdictione sibi 
concessa privantur; ergo privanlur officio, 
cum tale officium in sola concessione juris- 



dictionis consistat. Nec videtur fieri satis di- 
cendo, privari usu jurisdictionis; nam hasc 
duo vix possunt in jurisdictione distingui, 
quia non privantur usu solum quoad debi- 
tum, alias, si de facto sic suspensus exerceret 
jurisdictionem, et factum teneret, licet male 
fierel, quod falsum esl; privalur ergo usu 
quoad ipsum jus, id esl, privalur jure, et po- 
testate utendi jurisdictione; ergo privatur 
jurisdictione ipsa, et consequenter etiam offi- 
cio, quod solum in tali jurisdictione consistit. 

2. Resolutio. — Nihilominus respondelur 
etiam tunc non privari aliquem officio prop- 
ter solam suspensionem , sed usu ejus. Po- 
testque hic non incommode applicari distinc- 
tio de jurisdiclione in habitu, vel in actu, 
qua Navarrus et alii in materia de confes- 
sione utuntur. Dicemusque, suspensionem 
hanc privare jurisdiclione in actu, non in 
habitu, officium aulem hoc consislere in ju- 
risdictione in habitu, et non tantum in aclu, 
ac propterea suspensionem non privare ho- 
minem tali officio, sed usu ejus. Declaratur, 
quia tale officium consistit in deputalione ta- 
lis personte ad tale ministerium per potesla- 
tem superioris facta; hfec ergo deputatio 
integra manet, nec revocalur stalim, prop- 
terea quod talis persona suspendatur, sed 
manet impedita, ne exerceri possil ; et ideo 
dicitur manere in habilu, quasi in radice, 
tolli vero in actu, seu quoad usum. Confir- 
matur, quia ablata suspensione, idem offi- 
cium perseverat, et exerceri polest, absque 
nova concessione; ergo signum est prius non 
fuisse revocatum, sed solum impedilum quoad 
usum. Nec enim dici potest per absolutionem 
suspensionis iterum officium concedi, quia 
saape potest a suspensione absolvere, qui non 
posset tale officium committere. Quse ratio 
ad quodlibet officium Ecclesiasticum appli- 
cari polest. Imo in officiis etiam secularibus 
constat, licet suspendatur aliquis ab officio, 
non statim illo privari; suspensio ergo ab 
officio vi sua non privat officio ipso. 

Suspensio ab officio simpliciter lata, quem 
effectum habeat. 

3. Conclusio. — Secunda regula est : sus- 
pensio ab officio absolute prolata privat omni 
usu Ordinis et jurisdiclionis, ac muneris 
Ecclesiastici , quanlum persona capax est. 
Hanc ultimam parliculam addo, quia, cum 
suspensio in privatione morali consistat, non 
polest habere locum nisi in subjecto capaci; 



SECT. I. AN SIMPLICITER LATA OMNl USU ORDINIS. ETC. 



11 



hoc enim est de ratione privationis ; et ideo 
nemo potest suspendi ab eo casu, cujus po- 
testatem non habet; satis enim ille per se 
suspensus est, vel potius negatus tali usu, ac 
propterea dicebamus supra, censuram hanc 
clericorum propriam esse, quia illorum sunt 
propria Ecclesiastica officia, a quibus ha3c 
censura suspendit. Sicut ergo laicus, quia 
officium Ecclesiasticum non habet, suspendi 
non potest, ita, si clericus Ordinem habet et 
non jurisdictionem, quamvis simpliciter ab 
officio suspendatur, privabitur usu Ordinis, 
non vero jurisdictionis; et e converso, si 
clericus solius primse tonsura3 jurisdictionem 
habet Ecclesiasticam, et simpliciter ab officio 
suspendatur, privabitur usu jurisdictionis , 
non vero Ordinis. Neque erit inconveniens, 
quod eadem censura suspensionis in plures 
lata, in uno habeat plures effectus, etiamsi 
forlasse eadem sit culpa, quia illud est per 
accidens ex parte subjecti, et ad judicem 
pertinebit arbitrio suo in illo pcenam augere 
alio modo, quo ille sit capax, si expediens 
fuerit. Addi vero potest, radicaliler snllem 
semper impedire hanc suspensionem usum 
omnium Ordinum, ut in sequentibus magis 
declarabimus. 

4. Suadetur conclusio. — Regula ergo sic 
exposita communis est ex D. Thom., quaest. 
21 Addit, art. 3; Innoceniio, Abbate, et aliis, 
c. Cum dilectus, deConsuetud.,etSummistis. 
Et probatur, quia suspensio ab officio ex vi 
verborum non coarctatur ad aliquam officii 
Ecdesiastici partem ; ergo comprehendit to- 
tuin. Antecedens patet, quia verbum illud, Ab 
officio, indifferens est, et si ejus adeequatum 
significatum sumatur ut totum quoddam in- 
tegrale, illud constat ex variis potestatibus 
ad plures actus Ecclesiasticae functionis, tan- 
quam ex parlibus; si vero sumatur ut lolum 
universale, comprehendit sub se per modum 
specierum varia officia Ordinis, veljurisdic- 
tionis. Atque hinc probatur consequenlia ; 
nam, qui absolute prohibet totum, prohibet 
omnes partes ejus, et, qui negat genus, negat 
omnes species ejus; sed suspensio ab officio 
includit privalionem, vel prohibitionem exe- 
cutionis officii absolute sumpti per modum 
cujusdam totius, seu cujusdam generis: ergo. 

5. Suspensus ab officio, si in divinis mini- 
stret, fit irregularis. — Unde inferlur, eum, 
qui ab executione officii suspensus est, si, 
durante suspensione , se ingesserit divinis, 
irregularem fieri, c. 1 de Sentent. et reju- 
dic, in 6, ubi ex discursu texlus constat, 



per verba illa , Ab executione officii, princi- 
paliter ibi ferri suspensionem ab usu juridic- 
tionis, et tamen ex subjuncta poena irregula- 
ritatis conslat, etiam includi sub illis verbis 
suspensionem ab usu Ordinurn; nam,ul infra 
dicemus, suspensus non incurrit irregularita- 
tem, nisi quando suspensus ab Ordine divina 
celebrat, quod etiam satis significant illa 
verba : Si ingesserit se divinis , quae magis 
explicanlur in c. 1, vers. Caveant, de Sent. 
excomm., in 6, ibi : Si contigerit eos sic sus- 
pensos (scilicet a divinis officiis) divina officia 
exequi sicut prius, irregularitatem non effu- 
gient juxta canonicas sanctiones. Divinis 
enim se ingerere in prtesenti materia non 
est divina recipere; nam propter hanc cau- 
sam non incurritur irregularitas, arg. cap. 
ult. de Cler. excommunic. minist., et late 
dictum est supra de censuris in communi; 
est ergo divina facere; at vero divina facere, 
polestatis ordinis est; ergo suspensio ab offi- 
cio suspensionem a juridictione et Ordine 
comprehendit. Quod etiam insinuatur in c. 2 
de Cleric. excommunic. minist. 

6. Opinio asserens suspensionem ab officio 
solum ab Ordine suspendere rejicitur. — Con- 
tra hanc vero asserlionem sentit GIoss., in 
c. Audivimus, 24, qurest. \ Ait enim, per hseo 
verba : Suspensionis ab officio, solum signifi- 
cari suspensionemabOrdine, non vero a juris- 
dictione, vel alia Ecclesiaslica administratione, 
ita ut illa particula, ab officio, non simplici- 
ter totum genus officii Ecclesiastici compre- 
hendat, sed quasi per antonomasiam officium 
divinum, quale est omne officium Ordinis, 
significet. Hujus autem opinionis illius parti- 
culse, ab officio, nullum affert fundamentum, 
nec textum quo satis ostendat hunc esse mo- 
dum loquendi, aut sensum in jure usitatum ; 
nam licet in dict. c. 1 de Re judic, in 6, sup- 
ponalur, suspensum ab executione officii esse 
suspensum a divinis officiis, non tamen inde 
colligi potest, esse a solis illis, neque ex alio 
texlu id probari potest. Imo, cum illa sus- 
pensio feralur conlra judicem, qui contra 
conscientiam et justitiam in gravamen alle- 
rius partis aliquid in judicio fecerit, manifes- 
lum videtur, ut poena culpse respondeat, ac 
proporlionata sit, illam suspensionem primo 
ac per se ferri de offic.o judicandi, nam in eo 
in quo quis deliquit, puniri maxime debet. 

7. Opinio alia limitans assertionem positam. 
— Impugnatur — Alii etiam dixerunt per 
verbum , ab officio, non suspendi aliquem a toto 
officio Ecclesiastico, sed ab aliqua parte ejus, 



12 



DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



non tamen semper ab eadem delerminale, 
quia vox id non admillit, sed ex subjecta ma- 
teria legis, seu ex causa propler quam talis 
suspensio imponitur, ita ut pro diversitate 
materife, vel causte diversa sil determinatio, 
ex illo principio quod poena accommodalur 
culpn?. Ut, v- gr., in c. 2 de Solution., prohi- 
betur, ne quis audeat Ecclesiam sibi commis- 
sam alienis debitis gravare, vel obligare, et 
subditur : Si quis contra prxsumpserit, ab 
administratione temporali, et spirituali, no- 
verit se suspensum; nam ex illa causa videlur 
illa suspensio solum esse ab adminislratione 
illius Ecclesise, quam quis gravavit; nam in 
illa administratione quis punitur, in qua de- 
liquit, argumento Extravag. Amhitiose, de 
Reb. Eccl. non alien., inter communes, ibi : 
A regimine et administratione sux Ecclesix, 
vel monasterii, cui prxsidet in temporalihus, 
et spiritualibus, sit eo ipso suspensus. Sed hoc 
impugnatur salis ex dict. c. 1 de Sent. et re 
judic, in 6, nam, juxta praedictam exposi- 
ticnem, cum ibi fertur suspensio ab execu- 
lione officii, limitanda esset ad officium judi- 
candi, et ad usum jurisdiclionis Ecclesiasticaa 
in foro conteulioso; nam ferlur&in eos, qui 
tali jurisdiclione in judiciis male utuntur. At 
constat, ut supra notavimus, esse etiam ab 
Ordine; ergonon est vera illa regula. Et ralio 
esl, quia licet culpa versetur lantum circa 
unam materiam, mereri potest poenam gene- 
ralem, el quae plures materias compleclatur. 
Nam per excommunicationem majorem ali- 
quis privatur multis bonis, quamvis fortasse 
in uno tantum deliquerit. Imo saepe materia 
suspensionis talis est, ut ex illa sumi non 
possit ulla detenninatio, ut si quis propter 
adulterium, vel aliud simile crimen ab ofli- 
cio suspendatur; ergo quamvis propler pia- 
vum usum alicujus officii suspensio feralur 
absolute ab officio, non sequitur determinari 
ad usum illius officii. 

8. Regnhe ad dignoscendum quando suspen- 
sio hxc limitetur a lege. — Sunt lamen verba 
legis altenle consideranda, ut intelligatur, an 
sentenlia, seu suspensio ila referatur ad facti 
narralionem, ut inde determinetur, ut si di- 
calur : A tali of/icio, vel quid simile, sicut in 
illa Extravag. Ambitiose, dicilur : Sux Eccle- 
six, vel monasterii cui prxfuit, elc. Item est 
ponderandum, an addatur verbum limitans 
ex sua significatione ipsum officium, ul in 
dictis juribus cum ponitur suspensio ab ad- 
ministratione in spiritualihus, et tempora- 
libus, plane fil limilalio, nec fil suspensio a 



toto officio ; non enim ex vi illorum verborum 
suspenditur quis a celebratione Missse, qute 
non solet dici administratio, sed suspendilur 
ab his, qufe jurisdictionem, aut quasi juris- 
diclionem, seu jus aliquid administrandi re- 
quirunt. Quando autem omnibus verbis recle 
perpensis, nulla fit expressa determinatio, 
sed simpliciler ab officio fit suspensio, lunc 
tolalis est tam ab omni Ordine, quam ab 
omni jurisdictione, et Ecclesiastica adminis- 
tratione. Addendum vero hic est, hanc sus- 
pensionem ab officio, licet non privet officio 
jam oblento, ut dixi, impedire lamen, ne 
aliud simile suscipi possit, arg. cap. ult. de 
Cler. excom. minist., et omnium, quse de si- 
ruili effectu excommunicationis diximus; nani 
quoad hoc eadem est ratio de suspensione, ex 
sentenlia omnium, et ex juribus ibi cilatis, 
quod in sequentibus amplius exponemus. 

m 

Ad qux loca extendatur suspensio ab of/icio 
simpliciter lata. 

9. Suspensio hxc impedit ne officium de 
novo acquiratur. — Conclusio. — Per parti- 
cularia prxcepta potest Prxlatus extra ter- 
ritorium, obligare, nonper stalutum. — Atque 
hinc colligilur, quod diximus de suspensione 
abofficio respectupartiumejus, intelligendum 
pari modo esse, et propter eamdem ralionem 
respeclu circumstantiarurn ejus, prsesertim 
loci et teinporis, quae in his rebus moralibus 
maxiine considerantur. Itaque, si suspensio 
ab officio fertur absque loci determinatione, 
universaliter pro quolibet loco ferri intelli- 
genda est ; sicut enim excommunicatus in 
uno loco est excommunicatus ubique, ita sus- 
pensus in uno loco, si simpliciter suspensus 
sit, ubique erit suspensus. Cum enim dicitur, 
in uno loco, (ut illa communis loculio semel 
explicetur), non est intelligendum objective, 
sed effective, id est, ab Episcopo, seu Pnelato 
unius loci ; lamen censura non respicit illuin 
tanlum locum, sed quemlibet, et sic dicemus 
objeclive respicere omnem locuui, ut recte 
docuit Gloss. in c. Pastoralis,§ Verum, verb. 
Subtrahuntur, de Appellat., et ibi Abbas, 
n. 20, et Decius, n. 9. Et probatur, quia cer- 
tum videlur posse Praelalum, seu Epi.^-copum, 
subditum suspendcre, ne alicubi celebrel, vel 
confessiones audiat, etc; ergo si absolule sus- 
pendit ab officio, et nullam loci limitalionem 
adhibel, ubique suspendere censetur, quia 
verba simpliciler prolata lioc pra se ferunt ; 
el nonnulla est ratio adhibendi determina- 



SECT. I. AN SIMPLICITER LATA OMNI USU ORDINIS, 



tionem ad hunc locum , potius quam ad 
alium. Antecedens patet, tum a simili de ex- 
communicatione ; tum etiam quia polest tale 
esse deliclum, ut mereatur totam hanc sus- 
pensionem, et prohibitionem ; tum prtelerea, 
quia potest quis esse indignus ta!i adminis- 
tratione pro quolibet loco, vel quia est inep- 
tus, vel infamis aut injustus; ergo ad bonum 
Ecclesife regimen necessarium est, ut possint 
Prfelati simpliciler et pro omni loco hujus- 
modi homines suspendere. Dices: nullus, qui 
limitatam jurisdictionem habet, polest extra 
illam operari, c. 2 de Constitutionib., in 6. 
Respondetur, directe, et per communem le- 
gem, vel slatutum, non operari quenipiam 
extra territorium suuni, de qua re sermo est 
in dicto c. 2,et eodem sensu dicitur in I. 2 de 
Jurisdict. omn. judic, exlra territorium jus 
dicenti impune non pareri ; tamen per parti- 
cularia praecepta, qute immediate respiciunt 
personas , bene potest aliquis prtecipiendo, 
aut judicando intra territorium, objective et 
mediate se extendere extra illud, imponendo 
suo subdito preeceptuin, quod tenealur im- 
plere, etiamsi extra lerritorium vagetur, ut 
in superioribus, tractando de censuris in com- 
muni,declaravi, veletiamimponendo pcenam, 
quae ipsi quasi inhsereat, et illam secum ferat, 
quocumque tendat, sicut de excommunica- 
tione diximus, et de depositione dicitur in 
cap. Si quis presbyter, 7, qusest. \ 

4 0. Quorumdam limitatio positx conclu- 
sionis. — Limitatio non procedere in suspen- 
sione Papali. — Quidam vero hanc regulam 
limitant ad illam suspensionem, quee est ab 
usu Ordinum, quia, cum hic usus per se non 
respiciat hunc vel illum locum, nec ab illo 
pendeat, qui simpliciter ab Ordine suspendi- 
tur, sine dubio ubique suspensus est. Secus 
tamen existimant in suspensione, qute est ab 
aliisofficiis, vel ministeriisEcciesiasticis, quae 
usum Ordinum non reqnirunt, ut est usus ju- 
risdictionis fori contentiosi, electio et similia ; 
nam in his quamvis Episcopus simpliciler 
suspendat subditum ab officio, non putant 
posse illum prohibere, quominus in alio Epis- 
copatu possit esse judex, seu vicarius Epis- 
copi, v. gr., aut ne possit eligere, aut habere 
officium custodis, aut aliam similem admi- 
nistrationem rerum Ecclesife, quia heec vide- 
tur respicere commodum, aut utilitatem talis 
loci, aut territorii; ideoque prohiberi quidem 
possunt a particulari Episcopo intra suum ler- 
ritorium, non vero extra illud.Secthoc inpri- 
mis non procedit in universali Episcopo, seu 



ETC. 13 

Ponlifice Summo, quia jurisdictionem habet 
in universam Ecclesiam, et ejus commodum 
direcle, ac per se respicit; ideoque in sus- 
pensionibus juris communis, quee Papales 
sunt, et in omnibus aliis, quse a Summo Pon- 
tifice quacumque ralione feruntur, absolute 
et sine limitatione procedit regula posita. In 
his vero, qufe feruntur ab aliis Episcopis, 
dicta sententia probabilis est. 

1 1 Limitatio data etiam in suspensione 
Episcopali rejicitur, — Confirmatur assertio 
ex l. Ex ea causa, ff. de Poslul. — Tamen, 
quia hte censurte non sunt considerandfe, ut 
purte prohibitiones, seu prtecepta imposita a 
privatis Episcopis , sed ut inhabilitales ab 
Ecclesia instituta?, ideo probabilius existimo, 
a quocumque imponatur suspensio ab officio 
simpliciler prolata, habere eamdem vim 
quoad loci universalitatem. Quia est censura 
ejusdem ralionis, et licet applicetur per potes- 
latem, et jurisdictionem particularem, tamen 
obligat, et suspendit ex vi institutionis sufe, 
qute ab universali polestate manavit. Sicut 
supra de excommunicatione diximus , de 
qua, et de suspensione quoad hoc eadem est 
ralio ; nam alias etiam dicerelur excommu- 
nicalio quoad suspensionem ab officio, quam 
includit, et quoad jurisdictionem vel mini- 
sterium,nonobligare ubique, quando ab Epis- 
copo privato ferlur; quod si Episcopus potest 
ibi obligare pro quocumque loco, quia non 
quomodocumque prohibet, sed imponendo 
censuram, cur non idem discendum erit de 
censura suspensionis? Polestque a simili ex- 
plicari ex 1. Ex ea causa, ff. de Postulando, 
ubi prohibitus a Prtetore provincife ne postu- 
let, dicitur exlra illam provinciam posse pos- 
tulare, nisi ex tali causa prohibitus sit, qufe 
infamiam irroget, ideoque jus postulandi pro 
omnibus locis auferat ; quod ergo ibi dicitur 
de infamia, hic ego ad censuram applico; 
hfec enim per se jus aufert, vel suspendit pro 
omni loco; et ideo, etiamsi a parliculari Epis- 
copo imponalur, eamdem virn habet. Solum 
occurrit advertendum, licet quis haliens offi- 
cium in uno tantum loco, proxime ibi tantum 
suspendatur, tarnen quia suspensio ab officio 
impedit, ne illa durante, possit quis novum 
Ecclesiasticum officium recipere, ideo ex hac 
parte ubique suspendit a tali officio, quando 
simpliciter fertur, ut dictum est. 

12. Suspensio determinata ad locum, pro 
illo tantum ligat. — Sic suspensus potest in 
alio loco sirnile officium accipere. — At vero 
quando in ipsa suspensionis forma fit deter- 



DISP XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



14 

minatio loci, pro quo fit suspensio, tunc pro 
eo tantum loco impedit, qui in sententia ex- 
primitur, Ut in dicta Extravag. Ambitiose, 
fit suspensio ab administralione talis Eccle- 
siae, vel monasterii ; nam ex vi illius non im- 
peditur quis, ne aliam Ecclesiam, aut monas- 
terium administrare possit; ssepe etiam ab 
homine suspenditur quis ab oflicio concio- 
nandi solum in tali civitate, vel provincia, qui 
extra talem locum concionari polerit. Ratio 
est, quia effectus non excedit voluntateni le- 
gislatoris, et judicis, 1. Non omnis, ff. Si ccr- 
tum petatur ; voluntas aulem verbis expri- 
mitur; si ergo verba ipsa limitalionem conti- 
nent, non potest effectus universalior esse. 
Unde fit, per hujusmodi suspensionem sic 
limitatam non impediri aliquem, quominus 
de novo simile officium vel ministerium alibi 
recipere possit, quia talis censura in ordine 
ad talem locum nullum impedimentum ponit: 
ergo, e(c. Et in hoc est discrimen inter ex- 
communicationem majorem et suspensio- 
nem , quia illa universalis est semper, nec 
consuevit limitari ad unum locum , ideoque 
ubique habet suos effectus. Cujus ratio non 
est alia, nisi quia excommunicalio major, 
quee privat activa administralione, etc, non 
consuevit ferri per partes, sicut in suspen- 
sione fit. 

Suspensio ab officio simpliciter lata quantum 
duret. 

13. Conclusio. — Limitatur primo conclu- 
sio. — Limitatur secundo. — Ratio conclu- 
sionis. — Objeclio. — Solutio. — Eodem 
niodo judicandum est de circumstantia tem- 
poris, seu de duratione suspensionis. Nam, si 
suspensio proferatur ahsque temporis limila- 
tione, semper durat, donec auferatur al) ha- 
bente potestatem. Ita docent communiter 
Doctores, Innocent., in c. Cum bonte, de Mlat. 
et qualit., c. Ad hoc, de Appell., n. 4, c. Ex 
litleris, de Conslit., ubi etiam Abbas, et ibi- 
dem Glossa in c. Si autem, de Constit. Qui 
auctores loquuntur de suspensione lata per 
senlenliam hominis; est autem eadem ratio 
delata a jure, quamvis raro itaferatur. Adhi- 
bent autem duas limilationes. Una est, ut sen- 
tentia sit definitiva, qua tota causa determi- 
nalur, quia interlocutoria non censelur suffi- 
ciens, eo quod tam gravis pcena non debeat 
tam facile imponi; tunc ergo tacita censelur 
inesse conditio a judice subintellecta : Usque 
ad beneplacitum meum, durabitque ad sum- 



mum quamdiu judex in suo officio duraverit, 
nisi antea illam abstulerit, argument. 1. ult. 
ff. de Poenis. Alia conditio est, ut culpa sit 
digna suspensione perpetua, quia poena pree- 
sumitur justa , ideoque culpam non excedere. 
Imo si res fuerit dubia (ait Panorm.), jurii- 
canda est temporalis, quia pcenas semper fa- 
vorabilius interprelamur. Tunc ergo censelur 
absolute imponi suspensio, ul duret quamdiu 
judex prudenti arbitrio cequum esse judica- 
verit. Ilis ergo concurrentibus, ratio asser- 
tionis est evidens, quia talis suspensio non 
habet terminum ex verbis legis, ut supponi- 
tur, nec ex causa, quia supponitur digna 
perpetua suspensione; unde ergo habebit, 
vel cur hunc terminnm potius quam alium? 
Aliunde vero lex vel praeceptum absolute 
latum durat donec revocetur ; et judex ac lex 
preesumitur imponere condignam poenam : 
ergo. Dices : eo ipso quod lex, vel judex uti- 
tur verbo suspensionis, excludit perpetuita- 
tem, alias jam non esset suspensio, sed depo- 
sitio, juxta Glossam in cap. Si quis, 83 dist.; 
Antonin., tract. de censtfr.; Immol. etaiios in 
cap. Dum dilectus, de Consuetud. Dico lamen 
illam non esse perpeluam positive, sed nega- 
tive (ut supra declaravi), et in hoc differre a 
depositione (ut infra latius dicam.) Non enim 
excludit spem dispensationis ; et ideo virtute 
includit conditionem, donec per superioris 
indulgentiam tollatur. 

14. Suspensio pro certo tempore lata, eo 
elapso aufertur absque absolutione. — Secus 
vero est, si ad certum tempus feratur, ut ssepe 
fit : tunc enim finitotermino designato, per se 
desinit suspensio, quia poena non excedit vo- 
luntalem imponentis, et quia ad hunc effec- 
tum ponitur illa determinatio, cujus varia 
exempla congerit Gloss. in Clement. Cupien- 
tes, v- Suspensio, de Pcenis. Dubitant tamen 
Doctores, an tunc cesset suspensio ipso facto, 
vel necessaria sit nova judicis, vel habentis 
polestatem absolutio. Quec qua?stio pertine- 
bat ad disputationem de absolutione; sed 
quia apud me nullam difficultatem habet, 
ideo breviter dico, tunc nullam esse necessa- 
riam absolutionem, sed ipso facto elapso tem- 
pore cessare, ut docuit Gloss., in c. Sacro, de 
Sent. excom., et in Clement. 1 de Decimis, 
v. Donec; Innocentius, et Abbas, in c. Cum 
bonse, de iEtate et qualit.; quia hasc non est 
proprie censura, ut proplerea per absolutio- 
nem necessario tollenda sit, sed est pcena 
pura, quae non transgreditur fines lege prai- 
scriptos. 



SECT. I. AN SIMPLICITER LATA OMNI USU ORDINIS, ETC. 



15 



1$. De suspensione sub conditione lataquaeex 
voluntate reipendet. — Conditiohxc interdum 
tacite subintelligitur. — Est autem adver- 
tendum interdum ferri suspensionem non ad 
tempus omnino certum, neque eliam abso- 
lute et simpliciter, sed sub conditione, id est, 
donec talis conditio impleatur, quee quidem 
conditio interdum posita est in voluntate 
ipsiusmel suspensi, quod maxime servatur 
in ea suspensione, quse per modum censurse 
fertur pro contumacia, et cum aliquo ordine 
ad futurum actum, scilicet curn quis suspen- 
dilur, donec satisfaciat, vel restiiuat, vel a 
contumacia recedat. Et lunc certum est sus- 
pensionern durare, quamdiu conditio non 
expletur, quia haec est intentio legis, ut ex 
ejus verbis constat, et alioqui est justa et 
efficax. Secundo etiam certum est, impleta 
condilione, slalim suspensionem esse aufe- 
rendam, quia haec est intenlio legis, quaa in 
hoc etiam est justa, quia illa poena medicina- 
lis est; et ideo qui recessit a conlumacia, jam 
non est dignus illa. Superest vero quaestio, an 
ut tollatur, necessaria sit absolutio, etquando 
et quomodo dancla sit, quaa infra in propria 
disputalione tradetur Oporlet autem adver- 
tere, hanc condilionem interdum subintei- 
ligi, licet non ponatur explicite, scilicet, quo- 
lies ex maleria et fine legis constat non ferri 
tantum pro deliclo commisso, sed ut a contu- 
macia recedatur, atque adeo per modum cen- 
surae; et tunc eamdem esse rationem, ac si 
conditio esset explicite posita, quia etiam est 
medicina. Atque ita senlit Sylv., v Suspen- 
sio, n. 4; Innoc, c. 1 de Excessib. Prsel. ; 
Abb., c. Reprehensibilis, de Appellat. 

16. De suspensione sub conditione ex vo- 
luntate judicis pendente lata. — Potesl prae- 
terea conditio apponi ex volunlate ferenlis 
pendens, ut donec aliud disposuero, vel quid 
simile, juxta c. Lilleras, et c. Dilectus, de 
Temp. ord., c. Nihjl, de Elect., c. T«m litteris, 
de Testibus. Tunc ergo eliam est certum du- 
rare illam suspensionem, quamdiu conditio 
non impletur, illa aulem implela cessare, 
quia ad hoc eliam habet efficaciam lex, et 
hoc intendit, ut ex ejus verbis constat. Ob- 
servandum autem erit, quando suspensio hoc 
modo imponitur, non ferri per modum cen- 
surae ad contumaciam cohibendam, quia, 
quanlumvis aliquis a conlumacia recedal, vel 
satisfaciat, suspensus manebit, quamdiu su- 
perior senlenliam non revocaverit; neque 
obligabitur ex vi legis et justitise lalem pce- 
nam tollere propter resipiscentiam allerius; 



quia lex sub preedicla forma lata ad hoc non 
obligat, sed polius constituit in superioris 
arbitrio differre suspensionis revocalionem, 
quamdiu ad commune bonum, vel aliorurn 
exemplum expedire judicaverit. Quo fit, ut 
talis suspensio tunc magis feralur per mo- 
dum purae pcenae pro peccato commisso; et 
idcirco non indigeat alia absolutione praler 
declarationem beneplacili, vel revocationem 
talis pcenae ab ipso judice seu superiori fac- 
tam. 

17 Quid si judex antequam quidquam de 
tali conditione declaret, moriatur. — Discri- 
men inter conditioncm usque ad beneplacitum 
meum, et beneplacitum Sedis. — Hic vero 
dubilanl Juristae, quid dicendum sit, si con- 
tingat judicem mori prius, quam circa lalem 
condilionem quidquam declaret; constituunt- 
que discrimen inter illas duas condiliones, 
usque ad beneplacitum, vel usque ad revoca- 
tionem. Nam prior non requiril aclum conlra- 
rium , sed solum perseverantiam in priori 
voluntate, ita ut moraliler durare censeatur. 
Poslerior vero requirit actum contrarium ; 
nam hoc significat revocationis nomen. Ex 
qua differentia inferunt, quando condilio est 
modi poslerioris, tunc non impleri, nec ces- 
sare suspensionem propter mortem suspen- 
denlis, sed necessarium esse ut per successo- 
rem ejus vel per superiorem fiat revocatio, 
argument. cap. ultim. dePrecar. Et ralio est, 
quia condilio illa postulabat revocationem, 
quse facla non fuit, nec voluntas contraria 
intercessil; ergo non fuit impleta condilio; 
ergo nec finita suspensio. Potest autem suc- 
cessor illam auferre, quia eamdem jurisdic- 
tionem habet, et moraliter non censelur dif- 
ferre ab antecessore. ls etiam, qui superiorem 
jurisdictionem habet, potest quidquid inferior, 
et aliquid amplius, juxta superius dicta de 
absolutione a censura. De qua re videri 
possunt Felin., in cap. 1 de Judic, num. 7, et 
Jason., in 1. Centesimis, § ultim., de Verb. 
oblig. Prior vero conditio de beneplaeito 
voluntatis, cum non requirat actum contra- 
rium, sed solam cessationem, per mortem 
impleri censetur. Oportet autem adhibere 
dislinclionem, qua usus est Ponlifex, in cap. 
Si gratiose, de Rescript., in 6 ; aut enim in 
tali conditione fit sermo de beneplacilo per- 
sonse, ut sic dicatur, usque ad beneplacitum 
Petri, vel usque ad beneplacitum meum, vel 
nostrx voluntatis, aut conditio fuit, usque ad 
beneplacilum Sedis Apostolicae, v. gr., aut 
Pontificis Romani, et sic de aliis. Quando fit 



DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO , ETC. 



16 

priori modo, impletur conditio per mortem 
personee, ut in eodem textu dicitur, quia cum 
persona extinguitur omnis voluntas, et con- 
sequenter cessat beneplacitum , quod solum 
fuerat in prsedicta conditione postulatum, ut 
sumitur etiam ex 1. 4, ff. Locati. At vero, 
quando de beneplacito Sedis mentio facta est, 
non impletur conditio , nec cessat suspensio 
propter mortem personee suspendentis. ut ex 
eodem textu a parilate rationis sumitur. Est 
autero ratio, quia Sedes non extinguitur cum 
persona, sed quasi in continua successione 
eadem semper permanet. Quando autem in 
conditione apposita vel in quocumque re- 
scriplo fit mentio loci seu Sedis, et non tan- 
tum personee, negolium lotum refertur ad 
Sedem ipsam, el ab ea pendere videtur, et 
non a sola persona, ut habetur in c. Quoniam 
Abbas, de Offic. deleg. De qua doctrina videri 
possunt Abbas, et alii Doctores in citatis 
textibus, et Felinus in cap. Ex litteris, de 
Conslitut. 

SECTIO II. 

Quale peccatum sit violare suspensionem ab officio ; 
quantumque talis actio valeat. 

1 Conclusio. — Per snspensionem non tol- 

litur obligatio recitondi privatim officium 

canonicum. — Principio certum est graviter 

peccare eum, qui dum suspensus est ab offi- 

cio, aliquid officii Ecclesiastici exercet. Pro- 

batur, quia est in universum prohibilus, ut 

ostensum est; est autem heec prohibitio de re 

gravi ex suo genere, ut constat; ergo ex suo 

genere transgressio Ecclesiastici preecepti 

peccatum est mortiferum. Et confirmatur, 

nam propter hanc causam communicatio in 

sacris est ex genere peccatum mortale in ex- 

communicalo, quia materia illa gravis est, a 

qua excommunicatus estprohibitus et suspen- 

sus per censuram Ecclesiasticam. Eadem 

autem ratio est in preesenti, nam usus Eccle- 

siastici muneris sacrum quid est, et per hanc 

censuram graviter interdicilur : ergo. Alque 

hoc modo polest heec veritas confirmari ex 

cap. Sacris, de Iis quee vi, et per argumentum 

a fortiori ex cap. ultim. de Cleric. excomm. 

minislr. Item confirmalur ex gravi poena, 

quee in jure pro hac transgressione imponilur, 

de qua statim dicemus. Adverlo tamen hoc 

non procedero de officio canonico privatim 

recitando; nam hoc est merum onus, non 

honor, et illud non tollitur per pcenam. sicut in 

simili diximus de excommunicatione; est enim 



hic eadem ratio, ut notavit Gloss. ult. in cap. 
Presbyterum, 28 d.; Sylvest., verb. Irregu- 
laritas, num. 15; Abbas, in cap. 2, de Cleric. 
excom. ministr.; Deci., in cap. Apostolicee, de 
Exception. 

Acta a suspenso validane sint. 

2. Actus Ordinis a suspenso facti validi 
sunt. — Actus jurisdictionis sunt invalidi. — 
Nisi suspensio sit occulta. — Aut non denun- 
cinta. — Suspensus non denunciatus polest 
licite actus jurisdictionis exercere. — Statim 
vero inquiri poterat, an acta ab hujusmodi 
sic suspenso valida sint. Sed heec dubitalio 
eodem modo expedienda est, quo similem de 
excommunicatione resolvimus. Autenim quse 
a suspenso aguntur, sunt actus solius Ordinis, 
qui ad suum valorem jurisdictionem non re- 
quirunt, aut sunt actus potestalis jurisdictio- 
nis, sub qua (ut hoc semel admoneam) com- 
prehenditur potestas eligendi, et similes, sive 
in rigore jurisdictionem includanl, sive ali- 
quod eequivalens jus ab hominibus concessum 
et auferibile. Actus igitur Ordinis validi sunt 
(excepta absolulione sacramentali , quae ex 
jurisdiclione pendet), quia Ecclesia non po- 
test impedire valorem horum actuum, si de- 
bita materia et forma a ministro habente 
poteslalem ordinis vera inlentione applicen- 
tur, ul seepe in superioribus ostensum est. At 
vero, si actus sunt tales, ut jurisdiclionem 
postulent, per se loquendo, invalidi sunt, quia 
suspensus privatus est actuali jurisdictione, 
ut supra declaratum est, et jura, quee supra 
altulimus ad hoc probandum de excommuni- 
catione, expressius de suspensione loquuntur. 
Dixi autem, per se loquendo, propter regulam 
sa-pe traditam, quod, si suspensus sit occul- 
tus, et ab Ecclesia communiler loleretur iu 
publico ministerioseu officio, acta ejus valent, 
quia Ecclesia supplet defectum propter coin- 
mune bonum. Ubi etiam advertere oportet, 
Extravag. Ad evitanda, m hac eliam censura 
locum habere; nam et generaliter dicit ralione 
alicujus sententise aut censurx Ecclesiasticse, 
et specialiter addit, aut suspensionis , aut 
prohibitionis ajure aut ab homine generaliter 
promulgatee. Quapropter, si suspensus non 
est specialiter denunciatus, quamvis quoad 
se prohibitus sil, ne in officio suo ministret, 
et ideo peccet, si id faciat per se aut ex se, 

lamen quoad alios non est privatus jurisdic- 

tione, sicut de excommunicato supra dixi. 

Item, quia alii possunt ab hujusmodi suspenso 



SECT. II. ACTA A SUSPENSO 

non denunciato hos actus poslulare, v. gr., 
absolulionem sacramentalem , vel absolutio- 
nem ab excommunicatione, vel aliquid simile 
pertinens ad jurisdictionem fori contentiosi; 
ergo polest suspensus valide hoc actus exer- 
cere; alioqui nullius momenti esset concessio 
illius Extravag.; ergo retinet jurisdictionem 
necessariam ad valorem actus. Unde ulterius 
sequitur hujusmodi suspensum non solum 
valide, sed etiam licite hujusmodi actum 
exercere, quando absolvi non potest, et ipse 
non se ingerit, sed alius ab ipso exigit debi- 
tum, ut si parochus ejus sit, vel certe si vere 
indiget ejus ministerio, et in eo favori reci- 
pientis, non exercentis consulitur, quod eodem 
modo intelligendum est, quo similem doctri- 
nam de excommunicatione declaravimus. 

Quam poenam incurrat, qui suspensionem 
violat. 

3. Conclusio. — Suspensus non denunciatus 
violando censuram potest fieri irregularis. 
— Huic vero queestioni alia est annexa, quam 
pcenam incurrat suspensus ab officio, mini- 
strando in illo. Ad quam dicendum est hujus- 
modi suspensum ab officio, si actus Ordinis 
ante absolutionem exerceat, irregularem fieri; 
aliam vero pcenam aut censuram ipso facto 
non incurrere; si vero actum solius jurisdic- 
tionis usurpet, nullam habere pcenam specia- 
liter ipso jure impositam, sed arbitrio judicis 
puniri debere. Prima pars constat cap. 1 de 
Sentent. et Re judic, in 6, et in cap. 1 de 
Sentent. excom., eodem, et ex cap. Si quis 
Episcopus in Concilio, et c. Si quis Episcopus 
damnatus, 11, quaest. 3. Ex quibus juribus 
colligerelicet, tam suspensum a jure, quamab 
homine, incurrere eamdem irregularitatem, 
quia de suspensione a jure loquuntur decreta 
citala ex lib. 6, de suspensione vero ab 
homine canones Decreti; et cap. Is cui, de 
Sentent. excom., in 6, generatim et abstracte 
loquitur, quare omnem suspensionem com- 
prehendit. Estque utriusque ratio eadem, 
quia est censura ejusdem speciei ; diversa 
enim causa efficiens non mutat speciem, per 
se loquendo. Incurret autem hanc poenam 
etiam ille qui nominatim non est denunciatus 
suspensus, si violet censuram , quia quoad 
ipsum integrum manet jus, quo hsec irregula- 
ritas lata est, ut est communis sententia, de 
qua videri potest Abbas in cap. Sicut, de 
Cohabit. cleric. et mulier. Excusabitur autem 
ab irregularitate, quoties excusatus fuerit a 
xxiii bis. 



QUEM VALOREM HABEANT. 17 

culpa ministrando, vel ut vitet gravem infa- 
miam, vel scandalum, etc, quia hsec irregu- 
laritas est pcenalis, et ideo cessat cessante 
culpa. 

4. Violans suspensionem , quse in puram 
poenam fertur, etiam fit irregularis. — Ad- 
dendum vero ulterius est, hanc irregularita- 
tem non incurri tantum in suspensione, quse 
est propria censura, sed etiam in illa, quse est 
pura pcena. Prior pars certa est ex juribus 
citatis, tum supra de excommunicatione, et 
praecipue ex cap. Is cui, de Sent. excom., in 6, 
ubi constituiturgeneralis regula, de celebrante 
divina, cum sit censura ligatus. Et hsec est 
ratio unica hujus partis, quse videtur reddere 
dubiam posteriorem parlem , quia illa sus- 
pensio non est censura. Nihilominus etiam 
est certa, quia suspensio lata ad definitura 
tempus non est propria censura, sed poena, 
et tamen in illa incurritur haec irregularitas, 
nam de illa expresse loquuntur cap. 1 de Re 
judic, et de Sentent. excom., in 6, quia talis 
suspensio tam efficaciter privat sacro mini- 
sterio dum durat, sicut quaelibet alia; non 
ergo incurritur haec poena tanlum in propria 
censura, sed etiam in pura poena. 

5. Contraria opinio improbatur. — Unde 
fit improbabilem esse quorumdam Canonista- 
rum opinionem, qui dixerunt, quando sus- 
pensio a jure fertur his verbis ; Qui hoc fece- 
rit, suspensus sit ab officio donec satisfaciat, 
etiamsi post commissum tale crimen ministret 
in officio, non manere irregularem, quia illa 
suspensio (aiunt) non est censura, sed quse- 
dam intrinseca poena , quam secum affert 
ipsum peccatum , argumento cap. ultim. de 
Cohabitat. cleric et mulier., et significavit 
Innocentius, in cap. ultim. de Clerico excom. 
ministr., num. 3. Sed hoc non est probabile, 
quia non potest censura vel suspensio Eccle- 
siastica expressioribus verbis ferri. Item quia 
talis lex non explicat solum , intrinsecum 
effeclum ipsius peccali, sed propriam pcenam 
Ecclesiasticam inducit , ut ex ipsis verbis 
satis constat, quae inulilia essent, si nihil aliud 
operarentur, quam id, quod ipsum peccatum 
per se inducit. Maxime quod ssepe ipsum 
peccatum per se non posset impedire omnem 
actum, quem talis suspensio impedit; nam 
interdum est suspensio a toto officio Eccle- 
siastico, et tamen peccatum per se non impe- 
dit omnem actum cujuscumque Ordinis infe- 
rioris , neque etiam jurisdictionis , ut alibi 
ostendimus. Aliquando etiam talis suspensio 
est non solum ab officio, sed etiam a bene- 

2 



18 DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, 

ficio, ul patet ex c. Quia ssepe, de Elect., in 6, 
cap. Prsesenti, de Officio ordin., in 6; at con- 
slat, suspensionem a beneficio pcenam esse, 
quam ipsum peccatum per se non infert, nisi 
ab Ecclesia imponalur; ergo idem dicendum 
est de suspensione ab officio sub eodem 
lenore et verbis lata. Est ergo talis suspensio 
vera censura ; ergo qui illam incurrit, irregu- 
laris fit, si ; antequam illa liberetur, in divinis 
ministret ex officio. Quod recte docuit Glossa, 
cap. 2 de Censibus, in 6, verb. Suspensos. 
Neque est ad rem cap. ultim. de Cohabitat. 
cleric. et mulier., quia ibi non fertur pcena 
sub illis verbis, nec sub aliis sequivalentibus, 
sed solum dicitur, clericum concubinarium 
ratione sui mali status esse quoad se suspen- 
sum, ubi verbum suspensio, late sumitur pro 
impedimento, seu obligatione, quam talis sa- 
cerdos habet in conscientia non celebrandi in 
eo statu; et ideo certum est, illum non fieri 
irregularem celebrando, etiamsi peccet; nos 
vero loquimur, quando in canone sunt verba 
sufficientia ad significandam et imponendam 
censuram. Hic autem occurrebat declaran- 
dum, quale debeat esse hoc minislerium, ut 
sit sufficiens causa hujus irregularitatis. Sed 
hoc sufficienter egimus tractando de simili 
irregularitate, quam incurrit excommunica- 
tus in divinis ministrando; nam eadem doc- 
trina applicanda est ad suspensionem. 

6. Secunda conclusionis pars probatur. — 
Pra3ter hanc vero pcenam (quod in secunda 
parte assertionis dicebamus) nullam aliam in- 
venimus in jure impositam pro usu Ordinis. 
Pro usu vero solius jurisdictionis, qui non in- 
cluda t actum Ordinis, non invenitur vel irregu- 
larilas, vel alia censura, aut pcena generaliter 
a jure imposita, et ideo propter illum aclum 
irregularitas non incurritur, juxta generale 
principium de irregularitate. Nec probandam 
censeo opinionem, quam ex aliis refert et 

sequitur Maiolus, lib. 3 de Irregul., cap. 49, 

extens. 2 et 14. Qui dicunt, suspensum ab 

Ordine vel officio, conferendo beneficium ali- 

cui, incurrere irregularitatem; talis enim 

irregularitas nullo jure ostenditur, neque a 

Maiolo citatur, imo nec Glossa magna, quam 

citat ex cap. Tanta, de Excess. Prselat., hoc 

affirmat; solum enim agit de celebrante vio- 

lando interdictum. Glossa vero magna, quam 

etiam refert ex c. Cum dilectus, de Consuet., 

licet dicat , clericum suspensum non posse 

valide beneficia conferre, non tamen dicit fieri 

irregularem ea conferendo. Neque id recte 

infertur (quidquid sit de antecedenti, de quo 



ETC. 
supra dictum est), quia non omnis violatio 
suspensionis inducit irregularitalem, sed illa 
tantum, quee est in usu Ordinum, quia jura 
de nullo alio actu loquuntur. Et juxta hanc 
regnlam judicandum est de multis aliis exten- 
sionibus hujus poense, quas ibi late Maiolus 
prosequitur Veritas enim est, irreguhrita- 
tem non incurri pro usu beneficii aut jurisdic- 
tionis, qui non includit actum Ordinis. Et 
congruentia reddi polest, vel quia actus solius 
jurisdictionis non sunt adeo sacri, sicul actus 
Ordinis, et ideo non oportuit tam severe ia 
jure puniri, vel certe quia irregularitas per 
senon impedit actum jurisdictionis, sed Ordi- 
nis, et ideo tanquam pcena proportionata 
imponitur ei, qui cum suspensus sit, male 
utitur Ordinibus, non vero ei, qui solum usu 
jurisdictionis male usus est. Quia vero hoc 
etiam est gravedelictum in injuriam censura 
et Ecclesiaslicae potestatis, quamvis in jure 
non punitur, puniendum est a judice, si legi- 
time probetur ; non enim debent talia delicta 
impunila manere. 

De participantibus cum suspenso ab officio. 

7. Suspensio nonprivat aliorum communica- 
tione. — Tandem potest facile ex dictis intel- 
ligi, quomodo peccent alii, qui cum suspenso 
ab officio participant in hujusmodi pravo usu 
suspensionis suae. Est enim advertendum, 
suspensionem per se non privare communi- 
catione aliorum, sicut excommunicatio privat. 
Nam formaliter loquendo, in hoc prsecipue 
differunt hee duae censuree, ut supra visum 
est et auctores docent; neque est ullum jus, 
in quo hic effectus suspensioni tribuatur; 
ideoque nec communis confabulatio, aliaeque 
actiones usualis communicalionis hominum, 
neque etiam humani contractus, neque aclio- 
nes forenses, tum agendo, tum se defendendo, 
vel eliam testificando, per suspensionem pro- 
hibentur, per se loquendo. Quia haec non 
prohibentur per censuras, nisi ut sunt com- 
municationes quaedam, et ideo licet per ex- 
communicationem prohibeanlur, non tamen 
per suspensionem ; nec invenitur in jure, ut 
notarunt etiam Innocentius, Abbas et alii 
Doctores in cap. Intelleximus, de Judiciis, el 
in cap. Venerabilis, de Sentent. excommun. 
Solum ergo prohibelur aliis illa participatio 
suspenso, quae est communicatio vel 



curn 



cooperatio cum illo in delicto vel malo usu 
officii, a quo est suspensus; hajc enim per se, 
et intrinsece mala.est, et prohibita. 



SECT. III. AN SUSPENSUS AB OFFICIO SIT ETIAM A BENEFICIO, ETC. 



19 



8. Quam poenatn incurrat participans in 
delicto cum suspenso. — At pro tali delicto 
nulla est in jure imposita poena vel censura 
ei, qui sic communicat cum suspenso; unde 
neque excommunicatio minor propterea in- 
curritur, sicut in communicatione cum ex- 
communicato. Quin potius etiamsi quis cum 
sjspenso communicet in crimine, propter 
qv.od suspensus est,non propterea incurrit 
eamdem suspensionem, aul etiam censuram, 
quia nullo jure lata est; in quo etiam differt 
hsec censura ab excommunicatione. Et for- 
tasse ratio seu fundamentum est, quia sus- 
pensio non respicit per se communicationem, 
sicut excommunicationis censura. 

SECTIO III. 

Utrum suspensus ab officio sit etiam suspensus a bene- 
ficio, vel ab aliquo alio actu sacro vel prophano. 

1 In hac sectione explicandum nobis est, 
an suspensio heec ab officio alios effectus 
habeat, preeter eos, quos in prascedenti de- 
claravimus. De tribus autem dubitari potest, 
scilicet de beneficiis vel fructibus eorum, de 
aliis spiritualibus bonis, quae magis in reci- 
piendo, quam in agendo consislunt, et de 
aclionibus mere civilibus seu temporalibus. 

2. Suspensus ab officio non privatur bene- 
ficio. — Circa primum punctum res certa est, 
ex vi suspensionis ab officio non privari 
quempiam beneficiis, quse possidebat; nam 
ut infra ostendemus, etiam per suspensionem 
a beneficio non privatur quis titulo et pro- 
prietate beneficiorum. Item nullus est in jure 
locus, in quo hiceffectus suspensioni ab officio 
tribuatur. Quod si quis objiciat c. Cum bonse, 
de TEtat. et qualit., respondebimus primum, 
ibi non declarari , an illa suspensio sit ab 
officio; solum enim refertur, quemdam fuisse 
ab homine suspensum. Deinde ibi solum dici- 
tur, illum, qui post suspensionem, in qua per 
triennium permanserat , aliud beneficium 
adeptus est, neque illud, neque alia, quse 
prius habuerat, obtinere debuisse ; ex quo 
potius colligilur, per priorem suspensionem 
non fuisse privatum beneficiis, quse habebat, 
sed propter pertinaciam in suspensione et 
propler delictum postea commissum , illis 
fuisse privandum, quem textum magis in se- 
quentibus declarabimus. 

3. Suspensus ab officio an ipso jure privetur 
fructibus beneficii. — Prima sententia. — 
Secunda sententia. — Tertia sententia. — 
Quarta sententia. — Quinta sententia. — 



Vide Tiraquellum, de Legibus communibus, 

1 part., num. 24. — Tota ergo dubitatio est 
de fructibus beneficii, an per suspensionem 
ab officio ipso jure aliquis eis privelur. Et 
ratio dubitandi esse potest, quia beneficium 
non datur nisi propter officium, cap. ult. de 
Rescript., in 6; ergo hoc ipso, quod ab officio 
quis suspenditur, eorum radice et funda- 
mento, consequenter suspenditur a beneficio, 
quia accessorium sequitur principale; bene- 
ficium autem accessorium est respectu officii, 
argumento c. Si quis objecerit, 1, qusest. 3; 
D. Thom., 2. 2, qusest. 100, art. 4. Et con- 
firmatur, quia excommunicatio privat fruc- 
tibus beneficiorum, ut supra ostensum est, 
cujus est potissima ratio, quia excommuni- 
catus omni usu Ecclesiastici officii privatus 
est; ergo idem erit de suspensione. Atque ita 
sentit Glossa in cap. Latores, de Glerico ex- 
com. minist., verb. Ab officio. Quia ubi est 
(inquit) unum propter aliud, ibi est unum 
tantum. Glossa vero in Clement. Cupientes, 
de Pcenis, verb. Suspensio, disputans quses- 
tionem hanc, dubiam illam relinquere vi- 
detur Alii vero Canonistte, preedietam sen- 
tentiam limitando, distinctione usi sunt, de 
suspensione a jure, vel ab homine. Et quidam 
dixerunt, eam suspensionem ab homine, qute 
est ab officio, esse etiam a beneficio, non vero 
eam, quse est a jure, ut refert dicta Glossa in 
Clem. Cupientes, et Glossa, in c. 1 de Re ju- 
dicata, in 6, verb. Officii, quia jus, quod pce- 
nam infert, benignius interpretandum est, 
quam hominis sententia. Alii e contrario 
dixerunt, suspensionem ab officio, si sit juris, 
includere suspensionem a beneficio, non vero 
si sit ab homine. Ita refert ex Joanne Andrea, 
Glossa in cap. Prseter, dist. 23, verb. Ab Ec- 
clesia, argumento illius textus. Alii variis 
distinctionibus utuntur, quas refert Sylvest., 
verb. Suspensio, num. 5. Una est, quia cum 
aliquis suspenditur ab officio cum additione 
exclusiva, scilicet, tantum vel solum ab offi- 
cio, tunc non suspenditur a beneficio; quando 
vero sine additione talis particulae fertur sus- 
pensio ab officio, comprehendit etiam bene- 
ficium. Et ratio esse potest, quia particula 
exclusiva aliquid operatur ; ergo cum additur, 
aliquid excludit, quod sine illa non exclude- 
retur, quod nihil aliud esse videtur, quam 
suspensio a beneficio. Alii quos refert et se- 
quitur Covarruv., in epitome 4 Decretal., 

2 part., cap. 6, in princ, num. 13 et 14, et 
senlit Abbas, in cap. Apostolis, de Except., 
num. 9, cum Glossa, in cap. Presbyter, 2, 



DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



20 

queest. 5, putant ulterius esse considerandam 
causam vel gravitatem delicti, propler quod 
quispiam suspenditur; nam si suspendilur 
ab officio propter infamiam vel contumaciam, 
non suspenditur a beneficio; si propter cri- 
men, vel crimen est leve, et non suspenditur 
a beneficio, vel est grave, et ab utroque sus- 
penditur. Sic etiam distinguere videtur de 
suspensione ob contumaciam, vel ob delictum, 
Abbas, in cap. Pastoralis, § Verum, n. 16, 
de Appell., quatenus ait, suspenso ob contu- 
maciam non esse providendum de fruclibus 
beneficii, qnia ipse sibi potest providere, si 
velit resipiscere ; supponit ergo, quaindiu non 
resipiscil, nonfacere fructus suos; alteri vero 
ait esse providendum, ne egeat, quia jam non 
pendet ex voluntate ejus, ut a suspensione 
absolvatur Et pro hac sententia citat Glos- 
sam, quarn sic declarat, in cap. Cum Vinto- 
niensis, de Elect. 

4. Vera sententia. — Dicendum censeo, 
quando suspensio ab officio preecise fertur, 
sive a jure, sive ab homine, per se nop in- 
cludere suspensionem a beneficio, et conse» 
quenter non privare sic suspensum fructibus 
beneficii, his exceptis distribulionibus, quse 
non conferuntur, nisi his, qui per se assislunt 
seu ministrant in divinis officiis. Hsec est (ut 
opinor) communis et certa sententia, ut su- 
mitur ex Navarro, c. 27, n. 160; Abbate, et 
aliis in Clement. Cupientes, de Pcenis, et in 
cap. Apostolis, de Except. Et confirmatur 
optime ex cap. Inler, de Purgat. canonica. 
Quod sic habet : Licet Ecclesiastica consti- 
tutio tales ab officio tantum, usque ad purga- 
tionem canonicam docet suspendendos , quia 
tumen etiam eurn a beneficio propter irnma- 
nitatem criminis suspendisti, nolumus impro- 
bare. Ex quibus verbis constat, suspensionem 
ab officio non includere suspensionem a be- 
neficio, nisi adjungatur. Ralio autem est,quia 
verba stricte accipienda sunt in his, quse 
odium seu pcenam continent; sed illud addi- 
tum, ab officio, restringit ad talem parlem 
suspensionis; ergo non est ulterius exten- 
denda. Confirmatur, nam quando lex vult 
utrumque complecti, utrumque etiam ex- 
presse proponit, ut patet ex c. Decernimus, 
dist. 28; cap. Prseter, dist. 32; cap. Si quis 
sacerdotem, et cap. Fas, dist. 82; cap. 1 de 
Secundis nuptiis, et cap. 2 de Fidejussor., et 
aliis supra relatis. Similiter judices solent id 
exprimere, semperque possunt id facere, si 
velint; ergo quando exprimunt, ab officio, 
signum est nihil aliud imponere voluisse. Ne- 



que est verum in illa particula, ab officio, 
virtule comprehendi beneficium, quia propter 
officium datur. Supra enim agentes de ex- 
communicalione ostendimus, hanc non esse 
sufficientem ralionem, quia licet ralio insti- 
tutionis beneficii sit officium , tamen non 
semper necessarium est, ut is , qui habet 
benefiuium, per se exerceat aliquod Eccle- 
siaslicum ac publicum officium ad perci- 
piendum valide, et interdum licite fructus 
beneficii; ergo licet quis suspendatur ab usu 
officii, non propterea statim privatur fruc- 
tibus beneficii. Eo vel maxime, quod semper 
tenetur officium canonicum saltem privatim 
recitare, quae prsecipua, vel magna pars est 
oneris, quod per beneficium imponitur. So- 
lum ergo illa ratio habet locum in illis fruc- 
tibus, qui ita sunt annexi personali ministerio, 
ut absque illo non dentur, ut sunt quotidia- 
nse distributiones cathedralium Ecclesiarum, 
juxta cap. Licet, de Pra?bendis, et si quse 
sunt hujusmodi. Atque ita ex ea ratione 
solum probatur ultima pars sententise propo- 
sitse. 

5. Contraria sententia impugnatur — Se- 
cunda et tertia rejiciuntur — Quarta impro- 
batur. — Neque distinctiones aliarum opinio- 
num probabilitatem prse se ferunt. Quid enim 
ad preesens negotium refert, quod suspensio 
lata sit a jure vel ab homine, si eisdem verbis 
ab utroque lata est, et verba ab utroque pro- 
lata eamdem significationemhabent, et utrius- 
que,scilicet et legislatoris, etjudicis, voluntas, 
et efficacitas verbis accommodanda, commen- 
suranda ac reslringenda est? Nam in ulroque 
verum habet axioma juris, quod pcenee re- 
stringendse sunt ; nulla ergo est ratio diffe- 
rentise inter suspensionem ab homine et a 
jure. Nec quidquam etiam interest, quod ad- 
datur particula exclusiva, vel omittatur;nam 
imprimis nulla afferuntur jura, in quibus hoc 
discrimen notari possit, ut ex eis vel regula, 
vel sallem indicium probabile sumatur, unam 
formam verborum plus operari quam aliarn. 
Et in sententiis ab homine, voluntarium est; 
vel unus caulior esl in loquendo quam alius, 
ideoque expressius, omnemque dubitationem 
excludendo, mentem suam declarat. Ut si 
unus in testamento dicat : Lego centum Pe- 
tro, alius vero dicat : Lego tantum centum, 
vel Lego centum, et non amplius, idem est 
legatum, quamvis unus addiderit expressam 
exclusionem, quam non addidit alius; quoad 
effeclum non refert, quia ut legatum non sit 
majus, proinde est majorem quantitatem ta- 



SECT. III. AN SUSPENSUS AB OFFICIO SIT ETIAM A BENEFICIO, ETC. 



21 



cere quam negare. Et hsec ratio habet locum 
in praesenli, quia sententia non potest plus 
operari, quam verbis exprimatur, Nec satis- 
facit, quod quidam asserunt, hoc pendere ex 
inlentione judicis; ut si ipse intendat suspen- 
sionem abofficio et beneficio imponere, quam- 
vis in sententia tantum exprimat suspensio- 
nem ab officio, dummodo aliud non excludat, 
utrumque operari. Nam in rigore id falsum 
esse existimo, nisi in antecedentibus el con- 
sequentibus verbis aliqua addanlur sequiva- 
lentia, quibus talis intentio sufficienter ex- 
primatur. Quia inlentio non operatur sine 
verbis, in censuris ferendis, ut supra, expli- 
cando formam censurae, declaratum est. Imo 
hoc commune est his senlentiis cum aliis, vel 
cum contractibus , sub verbis includendo 
queelibet sufficientia signa. 

6. Quinta sententia eluditur. — Quapropter 
multo minus ad rem confert, quod suspensio 
sit lata propter crimen tantum, vel propter 
aliam causam, aut propter crimen grave vel 
leve, quia suspensio efficitur juxta formam, 
per quam fit; nam in hac est vis effectiva il- 
lius; causa vero, vel culpa est veluti materia, 
seu ratio impulsiva. Sicut in criminali sen- 
tentia, v gr., non sat est, quod delictum sit 
dignum morte, si judex solum exprimat in 
sententia mulilationem membri , quia licet 
pcena imponenda sil juxta qualitatem culpse, 
tamen de facto non imponitur, nisi juxta 
voluntatem judicis, qute interdum non est 
adsequata delicto; quod ex verbis sententise 
semper judicandum est. Gravitas ergo delicti 
consideranda est ad cognoscendum, an sen- 
tentia fuerit justa, remissa, vel excedens; 
non tamen ad cognoscendum, an heec, vel illa 
poena fuerit imposita; hoc enim verba ipsa 
sigificare debent, nisi forte interdum sint ali- 
qua ambigua, ut ex comparatione ad culpam 
conjectandus sit eorum sensus; quod in pree- 
senti locum non habet, cum verba ipsa satis 
perspicua sint. Confirmatur, nam si judex 
proferat sententiam sub hac forrna : Suspendo 
te ab officio et beneficio, licet considerata 
gravitate criminis, sententia videatur nimis 
rigorosa, dummodo intolerabilem non conti- 
neat errorem , utrumque operatur, neque 
potest rationabiliter ad unum limitari potius 
quam ad aIiud,doneca superiore rescindatur 
vel ex parte tollatur. At vero si judex pro- 
ferat sub hac forma : Suspendo te ab officio 
vel beneficio, licet crimen mereatur utramque 
suspensionem, ibi non imponitur, quia judex 
uon declaravit se id velle. Imo licet crimen 



tale sit, ut juxta prudens arbitrium definite 
mereatur potius suspensionem a beueficio, 
quam ab officio, aut e contrario, nihilominus 
ex vi illorum verborum neutra determinate 
imponitur, quia judex hoc non declaravit; 
propter quod aiunl Doctores, sententiam ab 
homine sub ea forma prolalam nullam esse 
ob indelerminationem, ut videre licet in Syl- 
vestro supra ex Hostiensi, et aliis ; et nos 
diximus supra, si talia verba, vel requiva- 
lentia habeantur in jure, esse in ordine ad 
sentenliam ab homine ferendam et delermi- 
nandam; ergo suspensio nunquam excedit 
vim verborum sentenlire, propler delicti gra- 
vilatem. Nec denique in hoc admiltenda est 
dislinctio inter suspensionem propler contu- 
maciam, vel delictum; neulra enim, si ab 
officio prsecise feratur, suspendit a beneficio 
seu fruclibus beneficii ; nam ornnia, quee ad- 
duximus, de ulraque ;ieque procedunt. Neque 
quoad hoc aliquid est in jure definitum de 
una potius quam de alia. Neque Abbas in 
cit : ito loco de suspensione ab officio loquitur, 
sed a beneficio, de quo postea dicemus. 

Quomodo suspensio ab officio novi beneficii 
consecutionem impediat. 

7. Conclusio. — Objectio. — Sed queeren- 
dum restat, an hoec suspensio impediat sal- 
tem collationem vel obtentionem novi bene- 
ficii. Nam videtur ex dictis sequi, censuram 
hanc non habere talem effectum, quia illa 
verba, per quae fertur, non efficiunt plus, 
quam significant; non significant autem hunc 
effectum ; ergo neque illum efficiunt. Nihilo- 
minus dicendum censeo, per hujusmodi sus- 
pensionem impediri quempiam a collatione 
novi beneficii, propler cap. ult. de Clerico 
excomm. ministr., ubi de excommunicato 
minori excommunicatione dicitur, non posse 
eligi ad Ecclesiastica beneficia. Dices : argu- 
mentum a simili in materia poenali non est 
efficax, etiamsi altera censura gravior esse 
videatur, quia censura,qua3simpliciter levior 
est, polest habere aliquem effectum, quem 
non habet censura gravior. Respondetur, 
argumentum hoc non sumi a simili, sed ex 
generali regula, quse in eo textu statuitur, 
eum , qui est privatus aliquo munere vel 
actu, eliam esse privatum susceptione eorum, 
quee ad talem actum vel munus ordinantur. 
Quod principium ex illo colligunt Abbas, et 
alii interpretes ; et plane in eo continetur. 
Sed beneficium Ecclesiasticum ordinatur ad 



22 



DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



alicujus officii vel muneris Ecclesiastici ad- 
ministrationem ; ergo qui ab hac suspensus 
est, consequenter est interdictus a suscep- 
tione novi beneficii. Atque ita responsum est 
ad rationem dubitandi propositam; nam licet 
formaliter in suspensione ab officio non fiat 
mentio prohibitionis beneficii suscipiendi, ta- 
men in radice continetur illa prohibitio in 
ipsa suspensione ab officio. Quod non est si- 
mile de fructibus beneficii jam oblenti, tum 
quia illud non est explicatum in jure, neque 
ex aliquo ejus principio eolligitur, sicuthoc; 
tum etiam quia longe aliud est novum titu- 
lum beneficii obtinere eum, qui est incapax 
officii, aliud vero est frui fructibus proprii 
beneficii pro illo tempore, quo illi inservire 
non potest; hoc enim posterius habet funda- 
mentum in titulo beneficii jam acquisito,et 
ideo nihil habet absurdi; illud vero prius ex 
parte ipsius suspensi nullam rationem, vel 
titulum praesupponit, et ex parte Ecclesiee est 
contra rationem, ut eum in beneficio novo 
provideat, quem ab officio habet suspensum; 
hoc enim esset quodammodo agere conlra. 
priorem prohibitionem, ut in dicto cap. ult. 
Glossa notavit. 

8. Eleclio suspensi non est ipsojure irrita, 
sed irritanda. — Addendum vero est, hanc 
electionem non esse ipso jure irritam, sed 
irritandam, nec suspensum ab officio esse 
personam inhabilem, sed prohibitam. Pro- 
batur, quia ex dicto textu non amplius colli- 
gitur, etiam respectu excommunicationis mi- 
noris, ut supra ostensum est, de qua textus 
ipse formaliter loquitur; ergo a fortiori idem 
dicendum est in aliis, ad quos ratio ejus ex- 
lenditur Atque ita sentit Abbas, in cap. Vel 
non est compos, de Temp. ordin., ad idem 
inducens textum illum. Nam ibi Pontifex 
praecipil cuidam suspenso provideri de bene- 
ficio Ecclesiastico, quasi supponens sine dis- 
pensatione sua non potuisse fieri. Respondent 
aliqui, non esse sensum, ut ei conferatur be- 
neficium, sed alimenta de fructibus alicujus 
beneficii. Sed contra, quia Pontifex non de 
fructibus, sed de beneficio loquitur; et ne- 
cesse non est restringere favorem. Magis vi- 
detur obstare, quia illud videtur faclum ex 
dispensatione Papae; unde potest argumen- 
tum in contrarium retorqueri. Sed prinium 
licet hoc detur, solum probatur id esse pro- 
hibitum, non vero personam esse inhabilem. 
Deinde ibi nullum est verbum dispensationem 
indicans, sed debitam providentiam. Unde 
ille est casus specialis, quia illa non erat sus- 



pensio culpabilis, sed veluti irregularitas 
temporalis sine culpa contracta; tunc enim 
in favorem Ordinis suscepti sine culpa pro- 
videtur quis de beneficio, ne mendicare co- 
gatur 

Quas actiones impediat suspensio ab officio 
simpliciter lata. 

9. Ratio dubitandi. — Circa secundum 
ratio difficultatis sumi potest ex Glossa in 
Clement. Cupientes, de Poenis, ubi propter 
proprias functiones Ecclesiasticas, plures ac- 
tus sacros numerat , quibus solet partialis 
suspensio privare, qui consistunt vel in re- 
ceptione aliqua, vel in actione, non tam officii 
clericalis quam Christiani (ut sic dicam) ; hu- 
jusmodi est ingressus Ecclesiee, a quo inter- 
dum aliquis suspenditur, ut colligitur ex cap. 
Is cui, de Sentent. excomm., in 6. Ileni usus 
Eucharistife, seu ejus receptio, a qua etiam 
aliquando fit suspensio, cap. ult., 51 dist., 
cap. Si quis autem, cap. Placuit, et cap. ult., 
18 dist., et cap. 1 de His quee fiunt a major. 
part. Cap. Quamvis autem hse sint suspeu- 
siones quasi partiales, quia tamen diximus, 
suspensionem ab officio simpliciterlatam esse 
totalem, videri potest, omnia haec in se com- 
plecti. 

10. Conclusio. — Dicendum est tamen, per 
suspensionem hanc nullum ex his actibus 
prohiberi, neque aliquod spirituale opus, 
quod alicujus Ecclesiastici ministerii officium 
non sit. Hsec est sententia communis, quae 
satis probatur ex definitione suspensionis 
supra data, cum aliis, per quee supra tradi- 
dimus, hanc esse censuram propriam cleri- 
corum. Quocirca per suspensionem ab officio 
non privatur quis participatione sacramen- 
torum, tum quia illud non est officium Eccle- 
siasticum, quo solo privat hsec suspensio, ut 
ex forma ejus constat ; tum etiam quia talis 
effectus nullo jure cavetur. Atque ita sentit 
Abbas, in cap. ult.de Clerico excom. minist.; 
Antoninus, in tit. de Censuris, cap. de Sus- 
pensione; Sylvester, verbo Suspensio, n. 1, 
et alii Summistaa; Theologi, d. 18, ubiCarthu- 
sianus, quaast. 4, specialiter advertit, non 
privari aliquem per hanc suspensionem in- 
dulgentiis; et idem est de aliis suffragiis, et 
Ecclesiastica sepultura. Atque eadem ratione 
non privatur ingressu Ecclesiae; unde enim 
potest colligi talis effectus? nam neque ex- 
communicalio major illum habet, ut supra 
ostendimus; sed est proprius interdicti, de 



SECT. IV DE SUSPENSIONE PARTIALI. 



23 



quo loquitur dictum cap. Is cui, de Sentenlia dum est, hanc suspensionem ab officio sim- 



excom., in ejus principio. Necrefert, quod in 
fine vers. Sane, his verbis utitur : Sicut ex- 
communicatio, sic ab officio, vel ab ingressu 
Ecclesise lata suspensio; nam potius ex illa 
disjunctiva, vel, colligitur, suspensionem ab 
officio non impedire ingressum Ecclesiae ; 
unde in illis verbis tres censurae numerantur, 
excommunicatio, suspensio, et interdictum; 
quanquam nomen suspensionis late exten- 
datur ad significandam illam privationem, 
quse per interdictum fit ; sicut e converso 
privatio, quse fit per suspensionem, inter- 
dictio quaedam dici solet. Atque hoc modo 
videtur Glossa in dicta Clemenlina Cupientes, 
amplissime, et quasi Eequivoce uti verbo sus- 
oensionis, ut de excommunicatione, et inter- 
dicto interdum dicitur; plures enim effectfis, 
quos ibi recenset, non pertinent ad suspen- 
sionem, ut est specialis censura, sed aliqui 
ad excommunicationem, aliqui ad interdic- 
tum spectant, et nonnulli ad alias poenas, 
quee in canonibus imponi solent. 

11 An suspensus ab officio Ordines susci- 
pere possit. — Resolutio. — Solum potest 
circ^ hoc dubitari de susceptione sacramenti 
Ordinis; nam hoc sacramenlum datur acl 
funcliones Ecclesiasticas exercendas; ergo 
qui ab officio suspensus est, non potest Ordi- 
nes suscipere, juxta principium sumptum ex 
eap. ult. de Clerieo excomm. minist. Respon- 
(ieo, ita esse limitandam regulam positam, 
vel potius declarandam : nam illa receptio 
formaliter non prohibetur, quatenus receptio 
sacramenti est, sed quatenus est via ad Eccle- 
siasticam functionem peragendam; sicut etiam 
prohibetur communioclericalis, non quatenus 
est receptio sacramenti, sed quatenus est pars 
queedam celebralionis Misspe. Addo, neminem 
proprie suspendi nisi abOrdine jam suscepto, 
ut supra dixi. El ideo suspensionem nun- 
quam impedire receplionem Ordinis, per se 
primo, sed consequenter, quia scilicet sus- 
pensus ab inferiori Ordine, consequenter est 
suspendus ab usu superiorum, si illos habet, 
vel, si non habet, ne illos accipiat; et ita 
etiam suspensus ab officio, sicut prohibetur 
ab usu superiorum Ordinum, ita dicendus est 
impediri, et prohiberi, ne ad illos ascendere 
possit, ita ut radicaliter, et eo modo, quo 
polest, a lali usu arceatur, quod magis ex 
dicendis sectione sequenti constabit. 

12. Suspensio ab officio an privet aliquo 
usu profano. — Circa tertium punctum nihil 
difficultatis occurrit; el ideo breviter dicen- 



pliciter latam non impedire alia munia, seu 
usum aliarum functionum, quee ad alia officia 
spectant non Ecclesiaslica , sed secularia. 
Ratio est clara ex dictis supra, circa defini- 
tionem hujus censurae, ubi etiam ostendimus 
esse propriam clericorum, ut tales sunt. Nec 
refert, quod dicatur suspensio hsec simpli- 
citer ab officio, quia inlelligitur quasi per 
antonomasiam, vel juxta subjeclam male- 
riam, de officio Ecclesiastico, non vero de 
seculari, aut temporali ; et ideo sic suspensus 
nec privatur jurisdictione temporali, si illam 
habeat, neque officio judicandi in seculari 
judicio, si aliunde potestalem habeat illud 
exercendi, etiamsi clericus sit. 

SECTIO IV 

Quos effectus habeat suSpensio ab offlcio, quse non 
simpliciter, sed ex parte fertur. 

1 Regula generalis. — Constat ex dictis in 
superioribus, saepe ferri suspensionem ab 
officio cum aliqua delerminatione, quee de- 
notat non totum officium , sed partem ejus 
quoad usum impediri. De hac ergo est gene- 
ralis regula, ab ea tantum parte Ecclesiastici 
officii suspendere, quse per verba (quee per 
modum, seu determinationem adduntur) 
significatur, et ab omni superiore functione, 
quae illam intrinsece supponit, non vero ab 
inferiori, neque a qualibet alia omnino di- 
versa, seu disparata. Hsec regula communis 
est; quaa declaratur, primo ex illo generali 
principio, quod effectus legis, vel sententise, 
non excedit voluntatem legislatoris, seu ju- 
dicis, quatenus per verba exprimitur, quia 
voluntas inter homines non operatur, nisi 
per verba sufficienter intimetur; sed verba, 
quibus fertur hsec suspensio, non significant, 
nisi definitam partem Ecclesiasticse functionis; 
ergo ab illa tantum suspendunt. Itein quia si 
aliud quippiam talis suspensio operaretur, 
superflue adderetur illa determinatio ; nec 
posset certa aliqua ratione effectus talis sus- 
pensionis definiri. Addidimus vero exceptio- 
nem de functionibus per se subordinatis, ut 
sunt, v gr., diaconatus, et sacerdolium; 
cujus ratio fundamentalis est, quia in his, 
quae per se subordinata sunt,.sublato priori, 
auferunlur reliqua ; quamvis ergo suspensio 
determinet partem aliquam officii Ecclesias- 
tici, si tamen illa pars per se, ac necessario 
supponitur ad aliam, vel cum usu ejus habet 
necessariam connexionem, consequenter etiam 



DISP- XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



24 

ab illa suspendit. Neque in hoc exceditur 
determinatio addita in verbis, seu forma 
suspensionis, quia licet non expresse ac for- 
maliter, virtute et implicite in illis conti- 
netur, propter rationem dictam. Quee locum 
non habet in his, quse omnino disparata suut, 
etiamsi unum, quod prohibetur, sit longe 
perfectius alio non expresse prohibito; non 
enim ob eam rem ministerium minus per- 
fectum censebitur virtute aut implicite pro- 
hibitum in perfectiori, si non habeat cum illo 
aliquam necessariam connexionem , vel de- 
pendentiam. 

Suspensio ab Ordine quem effectum habeat. 

2. Conclusio. — Ex his sequitur primo sus- 
pensum ab Ordine sine alia limitatione, esse 
quidem suspensum ab omni usu Ordinis; non 
vero a jurisdictione, vel quacumque func- 
tione Ecclesiastica^quee ab Ordine per se non 
pendeat. Ratio prioris partis est eadem, quce 
in sect. 1 tractata est; nam sicut se habet 
suspensio ab officio simpliciter ad totum offi- 
cium, ita se habet suspensio ab Ordine sim- 
pliciter ad totum Ordinem; est ergo suspensio 
totalis quoad illam determinationem. Unde 
fit idem esse dicere ab Ordine, vel ab Ordini- 
bus, vel ab omnibus Ordinibus, ut a simili 
sumitur ex Glossa, in cap. Eos, de Temp. 
ordin., in 6, verb. Ordinum. Et ratio est, 
quia sicut in doctrinalibus, ita in his morali- 
bus indefinita locutio sequivalet universali, 
preesertim cum non possit habere altum legi- 
timum sensum , cum de nullo particulari 
Ordine rationabiliter possit intelligi. Adde, 
virtute ibi includi negalionem, quse distribuit 
terminum subsequentem. Secus vero esset, 
si diceretur, A sacris Ordinibus, quia juxta 
communem usum soli majores Ordines sacro- 
rum nomine veniunt, ut constat ex Concilio 
Tridenl., sess. 23, c. 11 de Reformal., et ex 
cap. 1 cum aliis, de Temp. ordin.,et ex com- 
muni modo loquendi Doctorum , et Ecclesise. 

3. Suadetur secunda pars conclusionis. — 
Sylvester — Rejicitur. — Ratio vero secundee 
partis est, quse in secunda sectione declarata 
est; nam sicut suspensio ab officio prsescindit 
a beneficio, ita intra latitudinem officii sus- 
pensio ab Ordine abstrahit a jurisdictione. 
Neque mihi placet, quod Sylvester, verb. 
Suspensio, sequens Panormitanum , in cap. 
Cum dilectus, deConsuetudine, ait,suspensum 
ab Ordine per quamdam consecutionem, sus- 
pensum esse a jurisdictione spirituali, quia 
haec jurisdictio in Ordine fundatur, cum cle- 



ricorum propria sit. Verumtamen non ita est; 
supra enim agentes de censuris in communi 
vidimus, Ordinem non esse necessarium fun- 
damentum jurisdictionis; sed esse, et exer- 
ceri posse in foro contentioso ab eo, qui 
solam primam tonsuram habeat , quse Ordo 
Ecclesiasticus non est, neque in suspensione 
ab Ordine comprehenditur, juxta superius 
dicta. De potestate etiam absoluta Ecclesice 
posset aliquando jurisdictio per laicum exer- 
ceri; non ergo per se fundatur in Ordine, 
neque usus unius per se requirit usum alte- 
rius; ergo etiam per modum connexionis, 
in suspensione ab Ordine preecise lata non 
comprehenditur suspensio a jurisdictione. 
Et confirmatur, nam suspensus, v- gr., ab 
Ordine Episcopali, non proplerea suspendi- 
tur a jurisdictione Episcopali, quia talis juris- 
dictio non fundatur preecise in Ordine, ut 
patet, tum quia electus in Episcopum, stalim 
ac confirmatus est, exercere potest ea, quse 
sunt jurisdictionis, antequam consecratus sit, 
quamvis tunc exercere non possit ea , quae 
suntpeculiaria suiOrdinis, cap. Transmissam, 
de Elect.; tum etiam quia Episcopalis juris- 
dictio interdum confertur Abbatibus, vel aliis, 
qui consecrationem Episcopalem non habent; 
sicut aulem se habet jurisdictio talis ad talem 
Ordinem , ita simpliciter jurisdictio spiri- 
tualis ad Ordinem; non ergo ita per se funda- 
tur in Ordine, ut factasuspensione abOrdine, 
virtute fiat a jurisdictione. Confirmatur se- 
cundo; nam licet Ecclesia staluisset (quod 
non fecit) ut nullus posset jurisdictionem 
spiritualem exercere nisi qui aliquo Ordine 
sacramentali esset insignitus, nihilominus 
verum non esset, suspensum ab Ordine esse 
suspensum a jurisdictione fori contentiosi, 
quia*etiam tunc actus talis jurisdictionis non 
esset actus Ordinis, a quo solo quis suspen- 
ditur ex vi talis censurae; imo neque Ordo 
esset fundamentum per se requisitum quasi 
ex natura rei, seu institutione divina, sed 
esset conditio necessaria ex constitutione 
Ecclesise, quse conditio non deesset illi, qui 
esset ab Ordine suspensus, quia suspensio 
nou tollit Ordinem, sed impedit usum ejus. Si 
vero Ecclesia statuisset, ut nemo posset ju- 
risdictionem spiritualem exercere , nisi qui 
haberet Ordinem, etusumOrdinisexpeditum, 
tunc recte inferretur, suspensum ab Ordine, 
esse etiam a spirituali jurisdictione suspen- 
sum ; sed quia de facto Ecclesia hoc non sta- 
tuit, ideo negamus unam suspensionem in_ 
alia virtule contineri. 



SECT. IV. DE SUSPENSIONE PARTIALI. 



25 



4. Quis usus jurisdictionis sacramentalis oportet exemplis eamdeclarare,et ad praxim 



sit huic suspenso interdictus. — Supererat 
vero difficultas de jurisdiclione in foro pceni- 
tentiae; nam usus ejus pendet ab Ordine; 
ergo suspensus ab Ordine saltem est suspen- 
sus ab hac jurisdictione. Respondeo primum, 
non omnem usum talis jurisdictionis pendere 
ab usu Ordinis; nam delegatio ejus est illius 
usus, et potest fieri sine usu Ordinis, imo et 
sineproprio Ordine. Deinde concedo Ordinem 
quoad ilium aclum absolvendi sacramenta- 
liter esse aliquo modo impeditum ratione 
illius censurte; id tamen est speciale ratione 
connexionis in ipsomet actu. quae in aliis non 
invenitur. An vero illud impedimentum tan- 
tum sit, ut reddat absolutionem irritam, vel 
tantum illicitam, dicam infra tractando de 
Irregularitate; nam est eadem difficultas. 

5. llic suspensus non privatur jure eli- 
gendi. — Glossa exponitur. — Ex his obiter 
colligo, suspensum ab Ordine non esse sus- 
pensum a jure eligendi, quia eligere suo modo 
ad jurisdictionem spectat; quia licet non sit 
omnino propria jurisdictio, est tamen admi- 
nistralio quaadam et functio, quae non con- 
venit rationeOrdinis, sed beneficii, aut digni- 
tatis, aut alterius conditionis similis. Unde 
etiam moniales possunt habere jus eligendi, 
cap. Indemnitatibus , de Elect., in 6, cum 
tamen Ordinis capaces non sint. Atque ita 
intelligendam censeo sententiam Glossee, in 
cap. Presbyterum , verb. Habere, 28 dist., 
qua ait, suspensum ab officio non esse sus- 
pensum a jure eligendi; intelligo enim ab 
officio Ordinis, et ita textum illum inter- 
pretor, et ex materia subjecta, et ex antece- 
dentibus, et consequentibus constat. Nam si 
esset suspensio ab officio absolute, illa etiam 
privaret usu eligendi, ut probant adducta in 
priori regula, et est communis sententia cura 
Glossa, in cap. Cum dilectus, de Consuet., et 
in cap. Cum inter, de Elect., et videri potest 
Decius, in cap. Apostolicee, de Except., in 6. 

6. Quid de suspenso ab aliquo Ordine in 
particulari. — Secundo sequitur ex dictis, 
suspensum ab aliquo Ordine determinato, si 
in illa specie simpliciter suspendatur, ab 
omni actu illius Ordinis suspendi, et conse- 
quenter ab usu superioris Ordinis, si illum 
habeat, non vero ab usu inferioris; si vero 
non simpliciter, sed cum aliqua determina- 
tione in tali Ordine suspendatur, solum ab 
actu in determinatione expresso suspendi. 
Omnes partes hujus assertionis cum propor- 
tione probatse sunt in superioribus ; solum 



eam applicare. Contingit, v. gr. , aliquem 
suspendi ab officio sacerdotis , ut in cap. 
Litteras , de Tempor, ordin. Talis ergo 
suspensio cum respectu illius Ordinis abso- 
luta sit, ab omni actu proprio sacerdotis im- 
pedit, qualis est celebrare, absolvere, seu 
confessiones audire, extremam unctionem 
conferre , baptismumque solemniter per se 
et quasi ex propria potestate ministrare, so- 
lemnem aliquam benedictionem aut conse- 
crationem efficere , et similia , quse in dis- 
cursu hujus, et tertii tomi tractavimus, et 
disputatione 13 de excomm. breviter eas 
congessimus. Quod ergo talis supensio omnia 
heec impediat, probatur, quia respectu hujus 
Ordinis est totalis, ut patet ex forma ejus, et 
ex dictis sect. 1 

7. Suspensus ab officio sacerdotali suspen- 
ditur ab Episcopali Ordine. — Objectio. — 
Atque hinc ulterius Tieri videtur, hunc esse 
suspensum ab Episcopali Ordine, s§u conse- 
cratione , quae est communis opinio. Ratio 
reddi solet, quia Episcopatus est nobilior 
sacerdotio, et qui privatur minoribus, etiam 
majoribus privari censetur. Sed et hoc prin- 
cipium non est in universum verum, et prius 
fundamentum licet sit verum, quatenus Epi- 
scopatus includit sacerdolium , non tamen 
secundum id, quod praecise addit, ut nunc 
suppono; et ita fieri deberet comparatio. 
Ralio ergo est, quia hi duo Ordines sunt ita 
per se subordinati, ut unus ab alio essentia- 
liter pendeat; neque enim potesl, non solum 
licite , verum eliam neque valide, aliquis 
consecrari Episcopus, nisi sit sacerdos, ut 
suppono; et ideo juxta generalem regulam 
in principio positam, qui a sacerdotio sus- 
penditur, consequenter a superiori Ordine, 
id est Episcopatu suspenditur, quia in per 
se subordinalis, ablato eo, quod est quasi 
principium , et fundamentum alterius, reli- 
quum etiam auferri necesse est. Dicet ali- 
quis, subordinationem hic non inveniri inter 
aclus ipsos, sed inter principia, seu charac- 
teres; nam licet Episcopus non exerceat 
actum consecrationis corporis Christi, potest 
confirmare, aut alias benedictiones Episco- 
pales efficere, vel primam tonsuram, aut 
minores Ordines dare; ergo ex vi suspensio- 
nis a munere sacerdotali solum suspendetur 
abillis actibus EpiscopalibusquosjuxtaEccle- 
sise ritum extra Missae sacrificium efficere 
non potest, quia in reliquis, cum per suspen- 
sionem non tollatur character, et alias in 



26 DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 

his actibus non sit subordinatio, non est cur potest, ut sit dignum suspensione unins Ordi- 

suspensio ab uno actu contineat suspensio- nis, et non plurium. Respondelur hoc per- 

nem alterius. linere ad prudentiam judicis, scilicet, ut 

8. Suspensus a minori Ordine quomodo sit quando delictum hujusmodi est, non suspen- 

a majori. — Objectioni occurritur. — Propter dal ab inferiori Ordine, sed a superiori; nam 



hsec aliqui concedunt, suspensionem minoris 
Ordinis solum redundare in majorem qnoad 
illos actus, in quibus connexionem habent, 
non vero in aliis; ut, v gr., qui suspenditur 
a diaconatu, consequenter suspendi a sacer- 
dotio, quanlum ad altaris ministerium, quia 
Missa non dicitur sine Evangelio; non tamen 
suspendi ab aliis actibus presbyterii , qui 
nulluin usum diaconatus requirunt. Estque 
haec sententia probabilis. Tamen quod dixi- 
mus, securius , et verius videtur ; et ideo 
respondetur, quamvis sit subordinatio inter 
ipsos characteres, tamen illam non esse sine 
ordine ad afcctus. Quia character juxta institu- 
tionem non est nisi propter actum; el ideo, 
quamvis per suspensionem non auferatur 
charactef ipse in se, quia hoc non est in po- 
testate Ecclesiae, tamen in existimatione et 
usu Ecclesia talem personam habet, ac si 
pro tunc esset inhabilis ad talem actum, ac 
propterea secundum Ecclesiae sestimationem, 
et voluntatem, suspensus ab usu inferioris 
Ordinis, v. gr., sacerdotii, est consequenter 
suspensus ab usu superioris Ordinis, scilicet 
Episcopatus. Et confirmatur simul, et amplia- 
tur ; nam suspensus ab Ordine inferiore con- 
sequenter est suspensus, seu prohibitus, ne 
superiorem Ordinem possit recipere, si illum 
non habet; ergo est etiam suspensus ab usu 
ejus, si illum habet. Est enim hsec generalis 
regula Doctorum , censuram, qua3 impedit 
susceptionem alicujusOrdinis nondum habili, 
a fortiori impedire usum ejus jam habiti, 
quia, si impedit radicem, et fructus a for- 
tiori impedit, quando non potest radicem 
evellere. Anlecedens autem palet ex dictis 
sectione prrecedente, et explicatur in hunc 
modum, quia character inferioris Ordinis est 
veluti facultas moralis ad suscipiendum Or- 
dinem superiorem ; unde receptio superioris 
Ordinis sestimari et dici potest veluli usus 
quidam characteris inferioris Ordinis, qui 
licet videatur magis passivus, quam activus, 
tamen inter functiones clericales numerari 
polest; qui ergo suspensus est ab usu Ordinis 
inferioris, consequenter est suspensus a re- 
ceptione Ordinis superioris. Estque hasc com- 
munis sententia , ut jam referam. Contra 
quam quidam objiciunt, quia hinc fieri po- 
test, ul poena excedat delictum; fieri enim 



suspensio ab inferiori propter concomitantia, 
quaa includit, gravior poena est; quod si 
etiam suspensio superioris Ordinis videatur 
excedere gravitatem delicti, suspendat ab 
uno actu, et non a toto Ordine, vel ad tempus 
breve, et ita semper fieri poterit commensu- 
ratio. 

9. Suspensus ab Ordine superiori, non sus~ 
penditur ab inferiori. — At vero e contrario, 
qui sic suspensus est a sacerdotali Ordine, 
non propterea est suspensus ab usu inferio- 
rum Ordinum. Ratio est, quia in forma talis 
suspensionis neque expresse ac formaliter 
continentur inferiores Ordines, ut supponi- 
mus, neque etiam virlute, aut connexione 
aliqua, quia licet superior Ordo pendeat ab 
inferiori, non tamen e contrario; potest enitn 
quis habere inferiorem Ordinem , et usurn 
ejus, quamvis superiorem non habeat; ergo 
potest retinere usum inferioris Ordinis eliamsi 
a superiore prohibitus sit. Et confirmatur, 
quia alias suspensio taiis esset universalis ab 
omnibus Ordinibus, quia, si ab aliquo Ordine 
inferiori suspenderet, pari ratione suspen- 
deret ab omnibus, quia non est major ratio 
de uno quam de aliis; cum ergo supponat 
suspendere a superioribus Ordinibus, plane 
sequitur talem suspensionem fieri universa- 
lem; consequens autem est nimia ampliatio 
poenas, quae polius restringi poslulat; tum 
etiam, quia alias superflua esset illa determi- 
natio, quse ponitur m tali suspensione, cum 
dicitur : Ab Ordine sacerdotali , quia nihil 
operatur, cum eumdem effectum habere di- 
catur, ac si dictum esset, ab omnibus Ordini- 
bus. Denique etiam in rebus natur.dibus, ex 
negatione, vel carentia majoris potentia), vel 
intensioris gradus, seu actionis , non recte 
infertur privalio niinoris; in moralibus etiam, 
qui privatur majori facultale, non statim pri- 
vatur minore, nisi sint connexfe; idem ergo 
in prtesenti dicendum est. Sic igitur sus- 
pensus ab Ordine sacerdotali, Evangelium 
solemniter cantare, el a fortiori reliqua 
minisleria inferiora facere polerit licile, et 
absque ulla poena ; idemque est cum propor- 
tione in cseteris Ordinibus, ut Sylvest., verb. 
Suspensio, num. 5, Navarr., c. 27, num. 160, 
et sequentibus, notant. 

10. De suspensione alicujus actus certi 



SECT. IV DE SUSPENSIONE PARTIALI. 



27 



Ordinis, cap. 2 et 3 de Cler percussore, et 
cap. 2, 55 dist. — Difficultas. — Prima sen- 
tentia. — Ultima pars secundse illationis erat 
de suspensione partiali ab aliquo Ordine. 
Exemplumque est, si sacerdos suspendatur 
ab officio celebrandi, seu (quod idem est) ab 
a£tan' ; ulS8epefit; sicenim suspensus, excepto 
munere sacrificandi, alios actus sacerdotalis 
officii licite exercere potest, argument. text. 
in cap. Significavit, de Corpore vitiat., uti 
Abbas, et Doctores notant. Difficultas vero 
circa hanc partem est, an, licet considerata 
tali forma suspensionis verum habeat regula 
posita , nihilominus propter connexionem 
actuum contingat, suspensionem , quse ex- 
presse fit ab uno actu tantum, alios compre- 
hendere. Dicunt enim frequenter jurisperiti, 
suspensum ab uno actu inferiori, consequen- 
ter suspensum esse ab actibus superioribusi 
unde inferunt, Episcopum suspensum a mi- 
noribus Ordinibus conferendis, esse suspen- 
sum a majoribus; et suspensum a majoribus 
conferendis, suspensum esse a consecratione 
Episcopi; e contrario vero (aiunt) suspensum 
a superiori actu, non propterea esse suspen- 
sum ab inferiori. Fundamentum eorum est, 
quia in his facultatibus ex negatione poten- 
tiae circa inferiorem effectum, recte sequitur 
negatio potentise ad superiorem , non vero e 
converso; ergo cui aufertur moralis facultas 
circa inferiorem, aufertur etiam circa supe- 
riorem. Item quia in moralibus, cui honor 
inferior interdicitur, majores quoque inter- 
dicti censentur, ut dicitur in 1. Relegatorum, 
§ final., ff. de Interd., nam qui indignus est 
inferiori honore , indignior erit superiore , 
1. Qui indignus, ff. de Senator ; ergo idem 
est in prsesenti, argum. cap. Cum illorum, 
de Sent. escomm., in illis verbis : Cum ma- 
jora intelligantur illis prohibita, quibus ve- 
tita sunt minora. Atque haec fuit opinio 
Gloss., in cap. Eos, de Temp. ord., in 6, 
verb. Ordinum; Abb., in cap. Vel non est 
compos; et Hostiens., in cap. Cum dilectus, 
de Temp. ord.; quos Sylvest., et alii Sum- 
mistaa, verb. Suspensio, secuti sunt. 

1 1 Sententia posita impugnatur exemplis. 
— Evasio. — Eluditur. — Tertium exem- 
plum. — Haec vero sententia difficultatem 
patitur, tam in regula generali quam ponit, 
quam in ejus fundamento. Primum patet 
exemplo de clerico ab allari suspenso, qui 
non propterea ab aliis functionibus sacerdo- 
talibus suspensus habetur, et tamen altaris 
ministerium omnium sacerdotalium nobilissi- 



mum est; cur ergo, qui illo judicatur indi- 
gnus, non etiam judicatur indignus caeteris? 
Aliud est ex cap. ult. de Temp. ordin., in 6, 
ubi Episcopus propter quoddam delictum a 
collationeclericalis tonsurse suspeuditur, Epi- 
scopo collatio Ordinum superiorum. Respon- 
deri potest in illo textu addi particulam illam 
exclusivam, dunlaxat; ratione cujus illa sus- 
pensio non extenditur ad superiora. Sed con- 
tra hoc est imprimis, quod supra dixi, in his 
formis perinde esse prtescindere aut tacere, 
quod expresse excludere vel negare; et ideo 
dicebamus idem esse dicere ab officio, vel 
tantum ab officio; sic ergo si suspensio, tan- 
tum a collatione tonsurse, excludit superiora, 
ne ab eis fiat suspensio, etiam prtecisa sus- 
pensio a collatione tonsuree idem operabitur. 
Et deinde videtur repugnantia, quod prsecisa 
suspensio a collatione tonsuree in<#ndat sus- 
pensionem superiorum, et tamen quod per 
additionem exclusivee excludantur superiora; 
nam ut dialectici aiunt, dictio exclusiva non 
excludit concomitantia ; et ideo, si quis sus- 
penderetur sub hac forma , a diaconatu 
duntaxat, intelligerentur excludi inferiores 
Ordines, non tamen superiores, quia per con- 
nexionem et consecutionem continentur in 
illa ; ergo e converso, si dictio exclusiva in 
preesenti habet vim excludendi superiora , 
signum est non includi etiam per concomi- 
tantiam in inferiori. Tertium exemplum sumi 
potest ex concessis; nam qui suspenditur a 
munere, v- gr., confirmandi, non propterea 
suspenditur a munere consecrandi corpus 
Domini , cum tamen hoc ministerium longe 
excellentius sit. 

12. Preaterea ratio, in qua fundatur illa 
sententia, et in principiis philosophicis, et in 
moralibus videtur valde infirma. Nam in 
philosophia verum non est , causam , quse 
caret virtute ad minorem effectum, carere 
etiam virtute ad perfectiorem ; Angelus enim 
caret virtute sentiendi , non tamen intelli- 
gendi; et idem homo caret interdum firmitate 
memorise, et non perspicacia intelligendi, quse 
major est. Similiter in moralibus aliquis in- 
terdum privatur pecuniis, non tamen honore, 
quod majus bonum est; et, qui habet plura 
beneficia, interdum privatur inferiori, et non 
majori. Sic ergo in pnesenti, cum hsec sus- 
pensio sit qusedam poena, poterit quis privari 
aliquo actu minus perfecto, quia illa esl suf- 
ficiens pcena delicti, et non privari perfectiori 
actu. Non est ergo solidum illud principium : 
Indignus est majoribus, qui minoribus judi- 



28 



DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



catur indigmis, tum quia quando hsec indi- 
gnitas solum consistit in quadam culpa, fieri 
potest, ut propter illam fiat aliquis dignus 
qui privetur niinori bono, non vero majori; 
tum etiam quia, licet comparando unum ac- 
tum ad alium, sit minus perfectus, tamen 
libertas et facultas exercendi ulrumque major 
est, quam circa unum tantum etiam perfec- 
tiorem. Per suspensionem autem actus minus 
perfecti minuitur illa potestas efficiendi illum 
actum; non ergo recte inde infertur suspendi 
quoad utrumque actum, quia non demerelur 
minorem actum absolute spectatum, sed so- 
lum comparatione utriusque simul. Atque ila 
non recte applicantur jura in contrarium ci- 
tata pro illo principio : Indignus minori ho- 
nore, a fortiori indignus est majore; illa enini 
procedunt, quando absolute et sine ullo alio 
respectu Tiliquis est indignus minori honore 
etiam per se, et preecise sumpto, quod in 
prassenti non est necessarium. 

4 3. Discrimen inter suspensionem a colla- 
tione minoris Ordinis et a susceptione ejus- 
dem. — Accedit tandem, quod exempla seu 
corollaria, quse contraria sententia proponit, 
nullo jure fundata sunt, nec per sese viden- 
tur rationi consentanea Cur enim. si Episco- 
pus suspenditur, ne subdiaconatum, v. gr., 
conferat, consequenter privatus censeri de- 
bet, ne diaconos, aut sacerdotes ordinet? 
cum hi omnes actus ab eadem poteslate pro- 
cedant, quae in se integra semper manet, et 
alioqui exercitium, vel collatio unius non pen- 
deat per se ab alio, sed possit major Ordo 
conferri habenti jam minorem, absque colla- 
tione minoris alteri facta. Et aliunde contin- 
gere etiam possit, ut culpa, propter quam 
talis suspensio imponitur, sit digna priva- 
tione minoris actus, et non majoris, ut satis 
declaratum est; ideoque possit etiam contin- 
gere, vel potius debeat, ut judex, qui talem 
pcenam imposuit, solum de illo actu privare 
intenderit, quem expressit. Nec est eadem 
ralio de suspensione ab usu, vel receptione 
talium Ordinum, et a collatione eorum ; nam 
Ordines diversi respectu ejusdem subjecli 
habent ordinem per se in suo esse, et conse- 
quenler etiam in usu, quia major supponit 
minorem ; et ideo necesse est, ut qui suspen- 
ditur ne minorem suscipiat,a fortiori suspen- 
datur, ne ad rnajora quasi persaltutn transeat. 
Et similiter usus Ordinis supponit esse talis 
Ordinis; et ideo, qui a suscipiendo aliquo Or- 
dine, quem non habet, suspenditur, conse- 
quenler suspenditur ab usu ejus, si jam illum 



habel. AcdeniquesusceptiosuperiorisOrdinis 
non fit sine aliquo usu inferioris; et ideo qui 
ab inferioriOrdine suspenditur.consequenter 
impeditur a susceptione ulterioris Ordinis, si 
illum non habet, vel ab usu ejus, si jam illum 
habet. At vero quoad collationem, absolute 
loquendo, non invenilur hsec colligntio seu 
subordinatio inter Ordines; nam, lieet res- 
pectu ejusdem recipientis nemo possit jure 
illi conferre superiorem Ordinem , nisi vel 
prius ei conferat, vel saltem supponat infe- 
riorem, tamen absolute, et respectu confe- 
rentis, non oportet, ut, si majorem Ordinera 
confert, det etiam minorem, ut ostensum est. 
Aliunde vero activa collatio omnium Ordinum 
ab eadem indivisibili, et quasi eminenti po- 
testate procedit, quae, dum unum actum exer- 
cet, non efficit alium, neque e converso;et 
ideo, licet impediatur, ne unum actum illo- 
rum exerceat, sive majorem, sive minorem, 
non sequitur .simul suspendi ne exerceat 
alium. Hinc denique in jure, quando Episco- 
pus a collatione duorum vel trium Ordinum 
suspendilur, non unius tantum fit mentio, 
sed omnium, ut in c. Litteras, deTemp.ord., 
diaconii et presbyterii. Si autem expresso 
inferiori intelligeretur etiam facta suspensioa 
collatione superioris, non oporteret illuin ex- 
primere. 

14. Communis sententia ad verum sensum 
reducitur — Propler has rationes censeo, 
hanc sententiam communem non posse jure 
procedere , nisi solum quando inter ipsos 
actus est subordinalio, ita ut perfeclior sine 
minori non possit legitime, et secundum Ec- 
clesiee ritum exerceri. Quod pra?ler omnia 
dicta optime confirmatur ex cap. Ex lilleris, 
deExcess. Prselat., ubi circa finem sic dici- 
tur : Ipsum indignum, altaris ministerio re- 
putamus ; subditur : Cum igitur Pontificale 
officium sine altaris ministerio non valeat 
adimpleri, mandamus, guatenus, ut Episco- 
patui cedat, moneatis eumdem; ubi non ex 
dignitate, aut perfectione, sed ex connexione 
Pontifex argumentatur Et rationes factse in 
re morali plane convincunt; maxime, cum 
pcenae restringendae potius sint, quam am- 
pliandaa, nisi ratio urgens,aut alia juris prin- 
cipia aliud facere compellant; quod in pra> 
senti dici non potest. Aliqui vero limitant 
hanc senlentiam, dicentes determinationem 
hujus suspensionis ex proportione ad delic- 
tum esse sumendam, quando in ea punitur 
in quo deliquit; ut, v. gr., si Episcopus deli- 
quit in ministratione diaconatus, et propterea 



SECT. IV. DE SUSPENSIONE PARTIALI. 

suspenditur a collatione Ordinis vel diaco- 
natus, tunc intelligi praecise ab illo Ordine 
conferendo suspendi; secus.vero esse, si vel 
non servatur illa proportio inter poenam et 
culpam, sed sunt quasi disparatse omnino; ut 
si propter adulterium, verbi gratia, suspen- 
datur, tunc procedere communem senten- 
tiam, quod suspensus ab inferiori Ordine, est 
etiam suspensus a superiore. 

45. Limitatio rejicitur. — Regula gene- 
ralis. — Sed hsec distinctio nec satis fundala 
est quoad singula membra, nec quoad con- 
cordiam eorum inter se. Probatur, quia re- 
gula illn posita in priori membro incertissima 
esl; inlerdum enim invenimus in jure sus- 
pendi Episcopum tantum in eo actu, quem 
male exercuit, ul in prima tonsura, cap. ult. 
de Tempor. ordinat., in 6; in diaconatu et 
presbyterio , in cip. Litteras, de Tempor. 
ordinat.; aliquando vero propler unum Ordi- 



29 
actus, nisi cum illo fuerint connexi. Heec ergo 
sola regula potest in hac materia tanquam 
certa designare, ut verbis sententiae vel legis 
standum sit, solumque illum actum Ordinis 
prohibeat, qui in determinatione suspensionis 
exprimitur, vel qui cum eo fuerit necessario 
connexus, ut satis explicalum est. Et hanc 
regulam significavit Abbas, in cap. Cum di- 
leclus, de Consuetudine, n. 20, etNavarr., in 



Sum., 



27, n. 160. 



Suspensio a jurisdictione , quem effectum 
habeat. 



nem male collatum, scilicel diaconatus, sus- 
penditur a collalione omnium Ordinum, in 
cap. Vel non est compos, eodem titulo, quod 
notavit Glossa in cap. Eos, de Tempor. ord., 
in 6, verb. Ordinum : Quod si Papa voluisset, 
eum tantum illo, quem contulit, privare, ex- 
pressisset; censet igitur non esse satis, quod 
delictum fuerit circa unum Ordinem tantum, 
ut suspensio censeatur esse ab illo lantum, 
nisi hoc exprimatur; satis autem exprimitur, 
non solum quando expresse additur exclu- 
siva, ut in dicto capite ultimo, sed etiam, 
quando preecise talis Ordo exprimitur, ut in 
dicto cap. Litteras, quee jura ad hoc ipsum 
citat eadem Glossa ; nnde videtur idem no- 
biscum senlire. Si autem verba sententiae 
generaliora sint,non determinabuntur exsolo 
delicto, tum propter ea, quee late supra dixi- 
mus in simili puncto; tum etiam quia, licet 
materia delicti fuerit unus tantum Ordo, po- 
testexcireumstantiisdelictumesse tamgrave, 
ut generaliorem suspensionem merealur, et 
palel ex diclo cap. Vel non est compos; et a 
simili ex cap. Qui et divinis, 12, qusest. 2. 
Ubi quidam solum qui sacram communionem 
quibusdam excommunicatis ministravit, ab 
officio protinus Ecclesiastico pellitur; igitur 
primum illud membrum, et regula in illo 
contenta nullo fundata est in jure. Contra 
secundum autem membrum procedunt om- 
nia, quee contra priorem sententiam dicta 
sunt ; nam licet delictum sit (ut ita dicam) 
disparatum, si judex definivit pcenam ejus ad 
suspensionem collationis unius Ordinis, non 
est cur ad plura extendatur, neque ad plures 



16. De suspensione a jurisdictione simplici- 
ter — Navarrus, Abbas. — Per suspensionem 
ajurisdictiune suspenditur etiam quis ab actu 
Ordinis ad illam requisito. — Tertio princi- 
paliter possumus ex dictis inferre , quem 
effectum habeat suspensio a jurisdictione, 
quando ad illam determinatur. Aut enim 
suspensio est a jurisdictione simpliciter, aut 
a determinato actu, seu parte jurisdictionis. 
Si fiat priori modo, tunc suspensio est a tota 
spiriluali jurisdiclione, argumento eorum 
qute hactenus diximus, quia diclio illa inde- 
finita ob suam indifferentiam totum compre- 
hendit, et aequivalet universali. Qui autem 
sint actus hujus jurisdictionis, jam in supe- 
rioribus dictum est; et videri potest Gloss. 
in cap. Transmissam, de Elect. Per hanc au- 
tem suspensionem non prohibentur aclus 
Ordinis, qui jurisdiclionem non requirunt, 
propter easdern rationes, quibus diximus 
suspensionem ab Ordine non includere sus- 
pensionem a jurisdictione; nam sicut juris- 
diclio non supponit necessario Ordinem, ita 
eliam Ordo non semper requiritjurisdictionem 
ad suos actus efficiendos. Atque ita notavit 
citata Glossa in dict. cap. Transmissam, et 
sumitur ex textu ibi, et ex cap. Aqua, de 
Consecrat. Ecclesiee vel altaris. Notavit Na- 
varr., in Summa, cap. 27, n. 160; Abbas, in 
cap. Cum dilectus, de Consuet., n. 20. Solum 
adverto, hoc simpliciter procedere in actio- 
nibus Ordinis, qui nullam jurisdiclionem re- 
quirunt, ut sacrum facere, etc. Alii vero sunt 
actus Ordinis, qui requirunt jurisdictionem, 
vel ut valide, vel ut Iicite fiant. et ab his 
manet quis prohibitus per talem suspensio- 
nem per quamdam consecutionem, non tamen 
eodem modo, sed cum proportione. Ubi enim 
jurisdiclio est de substantia actus, ut est in 
sola absolutione sacramentali, actus erit nul- 
lus, si fiat cum tali suspensione, quia deest 



30 

potestas necessaria ad valorem ejus; ubi au- 
tem fuerit jurisdictio de justitia actus (ut sic 
dicam), erit prohibitus ne licite fiat, factus 
tamen validus erit. Sic peccabit parochus 
suspensus quselibet sacramenta ministrando 
suis ovibus utordinarius pastor, et Episcopus 
suspensus conferendo Ordines suis subditis, 
quia non soluni potestate ordinis, sed etiam 
jurisdictionis utitur ; sicut peccaret dando 
alteri Episcopo licentiam ad ordinandum in 
suo Episcopatu, vel dando subdito licentiam 
ut ab alio ordinetur, quia hi sunt actus juris- 
dictionis; nam multo magis exercet jurisdic- 
tionem per se ordinando. 

17 De suspensione a parte jurisdictionis. — 
At vero, quando suspensio non fertur sim- 
pliciter, sed cum determinatione certi actas, 
seu partis jurisdictionis, ut a collatione be- 
neficiorum, cap. Gravis, de Preebendis, cap. 
unico, Ne Sede vacante, in 6, Clement. ) , § Si 
quis, de Statu monach.; a confirmatione Epi- 
scopi, cap. 2 deTranslat. Episcop., cap. Pro- 
vide, de Elect., in 6, et seepe alias, ut videri 
potest Glossa in Clement. Cupientes, de Poe- 
nis : tunc applicanda et servanda est regula 
posita, ut solum ab eo actu, seu parte juris- 
dictionis aliquis suspensus esse intelligalur, 
qui per verba determinantia suspensionem 
significatur, nisi fortasse habeat cum alio actu 
necessariam connexionem, ita ut sine illo fieri 
non possit; nam tunc ob eam causam etiam 
alius actus in tali suspensione comprehende- 
tur. Quod eadem ratione in jurisdictione ac 
in Ordine procedit. 

18. Violatio suspensionis qualis culpa sit. 
— Ex dictis sequitur sacerdotem sic suspen- 
sum partiali suspensione graviler peccare 
functionem illam spiritualem exercendo, a 
qua suspensus esl, non vero aliam. Probatur 
prior pars, quia haec eliam suspensio includit 
prohibitionem per legem seu prseceptum Ec- 
clesiee, cujus materia ex suo genere gravis 
est; ergo ex genere suo illa transgressio est 
mortale peccatum; et quoad hoc eadem est 
ralio de suspensione totali, et partiali, cujus 
materia sit sufficienter gravis. Ratio vero al- 
terius partis est, quia reliqui actus non con- 
tenti in tali suspensione non sunt prohibiti ; 
ergo non est unde sit malum illos exercere; 
nam suspensio circa alios actus, cum non sit 
culpa, sed pcena, non facit indignum vel in- 
habilem ad alios actus, quantumvis sacros, 
exercendos, qui non sunt in ipsa suspensione 
comprehensi. An vero illi priores actus, qui 
contra suspensionem illicite fiunt, validi sint, 



DISP. XXVI. DE SUSPENSIONE AB OFFICIO, ETC. 



declaratum jam est, partim in proxime dic- 
tis, partim ex dictis de excommunicatione 
majori. 

Quse pcena dictx culpse respondeat. 

19. De poena ob transgressionem suspen- 
sionis a jurisdictione. — De poena ob viola- 
tionem suspensionis ab Ordine. — De poena 
vero jure imposita propter hoc peccatum 
fungendi officio, a quo quis suspensus est, 
idem proportionaliter seu respective dicen- 
dum hic est, quod de suspensione totali ab 
officio diximus. Itaque, si suspensio sit a ju- 
risdictione tantum, vel a quolibet actu juris- 
dictionis, nulla irregularitas, vel alia specialis 
pcena est in jure imposita propter ejus trans- 
gressionem, sed puniri debet arbitrio judicis, 
ut in aliis dictum est. Si vero suspensio sit ab 
Ordine, sive sit a tolo Ordine, sive ab uno, vel 
alio, sive ab uno alicujus Ordinis, irregula- 
ritas incurritur Ordinem ex officio exercendo 
contra talem suspensionem respective. Ratio 
est, quia jura, quse de hac irregularitate lo- 
quuntur, non tantum agunt de suspensione 
totali ab officio, vel ab Ordine, sed etiam de 
partiali; nec solum de simpliciter lata, sed 
etiam de ea, quee fertur ad certum tempus. 
Ita sumitur ex cap. Is cui, de Sent. excom. 
Ubi ex eo quod alicui est interdicta cele- 
bratio in Ecclesia, infertur fieri irregularem 
in ea celebrando ; idem ergo est in omnibus 
similibus. Ilem quando aliquis est suspensus 
a toto officio, ut irregularitatem incurrat, suf- 
ficit unum actum Ordinis exercere, juxla cap. 
1 de Re judic, in 6, et cap. 1 de Sent. ex- 
com., in 6, ubi Glossa et Doctores id nolant; 
sufficit ergo violatio talis suspensionis in ali- 
qua parte ejus ; ergo licet suspensio sit im- 
posita in sola illa parte, si in illa violetur, id 
satis est ad talem irregularitatem incurren- 
dam. Et ita Doctores agentes de hac irregu- 
laritate, nihil distinguunt inter suspensionem 
totalem, et partialem. 

20. Praeter hanc vero pcenam nullam aliam 
invenio propter hoc delictum ipso jure impo- 
sitam. Solum in c. 2, 55 dist., pracipitur, 
ut qui suspensus ab altari Missas fecerit, 
Ecclesiee communione privetur, et ab omnium 
fratrum communione noverit se alienum. Ubi 
videlur etiam imponi excommunicatio. Sed 
in primis illa pcena non est usu recepta in 
universa Ecclesia, et canon ille est Concilii 
Arelat. provincialis. Deinde dici potest, illa 
verba, communione privelur, non esse cen- 



SEGT. I. DE SUSPENSIONE A BENEFICIO SIMPLICITER LATA. 



31 



sura? latfp, sed ferendae, et juxta illa esse in- 
telligenda sequentia. Quod si dicatur, haec 
verba non esse in originali, sed solum hsec : 
Ab omnium fratrum charitate noverit se alie- 
num, responderi potest, per illa solura exag- 
gerari gravitatem delicti, non novam censu- 
ram imponi. At obstant illa verba : Ut seve- 
ritatem Ecclesiasticse disciplinse. Propler quse 
Glossa dicit, ibi imponi aliam pcenam, quia 
si celebraverit post excommunicationem, de- 
ponetur. Ubi et excommunicationem admittit 
juxta lectionem Gratiani, et addit depositio- 
nem ; qui nomine fratrum intelligit Coepi- 
scopos , a quorum gremio excluditur qui 
deponitur, per quam depositionem aliqui ir- 
regularitatem intelligunt. Sed hoc totum in- 
certum est, et e couverso certum est, aliam 
pcenam saltem ipso facto non esse in usu. 

DISPUTATIO XXVII. 

BE EFFECTIBUS SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 

Quanquam hgecspeciessuspensionisdiversa 
sit a preecedenti, tamen forma et modus illam 
ferendi ejusdem ralionis est, et ideo appli- 
cando cum proportione principia posita in 
disputatione praecedenli, facillimum erit in- 
telligere, quse ad effectus hujus suspensionis 
pertinent. Dupliciler igitur heec suspensio , 
sicut prsecedens, ferri potest, scilicet vel sim- 
pliciter , vel cum determinatione alicujus 
beneficii , vel partis ejus. De utraque ergo 
forma sigillatim dicemus, et explicabimus va- 
rios modos, quibus de his speciebus suspen- 
sionis jura loquuntur, in quorum intelligentia 
praecipua pars hujus doctrinee posita est. 

SECTIO I. 

Quid sit suspensio a beneflcio simpliciter lata, et quos 
effectus habeat. 

1. Ratio dubitandi . — Quoniam in beneficio 
duo sunt : unum est funclio aliqua spiritualis, 
ad quam beneficium obligare solet; aliud est 
temporale emolumentum, ad quod suscipien- 
dum beneficiurfl confert jus ex se perpeluum : 
dubitari imprimis potest, an suspensio a 
beneficio impediat utrumque , vel alterum 
tantum. Et ratio dubitandi esse potest, quia 
ex illis duobusprimum pertinet ad Ecclesias- 
ticum officium; ergo, si haecsuspensio utrum- 
que impedit, habebit hsec censura effectum 
utriusque suspensionis ab officio et beneficio, 
quod esse non potest, quia species hee sunt 



impermixtee. Quse ratio etiam probat suspen- 
sionem hanc non posse impedire tantum illud 
primum spirituale, quod in beneficio inveni- 
tur Si autem solum secundum impedit, se- 
quitur non esse hanc propriam censuram 
suspensionis, neque illi convenire definitio- 
nem suspensionis superius datam, quia non 
impedit aliquam Ecclesiasticam functionem ; 
nam percipere fructus beneficii non est func- 
tio Ecclesiastica, sed stipendium illius. 

2. Suspensio a beneficio solum privat fruc- 
tibus beneficii. — Nihilominus dicendum est, 
effectum hujus suspensionis solum esse im- 
pedire dominum seu possessorem beneficii, 
ne uti possit jure illo percipiendi fructus 
Ecclesiasticos, quod habet ratione officii, et 
in quo ratio beneficii consistit. Hoc patet in 
primis ex communi sententia omnium, quos 
referemus. Deinde ex proprietate verborum 
juxta usum canonum, ad quam proprietalem 
verba haec reslringenda sunt, et limitanda, 
cum sit maleria odiosa et pcenalis. Nam in 
jure beneficium contra officium distinguitur, 
quod patet maxime ex omnibus illis, qute de 
hac censura loquuntur et supra citala sunt; 
hac enim de causa distincte proponunt sus- 
pensionem ab officio, et a beneficio,et ab utro- 
que simul. Nec solum hsecduo generatim 
sumpta , sed etiam prout conjunguntur in 
praebenda Ecclesiastica, quee et aliquod mi- 
nisteriumhabet, etproventus, distinguuntur, 
ut patet ex cap. finali de Rescript., in 6, ubi 
beneficium Ecclesiaslicum propter officium 
dari dicitur, non ut propter aliud extrinse- 
cum vel accidentarium, sed ad quod ipsa 
prsebenda obligat; ergo ex his duobus, quee 
in prsebenda conjunguntur, beneficium pro- 
prie non est, nisi jus ipsum percipiendi fruc- 
tus, quod ex officio nascilur seu propter 
officium collatum est. Unde Concilium Triden- 
tinum, sess. 21, cap. 3 de Reform., beneficia 
ad divinum cultum, atque Ecclesiastica mu- 
nia obeunda dicit esse constituta; ubi etiam 
distinguit beneficia ab Ecclesiasticis mune- 
ribus , quee nomine officii significari solent. 
Igitur, cum a beneficio quispiam suspendi 
dicitur, in ea proprietate beneficium sumen- 
dum est; ergo effectus hujussuspensionis erit 
impedire hoc jus percipiendi fructus, ne in 
actum suum prodire possit. Probatur conse- 
quenlia, nam per illam determinationem, a 
beneficio, ad ipsum suspensio limitatur, sicut 
dictum est de suspensione ab officio. Rursus 
heec suspensio non tollit beneficium ipsum, ut 
receptum est et supra a nobis probatum. 



32 



DISP. XXVII. DE EFFECTIBUS 



Unde sic suspensus a beneficio, si nimium 
pertinax sit , vel nova crimina commitlat, 
solet beneficio privari, c. Cupientes, § Caete- 
rum, de Elect., in 6, et in cap. Sicut, de 
Cohabitat. cleric. et mulierum , ubi contra 
Innocentium id notat Abbas, num. 4; ergo 
signum manifestum est per suspensionem 
solam non fuisse sublatum ipsum beneficium. 
Superest ergo, ut suspensio a beneficio impe- 
diat solum jus beneficii, ne quis possit eo uti 
ad fructus recipiendos, ita ut nihil aliud sit a 
beneficio suspendi, quam fructus beneficii 
suos non facere. Atque ita docent CanonisUe 
in citatis juribus, et in cap. Cum bonse, de 
JElale et qualit., ubi Abbas, n. 6. 

Suspensionem a beneficio, officii usum non 
impedire. 

3. Rationi dubitandi in contrarium satisfit. 
— Atque hinc sequitur primo, suspensionem 
a beneficio preecise, sive addatur dictio ex- 
clusiva tantum, sive solum taceatur officium 
et omnis actus ejus, non operari suspensionem 
ab officio, nec impedire aliquern actum ejus, 
imo (quod amplius esl) non tollere obligatio- 
nem, quee antea inerat, tale officium exer- 
cendi. Priorem partem docuit Glossa, in cap. 
Cum Vintoniensis, de Elect., verb. Admise- 
rant; et Gloss., in cap. Cupientes, eodem 
titulo, in 6, verb. Beneficiis; quibus locis alii 
Doctores idem sentiunt. Et probatur ex dic- 
lis, quia nomine beneficii in rigore non signi- 
ficatur officium; sed in lege seu sententia 
pcenali nomen in rigore tantum sumendum 
est : ergo. Item quando suspensio ad benefi- 
cium determiuatur, et tacetur officium, conse- 
quenter excluditur, quia censura non ope- 
ratur , nisi quantum exprimitur , ut in 
superioribus dictum est, et omnia ibi adducta 
hic a fortiori procedunt. Ad rationem vero 
dubitandi, nimirum huic suspensioni non 
convenire definitionem suspensionis superius 
dalam, quia non privat Ecclesiasticis functio- 
nibus, dicendum est, functionem Ecclesiasti- 
cam in ea definitione late sumi pro usu 
cujuscumque juris Ecclesiastici , ut in ipsa 
definitione declaratum est; hsec autem sus- 
pensio revera impedit usum juris beneficii, 
quod potestas quaedam Ecclesiastica dici 
potest. 

4. Suspensio a beneficio non tollit obliga- 
tionem officii. — Posterior pars nonnullam 
habet majorem difficultatem, quia, cum bene- 
ficium detur propter officium, nemo videtur 



SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 

ad officium obligari, nisi qui beneficio fruitur; 
si ergo aliquis per suspensionem privatur 
stipendio seu fructibus beneficii, non potest 
manere ad officium explendum obligatus; 
sicut , si beneficium aliquod Ecclesiasticum 
erigatur cum onere quotidie, v- gr., faciendi 
sacrum, et successu temporis res, in quibus 
fundatum est, pereant, vel infructuosse red- 
dantur, ita ut cessent fructus beneficii, con- 
sequenter etiam cessabit obligatio ad Missas 
diccndas; ergo similiter in preesenti. Nihilo- 
minus partem illam etiam docent Glossaa et 
Doclores citati ; estque per se valde consenta- 
nea rationi, quia per suspensionem non 
aufertur beneficium, ut dictum est, sed tan- 
tum fructus beneficii; ergo, si beneficium 
secum affert obligationem alicujus officii, 
suspensio nontollit illam. Patet consequentia, 
quia illa obligatio intrinsece conjuncta est 
cum beneficio ipso, quod de se confert suffi- 
ciens stipendium seu suslentationem ratione 
talis muneris seu obligationis; quod autem 
suspensus non percipiat tales fructus, culpa 
ejus est; nam hoc in pcenam ei imponitur; 
ergo propterea non debet immunis fieri ab 
obligatione. Patet consequentia, tum quia (si 
ita loqui licet) ex parte beneficii seu fidelium 
jam sufficiens stipendium accepit; tum etiam 
quia ex culpa non debet reportare hoc com- 
modum, ut obligatione liberetur in eorum in- 
commodum, qui officiis seu actibus illius 
obligationis providerunt; tum etiam quia cen- 
sura imponit onus, non tollit; alioqui levis 
poena esset, si tollendo commodum , tolleret 
etiam onus; ralio ergo hujus pcense in hoc 
posita est, quod tollat praecise emolumentum 
temporale , relinquendo integram muneris 
obligationem. 

5. Rationi in contrarium satisfit. — Objec- 
tio. — Solvitur. — Ac propterea non proce- 
dit ratio in contrarium facta, quia, licetdelur 
beneficium propler officium, tamen in pcenam 
potest quis privari emolumento beneficii,et 
quia non privatur titulo beneficii, relinqui 
cum obligatione ipsi beneficjo annexa. Sicut 
enim, postquam aliquis expleta obligatione 
beneficii fecit fructus suos, potest nihilominus 
in poenam illis privari, licet propter officium 
illos acceperit, ita etiam potest quasi prseve- 
niri et puniri, ne fructus recipiat, et nihilo- 
minus officium faciat. Et ideo non est simile, 
quod afferlur, quando absque impositione 
poenae res beneficii infructuosse fiunt, ut per 
se notum est. Dices : ergo est acerbior poena 
suspensio a beneficio tantum, quam ab officio 



SECT. I. DE SUSPENSIONE A BENEFICIO SIMPLICITER LATA. 



33 



et beneficio simul, quia per priorem aufertur 
commodum manente onere; per posteriorem 
vero aufertur onus simul cum commodo. Res- 
pondetur, quamvis obligatio ad faciendum 
officium sit onus, tamen facultas expedita et 
libera ad illud exercendum non est onus, sed 
honor, qui magnus existimatur; per suspen- 
sionem autem ab officio non obligatio tantum, 
sed facultas etiam aufertur eo modo, quo per 
Ecclesiam auferri potest, et ideo ex eo capite 
multum augetur illa poena. Nec vero etiam 
per illam suspensionem Iiberatur quis omnino 
ab obligatione, quas ratione sui beneficii sibi 
antea inerat, quamdiu idem beneficium reti- 
net, preesertim si curatum sit, vel ad tale 
munus obligans , quod per alium impleri 
possit, nam proeterquam quod tenetur ad 
officium canonicum recitandum , ut supra 



dixi, etiam 



tenelur curare, ut saltem per 



alium illud munus expleatur, et de fructibus 
beneficii ei provideatur, nisi superior seu 
Episcopus id sufficienter providerit, ut regu- 
lariter fit in suspensionibus ab ipso latis. In 
suspensionibus vero, quse ipso jure incurrun- 
tur, ssepe erit necessaria ipsiusmet beneficiati 
cura seu sollicitudo, et ad hanc dicimus teneri 
ratione beneficii, quod retinet, quia non 
debet ob ejus culpam Ecclesia detrimentum 
pati. 

6. Num, possit suspensus a beneficio alium 
substituere in officio qui de fructibus beneficii 
alatur — Sed quaeret aliquis, an is, qui est 
suspensus a beneficio, satisfaciat suo muneri, 
si alius loco illius substituatur, qui de fructi- 
bus beneficii alatur Respondetur, si id fiat 
auctorilate superioris seu Episcopi, posse ex- 



cusari, ut sumitur ex dicta Gloss. 



verb. 
, in 6; 



Beneficii, in cap. Cupientes, de Elect 
ipse tamen superior sine rationabili causa id 
facere non debet, preesertim quando benefi- 
cium habet curam animarum annexam, argu- 
mento cap. Inter quatuor, de Cleric. non 
resid. Nam cum alius teneatur, non est cur 
sine justa causa, et ipse eo onere liberetur 
commodum quodammodo ex sua culpa re- 
portans, et Eccftsia suo proprio pastore et 
ministro privetur; igitur, si rationabilis causa 
non intercedat, ipse compelli debet, ut perso- 
naliter inserviat, eliam sub pcena privationis 
beneficii, si necessarium sit, argumento cap. 
Pervenit, 1, de Appellat. An vero in susten- 
tationem possit ei dari aliquid de fructibus 
beneficii, saltem ea pars, quae alteri danda 
esset, si loco ipsius substitueretur, dicemus in 
sequentibus. 

xxiii bis. 



Ad quid teneatur, quamve poenam incurrat 
agens contra suspensionem a beneficio. 

7- Secundo principaliter sequitur ex dictis, 
ex genere suo graviter peccare eum, qui, cum 
suspensus a beneficio sit, fructus beneficii 
usurpat, et teneri ad restituendum illos abs- 
que alia judicis sententia. Hoc totum patet 
ex dictis in simili effectu excommunicationis 
majoris; nam idem est in re effectus, quamvis 
diverste sint rationes formales. Quapropter 
omnia, quae ibi diximus, hic habent locum, 
scilicet et peccare hunc, quia usurpat aliena, 
quod est contra justitiam, et ideo grave esse 
peccatum ex suo genere, ac propterea obli- 
gans etiam ad restitutionem , quia nemo 
potest juste retinere, quod suum non est, nisi 
per accidens excusetur ob impotentiam vel 
aliam gravem causam ex ibi numeratis. Quia 
htec pcena non spoliat hominem rebus suis, 
quarum dominium jam acquisierat, quod fieri 
non solet absque sententia ab homine lata; 
sed impedit, ne fructuum dominium acquirat, 
quod ipso jure absque interventu alterius 
sententiae fieri solet. Quo etiam fit, ut, licet 
suspensio sit occulta , eamdem obligationem 
inducat. Quia censura hsec, sicut excommuni- 
catio, secum affert executionem, quantum ad 
impediendum acquisitionem dominii; ex quo 
effectu omnis alia obligatio nascitur. Neque in 
hoc aliquid remissumestperExtravagant. Ad 
evitanda, tum quia ibi solum de excommuni- 
calione agitur, non de fructuum perceptione; 
tum etiam quia ei, qui censura ligatus est, 
nullum beneficium vel privilegium per illam 
est concessum. 

8. Quam poenam incurrat. — Sed quaeres, 
an, qui violat hanc censuram, usurpando 
hujusmodi fructus , in aliquam , vel censu- 
ram, vel aliam Ecclesiasticam pcenam incidat. 
Respondetur, in primis huncnon fieri irregu- 
larem, quod eliam supra diximus tractando 
de excommunicatione, et est hic eadem ratio, 
quia in jure non legimus irregularitatem 
latam in violatorem censurae, nisi propter 
ministerium in divinis, a quo per censuram 
interdictus est; irregularitas auteni, nisi in 
jure sit expressa , non incurritur. Propter 
quod etiam supra diximus, exercendo actum 
solius jurisdictionis conlra suspensionem, 
non incurri irregularitatem ; ergo multo mi- 
nus incurrelur propter fructus beneficii male 
usurpatos; nam minus hoc habet de Eccle- 
siastico ministerio. Et ita doco.it Glossa re- 
cepta in Clement. 2, verb. Suspensus, de Vita 

3 



34 



DISP. XXVII. DE EFFECTIBUS SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 



et honestat. cleric. Rursus neque aliam cen- 

suram vel poenam invenio jure ipso latam 

propter hoc delictum : quapropter nulla in- 

currilur ipso facto. Aliquando vero imponitur 

in pcenam hujus delicti privatio perpelua 

ipsorum beneficiorum, ut videre licet in c. 1, 

§ ult., el in cap. Cupientes, vers. Cseterum. 

de Elect., in 6. Existimo tamen in primis 

illam poenam, eo quod ibi vel alibi impona- 

tur, non esse extendendam ad omnem sus- 

pensionem, quia ibiex speciali causa imponi- 

tur, et est quasi aggravatio pcense illius 

delicti, neque est ullum verbum, quo signifi- 

cetur, talem pcenam generalem esse in omnes 

transgressores cujusc»mque similis suspen- 

sionis. Deinde, licet ibi, praeserlim in poste- 

riori textu, dicatur ipso jure, existimo non 

incurri illam pcenam usque ad sententiam 

judicis saltem declaraloriam criminis, quia 

hoc sufficit ad vim illorum verborum in his 

pcenis, quas, regulariler loquendo, nemo 

cogitur in seipso exequi, donec condemnetur, 

de quo alias. 

Quid nomine beneficii in hac suspensione 
comprehendatur . 

9. Quid de illo qui plura habet beneficia. — 
Duo tamen ulterius supersunt declaranda. 
Primum est, quid nomine beneficii intelligen- 
dum sit. Aliucl, quid nomine fructuum. Circa 
primum si sic suspensus a beneficio unum 
tantum habeat, clarum est de illo esse sermo- 
nem ; si vero habeat plura, tunc oritur ambi- 
guitas, an de omnibus id intelligendum sit. 
Nam videtur ita esse affirmandum, quia sus- 
pensio ab officio simpliciter lata inlelligitur 
deomniofficio; et ab Ordine, abomni Ordine; 
et a jurisdictione, ab omni jurisdiclione ; ergo 
suspensio a beneficio, ab omni beneficio in- 
telligenda est. Ratio enim militat eadem , 
scilicet, quod ille indefinitus terminus sequi- 
valet universali : tum quia est materia quasi 
doctrinalis seu legalis; tum propter indiffe- 
rentiam, quia non posset magis determinari 
ad unum, quam ad aliud; tum denique quia 
ibi est negatio inclusa, quia suspensio habet 
rationem privationis; cum ergo dicitur aliquis 
suspendi a beneficio, perinde est, ac si dice- 
retur, non possit fructus beneficii accipere ; 
ergo illa negalio distribuit terminum bencficii, 
ac si dictum esset : Nullius beneficii fructus 
accipere possit. In contrarium vero est, quia 
nomen beneficium, singulariter prolalum, 
unum tantum significat in rigore; ita vero 



accipiendum est, quia materia est pcenalis et 
odiosa. Accedit, quod majorem vim habere 
videtur, cum dicitur in jure, quod aliquis sit 
suspensus a beneficiis, quam cum dicitur a 
beneficio; ergo, quamvis in illa plurali locu- 
tione dicamus suspensionem fieri ab omnibus 
beneficiis, propter rationem factam, tamen in 
altera singulari solum videtur sermo esse de 
uno, ut a priori distingualur. 

10. Conclusio. — Objectio. — Solutio. — 
Ad hoc responderi posset negando funda- 
mentum ejus, quia in jure non invenitur talis 
forma suspendendi a beneficio, quin ex ad- 
junctis constet, de quo sit sermo. Et idem 
servandum est in sententiis ab homine; alio- 
qui periculum esse potest , ne censura sit 
nuliapropter incertitudinem, argument. 1. In 
ambiguo, ff. de Rebus, et 1. Duo sunt Titii, 
ff. de Testam. tutela, ut in simili cum Panor- 
mitano dixit Navarrus, cap. 27, num. 161, de 
hac forma : Suspendo te ob officio vel benefi- 
cio. Nihilominus in prsesenti id dicere non 
possumus, quia non est locutio tam ambigua, 
quin possit habere definitum et usitatum sen- 
sum. Et ideo ex suppositione talis formaa, 
quee nec ex verbis, nec ex circumstanliis re- 
cipit determinationem, dico esse universalem 
ab omni beneficio, quod reus possidet. Hoc 
enim probat ralio facta, quod in his rebus ser- 
mo absolutus et indefinilus tequivalet univer- 
sali. Dices, hoc esse verum in fa vorabilibus, non 
in poenalibus ; haec enim restringenda sunt, 
ut sumitur ex 1. 2, ff. de Liber. et posthum.,et 
facit reg. In poenis, de Reg. jur., in 6, et reg. 
In obscuris, eod., ubi dicitur, in obscuris mi- 
nimum esse sequendum. Cum ergo haac verba 
obscura sint, optime interpretabimur, sus- 
pensionem solum esse ab uno beneficio, scili- 
cet minimo eorum, quse talis persona habue- 
rit. Respondetur hanc interpretationem vi- 
deri potuisse probabilem, si illa locutio esset 
pure indefinita, et particularis. Quia vero 
virtute includit negationem, ut declaravi, 
licet formaliter indefinita appareat, ideo di- 
cimus habere vim universalis etiam in mate- 
ria pcenali. Unde, licet locutio nude sumpla 
aliquantulum sit obscura, lamen attenlius 
inspecla satis constat non posse ad minimam 
coarclari. Regula autem juris intelligenda est, 
nisi ex adjunctis alia interprelalio sufficien- 
ter constet, ut etiam Glossa ibi aniraadvertit. 
11 Quorumdam determinatio dictse sus- 
pensionis rejicitur. — Addunt vero auctores, 
ex causa sumi posse interdum determinatio- 
nem. Et quidam hoc metiuntur ex gravitate 



SECT. I. DE SUSPENSIONE A 

culpse; nam, si illa sit digna privatione om- 
nium beneficiorum, ita erit intelligenda sus- 
pensio ; si vero non sit adeo gravis, erit unius 
tantum. Sed heec regula in superioribus re- 
jecta est, et praeterea in praesenti obstat, quia 
eadem ratione si beneficium sit unum tan- 
tum, tamen valde pingue et sequivalens mul- 
tis, stante eadem gravitate culpse, non de- 
beret suspendere a toto illo, sed a parte ejus. 
Item, si quis possideret tria beneficia, et 
culpa non censeretur sufficiens ad suspensio- 
nem omnium, et alioqui suspensio ab uno 
solo non videretur fequivalens pcena, tunc 
suspensio ex vi eorumdem verborum futura 
esset a duobus beneficiis, atque ita per 
eadem verba unus suspenderetur ab uno be- 
neficio, alius a duobus, alius a tribus, quod 
ridiculum est, essetque id arbitrio ipsiusmet 
rei judicandum ; nam, si judex non declarat, 
non tenetur reus alterius judicio stare; si 
autein declarat, cessat dubitatio, de qua agi- 
mus. 

42. Aliorum regula ad determinationem 
probatur. — Alii constituunt regulam, ut 
quando causa suspensionis est de se indiffe- 
rens ad quamvis Ecclesiam, et omnem cle- 
rum, tunc suspensio universalis sit, quia 
non habet unde determinetur; si vero causa 
suspensionis ad specialem Ecclesiam perti- 
neat, tunc suspensio a beneficio intelligitur 
esse a beneficio, quod in tali Ecclesia quis 
habet, vel, si plura ibi obtineat, ab omnibus 
illis. Quam regulam tradidit Glossa in Cle- 
ment. 2, de Vita et honest. cleric, v Benefi- 
ciorum, et eamdem approbat Abb., in cap. 
Pastoralis, § Verum, de Appell., n. 20. Et 
necessario approbanda est quoad poslerius 
membrum (primum enim jam satis probatum 
est), quia ipsum jus, seu Pontifex Summus 
voluit, ut poena in hujusmodi causa lata sic 
limitaretur, in c. Si compromissarius, de 
Elect., in 6. Curn enim in Concilio Lateran., 
part. 1, c. 3, clerici, qui eligunt indignum, a 
beneficiis per triennium suspendantur, Boni- 
facius VIII in dicto c. interpretatur illam 
poenam intelligendam esse de illis beneficiis, 
quse sic peccans in illa Ecclesia obtinet, 
quam taliter eligendo noscitur offendisse. Ubi 
Glossa, verb. Restringitur , dicit necessariam 
fuisse in illo puncto Pontificis interpretatio- 
nem, quia indefinila locutio Concilii opposi- 
tum insinuabat. Et ideo Nicolaus III, volens 
similem poenam in simili causa imponere in 
c. Cupientes, v. Caeterum, de Elect., in 6, 
expresse addit illam restrictionem, dicens : 



BENEFICIO SIMPLICITER LATA. 35 

Omnibus beneficiis suis, quae in ipsa Ecclesia 
de cujus electione agitur, obtinent, per trien- 
nium continuum ex tunc inchoandum volu- 
mus eo ipso fore suspensos. Et simile habetur 
in cap. 2, vers. Et nihilominus, de Reb. Eccl. 
non alien., in 6. Unde dici posset, illam res- 
Irictionem additam esse a Bonifacio in illa 
speciali lege Concilii Lateran., non tamen 
propterea generalem regulam conslituisse, ut 
omnis pcena in similicausa ita restricta intel- 
ligatur, etiamsi absolute lala sit. Tamen pro- 
babilius estibi essegeneralem regulam consti- 
tutam, ut in similibus causis similem pcenam 
cum illa restrictione intelligamus, etiamsi 
expresse adjecta non sit, tum quia Pontifex 
non solum iliam legem Concilii Lateranensis, 
sed etiam aliam similem Concilii Lugdun., 
quse habetur in cap. ult., § 1 , de Elect., in 6, 
eodem modo. interprelatus est; tum etiam 
quia cum reslrictio poense favorabilis sit, et a 
Pontifice tradatur, et satis insinuetur pro 
generali regula tradi, non est quod a nobis 
limitetur. Preesertim cum et jure usitatum 
sit, el rationi sit consentaneum, ut qui ali- 
quam Ecclesiam in aliquo offendit, in his tan- 
tum, qua3 ad illam Ecclesiam pertinent, pu- 
niatur, quia id satis esse solet ad condignam 
punitionem delicti, nisi aliud in sententia ex- 
primatur. 

13. Corollarium datae regulae. — Et juxta 
hanc regulam intelligere possumus, quoties 
similis ratio subintelligendi determinationem 
occurrerit, cum simili etiam restrictione acci- 
piendam esse ; ut, v gr., si Canonicus, vel 
Episcopus sub eo nomine, quod beneficium 
significet, puniatur in suspensione sui bene- 
ficii, intelligi debet solum de illo beneficio , 
sub cujus appellatione condemnatus est, tum 
quia ssepe prsedicata determinantur a subjec- 
tis, et in communi modo loquendi illa loculio 
illum sensum generare solet; tum etiam quia 
regulariter hujusmodi pcena videtur injungi 
propter injuriam, quam suee dignitati infert 
qui sic deliquit ; et ideo in illius fructibus 
specialiter puniri solet. Ad hunc igitur mo- 
dum circumstantise aliae expendendee sunt, 
ut ex eis appareat, an de aliquo beneficio in 
particulari sitsermo; quia, si nullae sunt, et 
absoluta estlocutio, universalem sensum red- 
dit, ut diximus. 

1 4. Idem est suspendi a beneficio, et a be- 
neficiis. — Unde obiter colligo, per se lo- 
quendo, nihil referre, quod suspensio fiat a 
beneficio in singulari, vel a beneficiis in plu- 
rali, sicut non differret in suspensione ab 



36 



DISP. XXVII. DE EFFECTIBUS SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 



officio, sic dicere, vel ab officiis, quanquam 
hoc sit minus usitatum, quia non est tam fre- 
quens habere plura Ecclesiastica officia, sicut 
plura beneficia. Ratio vero est, quia utraque 
locutio eequivalet universali, nisi aliunde de- 
terminetur; sed addila distributione, perinde 
est dicere, ab omni beneficio, ac dicere, ab 
omnibus beneficiis : ergo. Verum est in locu- 
tione singulari facilius fieri determinationem 
ad unum ex maleria et circumstantiis, quam 
si sit locutio pluralis, ut patet in exemplo po- 
sito de Episcopo, vel Canonico, qui sub hujus- 
modi appellatione a beneficio suspenditur ; 
tunc enim, si in singulari fiat, habet locum 
illa interpretatio; si autem fiat in plurali a 
beneficiis, non habebit locum, sed potius 
reddet sensum universalem, scilicet ab omni- 
bus beneficiis, nisi aliunde fiat coarctatio ad 
beneficia alicujus certae Ecclesiae juxta regu- 
lam dicli c. Si compromissarius. In cujus 
etiam casu et similibus parum referre vide- 
tur, quod suspensio fiat in singulari a bene- 
ficio; quia tunc etiam efficit sensum univer- 
salem respectu talis Ecclesiee, id est ab ornni 
beneficio, quod in tali Ecclesia habetur, prop- 
ter eamdem ratiooem cum proportione appli- 
catam. 

15. Corollarium. An suspensio a beneficio 

comprehendat pensiones. — Sequitur deinde, 

quando locutio heec formaliter, aut sequiva- 

lenter est universalis, omne genus beneficii 

Ecclesiastici sub se comprehendere, sive sirn- 

plex sit, sivedignitas, vel Rectoria, etc, quia 

ab omnibus his solet suspensio in jure fieri, 

et omnia sub appellatione beneficii proprie 

comprehenduntur ; ergo si suspensio est uni- 

versalis, omnia complectitur Queeres, an 

etiam pensiones. Respondeo : supposita dis- 

tinctione supra data de pensione ex titulo 

spirituali, vel sine illo, de priori certum est 

comprehendi, quia esl beneficium, ut ibi dixi. 

De posteriori aulem videtur idem sequi ex 

ibi dictis; quia non minus privat heec sus- 

pensio fructibus Ecclesiasticis, quam excom- 

municalio. Sed opposilum hic credo verius, 

tum quia pcena non est extendenda ultra pro- 

prietatem vocis sine cogenle fundamento; heec 

autem pensio non est beneficium proprie, 

nec est jus, vel ratio, quaj cogat ad hanc ex- 

tensionem. Excommunicalio enim privat 

omni communicatione spirituali, et percipere 

quoslibet fruclus Ecclesiaslicos est aliqua com- 

municatio spiritualis ; hic autem non habet 

locum hsec ratio. Excommunicatio item est 

gravior censura, et magis odiosa, et ita de 



illa sunt communiores doclrinee, et jura fa- 
vent; quee ornnia in preesenti desunt. 

16. Suspensio a beneficio an comprehendat 
Episcopatum. — Sed queeres, an comprehen- 
datur etiam Episcopatus, quia non solet ve- 
nire nomine beneficii absolute dicti, cap. 
Felicis, de Pcenis, in 6. Respondeo, si hoc 
fundamentum essel validum, etiam posse 
excludi dignitatem, et Rectorias, qui in c. 
ult. dePrecar., et c. ult., eod., in 6, ita acci- 
pitur, Quoad hoc ergo eadem est ratio de hac 
censura, quaa de excommunicatione, ut bene- 
ficium late sumatur, ut comprehendit ab 
Episcopali dignitate usque ad infima benefi- 
cia, quia hic est usus juris, et judicium in 
hac parte, ex omnium sententia. Solum est 
differentia quoad personas, quia si suspensio 
feratur in universali contra hoc vel illud fa- 
cientes, non comprehendit Episcopos, et 
eorum superiores, ut habetur in c. Quia peri- 
culosum, de Sent. excom., in 6. Dicel aliquis, 
illud non esse extendendum ad suspensionem 
a beneficio; sic enim ibi dicitur : Quia peri- 
culosum est Episcopis, et eorum superioribus 
propter executionem Pontificalis officii, quod 
frequenter incumbit, etc; cum ergo Pontifi- 
cale officium non suspendatur per suspen- 
sionem a beneficio, videtur illa ratio non 
obstare, quominus heec suspensio generalis 
comprehendat etiam Episcopos. Respondeo, 
in dicto c. Si compromissarius, expresse de- 
clarari jus illud cap. Quia periculosum, ex- 
tendi ad suspensionem a beneficio, ut ibi 
Glossa notavit; et congruentes reddit ratio- 
nes, quee ibi videri possunt. 

Suspensio a beneficio an extendatur ad 
omnia loca. 

17- Tertio principaliter sequitur ex diclis 
hanc suspensionem latam absque speciali loci 
determinatione, eliam quoad illam circum- 
stantiam universaliter intelligendam esse, id 
est ab omni beneficio, ubicumque illud sit, 
vel possideatur, Probatureadem ratione,quia 
locutio illa indifferens eequivalet universali. 
Idem patet ex dictis de suspensione ab offi- 
cio. Hoc autem intelligendum est, nisi aliunde 
ex materia, vel causa, de qua agitur, constet 
sermonem esse in particulari de aliquibus 
beneficiis talis vel talis Ecclesiee, juxta d. 
cap. Si compromissarius. Unde hic etiam so- 
lel conslitui discrimen inter suspensionem 
latam a Papa, vel a particulari Episcopo, 
quod illa sic lata omnia beneficia comprehen- 



SECT. I. DE SUSPENSIONE A BENEFICIO SIMPLICITER LATA. 



dit, in quocumque territorio existant, quia 
ejus jurisdictio universalis est. At vero de 
lata a particulari Episcopo, dicunt aliqui esse 
universalem proportionaliter, id est, quoad 
beneficia, qute clericus in illo Episcopio obti- 
net, non vero quoad alia, si extra illud lerri- 
torium illa obtineat, quia nemo polest jus 
dicere, aut sententiam ferre, quee aliquid ex- 
tra territorium operetur. Sed loquendo de 
possibili, nulla est differenlia. Nam et Papa 
potest suspendere a beneficiis, quse quis ha- 
bet in una dioecesi, vel in una tantum Eccle- 
sia, et per se justum est, et in jure frequens, 
ut videre est in Gloss. ssepe citata in Clement. 
Cupientes, de Pcenis. Et e contrario Episco- 
pus potest subditum suspendere ab omnibus 
beneficiis, quse ubique, etiam in aliis dicece- 
sibus habet, si qualitas delicti id mereatur. 
Ita docuit Abbas in cap. Pastoralis, § Verum, 
de Appell., n. 20, cum Antonino, quem re- 
fert, estque communis opinio. Ratio est, quia 
ille actus non excedit jurisdictionem Episcopi 
particularis, quia sententia seu poena non 
fertur de beneficio seu in beneficium, sed fer- 
tur in personam , et illa est quse privatur 
jure quod habet, seu impeditur, ne illo uta- 
tur; ipsa autem persona est intra territorium 
hujus Episcopi, eique subjecta, et in illo habet 
omne jus cujuslibet beneficii, etiamsi tale jus 
sit ad fructus percipiendos in alio territorio, 
vel Episcopatu. Nam beneficium est jus quod- 
dam quasi inhserens personae, quee illud ha- 
bet, ut notavit idem Abbas, in c. Postulasti, 
de Foro compet., n. 7, et de aliis juribus in- 
corporalibus idem dicunt jurisperili cum 
Glossa in 1. 3, ff. Pro socio ; ergo Episcopus, 
qui fert sententiam suspensionis in perso- 
nam sibi subjectam, potest etiam in illa im- 
pedire omne jus, quod ipsi inheeret; ergo 
potest suspendere illam ab omni beneficio, 
etiamsi Ecclesia, vel locus beneficii extra ter- 
ritorium sit. 

18. Exemplo assertio confirmatur. — Et 
confirmatur, quia Episcopus potest clericum 
sibi subjectum deponere, et privare omnibus 
beneficiis, etiam his, quse in alia dicecesi ha- 
bet, ex cap. Postulastis, de Foro compet., 
ubi dicitur, Episcopum posse condemnare 
clericum sibi subjectum in privatione bene- 
ficii existentis in alia dicecesi, licet executio 
facienda sit per Episcopum, in cujus dicecesi 
est illud beneficium, quia executio respicit 
locum, in quo est res, circa quam fit; ita 
ergo in praesenti suspensio fieri poterit uni- 
versalis a proprio Episcopo particulari, 



quamvis executio circa fructus percipiendos 
in alia dicecesi per Episcopum loci facienda 
sit. In quo erit aliqua differentia inter Pa- 
pam, et Episcopum particularem ; nunc vero 
de illa non agimus, sed solum de suspensione 
ipsa. imo haec differenlia procedit quoad ex- 
ternam et forensem executionem et priva- 
tionem fructuum ; nam quoad internam (ut 
sic dicam) et in foro conscientiae, ipsa censura 
secum affert executionem, et privat ipso jure 
fructibus, et dominio futurorum fructuum, 
ubicumque cadant. 

19. Potest Episcopus subditum ab officio 
pro omni loco suspendere. — Simileque est de 
suspensione ab officio; nam et Pontifex, et 
Episcopus possunt subditum suspendere ab 
officio, vel parte ejus, et in uno, et in omni 
loco, intra, vel extra dioecesim, et ob ratio- 
nem factam. Quamvis inter has suspensiones 
conetur in hoc assignare differentiam Glossa, 
in c. Cupientes, v In ipsa Ecclesia, de Elect., 
in 6; sed nulla fere est, nisi forte in hoc, 
quod suspensus a beneficio in uno loco, ab 
illo est suspensus ubique; nam fructus ejus 
in uno tantum loco percipiuntur, et ideo si 
ibi illis privatur, ubique illis carebit. Ab offi- 
cio autem, v g., concionandi, potest quis 
suspendi in uno loco, et non in aliis ; nam 
illa actio in diversis locis exerceri potest, et 
privatio in uno non necessario redundat in 
omnia, ut per se clarum est. Neque etiani est 
necessaria distinclio, quam aliqui fingunt 
inter suspensionem a jure, vel ab homine, si 
in eodem puncto de potestate sistamus; nam 
sicut Pontifex et communi jure, et per sen- 
tentiam ab homine, prsedictam universalem 
suspensionem ferre potest, ita eliam Episco- 
pus parlicularis non solum per sententiam 
specialem, quod omnes admittunt, sed etiam 
per generalem, vel per statutum potest simi- 
lem suspensionem ferre, quia non est illi pro- 
hibitum per Summum Pontificem, neque ex 
nalura rei, aut ex divino jure ejus potestas 
limilata est ad ferendam suspensionem per 
sententiam particularem, et non alio modo, 
ut per se notum est; unde enim inferri, aut 
probari potest talis limitatio? Et alioqui 
culpa, per generalem sententiam, aut statu- 
tum prohibita, potest esse digna illa poena ; 
ergo potest per Episcopum illo modo ferri, 
quia etiam in eo modo ferendi non excedit 
jurisdictionem suam, ut ratio supra facta hic 
eliam probat. 

20. Episcopus simpliciter a beneficio sus- 
pendens, an intelligatur suspendere ab his, 



38 DISP 

quse sunt extra dioecesim. — Abbatis opinio. 
— Resolutio. — Quamvis autera haac de po- 
testate sint vera, nihilominus in usu nonnulli 
sentiunt, sententiam ab Episcopo prolatam, 
si amplius nou declaretur, interpretandam 
esse, ut suspendat solum a beneficiis #h suo 
territorio sitis. Abbas in dicto c. Poslulasti, 
de Foro comp., et citat dictum c. Si compro- 
missarius. Quod de hoc casu non loquitur, ut 
constat; insinuat tamen argumentum a si- 
mili ; nam sicut suspensiolata pro causa, seu 
crimine perlinente ad specialem Ecclesiam, 
licet absolute feratur, inlelligitur solum ferri 
a beneficiis illius Ecclesise, ita sententia lata 
a particulari Episcopo, nisi aliud in ea expli- 
cetur, intelligitur a beneficiis pertinentibus 
ad talem Episcopum, seu ad territorium ejus, 
quia sicut prior causa ad particularem Epis- 
copatum pertinere censetur. Quae ralio aeque 
procedit in suspensione lata ab Episcopo per 
sententiam, et per statutum; non vero habet 
locum in Summo Pontifice, quia ejus juris- 
dictio universalis est; et ideo ex ea parte non 
limitatur sententia, nisi aliunde ex verbis^ 
vel ex causa limitationem accipiat. Atqueheec 
opinio favorabilis est, eamque adjuvant illa 
principia generalia juris, quod odia, et pcenae 
restringend8esunt,quoadcommodefieripossit; 
haac autem restrictio videtur satis commoda, 
et juri consentanea. Tamen quia ex jure non 
satis probatur, ut mihi quidem videtur, ideo 
consulendam esse censeo consuetudinem, 
quae est optima legum et verborum inter- 
pres. Si ergo ita usu receptum est inter 
Ecclesiasticos judices particulares , ita erit 
interpretanda; et si res esl dubia, existimo 
sententiam Panormit. esse satis probabilem, 
quam unusquisque potest in praxi sequi ; et 
ideo, ut supra monui, debent Episcopi, dum 
hujusmodi censuras ferunt, satis voluntatem 
suam explicare. 

Suspensio a beneficio quanto tempore duret. 

21 Conclusio. — Quamdiu duret suspensio 
ob contumaciam. — Quid de suspensione pro 
delicto commisso. — Quarto principaliter se- 
quitur ex diclis, quando hsec censura ex 
parte circumstantife temporis simpliciter fer- 
tur, et absque ullr, delerminatione, semper, 
et continue durare, ac privare hominem 
fructibus beneficii, aut beneficiorum, quse 
tempore, quo lata est, obtinebat, donec per 
superiorem tollatur Heec veritas eodem 
modo, quo aliee similes supra positse, pro- 



XXVII. DE EFFECTIBUS SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 

banda est; nam ex eisdem principiis sequi- 
tur, quia verba indefinite piolata vim uni- 
versalem habent ; ergo si absolute fertur 
suspensio absque determinatione temporis, 
sensus et voluntas inferentis est, ut semper 
duret, donec per habentem potestatem aufe- 
ratur. Atque ita sensit Abbas in c. Ex litteris, 
de Conslitut., n. 10, quem alii sequuntur. Ut 
autem hoc amplius explicetur, oportet adver- 
tere, hanc suspensionem, sicut alias, ferri posse 
et pro contumacia, ut ab ea recedatur, et pro 
delicto commisso. Quando fertur priori modo, 
durat, quamdiu durat contumacia, si a supe- 
riore non revocetur; quod licet regulariter 
fieri non debeat, fieri tamen non repugnat, 
ut supra de censuris in communi diximus. At 
vero cessante contumacia, cessare debet talis 
suspensio, sicut dictum est de censuris in 
communi; nam quoad hoc est eadem ratio de 
omnibus, quia cessante causa adsequata, 
cessare debet effectus. An vero tunc suspen- 
sio ipso jure cesset, vel auferenda sit per 
absolutionem, dicemus inferius in propria 
disputatione. Quando vero fertur hsec sus- 
pensio propter commissum delictum, aut 
fertur ad certum tempus, aut simpliciter. 
Prior modus est frequens in jure, c. 1, Gu- 
pientes, c. Si compromissarius, de Elect., 
in 6, et aliis; et tunc suspensio privat fruc- 
tibus beneficii toto illo tempore continuo, ex 
quo lata est, usque ad terminum preefixum, 
ut et ex verbis ipsis, et ex juribus evidenter 
probatur; et finito illo tempore per sese fini- 
tur absque alia absolutione, vel revocatione. 
Quia cum hsec non sit censura, non indiget 
absolutione, cumque a principio limitatum 
terminum acceperit, non indiget revocalione, 
quia ipsamet termini designatio fuit virtualis 
qusedam revocatio pro ulteriori tempore. 
Tandem hsec suspensio ssepe fertur pro com- 
misso crimine, et absque certa temporis limi- 
tatione, ut in c. 2 de Translat. Episcopi, et in 
c. Vel non est compos, de Temp. ordin., et in 
aliis, et tunc est quodammodo perpetua, 
sicut in simili diximus de suspensione ab 
officio. Quia vero non est depositio simplici- 
ter, nec privat beneficio, ideo virtute, vel 
formaliter continet conditionem, ut duret, 
quamdiu a judice, vel a superiore ablata 
non fuerit. 

22. Per hanc suspensionem privatur quis 
futuris fructibus beneficii jam habiti. — 
Deinde est circa hoc advertendum, suspen- 
sionem a beneficio suspendere ab illo beneti- 
cio, quod quis habet, cum ipsa fertur; nar 



jm 



SECT- I. DE SUSPENSIONE A 

ipsa statim ac lata est, incipit operari, ut col- 
ligi potest ex c. Cupientes, § Cseterum, de 
Electione, in 6, et notavit Glossa, in c. Pro- 
vida, eodem titulo; nam sicut excommunica- 
tio, ita et suspensio secum affert execulio- 
nem, c. Pastoralis, §Verum, deAppellat.Duos 
autem censetur habere respectus, scilicet, ad 
beneficium, et ad fructus, propter quos dici- 
tur respicere praesens, et futurum. Preesens, 
quia suspendit a beneficio, quod homo tunc 
habet, quando suspenditur; nam qui benefi- 
cium non habet, non est proprie capax hujus 
poenoe, licet alias fieri possit inhabilis ad be- 
neficium; futurum, quia privat fructibus per- 
cipiendis, non perceptis, nisi anticipate per- 
cepti sint quasi mutuo antequam essent 
debiti; nam illi obnoxii sunt reslitutioni, quia 
muluatio illa non impedit effectum censurae, 
sed facla intelligitur sub conditione faciendi 
illos fructus suos; quod suspensio impedivit. 
Sicut e converso, quamvis tempore suspen- 
sionis clericus nondum realiter percepisset 
fructus beneficii, quos usque ad illum termi- 
num suos fecerat, et pro eis sufficienter ser- 
vierat, non privatur illis per suspensionem, 
quae respicit tantum futurum lempus, non 
quoad realem possessionem solam, sed quoad 
dominium, seu jus proximum ad tales fructus 
impediendum; at vero circa illos fructus jam 
erat jus acquisitum, et per accidens est, quod 
in realem possessionem nondum venerint ; et 
ideo circa illos nihil operatur suspensio. Sic 
ergo suspensio circa preeterita non nocet, nec 
relrotrahitur, ut dixit Navarr., lib. \ Consi- 
liorum, consil. 29,num. 5, de Tempore ordin. 
23. An privetur ne novum beneficium ac- 
quirere possit. — Quaeri vero potest, an hasc 
suspensio a beneficio cadat in beneficium fu- 
turum, impediendo acquisitionem. Respon- 
detur, si suspensio non sit tantum ab uno, 
vel a determinato beneficio, neque in deter- 
minato loco, sed simpliciter a beneficio, id 
est, ab omni beneficio , ubique, licet per se 
et directe a percipiendis fructibus obtentorum 
beneficiorum impediat, tamen consequenter 
ex vi illius prohibet novi beneficii impetra- 
tionem seu collationem. Argumento eorum, 
quse diximus de suspensione ab officio; nam 
qui ab aliquo opere, vel usu simpliciter inler- 
dictus est, consequenter est prohibitus, ne 
possit ei conferri id, quod est principium 
talis actus, seu quod ad illum ordinatur, ut 
in praadicto cap. ult., de Clerico excommun. 
ministr., dicitur ; sed in prsesenti per hanc 
suspensionem, quis est absolute interdictus, 



BENEFICIO SIMPLICITER LATA. 39 

ne fructus Ecclesiasticos suos faciat; ergo 
consequenter est prohibitus, ne beneficium 
acquirat; hoc enim ad illum actum ordina- 
tur, et est quasi principium ejus. Et haec est 
sententia communis cum Glossa ult., quee id 
colligit ex textu cap. Per inquisitionem , de 
Elect.; nam ibi quidam, qui male eligendo 
alium in Episcopum, se reddiderat indignum 
Ecclesiasticis beneficiis, privari mandatur 
alio beneficio , ad quod ipse postea electus 
fuerat; illa autem indignitas, ut Glossa notat, 
praeeipue erat, quod ratione illius malse elec- 
tionis suspensus fuerat a beneficiis, juxta c. 
Cum in cunclis, eodem titulo, c. Cupientes, 
verb. Cxterum, eodem titulo, in 6 , ubi id 
nolat Glossa, verb. Beneficiis. Idemque pro- 
portionaliter erit intelligendum, si aliquis sit 
suspensus ab omnibus beneficiis in aliqua 
Ecclesia, juxta cap. Si compromissarius, de 
Elect., in 6; nam ille in eadem Ecclesia bene- 
ficium denovo suscipere non potest, propter 
eamdem rationem ; tamen in alio loco poterit, 
ut notavit Glossa ult. in cap. Pastoralis, 
§ Verum, de Appellat. Et ratio est, quia nec 
directe id prohibitum est illi sic suspenso, 
nec indirecte, seu per consecutionem supe- 
rius factam, cum illa suspensio non simplici- 
ter, sed in loco tantum illum actum prohi- 
beat. Idemque est ob eamdem rationem , 
quando aliquis ab uno determinato beneficio 
suspensus est, quia illi etiam non est inter- 
dicta simpliciter acquisitio fructuum Eccle- 
siasticorum, sed tantum eorum, quaa ad titu- 
lum talis beneficii spectant. 

24. Collatio suspenso a beneficio facta non 
irrita, sed irritanda. — Addo insuper, eum 
etiam, qui simpliciter ab omni beneficio sus- 
pensus est, non ita esse prohibitum, seu im- 
pedilum a novo beneficio acquirendo, ut 
collatio ei facta ipso jure nulla sit, sed solum 
ut a legitimo judice, vel superiore sit irri- 
tanda ; nam ratio facta ex c. Si celebrat, de 
Clericoexcommun. ministr., non plus probat. 
Quia, ut supra notavi, in illo textu non dici- 
tur electio irrita, sed irritanda ; ergo ex illo 
non potest in praesenti puncto ampliuscolligi; 
secluso autem fundamento illius juris, nullum 
aliud est, ex quo probari possit, prsedictam 
collationem esse nullam. Neque in dicto c. 
Per inquisitionem, de Elect., id significatur; 
solum enim praecipitiir, ut qui sic in prsepo- 
situm electus fuerit, ab officio prxpositurse 
penitus amoveatur; quae verba potius signifi- 
cant, illum quamvis male electum, revera ta- 
men fuisse prsepositum effectum, privandum 



40 DISP- XXVII. DE EFFECTIBUS 

vero fuisse preepositura propter praedictum 
defectum. 

25. Clericus nullum habens beneficium, si 
crimen committat, ob quod lata est suspensio 
beneficii, an impediatur, ne accipiat. — Prior 
resolutio. — Sed objiciet aliquis : nam si heec 
suspensio habeat hunc effectum, sequitur, 
clericum nullum habentem beneficium, si 
committat crimen, pro quo ipso jure lata est 
absoluta suspensio a beneficio, quamvis non 
privetur fruclibus alicujus beneficii, quia 
nullum habet, tamen praedieto modo impe- 
diri, ut non possit ei beneficium conferri. 
Consequens videtur esse contra illud axioma, 
quod nemo suspenditur ab eo, quod non ha- 
bet; et contra Glossam in Extravag. Injuncta 
nobis, verb. Suspensio, de Electione, commu- 
niter probatam : ergo. Sequela probatur, quia 
omnis censura, vel poena propter crimen im- 
posita, licet non operetur in singulis homini- 
bus,. quantum potest, ob eorum incapacita- 
tem, operatur in unoquoque, quanlum in se 
est capax; ergo si haec suspensio habet hunc 
effectum, efficiet illum in eo, qui beneficio 
caret, etiamsi non faciat alios effectus propter 
incapacilatem subjecti. Duobus modis respon- 
deri potest : primo, negando sequelam, quia 
hic effectus non est quasi principalis, et di- 
recte intentus per hanc pcenam, sed accesso- 
rius per consecutionem quamdam, ut dixi; et 
ideo cessante principali effectu, cessat ille ac- 
cessorius. Neque est mirum, quod solum prop- 
ter carentiam beneficii, non incidat in hanc 
partem poenae, quam incurreret propter idem 
crimen, si beneficium haberet; hoc (inquam) 
mirum non est, quia heec poena specialiter 
fertur contra beneficiatos Ecclesias, qui ejus 
fructibus aluntur; et ideo speciali modo ac 
titulo videnlur illam offendere, cum talia cri- 
mina committunt. 

26. Secuudo et verisimilius respondetur 
concedendo sequelam; non enim video, cur 
illo modo non possit suspendi a beneficio, qui 
beneficium nondum habet, quia suspensio 
non est talis privatio, quae necessario sup- 
ponat id, quod aufert, sed quaa impediat 
etiam, ne habeatur, seu acquiratur id, quod 
alias acquiri possel. Unde satis est, quod 
supponat potenliam proximam ad obtinen- 
dum beneficium, ut ejus consecutionem prohi- 
beat, ne fructus ejus percipi possint, a quibus 
suspensio fit. Quod si suspensio potest hunc 
habere effectum, cum universaliter imponitur 
a beneficio, non video, cur non debeat ita 
operari in eo, qui beneficio caret. Nam quod 



SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 

dicitur, hanc suspensionem latam esse in be- 
neficiatos, non video, quo jure probari possit, 
quia suspensio clericorum pcena esse dicitur, 
non prsebendatorum. Unde si lex specialiter 
id non declaret, sed simpliciter suspensionem 
ferat in eos , qui tale crimen commiserint, 
omnes clericos comprehendit; ergo in uno- 
quoque operabitur id, quod potest; potest 
autem eum, qui beneficium non habet, impe- 
dire, ne illud suscipiat; ergo id operabitur in 
eo talis suspensio. Et declaratur, quia si talis 
clericus obtineat beneficium post commissum 
tale delictum, sine dubio erit suspensus a 
fructibus ejus, quia lex non operatur tantum 
in punclo, quo fit delictum , sed pro toto 
tempore, pro quo illud punit; nec est verisi- 
mile privare fructibus toto illo tempore, quia 
principio habebat beneficium, et non privari 
alium, saltem ex quo tempore illud habuit; 
ergo signum est illam legem pcenalem ope- 
rari etiam in eum, qui non habebat benefi- 
cium tempore delicti; et inde etiam constat, 
acquisitionem beneficii fuisse iniquam, quia 
est ad actum per sacros canones tunc inter- 
dictum. Cum vero dicitur suspensio directe 
privare fructibus, et consequenter impedire 
acquisitionem beneficii , respectu ejusdem 
beneficii verum est; tamen non est necesse, 
quod illa privatio fructuum sit quoad effica- 
ciam (ut sicdicam), sed quoad sufficientiam, 
id est , non est necesse, ut actu privet, sed 
quantum est de se, si persona jus illorum ha- 
beat. Denique, licet non privet, reddit per- 
sonam inhabilem ad percipiendos fructus, 
dum censura durat. Ita ergo hasc poena locum 
habet etiam in eo, qui nullum beneficium 
actu obtinet, dummodo clericus sit. Quod 
tandem confirmatur a simili de suspensione 
ab officio; nam qui simpliciter ab officio sus- 
pensus est, licet actu non habeat officium, a 
cujus usu suspendatur, prohibitus est, ne pro 
tunc Ecclesiasticum officium acquirat; et qui 
suspensus est ab Ordine, licet nullum habeat 
Ordinem, sed tantum sit clericus priune ton- 
surae, est impeditus, ne Ordinem suscipere 
possit, quamvis ab executione pneexistentis 
Ordinis non impediatur, quia nullum habet, 
quia prima tonsura Ordo non est; idem ergo 
est in praesenti in suspensione a beneficio. 

Quibus fructibus privet suspensio a beneficio. 

27. An comprehendantur quotidianse distri- 
butiones. — Ex dictis conslat, suspensionem 
a beneficio, vel beneficiis, absolule omnibus 



SECT. I. DE SUSPENSIONE A BENEFICIO SIMPLICITER LATA. 



41 



fructibus ejus vel eorum respective privare, 
quia eo ipso, quod partem fructuum non de- 
terminat, est absoluta locutio eequivalens uni- 
versali, vel negatio, quee omnia destruit. De- 
clarandum vero superest, quee sint ea, quee 
sub his fructibus comprehenduntur, et per 
suspensionem hanc tolluntur. In quo primo 
certum est, comprehendi omnes redditus 
temporales qui ratione beneficii conferuntur, 
cujuscumque conditionis sint, et quocumque 
nomine denlur, id est, sive sint pecuniee, 
sive fructus terree, sive animalia se moven- 
tia. Rursus sive dentur per modum decima- 
rum, primitiarum, aut oblationum, sive ut 
proventus, vel pensiones ex fundis, seu aliis 
bonis immobilibus ipsius beneficii. Etenim 
hsec omnia in redditibus beneficii computan- 
lur, et ratione officii, ad quod beneficium 
obligat, atque adeo ob tilulum beneficii dan- 
tur; ergo omnes sunt fructus beneficii , ut 
omnes docent in titulo de Decimis, et de Pa- 
rochiis; ergo illis omnibus privat dicta sus- 
pensio. De quotidianis autem distributioni- 
bus, quee propter diurnas Horas, et officium 
dari solent, difficultas esse potest, quia heec 
non comprehenduntur nomine fructuum, ut 
ex c. unico de Clerico non residente, in 6, 
tradunt multi Canonistee, quos refert, et se- 
quitur Covarruv., lib. 3 Variar., c. 13, n. 5. 
Quidquid tamen sit de illa locutione, quoad 
alios effectus, seu in aliis rebus, in preesenti 
non dubito, quin distribuliones etiam quo- 
tidianse sub hoc effectu suspensionis com- 
prehendantur, ut sentit Glossa inClement. 2, 
de Vita et honest. cleric, verb. Suspensus, 
quam alii sequuntur. Et ratio est, quia etiam 
hee distributiones danlur ratione beneficii; 
quanquam enim immediate dentur propter 
assistentiam, vel ministerium ad aliquod di- 
vinum officium, tamen hoc non est preeter 
rationem beneficii, quod ex institutione sua 
propter officium datur; et praeterea illud offi- 
cium non esset sufficiens ratio ad lucrandas 
distributiones, nisi ex titulo beneficii fierent; 
sunt ergo illse distributiones , veluti pars 
qusedam beneficii; cum ergo suspensio fiat a 
toto beneficio, ab his etiam distributionibus 
obtinendis impedit. 

28. An comprehendantur stipendia volun- 
tarie a fidelibus oblata propter opera perso- 
nalia. — Major dubitandi ratio esse potest de 
aliis stipendiis, seu distributionibus, quee non 
pertinent per se ad fructus beneficii, nec 
dantur propter ordinarium ministerium ejus, 
sed propler alia opera personalia illi annexa, 



ex pia voluntate, vel dispositione fidelium, 
ut sunt anniversaria, stipendia Missarum, et 
similia ; nam heec , cum non proveniant ex 
titulo, operibus propriis ipsius beneficii, sed 
ralione operee personalis lucrifiant , non 
videntur tolli ex vi hujusmodi suspensionis. 
Sed hoc ad summum procedit, quando hae 
distributiones, seu stipendia non sunt ullo 
modo annexa ipsi beneficio, sed extraordi- 
narie offeruntur a fidelibus tanquam eleemo- 
syuee ratione Missee, vel alterius divini officii ; 
tunc enim quamvis contingat dari parocho, 
v gr., eo quod tale beneficium habeat, nam 
consuetudo esse solet, ut illi potius, quam alii 
offerantur, nihilominus ibi beneficium con- 
currit veluti occasio queedam ; proprie tamen 
illi non possunt computari in fructibus, qui 
per se perlinent ad beneficium; et ideo de 
his verum existimo non comprehendi sub 
absoluta suspensione a beneficio. At vero 
quando heec sunt moraliter per se conjuncta 
beneficio, consuetudine et superiorum aucto- 
ritate, undecumque originem duxerint, exis- 
timo jam computari tanquam fructus bene- 
ficii, et ex illius titulo promanare; ideoque 
sub praedicta suspensione comprehendi. Nam 
licet in rigore distributiones quolidianee non 
sint, eis tamen eequiparantur, preesertim in 
pcenalibus, ut ex quadam Glossa notavit Na- 
varrus, lib. 4 Consil., tit. de Cleric. non 
resid., consil. 13. 

Quibus actionibus beneficii privet suspensio 
ab illo. 

29. Ulterius vero dubitari potest, an pree- 
ter hujusmodi res sint etiam aliquee actioues, 
quibus sic suspensus a beneficio privetur, 
quia illee aliquo modo ad fructus beneficii 
pertinent. In quo dicendum est, aliquas esse 
hujusmodi actiones. In primis sunt omnes 
illee, quee ad fructus percipiendos , seu au- 
gendos, vel alio modo pertractandos ordinan- 
tur; ut est locare beneficium, aut bona ejus, 
vendere fructus et in universum tota tempo- 
ralis beneficii administratio; illa enim prohi- 
bita est ei, qui a beneficio suspensus est, ut 
colligitur ex c. 1, § ult., de Elect., in 6, ver- 
bis illis : Ad qux si infra illud tempus propria 
temeritate se ingesserit; illa verba non so- 
lum significare videntur privationem fruc- 
tuum, sed etiam prohibitionem se ingerendi 
ad negotia tractanda, quee ad illos pertinent; 
potestque hic applicari regula c. Si celebrat, 
de Clerico excommun. ministr., cui aliquid 



42 



DISP. XXVII. DE EFFECTIBUS SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 



vetitum est, etiam illa esse prohibita, quee ad 
illud ordinantur; cum ergo suspensus sit 
prohibitus a fructuum perceplione, conse- 
quenter est separalus ab administratione tem- 
porali beneficii, quse ad fructuum perceptio- 
nem ordinatur. Atque ita sentiunt Doctores 
cum Innocentio et Abbate, in cap. Ex tua, de 
Cleric. non resid., et in cap. Verilatis, de 
Dolo et contumacia , et in cap. Pastoralis, 
§ Verum, de Appel., et in cap. Cum bonee, de 
.Etat. et qualit., et in c. Apostolicee, de 
Excep., ubi Glossa penult., et Felinus, in c. 
Intelleximus, de Judiciis, num. 1 0. Quod adeo 
verum esse sentiunt, ut talem administratio- 
nem a suspenso usurpatam invalidam esse, 
seu conlractus invalidos efficere dicant in iis, 
quse prtejudicium aliquod Ecclesise afferre, et 
bona ejus, aut jura immutare, vel minuere 
possint, ut alienationem alicujus rei Eccle- 
sia3, vel aliquid hujusmodi. Unde fit, ut qui 
tali Ecclesiee debitor est, si hujusmodi bene- 
ficiato suspenso illud solval, non satisfaciat, 
sed possit ab illo repeti, quia ei solvit, qui 
jam tunc non habebat potestatem recipiendi, 
seu res talis Ecclesiae administrandi, et sic 
de aliis. Oportebit tamen, ut talis suspensio 
manifesta sit, et hodie ob Exlravag. Ad evi- 
tanda, ut sic suspensus nominatim denuncia- 
tus sit; nam alioqui nemo tenetur illum 
vitare; et ideo quilibet polerit Ecclesiaslica 
negotia cum illo transigere, neque propterea 
culpari poterit; ergo a fortiori valida erunt, 
quae ita fient, licet ex parte suspensi non sine 
peccato per se fiant. Atque idem dicendum 
censeo de permutatione beneficii; nam heec 
actio maxime procedit ex dominio in ipsum 
beneficium, et est unus ex prsecipuis usibus 
ejus; et non immerito dici potest fructus be- 
neficii; et ideo qui est simpliciter a beneficio 
suspensus, ab hoc etiam actu suspensus est ; 
unde idem consequenter dicendum est de 
donatione beneficii, et omnibus actibus simi- 
libus. 

30. An suspensus a beneficio Episcopatus 
possit beneficia conferre. — Quorumdam res- 
ponsio. — Improbatur — Sed occurrit objec- 
tio; nam sequitur, Episcopum a suo beneficio 
suspensum non posse beneficia conferre; con- 
sequens est falsum, quia conferre beneficia 
est actus officii et jurisdictionis juxta Glos- 
sam in cap. Transmissam, de Elect., in 6- 
per suspensionem autem a beneficio non sus- 
pendilur quis ab officio, et actibus ejus, ut 
dictum est : ergo. Sequela probalur, quia 
conferre beneficia censetur inter fruclus Epi- 



scopatus, ut dixit Glossa ultima, in c. Cum 
olim, de Major et obedient. Aliqui respon- 
dent, conferre beneficium non esse fructum 
pretio eestimabilem; suspensionem autem so- 
lum privare rebus pretio eestimabilibus. Sed 
contra, quia eliam permutare beneficium non 
est aliquid pecunia eestimabile secundum jus 
Ecclesiasticum , licet natura sua dici possit 
eestimabile, ut in simili notavit Navarr., in 
commentario de Usuris, ad c. Si fceneraveris 
14, queest. 3, notab. 9, num. 17; quomodo 
eliam conferre beneficium dici potest natura 
sua eestimabile pretio, quamvis jure non sit • 
ergo quoad hoc eequalis est ratio inter illos 
actus. Preeterea gratis videtur adjecta illa 
limitatio de fructibus pretio sestimabilibus, 
cum suspensio a beneficio simpliciler fiat. 

31 Vera responsio. — Dico ergo improprie 
dictum esse conferre beneficia pertinere ad 
fructus Episcopatus; nam revera non ita est, 
sed pertinet ad officium Episcopatus; est 
enim quidam actus illius muneris, sicut con- 
ferre sacramenta est actus beneficii parochia- 
lis. Tamen quia ille actus censetur aliquo 
modo utilis Episcopo, et redundans in com- 
modum ejus, ideo secundum quamdam vulga- 
rem loquendi rationem dicitur collatio bene- 
ficii pertinere ad fructus Episcopatus. Unde 
est magna differentia inter actum conferendi 
beneficium ex vi juris, et officii provenientis 
a superiori beneficio, et inter actum permu- 
tandi vel donandi proprium beneficium; nain 
ille prior non est actus dominii, sed mune- 
ris; et ideo non est actus beneficii, ut benefi- 
cium est, sed ut officium; poslerior vero non 
est actus muneris, sed dominii; unde est 
actus beneficii, ut beneficium est, seu ut est 
quaedam res propria, non vero est actus pr<e- 
bendee, ut officium in se includit, quod per 
se notum est; et ideo non est similis ratio de 
his actibus. 

32. An suspensus a beneficio privetur actu 
eligendi, qui ratione beneficii ei competit. — 
Atque hinc expeditur aliud dubium, quod 
hic solet excitari de actu eligendi, si conveniat 
ratione beneficii, an quis illo privetur, eo 
quod a tali beneficio suspensus sit. Videri 
enim potest ita esse asserendum ; nam si col- 
latio beneficii fructus Episcopatus dicitur, 
cur non etiam eleclio dicetur fructus illius 
beneficii? Ergo concludetur sub prohibilione 
fructuum. Alque in hanc partem citatur 
Glossa per textus ibi, in cap. Cum dilectus, 
deConsuet., et in cap. Cum bonee, de ^Etat. 
et qualitat.; sed illa jura non loquuntur in 



speciali de suspensione a beneficio, sed ab- 
solute de suspensis; unde facile possint ex- 
poni de suspensis omnino, vel ab officio, vel 
a jure eligendi. Dicendum ergo est suspen- 
sum a beneficio posse nihilominus eligere; 
quia electio non est fructus beneficii, neque 
actus ejus, ut beneficium est, sed est actus 
illius officii spiritualis, cui annexum est be- 
neficium ; ac propterea sicut per talem sus- 
pensionem non suspendilur officium quoad 
alios actus, ita nec quoad electionem. Quod 
non male confirmatur ex cap. Gum in curia, 
§ ult., deElection., ex Concil. Lateranensi sub 
Alexandro III, part. 1, cap. 3, ubi clerici, 
qui contra formam ibi preescriptam aliquem 
eligunt, et a beneficiis suspenduntur, et 
pro tunc eligendi potestate privantur; ergo 
signum est privationem eligendi uon includi 
in suspensione a beneficio. Quo argumento 
utuntur, ad hanc sentenliam confirmandam, 
Glossa in cap. Cupientes, § Cfeterum, deElec- 
tione, in 6; Abbas, in cap. Cum Vintoniensis, 
de Electione, num. 10, et in cap. Cum dilec- 
tus, de Consuetudine, num. 20. 

33. Objectio ex cap. Quisquis, de Elect. — 
Solutio. — Sed objici potest c. Quisquis, de 
Elect., exConcilioLateran. sub Innocentio III, 
cap. 25, ubi qui electionem quamdam ipso 
jure irritam preesumpserint celebrare, ab 
officiis, et beneficiis penitus per triennium 
suspenduntur , eligendi tunc potestate privati. 
Ex quibus verbis, si argumentum factum est 
efficax, etiam posset inferri in suspensione 
ab officiis noHincludi suspensionem potesta- 
tis eligendi; quod plane falsum est. Illum 
vero textum, omissa Glossa ibi, qu£e ad rem 
non loquitur, ego sic intelligendum puto, 
suspensionem ab officio et beneficio ibi non 
ipso facto imponi, sed per judicem imponen- 
dam decerni, ut patet ex illo verbo, suspen- 
dantur; ab eligendo autem saltem pro illa 
vice ipso facto suspenduntur ; non enim dixit : 
Eligendi potestate privetur, sed privati, scili- 
cet ipso facto; et ideo necessarium fuit hanc 
pcenam distincte explicare. Quod tamen in 
Concilio Lateran., sub Alexandro III, non ita 
est; utraque suspensio tanquam distincta 
ipso facto imponitur, ut patet; nam eodem 
verbo, et tenore dicitur : Noverint se priva- 
tos potestate tunc eligendi, et per triennium 
a beneficiis suspensos. Igitur in fructibus be- 
neficiorum, quibus suspensio heec privat, non 
comprehenduntur actiones proprise ipsius 
officii, etiamsi illee honores potius existimen- 
tur, quam onera, et quamvis temporale ali- 



SECT. II. DE SUBJECTO SUSPENSIONIS. 43 

quod commodum secundum hominum existi- 
mationem secum afferre videantur. Duo 
vero alia dubia, quae de fructibus hic attingi 
possunt, in sectione sequente expedientur 



SECTIO II. 

Quid sit, et quem effectum habeat suspensio quoe a 
beneficio solum ex parte fit. 

1 Suspensio partialis a beneficio duplex. 
— Suppono duobus modis posse suspensio- 
nem esse partialem. Primo comparatione 
facta ad multitudinem beneficiorum. Secundo 
per comparationem ad fructus ejusdem bene- 
ficii. Priori modo contingit, quando eadem 
persona habens plura beneficia, ab uno, vel 
a quibusdam suspenditur, et non ab aliis, vel 
quia suspenditur a beneficiis, quee habet in 
uno loco, vel Ecclesia, et non ab his, qua; 
alibi habet, juxta cap. Cupientes, et cap. 
Si compromissarius, de Electione, in 6, vel 
quia, licet plura beneficia habeat in una Ec- 
clesia, ab uno, et non ab aliis suspenditur. 
Et quocumque istorum modorum fiat, habet 
rationem censurse simpliciter, et potest dici 
suspensio major, non comparativa, sed abso- 
luta locutione, utsupra declaratum est. Res- 
pectu vero beneficii dicitur suspensio partia- 
lis, quee a parte fructuum, etnon ab omnibus 
privat; ita enim interdum fieri annotavit 
Glossa in Clementina Cupientes, de Poanis, et 
sumi potest ex Clementina 2 de Vita et ho- 
nestate cleric, et ex Clementina 2 de ^Etat. 
et qualit. 

2. Et de hoc genere suspensionis aliqui 
negant esse proprie censuram, imo nec sus- 
pensionem simpliciter, sed tantum secundum 
quid, eo quod sub nulla ratione sit suspensio 
in totum, sed tantum in parte; reliqute enim 
suspensiones partiales quamvis respectu per- 
sonse tales sint, tamen respectu Ecclesiee, seu 
loci dici possunt totales; vel licet respectu 
loci sit suspeusio partialis, respectu beneficii 
est totalis; at vero htec, quam nunc conside- 
ramus, mere partialis est; et ideo non videtur 
esse simpliciter suspensio, sed tantum secun- 
dum quid. Verum hoc spectat ad modum lo- 
quendi ; nam moraliter rem considerando, 
hsec suspensio potest esse majoris momenti, 
quam alia, quae sit totalis; unde non est du- 
bium, quin sit pcena, et interdum valde gra- 
vis, et si pro contumacia feratur, non video 
quid illi desit, ut sit propriissima censura. 
Non est enim de ratione censurse, ut sit pri- 
vatio totalis, nisi respectu sui objecti, ut sic 



44 



DISP. XXVII. DE EFFECTIBUS SUSPENSIONIS A BENEFICIO. 



dicam; quomodo excommunicatio minor est 
talis privatio respectu usus passivi sacra- 
mentorum, quamvis non sit respectu totius 
usus, seu communicationis; sic ergo illa sus- 
pensio omnino privat lali parte, v. gr., di- 
midia, aut tertia, vel alia simili, vel privat 
distributionibus, aul primitiis, vel redditibus 
talium possessionum, vel quid simile. Heec 
ergo suspensio vera etiam censura esse po- 
test, et dici simpliciter suspensio, quanquam 
si pars illa, qua privat, minima sit, non male 
dicatur suspensio minor, ut in superioribus 
diximus. 

E/fectus partialis suspensionis a beneficio 
exponitur, 

3. Atque hinc facile constat resolutio alte- 
rius partisde effeclu hujus suspensionis; cum 
enim multiplex sit heec partialis suspensio, 
unaquseque illum habet effectum, quem verba 
ipsa determinantia suspensionem declarant, 
et non alium. Quia talia verba de se sunt 
efficacia; et id operantur, quod significajit, 
et non amplius; quia effectus non potest 
excedere virtutem causae; et quia limitalio 
illa, quae per determinationem fit, est exclu- 
sio aliorum effectuum, ut in superioribus est 
dictum; eadem namque proportione haec in- 
telligenda sunt, qua ceetera declaravimus. 
Unde, quando suspensio est partialis respectu 
personae, vel loci, cum sit totalis respectu 
beneficii, aut beneficiorum, privat illorum 
fructibus cum proportione ad totalem, nam 
respeclive eodem modo ponderanda sunt 
verba. Quando vero suspensio omnino est 
partialis, id est a parte beneficii, tunc desi- 
gnatio partis est exclusio aliarum; tamen 
respectu talis partis poterit considerari illa 
suspensio per modum inlegree privationis, 
el ita respectu illius eamdem proportionem 
servat. 

4. Suspensio a beneficiis, quse quis obtinet, 
est partialis. — Nec per illam prohibetur 
quis acquirere novum beneficium. — Necillam 
incurrit qui beneficium actu non habet. — 
Quia vero in superioribus diximus suspen- 
sionem ab omnibus beneficiis simpliciler la- 
tam, alque adeo tolalem, prohibere novam 
beneficii consecutionem, advertendum est, 
quod, licet aliquis suspendatur ab omnibus 
beneficiis,si tamen id fiat cum additione hujus 
particulaa, Quae obtinet, ut in Clement. 2, de 
Vita et hon. cleric, illam non esse suspensio- 
nem totalem, sed partialem, cum suspensio 



simpliciter non tantum preesentia, sed etiam 
futura respiciat; illa vero suspensio per illam 
particulam, Quae obtinet, ad preesentia deler- 
minetur. Unde ex adjeclione illius particula? 
quee in illo textu fit, optime colligitur, quando 
illa non additur, sed suspensio a benefidis 
simpliciter fertur, universalioreni esse sus- 
pensionem. Quo fit, ut per illam suspensio- 
nem sic limitatam non prohibeatur quis a 
susceptione novi beneficii, quandoquidem non 
est simpliciter suspenSus a fructibus Eccle- 
siasticis, sed a talibus ; ergo respectu aliorum 
nihil prohibet. Fit etiam inde, ut, qui benefi- 
cium Ecclesiasticum non habet, illam suspen- 
sionem non incurrat, quia solum suspendit a 
beneficiis, quee aliquis habet. Et utrumque 
insinuatur in illa Clementina 2, dum statim 
additur alia poena pro illo, qui beneficium 
Ecclesiasticum non habet, scilicet, quod per 
sex menses inhabilis ad illud obtinendum red- 
datur; quee pcena genus quoddam suspensio- 
nis esse censetur; proprius vero dicetur inha- 
bilitas queedam, ut ex supra dictis constat, 
ex quibus etiam clara sunt omnia, quee de his 
effectibus desiderari possunt. 

An suspensus a beneficio alendus sit ex 
fructibus ejus. 

5. Duo vero declaranda supersunt, qua; 
utrique suspensioni a beneficio totali et par- 
tiali communia sunt, servata proportione. 
Primum est, quid agendum sit, si clericus 
indigeat ad suam suslentatiotfcm illis fruc- 
tibus beneficii, vel eorum parte, quibus per 
suspensionem privatur, an cogendussit men- 
dicare, vel illi subveniendum sit. Simile du- 
bium tractavi supra de excommunicalione 
majori; unde solum addendum est, quando 
suspensio fertur pro conlumacia (in quo cum 
excommunicatione convenil) eamdem esse de 
utraque ralionem. Quia quantumcumque sic 
suspensus indigeat, illi subveniendum non 
est de fructibus beneficii; sua enim voluntate, 
et culpa quasi continue durante, eam patitur 
necessitatem, qua facile liberari poterit re- 
cedendo a contumacia ; sic enim absolvelur, 
et fruclibus beneficii frui incipiet. Nec est in- 
conveniens, quod talis clericus cogatur men- 
dicare; non enim cogitur simpliciter, sed ex 
suppositione suae pravee voluntatis; minus- 
que inconveniens illud est, quam quod ex 
sua iniquitate commodum reportetin vilipen- 
dium Ecclesiasticee obedientiee et disciplio*- 
Al vero, quando suspensio fertur in puram 



SECT. I. QUIS POSSIT CENSURAM SEU POENAM SUSPENSIONIS FERRE. 



45 



poenara commissi delicti, tunc propter decen- 
tiam ordinis clericalis, et quia jam non est 
in potestate illius personse facere, quo illa 
poena tollatur, nam quantumcumque resi- 
piscat, et Ecclesise obediat, sustinebit illam, 
ideo ex illis fructibus ei commode subvenien- 
dum est. Non tamen arbitrio, vel auctoritate 
propria, sed superioris, nisi suspensio sit 
tantum ipso jure contracta, et sic occulta, vel 
alia rationabilis causa occurrat ; tunc enim 
arbitrio prudenti poterit ex suo beneficio ali 
sufficienter, juxta superius dicta in simili 
effectu excommunicntionis majoris. Et haec 
resolutio communis est Panormitani, et alio- 
rum,incap. Pasloralis,§Verum, deAppellat., 
et alios retuli citato loco. 

6. Possintne recuperari fructus per suspen- 
sionem atnissi. — Aliud dubium est, an qui 
ob suspensionem hanc fructibus beneficiipri- 
vatus est, illos aliquando recuperare possit; 
quod etiam in dicto loco tractavimus, et eo- 
dem modo expediendum est. Si ergo sententia 
et valida, et jusla fuerit, fructus per illam 
ablati recuperari non possunt per se, ac se- 
clusa dispensalione, quia privatio de se est 
perpetua, nullumque jus ad lalia bona relin- 
quit. Quod etiam de suspensione, qua3 impo- 
nitur, ut recedatur a contumacia, verum est, 
nam fructus amissi tempore contumaciae non 
recuperantur poslea propter subsequentem 
poenitentiam et absolutionem. Quia illa pri- 
vatio fuit condigna poena contumaciae, et illud 
comparatur tanquam justa, et pura poena, 
quae privat slmpliciter jure perpetuo ad hu- 
jusmodi fructus. Alioqui si cum absolutione 
fructus restituerenlur, parum cogeret et pu- 
niret talis censura. 

7. At vero si contingat in aliquem ferri 
sententiam suspensionis ipso jure nullam, vel 
sententiam declaratoriam criminis habentis 
annexam hanc censuram ipso facto incurren- 
dam, fundatam in falsis teslimoniis, et contra 
facti veritatem, et ob eam privari aliquem 
fructibus beneficii sui, jus semper retinet ad 
recuperandos illos fructus, vel per eumdem 
judicem, aut superiorem, si tempore, et modo 
competenti de nullitate sententise, vel clara 
injustitia constiterit; aut certe, si propter in- 
justam vim, aut defectum probationis ea via 
non potuerit, occulte poterit ea retinere, vel 
observare, si occasio se obtulerit id faciendi 
absque scandalo, vel alterius injuria. Hoc 
enim, per se loquendo, in omni materia jus- 
titise licitum est ; quanquam in preesenti dif- 
ficilius possit in praxi fieri, eoquod hujusmodi 



fructus, si semel auferantur, in pauperes, et 
alios pios usus expenduntur Nihilominus 
quod diximus, de jure verum est; modus 
autem, vel occasio executionis ad factum per- 
tinet, quod prudentise et conscientiee ejus, qui 
injustatn lsesionem passus est, relinquitur. 
Idemque dicendum censeo quoties per talem 
suspensionem injustitiam contra commutati- 
vam quis passus est, quia jus habet recupe- 
randi fructus, quia injustitia non infert dam- 
num auferendo jus recuperandi illud, si fieri 
possit. De quo videanlur supra dicta de ex- 
communicatione, nam est eadem ratio. 

DISPUTATIO XXVIII. 

DE CAUSIS SUSPENSIONIS. 

Explicata essentia, et effectibus hujus cen- 
surse, dicendum superest de causis ejus. 
Quam materiam, cum late de censuris in 
communi eam tractaverimus, hic brevissime 
expedire possumus, solum applicando ea, 
quee ex generali ratione censurse ipsi conve- 
niunt, et si quid proprium et peculiare habet 
annotando. Concurrunt autem aliquo modo, 
vel secundum quamdamlimitationem, ad hanc 
censuram omnia genera causarum; et ideo 
per singula breviter discurremus. 

SECTIO I. 

Quis possit censuram seu pcenam suspensionis ferre. 

1. De polestate instituendi hanc censuram 
et de institutione ejus eadem ratio est, quse 
de qualibet censura in communi ; nam po- 
testas a Ghristo manavit; institutio ab Ec- 
clesia fuit, initium quidem habens ab Apo- 
stolis, ut ex canonibus eorum, preecipue 24 
et sequentibus intelligitur; consummata vero, 
et ad certam formam discursu temporum re- 
dacta est, ut constat ex decretis nuper citatis, 
et exdictis^supra, disput. 2. His ergo omissis, 
de causa, quae proxime potest ferre censu- 
ram, est regula generalis : 

2. Regula generalis. — Potestas hsec et or- 
dinaria et delegata esse potest. — Omnis et 
solus, ille, qui potest excommunicare, potest 
suspendere. Ita communiter Summistee, verb. 
Suspensio; Antonin., tract. de Suspens.; Na- 
varr., cap. 27, n. 1 59. Ratio est, quia unica, 
el eadem est potestas jurisdictionis, quee ad 
censuras ferendas sufficiens est, et licetposset 
per Ecclesiam committi jurisdictio ad hunc 



46 DISP 

actum, et non ad alium, tamen regulariter id 
non fit, quia omnes hse censurse ad eumdem 
finem ordinantur, et sese nmtuo juvant ad 
comprimendam rebellium contumaciam; et 
ideo qui potestatem habel ad excommunican- 
dum, habel etiam ad suspendendum, et e 
converso. Majoris tamen claritatis gratia pos- 
sumus distinguere potestatem hanc in ordi- 
nariam et delegatam. Prior est in Episcopis, 
et aliis, qui jurisdictionem Episcopalem par- 
ticipant; et in his certum est hanc jurisdic- 
tionem nunquam dividi , quia ejus quasi 
adsequatum objectum non est hsec, vel illa 
censura, sed censura simpliciter; imo, si de 
illa potestate absolute, et secundum se lo- 
quamur, non solum hoc habet pro adsequato 



XXVIII. DE CAUSIS SUSPENSIONIS. 



feratur, ex perpetuo usu Ecclesise mani- 
festum est. Quae autem conditiones requi- 
rantur ex parte hominis, ut eam ferre possit, 
de censura in communi satis declaratum est; 
eeedem enim in ferenle suspensionem requi- 
runtur. Nimirum quod sit vir, et non foemina. 
Atque ita exposuimus cap. Dilecta, de Major. 
et obedient., ubi affirmari videtur Abbatis- 
Sam quamdam suspensionis sententiam tu- 
lisse; non tamen dicitur valide tulisse, neque 
etiam illam fuisse veram sentenliam sus- 
pensionis, sed aliud preecepti genus; unde 
ibidem Pontifex prsecipit Praelalo, ut per 
censuras compellat obedire illi Abbatissse in 
his, quee juste prsecipiebat. Deinde requiri- 
tur, ut baptizatus sit, et clericus, et distincta 



objecto , sed pastorale regimen ordinarium persona ab eo, in quem suspensio fertur, et 
Ecclesiffi, non in solo interiori foro, sed in jurisdictionem habens Ecclesiasticam fori 
exteriori, quod quidem regimen omnes illos contentiosi, et expeditam ad operandum; ita 



actus includit, juxta modum gubernationis, 

quem Ecclesia sibi instituit. At vero juris- 

dictio delegata potest quidem pro vcluntate 

delegantis ad unum actum, et non ad alium 

committi, quia non sunt ita essentialiter con- 

nexi, quin possint separari. Hoc tamen, cum 

voluntarium sit, sub scientiam non cadit; 

ideoque solum dicere possumus, primum hoc 

regulariter non fieri, quia nec necessarium 

est, nec expedit ad finem hujusmodi dele- 

gationis seu commissionis. Deinde hanc po- 

testatem delegatam in eis tanlum reperiri, 

quibus committitur ab habente ordinariam, 

et in eo gradu et mensura, qua committitur. 

3. Suspensio et a jure et ab homine ferri 

potest. — De suspensione ajure. — Qux con- 

ditiones requirantur in homine ferente suspen- 

sionem. — Ex quibus infertur, hanc censuram 

interdum ferri a jure, interdum vero ab ho- 

mine immediate; his enim duobus modis 

diximus ferri posse censuram, et de excom- 

municatione etiam in particulari id declara- 

vimus. Eadem autem est ratio in prsesenti. 

Et de suspensione quidem a jure multa exem- 

plaet decreta in superioribus disp*utationibus 

citavimus. Ad discernendum autem, quando 

jus ipsum suspensionem imponat ipso facto 

incurrendam, quando vero solum designet 

suspensionem imponendam a judice, ser- 

vandaa sunt regulse traditae de censuris in 

communi; quibus hic nihil addendum occur- 

rit. Suspensiones autem ipsas, vel omnes, vel 

praecipuas, quae jure communi et Pontificio 

hactenus latae sunt, inferius disp. ult. hujus 

materiae in parliculari declarabimus. De sus- 

pensione autem ab homine, quod seepius ita 



ut qui suspendit, excommunicatus, aut sus- 
pensus ipse non sit; quee omnia cum multis 
aliis, quee ad illa concurrunt, illic fuse expli- 
cata sunt. 

4. Possitne Episcopus suspendere clericum 
sine Capitulo. — Solum potest hic quaeri, an 
Episcopus sine Capitulo possit clericum sus- 
pendere. Breviter tamen dico, olim ordina- 
tum fuisse, ne Episcopus in clericum ferret 
sententiam nisi praesentibus clericis, cap. 
penult., 4 5, queest. 7 Et additur : Alioqui 
irrita erit sententia Episcopi. Sed illud re- 
ceptum non est ; imo cum illud decretura 
fuerit Concilii Provincialis Carthag. IV, non 
constat unquam fuisse in universa Ecclesia 
admissum. Postea vero Alexander III, in 
cap. 1 de Excessibus, mandat, ne sine judicio 
Capituli presbyteros attentent suspendere, 
vel Ecclesiam eorum interdicere. Ubi pri- 
mum expendo non loqui de omnibus clericis, 
sed de presbyteris, neque esse in lege exor- 
bitante extensionem faciendam. Secundo non 
loqui de excommunicatione, licet Glossa male 
extensionem faciat contra textum paulo infe- 
rius, et contra principia de odiis non exten- 
dendis ultra vim verborum. Tertio hinc omnes 
limitant textum illum ad suspensionem, quie 
fertur in puram vindictam delicti commissi; 
nam illa , quse est censura , et medicinalis 
pcena, habet eamdem rationem quam excom- 
municatio, et quasi pertinet ad potestatem 
preecipiendi , quae non est deneganda Epi- 
scopo. Quarlo in illo textu non adduotur 
verba irritantia, et ideo ex vi illius, licet 
Episcopus male faceret suspendendo presby- 
terum sine Capitulo, si tamen faceret, factum 



SECT. II. DE SUBJECTO SUSPENSIONIS. 



47 



teneret. Alise denique limitationes adhiben- 
tur, quas exatninare omilto, quia opinor so- 
lemnitalem illam non esse usu receptam, sed 
potius consuetudine esse contra illam prse- 
scriptum , juxta cap. 3 de Consuet., in 6, 
ideoque libere posse Episcopos sua juris- 
dictione uti; quod Panormitan. et alii ibi 
sentiunt. Quantum vero extendatur hsec ju- 
risdictio unius Episcopi ad subditos alterius, 
qui in suo terrilorio versantur, vel ratione 
delicti, vel ralione quasi domicilii, suffi- 
cienter atligimus de censuris in communi. 

SECTIO II. 

In quas singulares personas possit suspensio cadere. 

1 . Suspensio non nisi in clericum ferri po- 
test. — In subjecto hujus censurse imprimis 
considerari debent omnia, quse supra in si- 
mili de censuris in communi sunt dicta, qua3 
hic repetere non est necesse. Deinde suppo- 
nendum est hanc censuram (in quo ab excom- 
municatione differt) non solum in personas 
singulares, sed etiam in communitalem ferri 
posse. El ideo de his duobus membris sigilla- 
tim dicemus. Circa primum statuendum est, 
suspensionis proprium esse, ut is, qui sus- 
penditur, clericus esse debeat; namha?cpcena 
clericorum propria est, ut supra diximus, 
quia materia ejus clericorum est propria ; 
tota enim illa materia sub officiis et beneficiis 
Ecclesiasticis continetur ; ha?c autem omnia 
in solis clericis inveniuntur. Et ila docent 
communiter Summistse, Navarr., in cap. 27, 
num. 150 et 151; Sylvester, verb. Suspensio, 
in princ; et Angelus, verb. Suspensio, 1, in 
princ, Cajet., eodem verbo. Et consentiunt 
Canonistse, cum Glossa, in cap. Quicumque, 
verb. Ministros, de Sent. excomm., in 6. 
Innocentius, in cap.ult. de Excessib. Prselat.; 
et Abbas, inc. Dura, de Criminefal., num. 10. 
Et colligitur, vel inductione facta ex omnibus 
locis juris canonici , in quibus hsec censura 
fertur, vel ferenda prsecipitur; ubique enim 
tantum ad clericos dirigitur. 

2. Objectio. — Confirmatio. — Solutio ob- 
jectionis. — Objici tamen contra hoc potest 
Extravagans unica de Censibus, inter com- 
munes, ubi sic dicitur : Alioquin ex tunc 
recipiens, si clericus fuerit, tantum ab officio 
et beneficio sit eo ipso suspensus; si vero 
laicus, tamdiu ingressum Ecclesias sibi nove- 
rit interdictum , et communione Eucharistise 
Hoverit se ipso facto suspensum, donec, etc; 



datur ergo aliqua suspensio laicis communis. 
Item Abbas et alii dicunt genus quoddam 
suspensionis esse a participalione passiva 
sacramentorum, quse laicis communis est; et 
ideo fortasse dixit Armilla, verb. Suspensio, 
num. 17, omnem illum posse suspendi, qui 
potest excommmunicari. Et augetur diffi- 
cullas ex superius dictis, nam suspensio non 
tantum privat usu officii vel Ordinis jam 
obtenti, sed etiam obtinendi seu recipiendi 
novum Ordinem ; et similiter suspensio a 
beneficio non solum privat fructibus bene- 
ficii habiti, sed etiam impedit novum obti- 
nere beneficium; ergo, quantum ad haec 
poterit laicus ab officio vel beneficio sus- 
pendi, quia potest impediri, ne ordinetur, et 
consequenter ne officium , vel beneficium 
Ecclesiasticum recipiat. Respondetur, Extra- 
vagantem illam in ea distinctione , quam 
facit, potius confirmare maxime dictam sen- 
tentiam ; nam loquens de suspensione ab 
officio vel beneficio, quse est propria censura, 
de qua nunc agimus, illam solis clericis altri- 
buit, el ad hoc preemiltit distinctionem inter 
clericos el laicos; quod etiam expresse fit in 
cap. Dura, de Crimine falsi, et in cap. Tua- 
rum, de Privilegiis. Cum ergo in dicta Ex- 
travagante laici dicuutur suspendi a commu- 
nione, latius sumitur verbum suspendendi 
pro quacumque prohibitione ; unde non signi- 
ficat specialem censuram , sed quamdam 
partem minoris excommunicationis ; quo- 
modo etiam supra diximus separationem ab 
usu passivo sacramentorum non esse proprie 
censuram suspensionis, sed excommunicatio- 
nem minorem. Quare Armilla , vel falsum 
dicit, vel eecjuivoce utitur verbo suspen- 
dendi, cum ibi esset sermo de censura sus- 
pensionis. 

3. Confirmatio enodatur — Ad alteram 
partem respondetur, censuram suspensionis 
per se , et directe non ferri nisi in usum 
Ecclesiastici officii, aut beneficii , quantum 
ad perceptionem fructuum; mediate vero et 
consecutione quadam impedire perceptio- 
nem ulterioris Ordinis, aut beneficii. Nam 
inipedimenlum, quod per se respicit futurum 
Ordinem , potius est irregularitas, vel inha- 
bilitas qusedam, si latius sumatur. Deinde 
dici potest propriam suspensionem habere 
rationem privationis moralis, et ideo sup- 
ponere saltem potentiam proximam ad Ordi- 
nes, vel beneficia Ecclesiastica ; nam ex vi 
suspensionis non impeditur ascendere ad 
superiorem Ordinem, nisi qui jam habet in- 



48 



DISP. XXVIII. DE CAUSIS SUSPENSIONIS. 



feriorem, qui est veluti potentia proxima ad suspendi potest, ut Gardinales a solo Papa; 



superiorem; cujus potentiee usus quidam est 
ipsa susceptio superioris Ordiois; a primo 
vero, seu infimo Ordiue suscipiendo non sus- 
penditur, nisi qui jam habet primam tonsu- 
ram, qui clerici etiam nomine comprehendi- 
tur, ut patet ex c. Cum conlingat, de Mlnte 
et qualitat., et cap. ult. de Temp. ordin., 
in 6, et per ipsam primam tonsuram est ve- 
luti in potenlia proxima ad sacramentales 
Ordines, ut constat ex usu Ecclesiee, et 
sumi polest ex his, qua3 tradidit Concilium 
Trident. , sess. 23, cap. 4 et sequent. de 
Reformat. Quod si illam nomine Ordinum 
comprehendamus, ut Canonistee loquuntur, 
susceptio primi Ordinis sacramentalis erit 
quidam usus ipsius primee tonsuree, sicque 



Episcopi ab illo, vel Concilio; exempti, a suis 
Praelatis, etc. Vel fit comparatio ad formam 
suspensionis, et sic respectu aliquorum ne- 
cessaria est specialis forma. 

5. Quis possit suspendere receptos in spe- 
ciales Romanee Ecclesine filios. — Dubii reso- 
lutio. — Circa priorem vero comparationem 
occurrit speciale dubium , an personee, quee 
per privilegium speciale recipiuntur in pro- 
prios et speciales Ecclesiee Romanee filios, 
possint suspendi ab alio, quam a Romano 
Ponlifice, vel legato ab ejus latere destinato, 
juxta capit. 1 de Verborum significat., in 6. 
Et ratio dubii est, quia in dicto cap. \, solum 
dicitur sic receptos in filios Ecclesiee Romanee 
interdici et excommunicari ab aliis non posse; 



clericus primee tonsuree per suspensionem ab de suspensione vero nulla ibi fit mentio; sed 

Ordine impediri poterit, ne aliquem Ordinem 

sacramentalem suscipiat, quia impedilur ab 

usu ipsius primee tonsuree, per quam jam est 

in potentia proxirna ad talem Ordinem. Sed 

opinor talem suspensionem ab Ordine non 

esse in usu. Facilius potest ligari talis cle- 

ricus per suspensionem eliam generatim la*- 

tam ab omni jurisdiclione Ecclesiastica , 



etiam si nullam actu habeat, vel ab omni 
beneficio Ecclesiastico , etiamsi nullum ha- 
beat, quia ex vi talis suspensionis prohibitus 
est, ne, durante tempore suspensionis, tale 
officium, aut beneficium suscipiat; quod si 
illud susceperit, factum quidem tenebit, 
quamvis male faciat, non tamen poterit juris- 
dictione uti, aul fructus beneficii percipere, 
donec a suspeusione liberetur. Ad hunc ergo 
modum censura suspensionis, clericorum 
propria est. 

Suspensio an omnibus clericis communis. 

4. Dubitari autem potest primo, an omnes 

clerici suspendi possint. Secludimus autem 

Summum Pontificem, qui non est capax cen- 

suree, ut supra dicturn est. Supponimus jus, 

rationem, vel causam eensuree, de quo infra, 

et loquimur de capacitate subjecti. Heec ergo 

potest vel absolute, vel comparate conside- 

rari. Absolute omnes sunt capaces, etiam 

Episcopi et Cardinales, quia ordo, vel digni- 

tas magna non reddit illos incapaces poenee, 

vel medicinee, nec ab omni subjectione hu- 

mana liberos. Comparatio vero fieri potest, 

vel ad suspendentem, et sic non quilibet a 

quolibet, sed unusquisque a suo Preelato, 

quem jure ordinario, vel ex privilegio habet, 



privilegia non plus valent,. quam sonant 
eorum verba , et verba , quee implicite, et 
quasi ex impositione juris aliquid continenl, 
ultra ipsius juris interpretationem extendi 
non possunt; ergo per illa verba non eximun- 
tur tales personee ab inferioribus Preelatis 
quoad suspensionem. Nihilominus Gloss. 161, 
verb. Interdici, suspensionem ibi compre- 
hendi putat, tum quia illa est quoddam inter- 
dictum; tum etiam quia omnia illa tria 
continentur sub appellalione censuree. Ve- 
rumlamen hee rationes mihi non satisfaciunt; 
nam, licet late utendo his verbis, Interdico, 
et Suspendo, unum pro alio interdum suma- 
tur, tamen, juxta propriam significationem 
jam receptam ad significandas species censu- 
rarum, nec inlerdictum est suspensio, neque 
e converso. Maxime autem sumi videtur 
verbum interdicendi in hac proprietale in 
preedicto textu, ubi agitur et de propria et 
juridica significatione verborum, et de jnter- 
pretatione cujusdam privilegii; et ubi ver- 
bum interdicendi a verbo excommunicandi 
distinguitur; et paulo inferius interdictuni ab 
excommunicatione, nulla facta suspensionis 
mentione. Unde etiam parum refert, quod 
suspensio eeque contineatur sub genere cen- 
suree, ac aliee duee, quia in illo texlu nulla est 
mentio censuree, sed tantum specierum ejus; 
et argumenlum a simili, ut seepe dixi , in 
his rebus firmum non est; nam, licet hte 
censuree in aliquibus rebus eequiparentur in 
jure, non tamen in omnibus, ut paulo infe- 
rius ostendemus ex cap. Quia periculosum, 
de Sent. excomm., in 6. Quapropter in rigore 
dicendum censeo ex vi illorum verborum 
preedictas personas non esse exemptas quoad 



SECT. II. DE SUBJECTO SUSPENSIONIS. 



49 



suspensionem, sicut non sunt exemptse sim- 
pliciler quoad alios actus subjectionis, ut 
ibidem dicilur, et in cap. Si Papa , § Simi- 
liter, de Privileg., in 6. Quia appellalio spe- 
cialis filiationis, licet ostendat peculiarem 
amorem, et protectionem, non tamen pecu- 
liarem subjectionem, nisi in his quse ipse 
Pontifex declarat; ille autem solum declara- 
vit per ea verba exemptionem ab aliis duabus 
censuris : ergo. Item potuit esse specialis 
ratio, quia excommunicatio , et interdictum 
magis privant spiritualibus commodis, quam 
suspensio; ideoque ad illum specialem amo- 
rem filiorum magis pertinuit, quoad illas duas 
censuras eos sibi reservare. Accedit, quod 
cum Pontifex vult ab omnibus eximere, om- 
nium mentionem facit, ut patetex cap.1 , § In 
eos, de Privileg., in 6. 

6. Qui per generalem sententiam suspen- 
dantur — Circa posteriorem comparationem 
ad formam suspendendi quaeri potest , an 
Episcopi per generalem sententiam suspendi 
possint. Et respondendumestnegative, excap. 
Quia periculosum, de Sent. excomm., in 6, ubi 
idem de interdicto dicitur; de excommuni- 
catione autem nulla fit mentio; et ideo Glossa 
ibi declaral privilegium illud ad excommuni- 
cationem non extendi. Quam approbant com- 
muniter interpretes ibi, et Navarr., cap. 27, 
num. 165. Exlenditur autem illud privile- 
gium, non solum ad suspensionem ab officio, 
sed etiam a beneficio, ut supra declaravimus 
ex cap. Si compromissarius, de Elect., in 6. 
Exclusis autem Episcopis, et eorum superio- 
ribus, ut in eodem cap. Quia periculosum, 
dicitur, reliqui omnes inferiores clerici pos- 
sunt per generalem sententiam suspendi , 
quia suspensio, sicut quselibet alia censura, 
potest per generalem clausulam ferri ; ergo 
omnes, qui non sunt specialiter exempti, 
in illa comprehenduntur. Advertere autem 
oportet atlente ad verba legis, vel sententiee, 
et propriam , ac receptam significationem 
eorum, ut discerni possit, quam sint univer- 
salia; si enim simpliciter dicatur : Quicum- 
que, vel, omnis, qui hoc fecerit, vel , omnis 
persona Ecclesiastica, vel aliquid hujusmodi, 
distributio est satis universalis, complectens 
clericos omnes, siveregulares, sive seculares, 
sive simplices, sive in quacumque dignitate 
infra Episcopatum constitutos. 

7. An Episcopus electus et confirmatus 
suspendatur per generalem sententiam. — 
Quseri tamen potest, an Episcopus electus 
et confirmatus nondum consecratus gaudeat 

xxm bis. 



privilegio dicto. Videtur enim ita affirman- 
dum, quia ille est verus Episcopus, et actus 
jurisdictionis exercere potest; et lextus in- 
distincte loquitur ; ergo non comprehenditur 
sub clausula generali. Et confirmatur, quia 
alia privilegia concessa Episcopis extendun- 
tur ad confirmatum, et nondum consecratum, 
ut illud de eligendo confessore, cap. ult. de 
Pcenit. el remiss., el aliud de portando altare 
viatico, et cap. ult. de Privil., in 6. Denique 
facit, quod favores ampliandi sunt, et privi- 
legia preesertim a principe concessa, quoad 
fieri possit juxla verborum proprietatem. Iu 
contrarium tamen objici potest primo ratio 
illius cap. Quia periculosum. scilicet, propter 
executionem Episcopalis officii , quod fre- 
quenter incumbit. Quee ratio locum non habet 
in eo, qui nondum est Ponlifex consecratus. 
Secundo obstare potest, quia nomen Episcopi 
proprie videtur esse nomen Ordinis , seu 
consecrationis, sicut nomen sacerdolis aut 
presbyteri; et hoc modo in prsedicto cap. ex 
preedicta ratione, et ex citato verbo, Pontifi- 
calis officii, sumi videtur Tertio facit, quia 
privilegium exorbitans a jure communi po- 
tius restringendum est. Sed hse rationes 
habent claram solutionem ex dictis, quia non 
obstante illa ralione illius textus, privilegium 
illud extenditur ad suspensionem a beneficio, 
quamvis illa non impediat ponlificale offi- 
cium, et ideo necessario dicendum est, ratio- 
nem illam fuisse motivam, seu impulsivam, 
non tamen adeequatam, sed hanc fundari in 
Episcopali dignitate; ergo idem in prsesenti 
dicetur. Constat etiam ex aliis juribus citatis, 
nomine Episcopi significari solere illum, qui 
jam habet beneficium, Episcopale, quamvis 
nondum Ordinem habeat. Idem ergo in pree- 
senli dicendum videtur. 

8. An suspensio generatim lata compre- 
hendat regulares. — Sed quseri potest, an 
suspensio generalim lata in omnes clericos, 
comprehendat tam regulares, quam seculares 
clericos. Cum enim verba sint generalia, seu 
absoluta , comprehendere videntur omnes 
veros clericos; at regulares clerici, sunt vere 
clerici, sicut seculares (loquimur enim de re- 
gularibus ordinalis). In contrarium vero est, 
quia, licet primseva significatio illius vocis 
ita universalis esse videatur, tamen jam ex 
usu videtur accommodata ad significandum 
specialiter secularem clericum. Unde et in 
jure appellatio clerici solet a religiosis con- 
dislingui, ut patet in Clement. 1 de Privil., in 
princ; verba autem legis vel sententiae gene- 

4 



50 



DISP. XXVIII. DE CAUSIS SUSPENSIONIS. 



ralis sunt accipienda juxta frequentiorem tentes (neque enim dici potesl sacerdotis, vel 



usum , et praesertim in maleria poenali et 
odinsa , in qua restringenda sunt. Aceedit, 
quod in jure, quando clerici regulares cum 
seeul.iribus simul comprehenduntur, id spe- 
ciatim declaratur, ut videre licet in Clement. 2 
de Vita et honest. cleric. Verumlamen textus 
ille, si altente legatur, parum favet posteriori 
sententiae, et polest potius in contrarium in- 
duci ; nam aliud est loqui de religiosis abso- 
lute, aliud de clericis religiosis; quanquam 
enim omnes religiosi Ecclesiasticae personee 
dici possint, non tamen omnes sunt clerici, 
nisi aliquem Ordinem, vel saltem primam 
tonsuram susceperint, ut colligi potest, ex 
c. Duo sunt, 12, quaest. 1, ubi religiosi, lieet 
a laicis distinguantur, si tamen ordinati sunt, 
non clerici. sed conversi appellanlur. Quando 
ergo lex aliqua disponens aliquid circa cle- 
ricos vult illud extendere, non solum ad re- 
ligiosos clericos, sed absolute ad religiosos, 
necesseest, ut de illis specialem mentionem 
faciat, quia clarum est appellatione clerico- 
rum non venire religiosos, ut sic; et hic est 
casus illius Clemenlinee, ut palet ex illis 
verbis generalibus, Et religiosi quilibet. Nos 
autem inquirimus, an nomine clericorum ve- 
niant religiosi clerici, non quatenus religiosi 
sunt, sed quatenus clerici; nihil ergo favet 
textus ille praedictse sententiee. Potest autem 
contra illam retorqueri, quia agens de secu- 
laribus clericis expresse id declarat dicens : 
Seculares clerici, et religiosi administratio- 
nern habentes, et religiosi, etc. Supponit ergo 
nomen clerici indifferens esse ad seculares, 
et religiosos. Et sane ille idem titulus de Vita 
et honest. cleric, et ea omnia, quee in variis 
ejus decretis clericis prohibentur, quia sunt 
ipsi ordini clericali indecentia , non minus 
sunt prohibita religiosis clericis, quam secu- 
laribus; non ergo vera est illa regula, quod 
nomen clerici usitata significatione (praser- 
tim in jure, quidquid de vulgo sil) secularem 
tantum clericum comprehendat. 

9. Conclusio. — Quamobrem vera sentenlia 
est, sub tali suspensione religiosos clericos 
comprehendi, nisi ex lenore, el aliis circum- 
stantiis canonis, vel sententiae, alia Jimitatio 
colligatur. Hoc probant omnia adducia, et 
praeterea, quia si sub specialibus nominibus 
clericalium Ordinum suspensio feratur, scili- 
cet in omnes sacerdotes, vel in diaconos, aut 
subdiaconos, etc, qui tale lecerint, nemo 
(credo) dicet illam perlinere ad seculares lan- 
tum, et non ad religiosos in eo Ordine exis- 



diaconi nomen ex usu determinalum esse ad 
significandtim potius sacerdotem secularem 
quam religiosum); ergo idem erit, etiamsi 
generali nomine clerici lex utatur, tum quia 
sub illa generali appellatione omnes species 
clericorum comprehenduntur ; tum etiam 
quia nulla major determinalio fingi potesl in 
communi nomine clerici, sacerdotis, scilicet 
vel diaconi. Loquor aulem ex vi verb., quia 
ex aliis principiis solet aliquando hujusmodi 
sermo ad seculares tantum dirigi, scilicet vel 
quia maleria legis ad eos tantum pertinet, vel 
quia potestas ferentis mandatum seu statu- 
lum solos illos complectitur, ut si sit particu- 
laris Episcopi, qui jurisdictionem propriam 
in religiosos non habeat, vel denique si in. 
lege ipsa verbum aliquod addatur, quo satis 
significetur mandalum ad religiososnon ferri. 

SECTIO III. 

An et quomodo suspensio in conimunitatem ferri 
possit. 

\ Suspensio ferri potest in communitatem. 

— Duobus modis potest communitas suspendi. 

— Posse communitatem suspendi receptum 
dogma est, quod ex jure evidenter probatur, 
ut statim ostendam. Ratio vero est, quia ex 
parte communitatis non est repugnantia, 
quominus hsec pcena vel censura aftici pos- 
sit, nam et Capitulum potest esse capax cul- 
pee, sicut quaelibet congregalio humana; est 
etiarn capax officii, aut beneficii Ecclesiastici, 
ut per se notum est, et supra tractando de 
jurisdictione ad ferendas censuras, sufficieD- 
ter tactum est. et in discursu hujus puncli 
amplius explicabitur Ergo etiam est capax 
privationis, seu suspensionis ab hujusmodi 
officio et beneficio. Aliunde vero Ecclesia 
non prohibuit Capitulum affici hac pcena. imo 
usum ejus probavit et exercuit. Et ratio diffe- 
rentiaa inler illam , et excommunicalionem 
fuit, quia hsec pcena non est adeo spirilualis 
sicut excommunicatio, id est non privat in- 
ternis bonis seu Ecclesiasticis auxiliis, quffi 
ad interiorem animae salutem ordinantur, et 
prosunt; et ideo non est in hac peena illud 
animarum periculum, propler quod prohibi- 
tum est, ne excommunicatio in communita- 
tem feratur; neque est absurdum, ut inno- 
centes aliquando suspensione ligentur, sicut 
excommunicatione, ut infra dicam. Ut aulem 
hoc amplius explicetur, advertendum est, 
duobus modis posse commu,nitatem suspendi' 



SECT. III. DE SUSPENSIONE 

Primo prsecise ut communitas est, id est, 
quatenus est unum corpus politicum, habens 
actiones proprias, et bona etiam propria, 
}U8e ita pertinent ad totam communitatem, 
jl ad singulas personas per se non speclent. 
■iecundo potest communilas suspendi, distri- 
butive potius , quam collective; ut si clerus 
lujus civitatis suspendi dicatur, quia omnes 
3t singulse personaa cleri suspenduntur. Unde 
Dossel addi tertius modus ex his duobus coa- 
escens, si videlicet suspensio ita feratur in 
jongregationem aliquam, ut et corpus ejus 
;ollective sumptum quoad actiones, aut bene- 
Scia ejus suspendat, simulque ad singulas 
personas talis congregationis descendat, eas- 
}ue a personalibus officiis, aut beneficiis sus- 
pendat. Dubitari ergo potest, quo ex his mo- 
iis suspensio in communitatem feratur, aut 
ferri possit; nam et de potestate, et de actu 
inquirendum est. 

De poteslate ferendi suspensionem in commu- 
nitatem. 

2. Suspensio ferri potest in communitatem, 
ut communitas est. — Dico ergo secundo : sus- 
pensio ferri potest in communitatem prae- 
cise ut communitas est. Ita convincit ratio 
supra facta. Et probatur ex jure, descen- 
dendo simul ad singulas species suspensio- 
uum. Nam de suspensione ab officio quoad 
actus collationisbeneficiorum, habeturincap. 
unic. Ne Sede vacante, in 6, cum tamen illa 
collatio seepe soli Capitulo ut sic conveniat. 
Idem sumitur ex cap. Romana, et cap. Si 
sententia, de Sent. excomm., in 6, et ex Con- 
cilio Trident., sess. 24, cap. 16, ubi Capitu- 
lum, quod Sede vacante non constituit ceco- 
nomum et vicarium tempore et modo ibi 
preescriptis, facultate constiluendi illos mi- 
nistros privatur; quod est quasi ab eo mu- 
nere pro ea vice suspendi. 

3. Suspensio autem ab officio quantum ad 
actus Ordinis non cadit proprie in Capitulum 
ut sic, quia illi aetus non fiunt per totam 
communitatem, sed per singularem perso- 
nam. Potest aulem Capitulum delegare in- 
terdum hos aclus Oidinis quatenus a juris- 
diclione pendent, ut Sede vacante confesso- 
res creare, Episcopum vocare, qui Ordines 
conferat, et similia juxta c. Is cui, de Elect., 
in 6, additis c. pen. et ult. de Supplen. ne- 
glig. Prsel., in 6, et c. Cum nullus, de Temp. 
ordin., in 6, cum similibus. Igitur quoad hoc 
poterit etiam Capitulum suspendi, ne has de- 



IN COMMUNITATEM LATA. 



51 



legationes seu commissiones facere valeat; 
nam eadem est ratio de his, et de aliis acti- 
bus jurisdictionis. A beneficio item suspendi 
potest Capitulum ut sic, ut aperte colligitur 
ex c. Quisque, deElect., in 6, et ex Extrav. 
1 de Elect., ubi non solum Capitula Ecclesia- 
rum, sed etiam Conventus monasteriorum, 
scilicet regularium, ut ibi Glossa exponit, a 
beneficiis suspenduntur; non solent autem 
singuli religiosi de conventu propria habere 
beneficia, sed tota communitas interdum 
habet aliqua beneficia sibi unita; igitur ab 
hujusmodi beneficiis suspenditur tolus con- 
ventus. Unde fit idem operari hujusmodi 
suspensionem circa Capitulum ul sic, quodin 
privala persona operatur similis suspensio, 
proportione servata ; nam et privat Capitu- 
lum fructibus beneficii, et impedit, ne suos 
illos efficiat; vel si ab officio fit suspensio ; 
privat usu jurisdictionis, et consequenter 
impedit, ne actus ejus validi et rati sint. 

4. Dico tertio : posset suspeudi Capitulum, 
non solum quatenus unum corpus politicum 
est, sed etiam ila ut singuli a suis propriis ac 
personalibus officiis aut beneficiis suspen- 
dantur. Probatur, quia cum totum Capitulum 
ita delinquit, utsit suspensione dignum, illud 
delictum ita est lotius corporis, ut tamen per 
singulares personas exerceatur, ut per se 
constat; potest autem delictum esse et om- 
nium, et singulorum, et adeo grave, ul per 
solam suspensionem ab officiis vel beneficiis 
communibus non satis puniatur; ergo potest 
talis suspensio ferri, quae non solum totum 
Capitulum ut sic afficiat, sed etiam singulas 
personas a beneficiis, vel officiis personalibus 
suspendat. Et confirmatur, nam, cum Capi- 
tulum interdicitur, singulse personee interdi- 
cuntur, ut infra suo loco videbimus; ergo 
potest Capitulum ita suspendi, ut singulse 
etiam personse suspendantur ; nam licet 
quoad hoc non sint omnino similes hee cen- 
surse, ut infra ostendam, in hoc tamen esse 
possunt, quando est in personis singulis suf- 
ficiens causa et ratio suspensionis sic latse, 
cum in judiceseu superiore non desit po.tes- 
tas ad convenientem et proportionatam pce- 
nam imponendam. Et confirmatur tandem ex 
cap. Quia stepe, de Electione, in 6, ubi 
Capitulum ita suspenditur ab officiis, et bene- 
ficiis, ut etiam singulse persomie suspendan- 
tur a suis beneficiis, donec restituant. Verum 
est tamen, quando suspensio fertur hoc 
modo, duplicem quodammodo suspensionem 
per modum unius ferri ; nam et suspenditur 



52 DISP. XXVIII. DE CAUSIS SUSPENSIONIS. 

Capitulum per modum unius, et praeterea de bonis perceperint supra dictis. Prsemitti- 

fertur universalis suspensio in omnes cleri- tur aulem in eodem texlu, quod quaedam 

cos, ex quibus tale Capitulum constat. Unde Capitula sive conventus, et singulares eorum 

etiam colligitur, hanc secundam posse eliam personpe, Sede vacante, bona Pralali, vel 

per se ferri sine priori; ita ut non suspenda- ipsius Sedis occupabant, et inter se divide- 

tur Capitulum, ut Capitulum est, seu per bant; ergo suspensio inferius lata nonsolum 



modum unius corporis, sed solum multitudo 
quaedam constans ex his hominibus , quse 
licet nomine collectivo significetur, ut nomine 
cleri, vel alio simili, re tamen vera suspensio 
tunc solum fertur distributive in omnes cle- 
ricos talis populi, etc. De quo modo suspen- 
sionis plura statim dicemus. 

De usu ferendi suspensionem in communi- 
tatem. 

5. Suspensio in Capitulum simpliciter lata 
de qua intelligenda. — Quando intelligatur 
suspensio communitatis in singulas personas 
redundare. — Dico quarto : licet hsec vera 
sint quoad potestatem, nihilominus juxta fre- 
quentem usum, suspensio in solum Capitu- 
lum ut sic fertur, nisi aliud in jure vel sen- 
tentia expresse declarelur Probatur, quia 
Capitulum in rigore non significat singulas 
personas de Capitulo, sed universitatem 
ipsam ; ergo suspensio Capituli solum com- 
munitatem ligat, ut unum corpus est, quia 
vis illorum verborum non solum hanc inter- 
pretationem patitur, sed etiam exigit in omni 
proprietate; nam dicitur in 1. Sicut munici- 
pium, ff. Quod cujusque univers. nom. : Non 
quod universitas debet, singuli debent ; ergo 
ita est hujusmodi suspensio et poena inter- 
pretanda. Dixi autem : Nisialiud in sententia 
vel jure declaretur, quia tunc cum potestas 
non desit, ut ostensum est, clarum est talem 
esse suspensionem, et ejus effectum, qualem 
verba ipsius legis aut sententiae declarant. 
Addi potest : Nisi ex materia, vel circumstan- 
tiis aliud constet, quia perinde est, ac si ver- 
bis declarelur ; tunc autem lalis esse censetur 
casus (ul in simili de interdicto dicemus) 
quando contingit suspensionis materiam, vel 
effectum intentum talem esse, ut non possit 
comparari, nisi suspensio ad singulas perso- 
nas redundel. 

6. Exemplo c. Quia ssepe, de Elect., in 6, 
res illustratur, — Exemplum est in dict. c. 
Quia sajpe, de Elect., in 6, ubi sic fertur sus- 
pensio : Decernimus, ut hi, qui de csetero 
prxmissa prxsumpserint, eo ipso sint, et tam- 
diu maneant ab officio et beneficiis quibus- 
cumque suspensi, donec restituerint , quidquid 



cadit in conventus ipsos, sed ad singulasper- 
sonas descendit, quatenus singuli erant par- 
ticipes illius delicti, et ad restiluendum tene- 
bantur Unde illa suspensio fertur in omnes 
dehnquentes, sive sint communitates aliquae, 
sive singulares personaa; quod necessariuni 
esse diximus, ut per suspensionem contra 
communitatem latam singulares etiam per- 
sonae suspendantur Et ideo si aliquse per- 
sonse essent participes illius delicti ut mem- 
bra communitatis, et non ut privatae personee 
deliquissent, usurpando prsedicta bona, illam 
suspensionem non incurrerent. Atque id 
semper necessarium videlur, ut suspensio 
sic extendatur, sicut ex dicendis constabit. 

7 Corollarium. — Quocirca, si suspensio 
feratur contra aliquam communitatem, quee 
non conficit proprie unum corpus Collegii, 
quod communi consilio et auctoritale res 
communes administret, sed tantum est quse- 
dam multitudo Ecclesiasticarum personarum, 
quse per modum unius collectionis significa- 
lur, ut si suspensio feratur in clerum Conim- 
bricensem , talis suspensio propter subjec- 
tam materiam non potest ferri in communi- 
tatem, ut communitas est, quia neque illa 
habet actiones, vel administrationes aut bene- 
ficia communia, a quibus suspendatur, neque 
etiam est proprie unum corpus morale, quod 
suspendi possit. Quamvis ergo suspensio 
feratur sub illo nomine collectivo, fertur la- 
men in singulares personas ; non aliter quam, 
si dislributive seu indefinite ferretur in cleri- 
cos hoc vel illud facientes. Unde fit, ut lalis 
suspensio singulas personas a suis officiis vel 
beneficiis suspendat, non tamen omnes, 
etiamsi omnes sub collectivo nomine compre- 
hendi videanlur, sed solum illas, qute cau- 
sam vel delictum, ob quod suspensio lata est, 
commiserunt, quia , ut jam dieemus, sus- 
pensio non incurritur, nisi propler culpam. 

8. Suspensio solum in communitatem cleri- 
corum ferri potest. — Variis modis potest 
communitas suspendi. — Tandem addendum 
est, communitatem illam, in quam ferri po- 
test suspensio, debere esse Ecclesiasticam, 
seu clericorum, quia, quod supra ostendi- 
mus, solos clericos esse capaces hujus censu- 
rse, eadem proportione applicandum est ad 



SECT. IV SOLUM PROPTER 

communitatem, eisdemque rationibus ostendi 
potest. Solet autem talis suspensio regulariter 
fieri cum expressione communitatis, vel in 
speciali contra tale vel tale Capitulum, vel in 
generali contra Capitulum conventus, etc, 
vel definite contra illa tantum, vel sub dis- 
junctione, seu distributione, scilicet contra 
hoc facientes, sive sint Episcopi, sive Capi- 
tula, etc. Addo vero, quamvis haec dislri- 
butio expresse et speciatim non fiat, si gene- 
ralim feratur suspensio contra omnes, qui 
hoc vel illud fecerint, et actio illa vel delic- 
tum, ob quod fertur suspensio, tale sit, ut a 
Capitulo, vel conventu committi possit, sus- 
pensionem etiam ad illa extendi, quia sunt 
capacia talis suspensionis, et ipsa generaliter 
lata est, ut supponitur. Quod quidem dubila- 
tionem non habet, quando nullum ponitur 
delerminalum nomen personale, sed tanlum 
signumdistributivum,cumpronomineuniver- 
sali, ut, Omnes qui hoc fecerint, Quicumque 
hoc fecerit, etc. Quia sub illa distributione 
propriissime conlinentur congregationes. At 
vero, si addatur nomen personale, ut, omnis 
homo , omnis clericus , omnis persona Eccle- 
siastica, tunc potest esse nonnulla dubitandi 
ratio, quia Capitulum neque est homo, nec 
clericus , nec persona; nihilominus tamen 
censeo etiam sub illa distributione compre- 
hendi, tum quia in prsesenti materia secun- 
dum communem usum, sub homine, hominum 
congregatio comprehenditur, ut declaravi 
supra de censuris in communi; tum etiam 
quia delictum communitatis non fit, nisi per 
ipsas personas, saltem ut sunt membra illius 
communitatis, et ideo sub eadem ratione illas 
comprehendit. 

9. Duplex suspensio an possit in eumdem 
ferri. — Defunctus an possit suspendi. — Aliae 
dubitationes , qute hic moveri possent , ex 
diclis supra de censuris in communi peti 
possunt, preesertim illa, an, qui semel sus- 
pensus est, possit iterum suspendi; non est 
enim dubium, quin id fieri possit, non solum 
quando suspensiones sunt diversarum ratio- 
num seu effectuum, sed etiam, si ab eisdem 
rebus suspendant, propter diversas causas 
vel titulos. llla vero queestio, an talis censura 
possit ferri in defunctum , hic non habet 
locum, curn defunctus Ecclesiaslicas functio- 
nes exercere non valeat. Quatenus vero de- 
funclus interdum fruitur aliquo tempore post 
mortem fructibus beneficii, potest suspensio 
a beneficio vel lala tempore vitse ad illud 
tempus post mortem extendi, vel eliam post 



CULPAM MORTALEM, ETC. 



53 



mortem ferri per modum purse poense propter 
delictum commissum; neutrum enim juris- 
dictionem humanam excedit. 

SECTIO IV- 

Utrum suspensio ferri possit solum propter culpam, 
eamque mortalem. 

1 Prima opinio. — Hsec est potissima 
qusestio circa finalem causam hujus censurse; 
de qua multi senserunt posse conlrahi sine 
culpa, habentque fundamenlum in cap. 1 de 
Ordin. ab Episc. qui renunc. Episc, ubi qui 
ignoranter et sine culpa ordinalur ab hujus- 
modi Episcopo, ob culpam ejus suspendilur. 
Idem suadet c. Vel non est compos, de Temp. 
ordin., ubi puer ordinatus in ajlale 13 anno- 
rum suspenditur ab executione officii diaconi 
usque ad aetatem legitimam in injuriam ordi- 
nantis , ut ibi dicilur ; non ergo in pcenam 
ordinati; imo ex textu illo colligi non potest 
puerum illum deliquisse suscipiendoOrdines, 
sed solum Episcopum; ergo propter culpam 
alienam potest aliquis suspendi, prsesertim si 
ex parte etiam ejus, qui suspenditur, inter- 
veniat aliqua rationabilis causa, qualis erat 
in prsedicto casu decenlia, ne puer tredecim 
annorum in Ordine sacroministraret. Et hinc 
potest generalis ratio sumi, quia suspensio 
non privat bonis per se pertinentibus ad 
bonum propriaa animee sicut excommunicalio, 
sed privat functionibus per se pertinentibus 
ad commune bonum; interdum autem potest 
pertinere ad bonum commune , ut aliquis 
privelur ad tempus hujusmodi functione sine 
culpa sua ob aliquam rationabilem causam; 
ergo potest interdum ita ferri. Et confirmatur, 
quia ob similem rationem interdictum com- 
prehendit aliquando personas innocentes, ut 
infra dicemus. Atque ita sentit D. Thom., in 
4, dist. 18, quaest. 2, art. 3, quaast. 2, ad 2; 
Sylvest., verb. Suspensio, num. 4, ubi ait, 
suspensionem aliquandoimponi ex causa sine 
culpa, ut patet (inquit) ex praclica currente. 
Idem tenent Canonistee, unde Abbas, in cap. 
Si celebrat, de Cleric. excom. ministr., n. 4, 
ait, suspensionem quamdam ferri propter de- 
lictum, aliam propter defectum, aliam prop- 
ter infamiam; priora duo membra nota sunt 
ex diclis; tertii exemplum est de publico con- 
cubinario, seu publica illius criminis laborante 
infamia, qui propter vitandum scandalum 
celebrare prohibetur Et hoc modo quidam 
aiunt, aliquem posse suspendi , non solum 
sine culpa, sed etiam sine causa, scilicet qua3 



54 



DISP. 



vere illi insit, quia ejus infamia seu communis 
opinio sufficiet. 

2. Secunda opinio. — Evasio. — Eluditur. 
— Alii vero censent suspensionem non posse 
ferri sine culpa propria ejus, qui suspenditur. 
Ita tenetNavarr., in c. 27, n. 151; et Cajet., 
in Summ., verb. Suspensio, idem supponit; et 
Arctinus, quem Navarr.citatinc.Cum nonab 
homine, de Judiciis. Fundamentum est, quia 
suspensiopropriedictahabet rationem pcenee; 
poena autem non imponitur nisi propter 
culpam. Respondent, pcenam non imponi 
semper propter culpam propriam, sed inter- 
dum propter alienam, et patet, quando sus- 
penditur communitas propter delictum , cui 
multi es. communitate non cooperati fuerunt, 
et nihilominus suspensi manent, licet in eis 
non sit culpa. Verumtamen, si considerentur 
superius dicta, hoc exemplum parum ad rem 
facit; nam suspensio, quee proprie et preecise 
in communitalem fertur, non suspendit sin- 
gulas personas secundum se, sed solam com- 
munitatem, quse tamen suspendi non posset, 
nisi deliquisset. Quod vero in ejus delicto 
aliqua ejus membra non participaverint, 
parum refert, quia non ipsa suspenduntur, 
sed totum, quo suspenso, consequenter fit, ut 
partes non possint operationes totius pro tunc 
efficere. quod non proprie est puniri propter 
peccatum alienum, sed est aliquo modo par- 
ticipare pcenam totius quod peccavit, quod 
nullum inconveniens est. Extra hunc vero 
casum non apparet, quomodo aliquis possit 
juste suspendi propter culpam alterius, quia 
nemopotest puniri propter peccatum alterius, 
proprie loquendo, nisi quatenus unus reputa- 
tur res alterius, ut filius patris, vel servus 
domini, quod in preesentt non videtur posse 
locum habere. 

Qux suspensio absque propria culpa, qux vero 
tantum propter illam feratur. 



3. Potest interdum suspensio late dici de 
omni prohibitione utendi aliqua potestate; et 
sic verum est suspensionem non semper re- 
quirere culpam ejus, qui suspenditur, sed 
causam posse sufficere; et hoc convincit cap. 
illud Vel non est compos, cum aliis proprima 
sententia allatis. Constat autem illud genus 
prohibilionis nec esse propriam censuram, 
cum non sit ob contumaciam, neque etiam 
propriam pcenam, cum non sit ob culpam ; 
quod verum est, eliam respectu suspenden- 
tis, ut statim explicabo. Alio ergo modo pos- 



XXVIII. DE CAUSIS SUSPENSIONIS. 

sufflus loqUi de suspensione, prout dicit pro* 
priam speciem censuree vel saltem poenfe 
Ecclesiasticse ; et hoc sensu dicimus suspen- 
sionem nunquam ferri nisi propter aliquam 
culpam ejus, qui per illam directe ac per se 
suspendilur Hoc videtur sufficienter probari 
ex dictis, tum hic, tum supra de Censuris in 
communi, tum ex illis principiis generalibus: 
Rem, quse culpa caret, in damnum vocare non 
convenit, cap. 2, de Constitut., et illud : Pec- 
cata suos auctores tenere debent, nec pcena est 
ulterius protrahenda, quam delictum fuerit 
in excedente repertum, cap. 2 de lis quee 
fiunt a majore parte Capituli. De quibus prin- 
cipiis quomodo in interdicto aut verificentur, 
aut exceptionem patiantur, infra suo loco 
videbimus; neque enim est necesse, quee in 
interdicto inveniuntur, ad suspensionem om- 
nino applicare, cum non sint ejusdem ratio- 
nis. 

4. Nemo propter alterius culpam suspendi- 
tur, nisi in ipso sufficiens sit causa. — Quin 
potius addo suspensionem etiam priori modo, 
et late sumptam, preesertim ab Ordine, veloffi- 
cio, nunquam imponi propler allerius culparn 
solam, sed considerato etiam aliquo defeCtu 
ejus, qui suspenditur; et Hcet non sit culpa, 
est sufficiens et rationabilis causa talisprohi- 
bitionis. Hoc patet ex titulis de Clerico a?gro- 
tante, tam in antiquis, quam in 6, ubi propter 
lepram, vel aliud simile impedimentum re- 
movetur sacerdos ab officio altaris; et sempef 
additur ratio, vel propter securilatem, vel 
propter tollendum scandalum , vel propter 
aliam similem causam. Idem observavit Pa- 
norm., indict. c. Vel non est compos, num. 4; 
'cum enim in eo textu dicatur, ordinatum in 
fetate pramatura suspendi in injuriam ordi- 
nantis, objicit Abbas, quod propter factum 
alterius non debuit iste suspendi. Et respon- 
det, licet causa impellens ad talem suspen- 
sionem fuerit delictum ordinantis, tamen 
causam finalem fuisse defeclum setatis ordi- 
nati ; et hoc ipsum Glossa ibi significavit. Ubi 
etiam expendo non dixisse Pontificem in eo 
textu, suspendi ordinatum in poenam ordi- 
nanlis, sed in injuriam ordinantis, id est, in 
confusionem ejus , et ut evidentius constet, 
quantum erraverit, ordinando illum, quem 
ob defeclum setatis suspendi necesse est. 
Quod a simili declaratur optime in cap. De- 
cefnimus, 16, qusest. 7, ibi : Ordinationem 
suam irritam noverit esse, et ad verecundiam 
suam alios in eorum loco ordinari; ideni enim 
significat in uno loco injuriam, atque in alio 



SEGT. IV SOLUM PROPTER 

ad verecundiam. Atque hoc modo quod circa 
unam personam fit, redundat in aliqualem 
pcenam, seu reprehensionem alterius, qui de- 
liquit; non tamen propter illam solam causam 
fieret , nisi ex parte ejus, qui prohibetur, 
sufficiens etiam causa intercederet, quam non 
oportet esse in eo culpabilem, quia talis pro- 
hibitio ei non imponitur in pcenam, sed prop- 
ter quamdam incapacitatem, seu impropor- 
tionem in ordine ad tale ministerium, cujus 
decenlise, ac reverenliee in hoc preecipue con- 
sulitur Dixi autem preecipue ab Ordine, vel 
officio, quia a beneficio, id est a fruclibus 
ejus, inlerdum potest quis ex parte privari 
propter commune bonum, vel alias causas, 
sine ullo proprio defectu; illa vero non est 
suspensio, sed distributio justa talium fruc- 
tuum, quorum dispensatio ad Pontificem 
maxime perlinet. In hoc autem servatur pro- 
porlio, quod etiam suspensio a beneficio nun- 
quam sit sine propria culpa. 

5. Discrimen inter- suspensionem ob defec- 
tum et ob crimen. — Unde intelligi potest, 
illud impedimentum Ordinis participare po- 
tius quemdam irregularitatis modum, quam 
esse propriam suspensionem. Propria enim 
suspensio, de qua loquimur, est quasi priva- 
tio moralis in subjecto de se habili, sine im- 
pedimento alterius rationis, et hanc dicimus 
non imponi sine culpa, quia nisi feratur per 
modum censuree, aut pcenee, non videtur 
posse cum ratione imponi. Hinc Panormita- 
nus supra-distinguit duplicem suspensionem, 
scilicet, ob defectum, vel ob crimen. Et ne 
videantur solis nominibus, vel causis differre, 
constituit in effectibus differentiam; nam qui 
priori modosuspensus actum Ordinis exerce^ 
non fit irregularis, sicut fieret, si esset poste- 
riori modo suspensus, ut supra diximus. 
Quam differentiam probat, quia suspenso ob 
solum defectum non est directe interdicta 
executio officii, et jurenon cavetur, quod ille 
fiat irregularis. Quee ratio non caret difficul- 
tate; quomodo enim illi non est interdicta 
executio officii, cum vere ac proprie sit pro- 
hibitus in suo Ordine ministrare, ut patet ex 
dict. cap. Vel non est compos? Nam , quod 
heec prohibitio sit ob defectum, non satis est, 
ut propterea negetur esse direcla interdictio. 
Quod si hoc ita est, unde constat, cum jura 
dicunt, suspensum ministrantem in suo Or- 
dine fieri irregularem, non comprehendere 
eum, qui ob defectum suspensus est? Sed 
nihilorninus illa sententia Abbatis fuit etiam 
Innocenlii, eamque sequitur Dominicus in c. 



CULPAM MORTALEM, ETC. 55 

Apostolica, 56 d.; Covarr., in Clement. Si 
furiosus, p. 4,. § 1, num. 4; et Salzedo in 
Pract., cap. 26, lit. B., qui alios refert; et est 
tenenda, quia heec irregularitas in jure solum 
invenitur respectu eorum, qui sunt suspensi 
propter crimen, et ita stricte interpretanda. 
Et fortasse ratio a priori est, quia, ut dice- 
bam, illa prohibitio ob defectum magis est 
irregularitas queedam, quam propria suspen- 
sio; irregularis autem ob corporis defectum, 
si ante dispensationem celebret, non incur- 
rit novam irregularitatem, ut bene notavit 
Turrecr. in dict. c. Apostolica, refertque in 
dictam sententiam Archidiaconum; et addit 
ita servari usu Romanee Ecclesiee, nam in 
hujusmodi casibus solum dispensatur in tali 
defectu, non vero in alia irregularitate con- 
tracta in celebralione, quia in jure non est 
expressa, ut infra latius dicemus. Et tracta- 
bimus aliud exemplum tactum a Turrecrem., 
de publico concubinario, quem dicit non fieri 
irregularem celebrando. Aliud etiam exem- 
plum hujus suspensionis ex defectu est supra 
tactum disp. 11, sect. 3, et iterum infra, 
disput. 31, sect. 1 

Quse culpa ad suspensionem sufficiat. 

6. Prima sententia. — Secunda sententia. 
— Difficultas est, an morlalis sit necessaria, 
aut venialis sufficiat. Cajetan. enim, in Sum., 
■verb. Suspensio, absolute ait incurri ex solo 
veniali peccato; et probat, quia est minor 
poena, quam excommunicatio minor, cum heec 
privet maximis et valde necessariis bonis, 
scilicet sacramentis; sed excommunicatio 
minor incurritur propter peccatum veniale; 
ergo et suspensio. Et idem sequitur Armilla, 
verb. Suspensio, in principio; nec dissentit 
Navar., c. 27, num. 151, 159 et 165. Alii 
vero absolute asserunt, necessariam esse 
culpam mortalem , ut heec censura imponi, 
aut contrahi possit. Quam sententiam tenuit 
Arctinus, ut Navarr. refert; et eam videtur 
sequi Soto, in 4, d. 22, queest. 3, art. 1, 
concl. 2, estque hoc tempore valde recepta. 
Quia suspensio, ut est in usu Ecclesiee, acer- 
bior pcena est, quam ut pro sola veniali culpa 
secundum eequitatem et Ecclesiasticam pieta- 
tem imponi possit. Neque verum est, morali- 
ter et secundum prudentem existimationem 
loquendo, majorem pcenam esse excommuni- 
cationem minorem , quam suspensionem ex 
genere suo , ut supra declaravimus ex eo 
quod, licet privet usu maximorum bonorum, 



S6 DISP. XXVIII. DE CAUSIS SUSPENSIONIS 

tamen et facile tolli potest , et non inducit 
damnum irreparabile; suspensio vero et ssepe 
inducit irreparabile damnurn , et difficilius 
tollitur, et nonnullam infamiam secum affert. 
Sicut etiam irregularitas non privat percep- 
tione sacramentorum, tamen propter similes 
circumstantias omnium consensu censetur 



sese offerebat quajstio, an suspensio lata sine 
tali causa vera et in re existente, sed solum 
praesumpta , vel in exteriori foro probata 
vere teneal, et liget eum, in quem fertur. 
Sed hanc rem copiose tractavimus de censura 
in communi; et ideo ea repetere necesse non 
est, sed applicari debent ad hanc particula- 



gravior pcena. 

7- Decisio. — Corollarium. — Sed judi- 
cium inter has sententias facile est ex his, 
quee in superioribus diximus de suspensione 
majori et minori, seu gravi et levi. Cum enim 
secundum justitise rationem servari debeat 
proportio inter poenam et culpam, suspensio 
gravis imponi juste non poterit nisi propter 
gravem, seu morlalem culpam, nam illa sine 
dubio est gravis poena. Quis enim dicat posse 
aliquem privari fructibus sui beneficii per 
annum propter culpam venialem? Idem au- 
tem est de qualibet simili suspensione gravi. 
At vero si suspensio levis sit, poterit propter 
peccatum veniale imponi, ut suspensio quoad 
unum actum electionis, vel quoad distribu- 
tiones unius horse , vel unius diei. Quod 
maxime locum habet in suspensione, quas ab 
homine fertur; nam quae feruntur a jure com- 
muni regulariter sunt graviores, et non in- 
curruntur nisi propter peccatum mortale, 
quia leges Ecclesiasticee non puniunt tam se- 
vere venialia peccata. Nam neque minor ex- 
communicatio incurritur ipso jure propter 
veniale peccatum nisi in casu communicatio- 
nis cum excommunicato; quod specialiter 
videlur factum in odium excommunicationis 
majoris, ut cum majori rigore servetur. Quo- 
circa (quod atlente observandum est) si gra- 
vis suspensio ab officio et beneficio in jure 
imponatur propter aliquod crimen, et aliquis 
committat illum actum morlalem in specie, 
peccando solum venialiter, non incurret ta- 
lem suspensionem in conscientia , sive talis 
actus sit veniale peccatum ob imperfectam 
deliberalionem, seu levem inadverlenliam, 
sive ex levitate materise, quia priori modo 
talis actus in genere humani actus est imper- 
fectus ; posteriori autem modo est imperfec- 
tus in tali specie morali, et incapax lalis 
poenoe. Diximus autem in superioribus, cum 
de censuris in communi ageremus, quando 
lex punit aliquem actum simpliciter, intelli- 
gendum id esse de actu perfecto in genere 
moris, et in specie, quae perillam vocem sim- 
pliciter prolatam significatur; et ratio justitiee 
postulat, ut intelligatur de actu moraliter 
digno tali ac tanta poena. Statim vero hic 



rem censuram ea , quse rn commum sunt 
dicta. 

SECTIO V 

Quis modus servandus sit in suspensione ferenda. 

1 Regula pro forma suspensionis ajure. — 
In hac sectione explicanda est formalis causa, 
qualis in suspensione esse potest. Ad illam 
vero exponendam dislinguere oporlet inter 
suspensionem ipso jure vel ab homine Iatani; 
nam ut prior imponatur, et incurratur, nulla 
alia forma necessaria est, prseter verba legis, 
quibus sufficienter significetur talem censu- 
ram seu pcenam ipso facto incurrendam im- 
poni. Est enim certa regula, pro nullo actu 
.vel crimine incurri suspensionem ipso faclo, 
nisi id sit expressum Ecclesiastico jure, cujus 
sola efficacitate imponitur Hoc autem jus 
Ecclesiasticum esse potest aut commune ca- 
nonicum, sub quo omne jus Pontificium, quod 
totam Ecclesiam universaliter obligat, com- 
prehendimus, aut speciale alicujus Episcopa- 
tus, vel religionis. Supposito ergo tali jureet 
potestate condendi.illud, necesse est, ut verba 
legis sufficienter ac determinate declarent 
speciem suspensionis, et modum imponendi 
illam , quia lex nec potest operari aliquid 
nisi specificum et determinatum, nec potest 
plus operari, quam verbis explicet; utrum- 
que autem horum sufficienter est in superio- 
ribus declaratum. 

De forma suspensionis ab homine. 

2. An prsecedere debeat monitio. — Cum 
vero suspensio ab homine fertur (sicut de 
censura eliam in communi dixi) circa modum 
ferendi illam considerari possunt, scilicet, 
cjuid preecedere debeat, quid comitari, seu in 
illa ferenda servari, quid vero subsequi. Circa 
primum quseri solet, an suspensionem debeat 
pracedere admonitio, de qua re etiam dixi- 
mus lute de censuris in communi, neque hic 
aliquid occurrit addendum. Servanda enim 
est distinctio de suspensione pro conlumacia, 
quam nos proprie censuram appellamus, et 
quse pure fertur in pcenam propter commis- 



SECT. V 

sum delictum. Et de priori dicendum est, ne- 
cessarium esse, ut preecedat monitio, ut illo 
loco late probavimus; et ex ipsis terminis 
palet, quia nisi preecedat monitio, non potest 
sequi contumacia ; ergo nec suspensio pro 
contumacia. Posterior autem suspensio seepe 
imponitur sine preevia monitione, ut patet ex 
cap. Tam litteris, de Testib., ubi Papa quos- 
dam suspendit propter quoddam delictum , 
etinmsi nec monitio ab homine preecessisset, 
neque a jure per legem aliquam, quee tale 
delictum sub tali poena prohiberet. Et quo- 
tidie videmus id fieri in suspensionibus, quee 
ab homine feruntur; nam licet seepe ferantur 
juxta aliquam legem, et tunc dici posset, 
quod per eam preecesserit sufficiens monitio, 
tamen seepe etiam imponitur suspensio arbi- 
trio judicis, ad tempus aliquod, juxta cir- 
cumstantias causee. Ratio vero est , quia 
quando pcena imponitur propter delictum 
commissum preecise, sustinenda est, quan- 
tumvis homo resipiscat, et ipsum pceniteat 
prioris delicti ; et ideo ad talem poenam fe- 
rendam monitio illa, quee ad resipiscentiam 
ordinatur, necessaria non est. Et in hac doc- 
trina conveniunt communiter Doctores et 
Summislee, quos in citato loco sufficienter 
adduxi. 

3. Verba et solemnitas suspensionis expo- 
nuntur. — Suspensio etiam in puram pcenam 
lata non suspenditur per appellationem. — 
Circa secundum punctum, quod atlinet ad 
verba, quibus talis censura ferenda est, cer- 
tum est nulla determinata verba requiri pree- 
ter ea, quee sufficienter significent modum, 
speciem, seu effectum suspensionis, ut nola- 
vit Navarrus, in Summa, c. 27, num. 161, et 
omnes, satisque constat ex dictis supra de 
censuris in communi, et paulo ante in decla- 
randis effectibus suspensionis ; ibi enim vim 
singulorum verborum, quibus ferri potest, 
aut solel suspehsio, exposuimus. De hac ergo 
verborum forma nihil addendum superest, 
preeterquani quod necesse est, ut talia verba 
non sola voce, sed scripto exhibeantur; quan- 
quam hoc non sit de substantia, sed de pree- 
cepto, juxta c. 1 de Sent. excom., in6. Quam 
rem late declaravimus supra agentes de cen- 
suris in communi. Addo etiam, oportere, ut 
in tali suspensione ferenda serventur aliee 
conditiones ad validitatem sententiee neces- 
sariee, et preesertim illa, ut suspensio non 
feratur post interpositam appellationem, quia 
erit nulla, ut est communis sentenlia in c. 1 
de Sent. excom., in 6, ubi videntur suspensio 



DE FORMA FERENDI SUSPENSIONEM. 57 

et excommunicatio parificari; et (quidquid sit 
de aliis rebus) in hoc versatur eadem ratio, 
quia nullitas provenit ex defectu jurisdictio- 
nis, quee per appellationem suspenditur. Unde 
si e contrario appellatio sequatur post sen- 
tentiam suspensionis, non impedit effectum 
ejus, c. Is cui, de Sent. excom., in 6. Et 
quamvis Abb., in c. 2 de Cleric. excom. 
ministr., n. 2, et in cap. Seepe, de Appellat., 
num. 16, hoc limitare voluerit ad illam sus- 
pensionem, quee est propriissime censura, et 
pro contumacia fertur, quia illa, quee est 
pure poena, suspendi potest per appellatio- 
nem, sicut et aliee pcenee, id tamen proban- 
dum non videtur, tum quia dict. cap. Is cui, 
simpliciter loquitur de suspensione absque 
distinctione; in jure autem nomen suspensio- 
nis indifferenter significat eam, quee pro con- 
tumacia , vel pro commisso delicto fertur; 
tum etiam quia ratio, ob quam suspensio non 
suspenditur per appellationem, eadem est in 
utraque, scilicet, quia sententia suspensionis 
sicut excommunicationis secum trahil execu- 
tionetn, juxta cnp. Pastoralis, § Verum, de 
Appellat., quod tam est verum in suspen- 
sione, quee est pura pcena pro delicto, sicut 
in ea, quee pro contumacia fertur 

4. Denunciatio quid hic operetur. — Circa 
tertium de denunciatione jam supra ostendi, 
Extravag. Ad evitanda, ad suspensionem ex- 
tendi; ideoque licet quoad ipsum suspensum 
denunciatio non sit necessaria, ut omnes suos 
effectus operetur, quoad alios necessariam 
esse, ut eum vitare teneantur, Neque erit sa- 
tis, quod suspensio sit publica et notoria , 
quidquid Navarrus, et alii dicant, quia juxta 
veram et tenendam lectionem illius Extrava- 
gantis, heec exceptio de publica censura so- 
lum fit in manifesto clerici percussore, qui 
non suspensionem, sed excommunicationem 
incurrit; ideoque in hac suspensionis censura 
sine ulla exceptione verum est, usque ad de- 
nunciationem in particulari et proprio no- 
mine factam non esse suspensum ab aliis 
vitandum. 

5. Quomodo alii teneantur eum vitare, 
qui suspensus est. — Dices : suspensio non 
est censura privans communicatione homi- 
num; nam in hoc differt ab excommunica- 
tione; ergo ex vi suspensionis nunquam alii 
tenentur vitare ipsum suspensum, etiamsi 
denunciatus sit; quid est ergo, quod in illa 
Extravag. conceditur respectu suspensi non 
denunciati? Ad hoc Navarrus, in Summa, 
cap. 27, num. 163, in fine, absolute affirmat 



58 



DISP- XXIX. DE ABLATIONE SCSPENSIONIS. 
excommunicatum in actus ex natura sua postulat, ut recte fiat; 



sicut tenemur vitare 

omnibus, ita et suspensum in his, a quibus 
suspensus est; imo in cap. \, § Laboret, de 
Poenitent., dist. 6, num. 18, ait, gravius esse 
non vitare suspensum in his, in quibus sus- 
pensus est, quam non vitare excommunica- 
lum, quia hoc posterius, regulariter (inquit) 
est peccatum veniale; non evitare autem sus- 
pensum, vel interdictum, in quibus suspensus 
est, nemo dixit non esse mortale. Sed eon- 
tra hoc insto, quia Ecclesia non prohibuit di- 
recte fidelibus communicationem cum sus- 
penso, vel interdicto, etiam in actibus, a 
quibus suspensus vel interdictus est, sicut 
directe prohibuit communicationem cum ex- 
communicato. De hac enim posteriori prohi- 
bitione habemus multa jura, de priori vero 
nullum. Exemplo item id declarari potest, 
nam si interdictus ab ingressu Ecclesiae vio- 
let interdictum ingrediendo, et ibi audiendo 
Missam, non sunt alii prohibiti, quominus ibi 
esse possint, et eamdem Missam audire; qui 
ibi sunt, non tenentur exire, vel divinum of- 
ficium omittere, quia nullus lextus est, ui 
quo de inlerdicto hoc habeatur, sicut de ex- 
communicatione. Et pari ratione, si interdic- 
tus celebret in Ecclesia, qui ejus Missam au- 
diunt, per se loquendo, et secluso scandalo 
et cooperatione, non peccant, quia nullo jure 
prohibiti sunt, et alioqui actio illa per se 
mab non est. Ergo eadem ratione, si suspen- 
sus ab officio divino illud in Ecclesia canat, 
qui illud audiunt, contra nullum jus Ecclesia- 
sticum operantur; ergo nec peccant, quia ex 
alio capile aclio illa niala non est, per se 
loquendo. Denique ob hanc causam Eccle- 
siastica censura imposita est his, qui com- 
municant cum excommunicato, scilicet ex- 
communicatio minor, quam, vel aliquam tione. 
aliam non incurrit, qui communicat cum sus- 
penso, etiam in his, a quibus suspensus est. 
Si autem illa communicatio esset ab Ecclesia 
prohibita, et regulariter esset gravior culpa, 
deberet profecto eadem, vel graviori censura 
puniri. 

6. Dubii resolutio. — Respondeo, in tan- 
tum esse praeceptum fidelibus evitare sus- 
pensum iu his, a quibus suspensus est, in 
quantum ex natura rei id consequitur ex 
suspensione ejus, quando non vitare illum, vel 
communicare cum illo tali modo, seu in tali- 
bus actibus, vel esset cooperari ad peccatum, 



vel etiam quatenus ipse claves Ecclesiee con- 
temnit. Sic peccat contra claves, qui suspen- 
sum ab officio inducit ad celebrandum, vel ad 
ferendam sententiam in poenitenliali, vel ex- 
terno foro; et qui suspensum a beneficio facit 
participem fructuum Ecclesiasticorum; nam 
et peccat contra justitiam, et contra obedien- 
tiam Ecclesise debitam; nam illa prohibitio 
indirecte saltem in eum redundat. Et hinc 
eliam verum est quod Navarrus ait, hanc 
communicationem cum suspenso regutariter 
esse peccalum mortale, quia moraliter non 
fit sine cooperalione cum illo ad peccatum 
mortale, nisi ex accidenti materia sit nimis 
levis. 

7 Quem favorem contulerit Extravag. Ad 
evitanda, communicantibus cum suspenso non 
vitando. — Hinc tandem colligitur responsio 
ad difficultatem positam. quid nimirum cou- 
tulerit Extravag. Ad evitanda, fidelibus per 
privilegium non vitandi suspensum non de- 
nunciatum; necessario enim dicendum est, 
contulisse ut propter commodum ipsorum 
fidelium nunc licitae si.nt multse actiones sus- 
penso non denunciato, si eas faciat ad peti- 
tionem aliorum fidelium, et propter eorum 
vel necessitatem, vel justitiam, quee antea 
ipsi non licerent. Inde igitur factum est, ut 
sic suspensus ab officio non sit omnino pri- 
vatus jurisdictione in foro interiori, vel exte- 
riori, sicut antea fuisset; si enim hoc conces- 
sum non est, inutilis plane est illa concessio, 
ut ratio facta convincit, praesertim supposito 
modo obligationis vitandi suspensum, ut ex- 
plicuimus. Exempla vero hujus rei in superio- 
ribus tacta sunt in singulis suspensionibus, 
et latius dum ageremus de Excommunica- 



DISPUTATIO XXIX. 



DE ABSOLUTIONE, SEU ABLATIONE SUSPENSIONIS. 

Supponimus suspensionem talem esse pce- 
nam, quae licet duret, tandem finiri et auferri 
possit, ut in ejus definitione declaravimus. 
Oportet autem prsemittere distinctionem illam 
de suspensione, quse est pure poena peccati 
commissi, et de illa, quee tanquam propria 
censura ob contumaciam fertur, nam habent 



quod ipse commitlit, agendo conlra suam diversos modos cessationis, seu ablationis, et 
suspensionem, vel esset aliquid operari modo ideo de illis sigillatim explicabimus a quo, et 
indebito, et sine his circumslanliis, quas lalis quomodo tolli possint. 



SECT. I. DE ABLATIONE SUSPENSIOMS PRO CERTO TEMPORE, ETC. 



59 



SECTIO I. 

Quomodo, et a quo auferatur suspensio 3 quae pura 
pcena est ob delictum commissum. 

1 De suspensione ad certum tempus. — 
Corollarium. — Dicendum primo est, sus- 
pensionem ad certum tempus latam, elapso 
tempore ipso jure tolli. Hsec est communis 
senlentia juris Pontificii interpretum cum 
Glossa, in cap. Sacro, de Sentent. excomm., 
verb. Per mensem, et Glossa in Clement. 1 de 
Decimis, verb. Donec; Innocentii, Abbatis, et 
aliorum, incap.Cum bona?, deyEtateetqualit., 
et D. Antonin., 3 part., tit. 28, cap. 4, circa 
fin.; Navarr., cap. 27, num. 161 et 162; An- 
gel.. Sylvest., Armill., ac denique omnium 
Summistarum, verb. Suspensio. Et ratio ma- 
nifesta est , quia suspensio vim habet ex 
prohibitione Ecclesiaa; sed prohibitio ad cer- 
tum tempus facta ipso elapso cessat, quia 
non operatur ultra voluntatem prohibentis ; 
ipse autem suam voluntatem definivit ad 
certum tempus; ergo, illo elapso, suspensio 
per se cessabit. Unde fit, ut, qui sic sus- 
pensus erat, possit deinceps, vel suo officio 
fungi, vel fructibus sui beneficii frui absque 
alia facultate, vel declaratione superioris, 
nam ablato impedimento , res per seipsam 
reducitur ad pristinum statum, et unusquis- 
que, qui impeditus non est, uti potest jure 
suo. Diximus autem in superioribus suspen- 
sum non privari officio, vel beneficio suo , 
sed impediri quoad usum; cum ergo hoc im- 
pedimentum cesset elapso tempore, polest 
illo uti absque alia declaratione, ut iidem 
auctores, preesertim Innocentius et Abbas, 
annolarunt. Unde videntur eliam id intelli- 
gere in foro exteriori; est aulem multo cer- 
tius in interiori, ut ratio facta sufficienter 
declarat; quia nullum est positivum jus, 
quod specialiter obliget ad novam licentiam, 
vel declarationem a superiore petendam. In 
foro autem exteriori, preesertim quando sus- 
pensio est lata ab homine, videri potest ne- 
cessaria (propter ejus satisfactionem) aliqua 
ipsius declaratio. Tamen, si ipse in sententia 
hoc non expressit, non est, cur hoc onus 
imponamus; satis est enim, ut, quando opor- 
tuerit, constare possit, usque ad elapsum 
tempus in sententia prsefixum non ccepisse 
eum, qui suspensus erat, uti rebus illis, seu 
actionibus a quibus erat suspensus. 



De modo computandi tempus suspensionis 
varia dubia. 

2. Primum de inceptione temporis suspen- 
sionis. — Quid de suspensione duplici titulo. 
— Nonnulla vero supersunt minora dubia 
explicanda. Primum est, quando incipiat hoc 
tempus talis suspensionis currere. Et dicen- 
dum est breviter, incipere ab eo puncto et 
momento, ex quo censura seu sententia sus- 
pensionis lata est, sisit suspensio ab homine, 
vel si sit a jure, ab eo tempore, quo delictum 
contra tale jus commissum est. Sumitur ex 
Glossa ult. cum notatione Archidiaconi, et 
Joan. Audr., in cap. Proinde, de Elect., in 6. 
Ratio vero est, quia censura stalim operatur 
ac existit, secum enim affert executionem, 
cap. Pastoralis, § Verum, de Appellat.; ergo 
statim incipit obligare, et ideo in illis quse 
ipso jure incurruntur, saepe additur illa par- 
ticula, ex tunc, ipso facto, vel quid simile; 
ergo ex tunc etiam incipit computari tempus, 
pro quo lata est suspensio. Sed quid, si is, 
qui sic suspenditur, pro eodem tempore si- 
mili suspensione ligatus sit? numquid incipiet 
ligari statim nova suspensione? Quibusdam 
enirn visum est non incipere ligari secunda, 
donec tempus prioris finiatur, ne hac occa- 
sione leviori pcena afficialur, nam levius est 
eodem tempore privari eisdem fructibus vel 
functionibus duplici titulo vel suspensione, 
quam longiori tempore privari per singulas 
suspensiones sibi succedentes. Ita refert Za- 
barella in Clementina 2 de Magistris, et ex 
parte tenuit Abbas, in cap. Cum in cunctis, 
§ ult., de Electione. Sed oppositum censeo ve- 
rum, quod tenent Glossa, et Doclores in dicta 
Clementina 2. Et ratio est, quia sententia 
censuree, vel jus statim inferl suum effectum 
in subjecto capaci. Prior autem suspensio 
non reddit personam incapacem secundae, ut 
dictum est; ergo non obstante prima, incipit 
statim currere tempus secunda?. Et sicul non 
est inconveniens, ut idem sit ligatus duplici 
suspensione, ita etiam non inconvenit, quod 
duplici titulo privetur eisdem fructibus vel 
functionibus. Quod autem inde fiat pcena ali- 
quomodo levior (id enim negari non potest) 
accidentarium est, sicut si contingat incidere 
simul in duas suspensiones ipso jure latas; 
tunc enim simul current, quia non est major 
ratio de una, quam de alia. 

3. Dubium secundum. — De cursu ejusdem 
temporis. — Resolutio. — Secundum dubium 



60 



DISP. XXIX. 



est, quomodo computari debeat lapsus seu 
successio illius temporis, id est, an continue, 
sicut naturale tempus elabitur, vel secundum 
aliquam moralem computationem. Nam videri 
potest hoc secundum, quia quando aliquid 
prohibetur fieri aliquo tempore, intelligitur 



DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 

dies assignati temporis attingatur, ita ut si 
suspensio sit per mensem, ut in cap. 1 de 
Sentent. excom., in 6, durabit usque ad ulti- 
mum diem mensis; si per annum, ut in c. 1 
de Sentent. et re judic, in 6, usque ad ulti- 
mum diem anni; et sic de aliis'. Et ratio est 



de tempore habili, ut in eo talis actio fiat; quia usque ad illum diem non est completum 



tempus autem habile ad celebrandum, v. gr., 
vel ad judicium ferendum, etc, non est to- 
tum naturale tempus continuum, nam cele- 
brare licet tempore matutino, et non vesper- 
tino, et judicium ferre licet diebus feriatis, 
non festivis, vel per diem, non autem per 
noctem : ergo. Nihilominus dicendum est, 
tempus illud secundum physicum et natura- 
lem cursum continuum temporis computan- 
dum esse. Hoc est certum apud omnes, et 
constat ex usu; et quia nec moraliter nec 
prudenler posset aliter talis computalio fieri, 
et ideo in omnibus aliis legibus et pactis ila 
solent definita tempora computari. Unde ad 
ralionem dubitandi dicitur in primis, in ali- 
quibus suspensionibus quodlibet tempus esse 
habile ad functionem aliquam exercendam 
earum, quse per suspensionem prohibentur; 
ut in suspensione a beneficio quodlibet lem- 
pus est aplum ad percipiendos fructus be- 
neficii; et jus ad reddilus ipsos quasi conti- 
nue successu temporis comparatur, et eodem 
modo per suspensionem tollitur. In suspen- 
sione vero ab officio variee actiones variisdiei 
temporibus, et nonnullaaindifferenter in quo- 
libet tempore fieri possunt. Quod vero aliquse 
habeant certa et definita tempora ex Eccle- 
sise consuetudine vel prsecepto, nihil refert, 
tum quia id est accidentarium ad rationem 
suspensionis, cujus signum est, quia si sus- 
pensus ab Ordine celebraret hora vespertina, 
vel nocturna, dupliciter peccaret, et quia 
tempore indebito, et quia suspensus celebrat. 
Tum etiam quia , sicut Philosophi dicunt, 
quando accidens non potest inesse toti nisi 
ratione unius partis, tunc ab una parte sim- 
pliciler denominat totum : ita hic quamvis 
actio, v. gr., non possit exerceri nisi in una 
parle diei, ex eo quod prohibeatur in ea, 
prohibelur per diem, et proportionali modo 
per niensem. vel annum ; atque ita totum 
tempus suspensionis vel prohibitionis conli- 
nuum est. 

k.Dubiumtertium. — Determinatio prsedicti 
temporis. — Tertium dubium est, quando vel 
quomodo terminetur tempus in suspensione 
praescriptum. In quo in primis dicendum est 
ad minimum necessariura esse, ut poslremus 



illud tempus. Dubitari vero solet, an dies ille 
debeat computari inclusive tanquam terrai- 
nus intrinsecus, vel exclusive tanquam ler- 
minus extrinsecus; vel (quod idem fere est) 
an ille postremus dies debeat totus intoger- 
que in illo tempore computari, vel sufficiat 
illum attigisse. In quo aliqui simpliciter affir- 
mant debere totum illum diem integrum in r 
cludi in tali tempore; alii vero putant suffi- 
cere attigisse illum; alii distinguunt, nam si 
per accusativum fertur suspensio, ut, sit sus- 
pensus per annum, diem integrum debere 
computari, quia significatur tempus comple- 
tum; si vero feratur in ablativo, ut, sit sus- 
pensus hoc anno, significari tempus incom- 
pletum, et ideo satis esse attigisse postremum 
diem. 

5. Dubii enodatio. — Dicendum tamen est, 
quocumque modo feratur, significari tempus 
completum, quia suspensio includit negatio- 
nem, et prohibilionem; quod autem prohibe- 
tur fieri, sive hoc die, sive per hunc diem, 
pro toto die completo prohibetur, quia nega- 
tio totum destruit; ita ergo in praasenti sus- 
pensio unius mensis, aut anni, aut triennii, 
quibuscumque verbis feratur, complete durat 
pro tota illa mensura significati temporis; et 
illa completa finitur. Computatio autem fieri 
debet ab eo puncto, in quo fit delictum, vel 
sententia pronunciatur, usque ad proportio- 
nalem horam, in qua dies naluralis, mensis, 
vel annus completur, sive illa sit prima pars 
alterius mensis, vel anni naturalis, sive me- 
dia, sive ultima ejusdem ; hsec enim omnia ad 
moralem computationem accidenlaria sunt. 

6. Dubium guartum. — De computatione 
mensium. — Conclusio. — Sed hic occurrit 
quartum speciale dubium de mensibus, quot 
dierum computandi sint, an triginta unius 
dierum, quia plures menses tot dies habent, 
vel tantum viginti octo, quia poenae sunt re- 
stringendas, an triginla, quia est numerus 
medius, et quia vulgari modo ita mensis reci- 
pitur, an 30 dierum cum dimidio, quia est 
duodecima pars anni. In qua varii sunt et 
excogitari possunt dicendi modi, quos omitto, 
quia res videtur parvi momenti. Et breviler 
assero, si suspensio tantum sit unius mensis, 



SECT. I. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS PRO CERTO TEMPORE, ETC. 



61 



probabile esse 30 dies nomine mensis signifi- 
cari. Quod tenuit Joan. Andr., in cap. Quam 
sit, de Elect., in 6, ad Glossam, verb. Men- 
sem, et habet fundamentum in jure civili, 
1. Miles, § Quidam, ff. Ad legem Juliam, de 
Adult. Et rationes facUs sunt probabiles, et 
alii modi non sunt verisimiles. Quia illa ma- 
thematica parlitio anni, quee fit in ullimo di- 
cendi modo, extra communem loquendi mo- 
dum, et extra rem moralem est, et vix posset 
exacte fieri. Alii veroduo primi modi nimium 
augenl vel minuunt numerum sine funda- 
menlo. Addo vero eliam alium modum com- 
putationis esse probabilem, ut scilicet consi- 
derato die mensis, in quo fit delictum, vel 
suspensio inchoatur, lot dies in sequenti 
mense sumantur ad complendam mensis sus- 
pensionem, quot ex praecedenti trausacti 
fuerant, quando incepit suspensio; sic enim 
complebitur mensis inleger secuudum ordi- 
nariam mensium divisionem; nec videlur 
posse cerlius computari. Maximequia talis lex 
vel sententia loqui videtur de proximo sub- 
sequente mense. Solum potest obstare, quia 
sequitur, mensem suspensionis semper esse 
tot dierum, quot habuerit mensis, in quo fit 
delictum, et consequenter suspensionem esse 
majorem vel minorem, solum quia sententia 
profertur, vel delictum fit in diverso mense. 
Sed hoc accidentarium est, et ideo nullum est 
inconveniens; maxime cum excessus tam 
parvus sit, ut moraliter non computetur. 
Unde in simili Juristae dicunt, mandatum da- 
tum ad aliquid intra mensem agendum, esse 
illo modo computandum, ut palet ex Gloss. 
cit. in dict. cap. Quam sit. Addo vero, si sus- 
pensio sit duorum mensium, probabilem esse 
alterum sallem coniputandum esse 31 dierum, 
argum. 1. Lex, ff. deReg.jur., quia semper 
ita sibi succedunt. Si vero sit suspensio 
trium, vel plurium meusium, unus quidem 
jcomputari poterit altero ex modis supra dic- 
tis, intermedii vero iidem sumendi sunt, qui 
naturaliter succedunt, quia hic est communis 
sensus, et loquendi modus; sicut etiam sus- 
pensio sex mensium intelligitur esse dimidii 
anni inlegri, prout menses succedunt a die 
inchoaUB suspensionis, argum. cap. Licet, de 
Suppl. neglig. Praelat. 

7 Dubium quintum. — De computatione 
anni in annuali suspensione. — De anno bis- 
sextili. — Hinc facile definilur quintum du- 
bium simile, quando pcena est unius anni, 
quomodo computandus annus sit. Dicendum 
estenim, ex quacumque parte anni suspensio 



inchoetur, tantam partem ex sequenti anno 
adjungendam esse, quanta ad complendum 
integrum annum, id est, ex 365 diebus con- 
stantem, sufficiat. Sed quid de anno bissextili, 
qui habet 366 dies? eslne eodem modo com- 
pulanda suspensio in illum incidens? De hoc 
multa Summistee, in verbo Suspensio, et in 
verb. jEtas, et Juristae, in cap. Quaesivit, de 
Verb. signific, et in 1. Cum hseres, § Sti- 
chus, ff. de Statu liberi. Communis lamen 
sententia est in hujusmodi rebus odiosis et 
poenalibus diem illum non computari, neque 
in anno, neque in mense; itoque si quis anna- 
lem suspensionem per 365 dies servet, in 
altera die jam poterit celebrare, etiamsi ille 
dies, non sequentis anni, sed ejusdem com- 
putetur. Sic enim dicitur in dict. § Stichus, 
si servo libertas concedatur sub conditione, 
si per annum tervierit, illud non esse intelli- 
gendum de anno bissextili, sed de anno 365 
dierum. Sic ergo in prsesenti dicendum est. 
Atque ita sentit Sylvester, verb. JEtas, n. 5, 
et verb. Suspensio, num. 5, in fine, cum Ab- 
bale, et aliis quos refert, et cum Glossa in 
cap. 2, dist. 55. Quae sententia confirmatur, 
nam quando suspensio unius anni in pcenam 
imponitur, intelligilur de anno communi et 
ordinario, non de extraordinario, tum quia 
hic est frequentior modus loquendi de anno; 
tum etiam quia in pcenis interpretandis beni- 
gniori semper interpretalione utimur; sed 
annus bissextilis extraordinarius est, alius 
vero communis et ordinarius. 

8. Cap. Qusesivit, de Verb., sign. objicitur, 
et exponitur — Unde consequenler fit, si 
alicui pcena suspensionis mense Februario 
imponatur, et contingat mensem illum in 
anno bissextili evenire, expletis 28 diebus 
absolvi suspensionem, et die 29, jam ei licere 
eas actiones exercere, a quibus suspensus 
erat. Et pari ratione, si suspensio erat trium, 
aut plurium mensium, in ultimo die ultimi 
mensis jam non erit talis suspensus, quia 
eadem est proportio plurium mensium ad ul- 
timum diem, quse tolius anni, ad ullimum 
diem anni. Et ratio ulrobique est, quia dies 
ille vigesimus nonus, qui inlerpositus fuit, 
vicem ultimi supplevit. Quod si objiciatur 
pradictum cap. Quresivit, ubi dicitur, duos 
illos dies anni bissextilis quasi pro uno re- 
putari, respondetur, omissis aliis interpre- 
tationibus, disjunctive, non conjunctive id 
esse inlelligendum, id est (juxta materiam, 
de qua ibi agebatur), utin altero eorum possit 
festum sancti Matthiee celebrari, quasi pro 



62 DISP 

eodem reputari, non vero copulative, ut in 
uno et altero debeat festum illud celebrari, 
ac si esset unus tantum. Et simili modo, si 
alicui esset impositum onus jejunandi ultimo 
die Februarii, posset tunc in uno vel altero 
illorum dierum jejunare et implere obligatio- 
nem, quia hoc modo pro uno reputatur, quia 
unus eorum tunc de facto est ultimus, alter 
vero est ultimus mensis ordinarii. Non vero 
teneretur ille jejunare nlroque die, eo quod 
pro uno repulentur, quia hoc modo, scilicet 
conjunctim, non vere pro uno reputantur, 
nam revera sunt duo dies distincli, et in eis 
multiplicantur jejunia. Unde, quando pars 
Quadragesimpe in eum mensem bissexlilem 
incidit, uterque dies per se numeratur ad 
complendum quadragesimum numerum. Et 
eodem modo recte dicunt communiter Docto- 
res, quando aliquid prsecipitur, vel concedi- 
tur fieri intra certum terminum dierum, tunc 
semper illos dies pro duobus computari, quia 
revera duo sunt. Sic ergo in preesenti, quoad 
durationem suspensionis hi duo dies non 
computantur pro uno, sed pro duobus, nec 
pro utroque copulative, seu conjunctim du- 
rare debeat. An vero in graliis, seu rebus fa- 
vorabilibus, quando per mensem, vel annum 
conceduntur, ita compulari possint, alterius 
est considerationis. 

9. Quid de suspenso per mensem Februarii 
anni bissextilis. — Dices : si illi duo dies dis- 
junctim pro eodem computantur, ergo ei, qui 
per mensem Februarii suspensus est, licitum 
erit eo mense bissextili non servare suspen- 
sionem die vigesimo octavo, sed vigesimo 
nono, ut alteruter eligi possit. Respondetur, 
negando sequelam; illud enim intelligendum 
est, nisi aliunde aliquid speciaie obstet; hic 
autem obstat, quia tempus ad suspensionem 
prsescriptum intelligitur debere esse conti- 
nuum; hsec enim est communis juris intelli- 
gentia, ut generatim tractavit Jason in 1. Con- 
tra majores, C. de Inofficioso testamento, n. 
6, et ideo ne interrumpatur suspensio, non 
licebit tunc diem vigesimum nonum pro vige- 
simo octavo accipere. Sicut etiam, si suspen- 
sio sit annualis, non licebit in illa die vigesima 
nona eam non servare, eo quod in illo anno 
pcenali (ut sic dicam) illa non compuletur, 
nec numerum dierum ejus augere debeat; 
haberent enim locum hse rationes, nisi neces- 
saria continuitas suspensionis obstarel; et 
ideo exceptio illius diei semper in ultimum 
diem anni vel temporis prtescripti reservatur 
Sicut eliam ob causam proportionalem, quum- 



XXIX. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 



vis illi dies pro uno computentur, non est 
licitum die vigesimo septimo Februarii jeju- 
nare, et die vigesimo nono festum sancti 
Matthiee celebrare, ut traditur in dicto cap. 
Qusesivit, quia obslat contiguitas, ut sic 
dicam, necessaria inter vigiliam et feslum 
inter quse nunquam licet diem interponere, 
nisi dies Dominica iutercedat. 

4 0. Suspensio ab hornine pro anno bissextili, 
an comprehendat diem vigesimum nonum 
Februarii. — Sed dices tandem, quamvis 
dicla resolutio vera sit, quando suspensio 
unius anni vel mensis in communi ponitur, ut 
est in his quse sunt a jure, tamen, si suspen- 
sio sit ab homine, et signatim imponatur pro 
futuro mense Februarii, vel pro futuro anno, 
qui bissexlilis est, tunc non habere locum in- 
terpretationem positam, quia jam sermo est 
de lali mense vel anno in particulari. Res- 
pondetur : si satis constaret de mente prseci- 
pientis, scilicet cogitasse illum de anno bis- 
sextili, et advertisse talem esse eum, de quo 
loquitur, et voluisse pro toto ihVsuspendere, 
tunc certum est ita esse servandam suspen- 
sionem, nam potest judex ita obligare; unde, 
si de ejus mente conslet, non est dubium, 
quin obliget. At vero, si de hoc nihil speciale 
constet, et ahas verba sententise sint generalia 
unius anni vel mensis , quamvis dicatur, 
primi sequentis anni vel mensis, juridice erunt 
interpretanda juxta benigniorem sensum, ut 
scilicet sermo sit de proximo anno sequente 
ordinario, ut explicatum est. 

41 Quid si suspensio interrupta fuit. — 
Dubium sextum. — Primus dicendi modus. — 
Secundus modus. — Sexta dubitatio circa hoc 
punctum esse potest, quando aliquis non ser- 
vavit suspensionem tolo anno vel mense sibi 
praescripto , quando et quomado finiatur 
tempus talis suspensionis. Tres enim modi 
dicendi excogitari possunt. Primusest, ut, ex 
quo sic suspensus suam prohibitionem defi-^ 
nito tempore conlinuo non servavit, iterum 
inchoare debeatsuspensionemetservareillam 
toto prsescripto tempore, neque in illo com- 
putanda sit pars illa temporis, in quo suspen- 
sionem servavit. Ratio esse potest, quia 
tempus suspensionis debet esse continuum, 
ut diximus; et ideo si semel interrumpatur 
suspensio, non potest prius tempus cum pos- 
teriori conjungi, sed debet iterum suspensio- 
nis tempus inchoari. Sicut de anno probatio- 
nis ad professionem requisito, utex communi 
sententia et praxi teslatur Navarr., cons..29 
de Regularibus ; sic ergo propter rationjs 



SECT. 



I. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS PRO CERTO TEMPORE 



paritatem videtur in preesenti dicendum. Se- 
cundus modus dicendi esse potest, tempus 
quidem illud, in quo, et pro quo non servatur 
suspensio, non computari, nec deservire, ut 
expleatur tempus suspensionis impositse; 
tamen, si post illud suspensio servelur, de- 
bere hoc posterius tempus cum priori con- 
jungi ad complendum suspensionis tempus; 
ut, v. gr., si quis per annum suspensus, post 
sex mensesobservatce suspensionis, per unum 
aut duos illam violavit celebrando, etc, sa- 
lisfaciet, si postea sex alios menses se absti- 
neat, etsic compleatsuaesuspensionis tempus; 
minori enim tempore non poterit satisfacere 
suse obligationi, cum ea sit unius integri anni. 
Quod vero hoc sufficiat, patet, quia, licet 
temporis continuitas sit per se loquendo ne- 
cessaiia, utdebito modo impleatur suspensio, 
non est tamen ita necessaria simpliciter, ul si 
aliquo casu vel culpa interrupta sit, eam de 
novo inchoare oporleat; esset enim gravissi- 
mum onus et quoddam pcenae augmenlum, 
quod nullo jure ostendi potest. 

12. Tertius ac probabilior dicendi modus. 
— Tertius et melior dicendi modus est, sus- 
pensionis tempus conlinue fluere, ex quo 
inchoatum est, nec inlerrumpi propterea quod 
sic suspensus, vel casu aliquo, vel etiam ex 
malitia aliquid faciat contra prohibitionem ei 
factam, sed prsescripto tempore finiri , licet 
interim non servetur Explicatur, quia effec- 
tus proximus et immediatus suspensionis non 
est ipsa realis privatio actionum vel rerum; 
hsec enim srepe pendet ex voluntate ipsius 
suspensi, cum lamen ipsa suspensio ab illa 
non pendeat; sed immediatus effectus sus- 
pensionis est obligatio ad se abstinendum ab 
illis actionibus, vel etiam inhabilitas et inca- 
pacitas earum, quantum ab Ecclesia vel fieri 
potest vel intendilur. At hsec obligatio vel 
inhabilitas continue manet in homine sus- 
penso, eliamsi ipse violel suspensionem; cujus 
signum est, quia in eo, quod non servat, 
graviter semper peccat, vel eliam irregularis 
efficitur, si actio est ad illum effectum accom- 
modata ; vel si sit actio pendens a jurisdic- 
tione, et suspensio sit ab officio, est nulla; 
ergo suspensio ipsa semper ac continue durat, 
quantumvis suspensus conlra illam agat. 
Ex quo ullerius fit, ut praescripto lempore 
finiatur, quia non plus durat, nec plus opera- 
tur, quam fuerit imponentis voluntas. Quia 
absolule illud lempus determinavit, neque 
addidit conditionem, ut si suspensionem vio- 
laverit, longiori tempore protrahatur suspen- 



, ETC. 63 

sio; non est ergo, cur nos illam adjungamus. 
Piaesertim cum aliee pcense vel impositse sint 
ipso jure vel imponi possint a superiore vio- 
lantibus suspensionem. 

13. Corollarium. — Quapropler finito illo 
suspensionis tempore , non tenetur ille, qui 
suspensus fuit, tot diebus aut vicibus a sus- 
pensionis actibus abstinere, quot illos male 
exercuit dum fuit suspensus, quia prohibitio- 
nis tempus finitum jam fuit; sicut non tenetur 
quispiam, quasi per modum reslitulionis 
exercere postea actum praeceptum vel omit- 
tere prohibitum, quando id non servavit pro 
eo tempore, pro quo latum erat preeceptum; 
ut qui non jejunavit in Quadragesima, non 
tenetur poslea jejunare; vel qui uno die 
horas canonicas omisit, non tenetur alio eas 
repetere, quia, quando prseceptum designat 
tempus, ut in eo lerminetur obligatio actus, 
extra illud non obligat, imo nec impleri 
potest, ut attigit Innocentius, in cap. 1, de 
Celebr Missar., et Sylvester, verb. Jejunium, 
num. 22, et alibi lalius diximus. Solum est 
advertenda obligatio restitulionis, quae inter- 
dum manet ratione rei acceptse aut malae 
acceptionis, quae in preesenti locum habet in 
suspensione a beneficio; nam, si quis eo tem- 
pore, quo saspensus fuit a beneficio, accipit 
fructus vel aliquam parlem eorum respon- 
dentem cum proportione alicui parti illius 
lemporis, tenebitur poslea ad restituendos 
illos fructus, vel si aliter restituere non potue- 
rit, tenebitur tanto tempore abstinere a per- 
ceptione fructuum , quanto oportuerit ad 
illum effectum; illud tamen non est, quia 
suspensio duret, sed quia obligatio ad resti- 
tuendum manet ex re injuste usurpata. 

Quando suspensio tollatur per dispensationem. 

14. Secunda conclusio. — Dico secundo : 
suspensio ad certum tempus, vel etiam in 
perpeluum explicite lata, per dispensationem 
superioris tolli potest nondum elapso termino, 
vel licet illum non habeat. Prior pars certa 
est et communis. Et ratio est, quia temporis 
designatio, pro quo suspensio fertur, solum 
hoc operatur, ut talis pcena tanto tempore 
duret, si nulla causa superior impediens seu 
auferens illum intercedat, sed suo veluti 
ordinario cursui relinquatur; non tamen 
facit, ut talis pcena pro eo tempore irremissi- 
bilis sit, neque aufert a superiore polestatem 
solvendi subditum a tali pcena. Altera pars 
de perpetua suspensione eadem ratione cum 



64 



DISP. XXIX. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 



proportione applicata probari potest, et quia 
in hoc differt talis suspensio a depositione 
verbali , ut infra dicam ; ergo saltem per 
absolutionem vel dispensationem tolli potest. 
15. Tertia conclusio. — Quis possit suspen- 
sionem hanc tollere. — Dico ergo tertio : sus- 
pensio simpliciter lata propler delictum com- 
missum absque ulla adjecla conditione vel 



per illam solam el non per inferiorem auferri 
potest. Confirmatur, nam si talis suspensio 
fertur ad certum tempus, per illam designa- 
tionem auctor illius juris declarare voluit, ut 
ante illum terminum non auferretur; atque 
ita virtualiter reservavit, ne in illo tempore 
ab alio inferiore auferretur. Quando vero 
auctor canonis sibi reservat absolutionem 



temporis designatione, potest per absolutio- sive tacite, sive expresse, nullus inferior po- 

nem tolli. Hsec etiam sententia cerla est, et 

constat ex usu, et ex ratione paulo anlea 

facta, et ex natura, seu institutione suspen- 

sionis; est enim talis poena, ut non sit posi- 

tive perpetua seu irremissibilis, in quo inter 

alia differt a depositione et degradatione. 

Ergo suspensio haec per aliquem modum 

auferri potest; non aufertur autem per solum 

lapsum temporis, quia nullum habet designa- 

lum ex vi formee. Explicandum vero superest 

quis possit hanc gratiam concedere. In quo 

solum fere necesse est applicare dicta de 



censuns rn communi, distinguendo suspen- 
sionem a jure vel ab homine, in ordine ad 
poteslatem ordinariam vel delegatam. Et 
quidem de potestate delegata hic nihil dice- 
mus, quia ut est nb homine non cadit sub 
scientiam; ut vero esse polest per privilegia, 
sufficiunt dicta de censuris in communi, et 
(Deo dante) in tomo de Religione plura dice- 
mus. De suspensione item lata ab homine in 
puram pcenam certum est, ab illo solo tolli 
posse, qui illam tulit, vel superiore, ut est 
communissententia Doctorum, in c. Tam litte- 
ris, de Teslibus, et Summistarum, verb. Sus- 
pensio; et Antonin., tract. de Suspensione; 
Navarri, cap. 27, num. 262 ; et patebit a for- 
tiori ex dicendis ; solum ilaque de ordinaria 
potestate et suspensione a jure restat dicen- 
dum. 

Quis possit suspensionem a jure in pcenam 
latam auferre. 

16. Dico ergoquarto : suspensio a jure lata, 
siveperpetua, sive ad certum tempus, tantum 
ab auctore canonis ante tempus elapsum 
dimitti potest. Ita Glossa, in cap. Cupienles, 
§ Cseterum, verb. Suspensos, de Elect., in 6; 
Abbas, cap. Tam litteris, 33, de Testibus, 
n. 4, et c. 2 de Solutionibus; Felinus, et alii 
infra citandi. Ratio est, quia tunc suspensio 
sumitur absolute ac definite, utpura pcena in 
vindictam delicti commissi; pcena autem sic 
imposita a superiore perpetua est seu stabilis 
et duranle eadem voluntate superioris; ergo 



test absolvere, juxta c. Nuper, de Sentent. 
excomm. Accedit, quod, si talis pcena ante 
elapsum terminum ab ordinario Episcopo 
tolli posset, facile contemneretur, el delicta 
pro dignitate non punirentur. Quam rationem 
attigit Glossa, in c. Cupienles, § Ceeterum, de 
Elect., in 6, verb. Suspensos. Quam adeo 
efficacem esse censeo, ut propter illam existi- 
mem neque ipsum Summum Pontificem seu 
auctorem canonis, debere facile a tali sus- 
pensione absolvere, neque licite id facere 
posse absque rationabili causa, sicut dicisolet 
de dispensatione in suis Iegibus, quia eadem 
est utriusque ralio, et quia ad bonum com- 
mune id maxime expedit. Rursus utraque 
ratio cum proportione applicata locum habet 
in suspensione perpetua; nam etiam illa pcena 
facile contemnetur, si facile sit statim absolu- 
tionem ejus oblinere. Imo in minori aestima- 
tione haberetur quam suspensio lata ad cer- 
tuin tempus, si ha3c tantum a legislatore, illa 
vero a quolibet ordinario auferri posset, cum 
tainen suspensio perpetua gravior pcena sit, 
quam ad certum tempus. Unde etiam hic 
habet locum altera ratio, quia jus inferens 
suspensionem et declarans illam esse perpe- 
tuam, tam immutabilem vult esse, sicut ipsum 
jus; atque ita virtute includil reservationem, 
ut a nemine tolli possit, nisi ab eo, qui tale 
jus potuit condere vel auferre. 

17- Quod sit discrimen inter ablationem 
suspensionis et excommunicationis ad tempus 
latse. — Responsio quorumdam rejicitur et 
vera resolutio inculcatur. — Sed objicilur 
contra ulramque partem, nam excommunica- 
tio ad tempus lata polest ante illud tempus 
expletum per quemcumque ordinarium Epi- 
scopum auferri; ergo et suspensio; par enim 
est utriusque ratio. Et in universum, quando 
auctor canonissibi non reservatabsolutionem 
censurse, eam concedere videlur inferiori 
pastori ordinario, c. Nuper, de Sent. excom.; 
ergo idem dicendum est de hac suspensione. 
Ad priorem rationem Covarr., in epitom. 4 
Decretalium, 2 part., cap. 6, in princ, n. 16, 
refert et sequitur communem opiniouem 



SECT. I. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS PRO CERTO TEMPORE, ETC. 



65 



Canonistarum, cum Glossa in- Clementina I 
de Decimis, verb. Donec, quse dato antece- 
denti de excommunicatione ad certum tempus 
lata, negat idem sequi de hac suspensione; 
nullam tamen differentise rationem assignat; 
neque, si proprie fiat comparatio, assignari 
posse existimo. Aut enim loquuntur proprie 
de excommunicatione majori, et sic repugnat 
excommunicalionem ferri ad tempus; supra 
enim ostendimus ita esse proprie censuram et 
medicinalempoenam, ut nunquam ferri possit 
in puram vindictam delicti commissi, sed ob 
contumaciam. Unde solum potest habere pro 
termino recessum a contumacia. Idemque 
censeo de excommunicatione minori, prout 
nunc est in usu Ecclesiee, ut supra dixi, quia 
nemo privatur usu omnium sacramentorum, 
etiam pcenitentise, si per illum non stet, quo- 
minus absolvatur Si autem excommunicatio- 
nem vocent quamcumque prohibitionem, quee 
fit de solo usu Eucharistiee vel alterius sacra- 
menti, ferri quidem potest ad certum tempus, 
ut in c. Nemo, de Consecratione, d. 1, cum 
similibus, et finito tempore, ipsojure tollitur 
seu cessat, sicut suspensio ; et ante illud tem- 
pus expletum, si sit lata a jure, a nemine tolli 
poterit, nisi ab auctore ejusdem juris, propter 
easdem rationes, quas de suspensione ad- 
duximus, nisi fortasse ob levitatem rei aliter 
interdum sentiendum sit, quod etiam in sus- 
pensione locum habet, ut stalim dicemus. 
Nulla est ergo differentia. Negandum ergo est 
antecedens cum proportione sumptum. 

18. Satisfit rationi sumptse ex cap. Nuper, 
tradunturque differentise inter suspensionem 
poenalem et excommunicationem. — Ad cap. 
Nuper, et rationem ex illo sumptam, respon- 
dent Panormitanus et alii auclores citati, ibi 
esse sermonem de excommunicatione, de qua 
non est eadem ratio, tum quia in illa majus 
vertitur periculum, et ideo facilius concedi- 
tur; tum quia illa poena medicinalis est, et 
non absolute imponitur ad certum tempus, 
sed donec quis resipiscat. Ex quo nascitur 
alia differentia, quod illa tollitur per absolu- 
lionem; hsec autem suspensio, de qua agimus, 
non potest tolli, nisi per dispensationem. In- 
ter quas est magna differentia notanda, 
quam alibi latius explicui, quod absolvens ut 
sic non dat aliquid contra jus, sed potius 
exequitur jus, per se loquendo, ut recte ait 
Glossa, dicto cap. Cupientes, et Panormitanus 
supra, et facit cap. Qua fronte, de Appella- 
tionibus, quatenus disponit, excommunicatio- 
nem esse tollendam eo ipso quod a contumacia 
xxm bis. 



receditur Dispensans vero ex parte diminuit 

jus; et ideo solet dici dispensatio, vulneratio 

juris; absolutio autem potius est juris exe- 

cutio. Et ideo non valet argumentum ab 

absolutione ad dispensationem , ut quia in 

absolutione intelligitur concessum, quod non 

reservatur, idem de dispensatione censendum 

sit. Igitur c. Nuper, loquitur de absolutione 

ab excommunicatione , et ad summum ex- 

tendi potest ad suspensionem et interdictum, 

quatenus sunt propriae censurae, et per abso- 

lulionem propriam tolluntur; non vero ad 

suspensionem pro certo tempore latam, quse 

non est censura, nec potest per absolutionem, 

sed per dispensationem tolli, ideoque natura 

sua est reservata, nisi expresse concedatur. 

19. Quis possit auferre suspensionem pro 

delicto prxterito simpliciterlatam. — Felini et 

Panormitani opinio. — Hinc vero oritur du- 

bium, an idem dicendum sit de suspensione 

lata pro delicto tantum prseterito, indefinite 

tamen et sine temporis determinatione, neque 

cum determinatione perpetuitatis, sed abso- 

lute. Nam de hoc est controversia, an sequa- 

tur conditionem censura, vel purse poense. 

Panormitanus enim, in c. Tam litteris, quem 

ibi sequitur Felinus, censet etiam ab hac non 

posse absolvere Episcopum, nisi positive con- 

cedatur, nec esse satis ut non reservetur. 

Ratio ejus est, quia est perpetua ex intentione 

ferentis; ideo enim illam absolute et sine ulla 

conditione vel restrictione fert. Item talis 

poena intelligitur ferri secundum jus, el pcena 

indefinite lata in jure censetur perpetua, leg. 

Servus, Codic. de Pcenis ; notat Glossa in cap. 

Si autem, de Gohabilat. clericor. et mulier., 

et multa ad hoc congerit Felinus, in cap. Ex 

litteris, de Constit., num. 11 et sequent. Item 

habet hic locum ratio supra tacta, quod talis 

pcena gravior censetur, quam suspensio lata 

ad certum tempus, et quee difficilius tolli 

possit. Confirmatur, quia generalis regula est, 

suspensionem, quse non est pro contumacia, 

non posse tolli ab inferiori, ut tradunt omnes 

Summislce, verb. Suspensio; Navarrus, c. 27, 

num. 162, qui alios refert, et plures referam 

sectione sequenti. Contrariam sententiam 

tenuit Glossa in Clementina 1 de Haeret., 

verb. Excommunicationis ; distinguit enim 

inter suspensionem latam ad certum tempus, 

vel indefinite, et de priori docet sententiam 

traditam; de posteriori dicit sequi conditio- 

nem censurarum, posseque ab Episcopo tolli 

eo ipso quod non reservatur, quam absolute 

poslea sequutus est idem Panormitanus, in 

5 



66 



DISP. XXIX. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 



cap. Quam sit, de Excessib. Prselat., in fine. contumacia, nam imponilur sub hac forma, 
Et idem sentit Innocentius in c. 2 de Solut. Si hoc feceris, suspensus sis, vel sequivalenti, 
Ubi hujusmodi suspensio indefinite fertur, et quue sine duhio polest habere dictum sensum, 



putat esse concessam Episcopo eo ipso quod 
non reservatur. Et multa alia sumi possunt 
pro hac sententia ex Felino supra, et Covar- 
ruvia, qui eam sequitur in 2 part. 4 Decret., 
cap. 6, in princip., n. 15. Ratio eorum esse 
videtur, quia talis suspensio differt ab ea, 
quaa positive fertur perpetua ; ergo in hoc 
maxime differt, quod ex intentione superioris 
non fertur, ut perpetuo duret, sed ad juslum 
arbitrium superioris; ergo hoc judicium, eo 
ipso quod non reservatur Papae , censetur 
commissum Episcopo. 

20. Quid in hac controversia sentiendum. 
— Mihi haec posterior opinio videtur practice 
vera, quamvis censeam cum priori opinione 
distinctionem datam esse formalem, scilicet, 
suspensionem latam in puram pcenam non 
posse tolli ab inferiori, nisi concedatur; latam 
vero ob contumaciam posse, eo ipso quod non 
reservatur, ut infra dicam. Dico autem sus- 
pensionem indefinite latam propter delictum 
commissum, regulariter ferri pro contumacki, 
argumento c. Ex litteris, de Constit., et quse 
ibi notat Innocentius, et alii, et ideo tunc non 
censetur perpetua, ut dicitur in dicto c. Ex 
litteris, poterilque sine dispensatione tolli, si 
persona sufficienter disponatur, et Ecclesise 
satisfaciat, ideoque sequitur regulam cap. 
Nuper, quia revera per absolutionem tollitur. 
Si autem contingat suspensionem pro crimine 
ferri simpliciter in puram vindictam, tync re- 
vera esset perpetua, et non posset tolli per in- 
feriorem, propter rationem prioris sententiae. 
Vix autem credo reperiri in jure similem sus- 
pensionem, et Covarruvias supra pro regula 
ponit, suspensionem indefinite latam censeri 
restrictam ad tempus, pro quo durat contu- 
macia, et favet non parum dict. cap. Ex lit- 
teris.Necetiam abhomine solet aliter imponi, 
nam vel taxatur tempus, aut perpetua dicetur, 
vel si absolute fertur, hahet condilionem sub- 
intellectam , donec lollatur Quod maxime 
colligi poterit ex qualitale delicti, quod non 
solet esse dignum perpetuse suspensionis; 
imponiturtamen sine certo termino, ut aliqua 
specialis satisfactio, vel emendatio a suspenso 
exigatur priusquam suspensio tollatur; et 
ideo talis suspensio regulariter censetur ha- 
bere conditionem illius, quaa pro contumacia 
ponitur Unde Abbas, in dict. cap. Ex litleris, 
fatelur suspensionem simpliciter a jure latam 
sine temporls determinatione, ssepe ferri pro 



sicut habet in excommunicatione, vel inter- 
dicto. Addit praeterea idem Panormitanus, 
quando forma verborum dubia fuerit, pree- 
sumendum esse latam esse pro contumacia, 
quia in pcenis benignior est inlerpretatio 
adhibenda ; est autem benignior pcena medi- 
cinalis, quam vindicativa, ceeteris paribus, 
ut per se constat. Ergo cum illa forma indif- 
ferens sit, si aliunde non satis constiterit 
legislatorem aliud voluisse , praesumendum 
est concessisse illius pcense relaxationem or- 
dinariisPrselatis, quando illam non reservavit, 
juxta conditionem pcenee medicinalis. Quin 
potius addo, etiam suspensionem hanc, quae 
interdum videtur ferri pro delicto commisso, 
non ferri sine ordine ad futuram satisfaclio- 
nem, velemendationem,licet nonexprimatur, 
et in hoc sequi conditionem suspensionis pro 
contumacia; et in dubio ita esse interpretan- 
dam, nisi aliud ex circumstantiis constet. Et 
possunt ad hoc induci c. Si quis Episcopus 
damnatus, et c. Theugualdum, 11, qusest. 3, 
ubi prius fertur suspensio absoluta et indefi- 
nita, postea vero additur : Si ausi fuerint ali- 
quid de suo ministerio contingere, nullo modo 
liceat eis habere spem remissionis, nec locum 
satisfuctionis. Ubi clare significatur priorem 
pcenam latam esse sub *spe remissionis sub 
tacita conditione, si exhibeatur debita salis- 
factio. In hoc ergo dicimus esse similem sus- 
pensioni pro contumacia, ac proinde non esse 
reservatam, nisi formaliter reservetur. Cujus 
etiam magna conjectura est, quia inlerdum 
haec suspensio reservari solet , ut in dicto 
cap. Tam Iitteris, de Testibus, ibi, Donec me- 
reatur nostram indulgentiam obtinere , et 
tamen fuerat suspensio ab officio et beneficio 
simpliciter lata pro crimine jam commisso. 
Ad exigendam ergo acerbiorem pcenitentiam 
et satisfactionem illius, et ut suspensio diffi- 
cilius tolli posset, additur illa conditio; si 
ergo non esset addita, non esset reservata, 
sed subintelligenda fuisset similis conditio in 
ordine ad proprium Episcopum. 

21 Quis possit auferre suspensionem hanc 
ferendam secundum jus. — Ex dictis inferre 
licet, praedicta locum habere in suspensio- 
nibus non solum latis ipso jure, sed etiam 
ferendis secundum jus. Ut, v gr., si propter 
aliquod delictum lex prsecipial imponi sus- 
pensionem triennalem (ut c. Cum inhibitio, 
§ultimo, deClandest. desponsat.),nonpoterit 



SECT. II. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS QU^E OB CONTUMACIAM, ETC. 



67 



Episcopus illam imponendo minuere, nec in 
illa imposila dispensare, ut recte Covarruvias 
supra prosequitur. Quia non potest inferior 
judex dispensare in lege superioris, nec ab- 
solvere reum convictum a poena legis ; ut 
enim ait Papinianus : Facti qusestio in ar- 
bitrio est judicantis, pcense vero prosecutio 
non ejus voluntati mandatur, sed legis aucto- 
ritati reservatur. Leg. 1 Digest. ad Senat. 
consult. Turpil., et Gratianus, 2, qusest. 3, 
post cap. Si quem. Tradit etiam D. Thom., 
2. 2, queest. 70, art. 5, queest. 67, art. 4. At 
vero si lex canonica solum praecipiat indefi- 
nite suspensionem ferendam in eum, qui tale 
delictum commisit, integrum erit judici dum 
illam fert, pro tanto vel tanto tempore illam 
taxare; et tunc posset etiam idem judex (ut 
opinor) illam postea minuere, quia non esset 
dispensare in lege, sed in sua sententia, unde 
inferior illo, vel extraneus id non posset. Et 
eadem ratione si indefinite suspensionem tu- 
lisset, sicut lex designat, postea illam posset 
ad certum tempus limitare, vel post aliquod 
tempus auferre. Quia intcntio legis sic desi- 
gnantis suspensionem, non est, ut ex vi sua 
perpetua positive et immutabiliter impona- 
tur; hic enim nimius rigor esl, qui nec per 
talem legem explicatur, nec solet esse accom- 
modatus qualitati delicti; recte ergo hsec 
indefinita suspensio quoad suum terminum 
juridicum justo judicio subordinata censetur. 
22. Quando Episcopus possit suspensionem 
a lege taxatam tollere. — Denique circa aliam 
regulam addunt communiter Doctores limi- 
tationem, scilicet Episcopum non posse sus- 
pensionem a lege taxatam pro delicto com- 
misso tollere, nisi delictum sit ex illis, in 
quibus Episcopus potest dispensare, nam si 
potest dispensare in crimine, a fortiori in 
pcena legis; neque enim major jurisdictio ad 
unum, quam ad aliud requiritur. Imo dispen- 
sare in crimine, si jam crimen commissum 
est, nihil aliud esse potest, quam dispensare, 
vel relaxare pcenam propter crimen impo- 
sitam aut imponendam; si vero nondum est 
crimen commissum, nihil aliud erit dispen- 
sare in illo , quam dispensare in lege, ut 
quamvis non servetur, crimen non commit- 
tatur; qui autem hoc modo potest in lege 
dispensare, poterit etiam dispensare in pcena, 
ac relaxare illam. Habet autem hoc locum 
(ut bene dicit Abbas) solum in casibus Epi- 
scopo concessis. Qui autem sint illi casus, 
tractatur ab ipso et aliis in c. At si clerici, 
§ De adulleriis, de Judiciis; et frequentius 



docetur non posse Episcopum simpliciter dis- 
pensare in legibus Pontificiis , aut Concilio- 
rum, nisi ei concedatur, ut etiam Covarruv. 
notavit in dicto num. 15, et videri potest 
Glossa, in c. In quibusdam, de Pcenis, et ibi 
Doctores, Innocent., c. Delictum, de Tempor. 
ordin., 10 dist., § De adulteriis, num. 8. Ex 
hac vero limitatione colligitur, posse nunc 
Episcopum absolvere in omni hujusmodi sus r 
pensione contracta ipso facto, et ad forum 
conlentiosum non deducta, dummodo occulta 
sit; nam hoc ei conceditur in Concilio Tri- 
dent., sess. 24, cap. 6 de Reform. De quo 
decreto alia essent nobis dicenda, sed ea re- 
servamus in materiam de irregularitate, quia 
de illa principalius ibi sermo est. Tandem 
limitari solet dicta sententia ad eas suspen- 
siones, quae propter gravia delicta incurrun- 
tur, quod eatenus verum esse censeo, qua- 
tenus in aliis criminibus levioribus Episcopus 
solet dispensare, et hocei in jure conceditur, 
juxta dictum c. At si clerici, § De adulteriis, 
atque ita limitatio hsec sub prima generali 
continetur. 

23. Occurrebat hoc loco dicendum, an per 
privilegia absolvendi a .censuris et pcenis 
detur facultas tollendi suspensionem hanc 
vindicativam. Nam profecto videtur conse- 
quenter dicendum non extendi, nisi in eis 
detur eliam facultas dispensandi. Sed quia 
quoestionem hanc in libro de Religione latius 
tracto , et infra de Irregularitale attingenda 
est, ideo illam nunc omitto. 



Quomodo , et 



SECTIO II. 

a quo tollatur suspensio, 
contumaciam fertur. 



quse ob 



1 Suspensio ob contumaciam in duplici est 
differentia. — Prima conclusio. — Secunda 
conclusio. — Tertia conclusio. — Circa titu- 
lum oportet advertere, particulam illam, ob 
contumaciam, ambiguam esse, quod notavit 
Abbas, in c. Ex litteris, de Constit.,num. 10. 
Potest enim sumi in vi unius specifici delicti ; 
et sic sicut fertur suspensio in puram pcenam 
propter alia delicta prseterita, ita etiam po- 
test ferri propter contumaciam; imo quoties 
lex prohibet aliquid sub tali suspensione, illa 
pcena non incurritur sine contumacia seu 
inobedientia illius legis. Et hoc modo inter- 
dum canones considerant majorem vel mino- 
rem contumaciam commissam etiam praete- 
ritam ad tantam vel tantam suspensionem vel 
pcenam imponendam, ut patet ex c. Ex tua, 



68 



DISP- XXIX. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 



de Cleric. non resident., et in Trident., sess. 
6, c. 1 de Reform., et sess. 23, c. 5; non ergo 
in preesenti surnitur hoc modo, sed pertinet 
ad dicta in sectione preecedenti. Aliter igitur 
dicitur ob contumaciam imponi cum traclu 
successivo in futurum, id est, quamdiu in 
contumacia perseveratum fuerit, vel donec ab 
illa recedatur, et ita nunc loquimur. Potest 
autem sic suspensus in duplici slatu conside- 
rari. Prior est antequam a contumacia rece- 



enim excommunicatio, dum non reservatur 
auctori canonis, aliis concedi censetur, quia 
propter contumaciam fertur; nam idcirco 
quam primum satisfactionem exhibel, ui 
communionem restituitur, ut sumitur ex cap. 
Ex litteris, de Constit.; quando vero sus- 
pensio propter conlumaciam fertur, imilatur 
quoad hoc naturam excommunicationis, sci- 
licet, ut exhibita satisfactione congrua statim 
auferatur, argum. dict. c. Ex litteris, etcap. 



datur; poslerior, postquam ab illa disceditur, Qua fronte, de Appellat.; ergo simili ratione 



et parli, vel preecepto superioris satisfactum 

est. De priori statu tria videntur certa. Pri- 

mum est , durante contumacia non debere 

dari absolutionem hujusmodi suspensionis, 

regulariter, ac per se loquendo , quia est 

contra vigorem Ecclesiasticee disciplinee; et 

ideo in detrimentum vergit boni communis. 

Dixi autem, regulariter ac per se loquendo, 

quia interdum secundum prudentiam posset 

aliud expedire, personee ac negotii circum- 

stantiis perspectis. Secundum est, hujusmodi 

suspensionem, etiam in eo slatu existenlem, 

posse per absolutionem tolli, ita ut factum 

teneat, etiamsi non juste fiat, juxta c. Vene- 

rabilibus, § Ubi autem, cum Glossa, de Sent. 

excomm., in 6. Tertium esl, si heec suspensio 

lata sit ab homine, tantum a judice, qui illam 

tulit, vel a superiore tolli posse; si vero sit a 

jure, solum ab auctore canonis, vel a supe- 

riore, si illum habeat. Omnes hee assertiones 

fere constant ex his, quee de censuris in com- 

muni diximus. 

2. Objicitur contra tertiam conclusionem 

cap. Nuper, de Sententia excommunicationis, 

in 6. — Solum circa ultimam oportet adver- 

tere, illam videri posse contrariam cuidam 

communi sententise, quee asserit, suspensio- 

nem a jure latam, si reservata non sit, posse 

ab Episcopo tolli. Quee opinio preecipue fun- 

datur in illis verbis c. Nuper, de Sententia 

excomm., in 6 : Quia conditor canonis ejus 

absolutionem sibi specialiter non reservavit, 

eo ipso concessisse videtur facultatem aliis 

relaxandi, quse de excommunicatione ibi 

dicta sunt ; tamen ad suspensionem exten- 

duntur a Glossa in c. Cupientes, § Ceelerum, 

verb. Suspensos, de Sententia excomm., in 6. 

Et prsecipue in hac suspensione, quee propter 

contumaciam fertur, eam extensionem appro- 

bant Panormitanus et alii Doctores, tum in 

dicto c. Nuper, tum etiam in c. Tam litteris, 



de Testibus, et in c. 



2 de Solution., et con- 



sentiunt etiam Summistee omnes. Soletque 
probari illa extensio a paritale rationis; ideo 



sicut excommunicatio non reservata aliis con- 
cedi videtur quoad absolutionem, ila etiam 
suspensio ; nam tota ralio illius esse videtur, 
ut excommunicatio auferatur quam primum 
possit. 

3. Solvitur objectio. — Verumtamen hee 
probationes, si in rigore loquamur, efficaces 
non sunt, quia videtur esse longe diversa 
ratio de excommunicatione et de suspen- 
sione; nam excommunicationisabsolutiomulto 
magis est ad salutem animee necessaria, eo 
quod excommunicatio privat suffragiis et re- 
ceptione sacramentorum, et ob hanc causam 
non solum Episcopo, sed etiam ordinario pa- 
rocho censetur concessa absolutio excommu- 
nicationis non reservatee. Ad quod specialiter 
expendo in dict. c. Qua fronte, verba illa : 
Ne in excommunicatione decedat. At vero 
absolutio suspensionis non est ita necessaria, 
quia non privat suffragiis, neque sacramen- 
torum receptione, unde quod quis in suspen- 
sione decedat, per se non est aliquod spiri- 
tuale incommodum ; non est ergo eadem ratio 
de suspensione, quee de excommunicatione; 
ergo propter solam paritatem rationis non 
recle fit extensio dict. c. Nuper. Adde quod 
neque auctores videntur ausi fuisse eequaliter 
eam facere, nam in dict. c. Nuper, eeque fit 
concessio Episcopo et proprio sacerdoti; auc- 
tores autem communiter non dicunt posse 
parochum absolvere a suspensione, sed so- 
lum Episcopum aut vicarium ejus, ut videre 
licet in Navarr., cap. 27, num. 162; ergo 
signum est non esse parem rationem in utraque 
censura; nam, si esset, cur non esset etiatn 
eequalis extensio et concessio; difficile ergo 
est ex dict. c. Nuper, hanc sententiam colli- 
gere. Alia vero capitula, Ex litteris, et Qua 
fronte, non melius id probant; nam ibi solum 
dicitur, esse absolvendum eum, qui a contu- 
macia recedit; est intelligendum autem, ut 
per se constat, esse absolvendum ab habente 
potestatem; quis autem habeat potestatem ibi 
non explicatur ; id autem est, quod inquiri- 



SECT. II. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS QU^E OB CONTUMACIAM, ETC. 



raus; eo vel maxime quod in dict. c. Ex lit- 
teris, in quo Navarrus majorem vim facil 
(fortasse quia privationem , de qua ibi est 
sermo, putat esse suspensionem), in illo (in- 
quam) capite, pcena, quee refertur, non erat 
a jure, sed ab homine lata, mandaturque ut 
absolvat, qui poenam tulerat ; quomodo ergo 
potest inde probari, quod in suspensione a conditione, finitur tempus, pro quo talis sus- 



69 
sufficienter praescriptum , ut, finita templi 
fabrica, ipso jure finiretur suspensio; simili 
ergo modo , quando suspensio propter con- 
tumaciam fertur, virtute continet hanc con- 
ditionem, seu limitationem, Donec a contu- 
macia recedas, ut probatur optime ex cap. 
Ex lilteris, de Constitut.; ergo, expleta illa 



jure inferior possit absolvere a suspensione 
lata a superiore? 

4. Accedit tandem , quod, licet inferiori 
concedenda esset heec potestas, ad summum 
id intelligendum esset post satisfaclionem 
exhibitam et ablatam contumaciam ; cur 
enim preesumendum est, quando auctor ca- 
nonis aliquem ob contumaciam suspendit, 
voluisse concedere inferiori facultatem tol- 
lendi illam suspensionem durante contuma- 
cia , cum hoc directe repugnet intentioni > 
quam habet in tali canone ferendo? Quee ratio 
ultima mihi convincere videtur, sistendo in 
illo statu, de quo nunc loquimur; nam de 
alio post contumaciam ablatam statim dicam; 
et ideo absolute, et sine limitatione proposui 
assertionem de suspensione lata a jure, sive 
reservata sit, sive non. Sententia aulem com- 
munis, ut verum habeat, intelligenda erit de 
suspensione illa in eo statu, in quo jam a 
conlumacia recessum est, quamvis nonnulli 
moderni oppositum sentiant, quod jam exa- 
minandum est. 

5. A quo possit auferri suspensio ejus qui 
a contumacia recessit. — Prima opinio. — 
Superest ergo, ut dicam de posteriori statu, 
nimirum si quis erat suspensus propter con- 
lumaciam, et a contumacia recessit, satisfac- 
tionemque congruam exhibuit, a quo possit, 
vel debeat absolvi. In qua re est prima sen- 
tentia , illum non indigere hominis absolu- 
tione, quia ipso facto, seu jure absolutus est. 
Ita Innocent., in c. Sicut, de Cohabit. cleric. 
et mulier.; Felin., in c. Ex litteris, deConslit., 
num. 18; et Covarruvias, in epitome 4 Decr., 
2 part., c. 6, in princ, num. 15 et 17- Fun- 
damentum est, quia heec suspensio sequipa- 
ratur suspensioni latee usque ad cerlum ter- 
minum ; nam perinde esl limitare tempus sub 
determinato numero dierum, aut mensium, 
vel sub certa aliqua conditione, quse licet non 
ita determinet numerum dierum, tarrien illa 
completa tempus intenlum seu preescriptum 
finitur. Ut si quis suspenderetur a beneficio 
sub hac temporis limitatione, quamdiu dura- 
verit fabrica hujus templi , non haberet 
quidem numerum; nihilominus tamen esset 



pensio lata est; ergo cessat etiam ipso jure 
ipsa suspensio absque alia absolutione. Patet 
consequentia, tum a paritate rationis, quia 
in utroque casu finitur terminus suspensionis; 
tum etiatn quia cessante causa, cessat effec- 
tus; ergo, cessante contumacia, debet cessare 
poena ejus; tum denique ex dict. cap. Ex lit- 
teris, ubi quia ablata erat contumacia, man- 
dat Pontifex, ut, qui ab actibus magisterii 
suspensus erat, ad eosdem admittatur, nulla 
facta mentione preemittendi absolutionem. 
Confirmatur, nam si suspensio feratur sub 
hac conditione, Donec restituas, vel simili, ut 
in cap. Quia seepe, de Elect., in 6, impleta 
conditione, cessat suspensio sine alia absolu- 
tione; ergo idem in preesenti. Consequentia 
tenet ex dictisa paritate rationis. Antecedens 
est Glossee in dict. cap. Quia seepe, verb. 
Donec, et in cap. 2 de Censibus, in 6, et in 
cap. ult. de Offic. ordin., in 6. Et videtur 
probari in cap. Presbyteri, 2, queest. 5. 

Suspensionem lalam ob contumaciam per 
absolutionem tollendam esse. 

6. Evasio. — Eluditur — Secunda opinio 
est, post satisfactionem seu recessum a con- 
tumacia necessariam esse absolutionem. Ita 
docet expresse Innoc, in cap. Ex litteris, de 
Constit. Et idem supponunt auctores, qui 
negant auferri suspensionem absque absolu- 
tione ; nam hoc maxime verum esse potest in 
illa, quee esl pro contumacia. Id autem negat 
Gloss., in cap. Si quorumdam, de Solut.; 
Sylvest., verb. Suspensio, num. 8; Ripa, c 1 
de Judic, num. 5; et ibi Decius, lect. 2, 
num. 8; Cardinalis, et Immola, Glement. 1 
de Decimis. Fundatur autem hsec sententia 
primo in generali ratione propriee censurse, 
de cujus ratione esse videtur, ut cum propter 
contumaciam feratur, non nisi per absolutio- 
nem tolli possit, ut supra in disput. ult. de 
censuris ostendimus. Responderi potest hoc 
esse verum generatim loquendo de absolu- 
tione a jure vel ab homine, conditionala vel 
absoluta; tamen in hujusmodi suspensione 
includi semper absolutionem conditionatam 



70 



DISP XXIX. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 



ipso jure latam, quee statim operatur ac con- 
ditio impletur; tunc autem impletur, quando 
a contumacia receditur, quia illa sola erat 
conditio requisita. Sed contra hoc est, quia 
licel fortasse non repugnat absolutionem a 
censura hoc modo tribui , tamen quod ita 
semper feratur, quoties pro contumacia fer- 
tur, gratis et sine fundamento dicitur, Et si 
considerentur ea, quae supra de censuris in 
communi diximus, disput. 8, sect. 1 et 4, 
multa occurrunt, propter quee hoc non videa- 
tur verisimile. 

7- Solvuntur fundamenta prioris sententiae. 

— Praaterea illa principia, in quibus funda- 

tur contraria sententia, male ad propositum 

applicantur, scilicet, quod cessante causa, 

cessat effectus, et quod pcsna pro contumacia 

lata non plus durare polest quam contuma- 

cia ; quae quidem si valida essent, idem de 

excommunicatione concluderent; et ideo fa- 

cilem habent responsionem, quia contumacia 

est causa seu dispositio necessaria ut feratur 

censura , non vero ut conservetur; neque 

enim necessarium esl, ut culpa aeque diu- 

turna sit, ac pcena, quae pro illa imponitur 

Atque eadem ratione verum non est suspen- 

sionem pro contumacia latam esse conditio- 

natam quoad durationem suam, aut virtute 

includere absolutionem conditionatam ipso 

facto obtinendam statim ac fuerit contumacia 

ablata. Nam interrogo, unde habeatur, aut 

colligatur hsec conditio hoc sensu intellecta ; 

aut enim ex eo, quod suspensio pro contu- 

macia fertur; et hoc non, alias idem dicen- 

dum esset de omni propria censura : aut ex 

aliqua conditione particulari suspensiouis, 

vel ex alio capite; et hoc etiam dici, vel pro- 

babili ratione explicari non potest. Prseterea 

quod supra de censura in communi dicebam, 

in suspensione verum habet, quod, licet 

pro contumacia feratur, ad bonum commune 

spectare polest, ut non statim ablata contu- 

macia ipso facto auferatur, tum ut juridice 

constet Ecclesiae de satisfactione, quod attigit 

Innocenl. supra dicens, quando dicitur, 

quousque satisfaciat, possunt esse multse dubi- 

tationes, quia unus diceret plene satisfecisse , 

alter negaret; tum etiam, ut, si necesse sit, 

condignam posnitentiam suae contumaciae si- 

mul cum absolutione quis accipiat; ergo , 

quamvis aliquis pro contumacia suspendatur, 

talis lex vel sententia non facit illum sensum 

conditionatum, ut, si a contumacia recesserit, 

absolutus maneat ipso facto, sed ut absol- 

vendus sit. 



8. Probatur assertio per analogiam ad ex- 
communicationem. — Evasio. — Et confir- 
matur; nam similis sententia pro eadem 
causa, vel cum simili conditione in censura 
excommunicationis prsedictum reddit sen- 
sum; cur ergo non idem dicetur de censura 
suspensionis? Antecedens constat ex cap. Qua 
fronte, de Appellat., et cap. Ex parte,-1, de 
Verb. significat., et aliis. Consequentia pro- 
batur, tum quia hae censurae saepe aequipa- 
rantur in jure, ut in cap. 1 et in cap. Is cui, 
et in cap. Statutum, de Sent. excomm., in 6. 
Et specialiter in hoc puncto, de quo agimus, 
videntur aequiparari in cap. Super eo, et 
facit eliam cap. Venerabili, de Senl. excomra. 
Tum etiam, quia nullo jure cautum est, ut 
sententia suspensionis lata pro contumacia 
illum conditionatum reddat sensum potius 
quam excommunicatio eodem modo lata. 
Proprietas item verborum non magis reddit 
hunc sensum in una, quam in alia. Denique, 
quia nulla ratio assignari potest, ob quara 
excommunicatio pro contumacia non tollatur 
ipso facto ablata contumacia ; tollatur au- 
tem suspensio , etiam pro contumacia lata. 
Respondent aliqui, esse disparem rationem, 
quia excommunicatio ejicit hominem ab Ec- 
clesia, et praescindit membrum a corpore; 
et ideo, ut iterum ei uniatur, et in Ecclesiam 
recipiatur, necessaria est aliqua operatio 
ministrorum Ecclesiae; sicut enim a prin- 
cipio nemo recipitur in Ecclesia nisi per 
ministerium , seu actionem aliquam ipsius 
Ecclesiae, ita etiam postquam semel aliquis 
ejectus est ab Ecclesia, in ea non recipitur 
nisi per ministerium ejusdem Ecclesiae. Quse 
ratio in suspensione locum non habet, cum 
per eam non ejiciatur quis ab Ecclesia. Hsec 
vero responsio, licet apparenter excogitata 
sit pro materias capacitate, tamen ad consti- 
tuendam tantam diversitatem sine ullo jure 
non videtur sufficiens, quia excommunicatus 
non illa ratione dicitur extra Ecclesiam ejici, 
nisi quia privatur omni communicatione 
membrorum, et bonorum Ecclesiae; privatur 
autem per quamdam prohibitionem, qua ces- 
sante, statim excommunicatus ad Ecclesiam 
restituitur; ergo propter illum finem non 
erat necessaria actio minislri Ecclesiae absol- 
ventis. Eo vel maxime, quod sufficere posset, 
receptionem seu reunionem ad Ecclesiam esse 
proportionatam ejectioni, seu praecisioni; sed 
haec ejectio saepe est per sententiam genera- 
lem, et conditionatam , Si hoc feceris, etc; 
ergo similis restitutio ad Ecclesiam sufficere 



SECT. II. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS QU^E OB CONTUMACIAM, ETC. 



71 



posset per sententiam absolutionis generalem 
vel conditionatam inclusam in ipsa censura 
procontumacia lata, et in illosensuexplicata, 
Si satisfeceris, vel, si a contumacia recesseris, 
absolutus maneas. 

9. Idem suadetur argumento ab excommu- 
nicatione minori sumpto. — Prseterea ex- 
communicatio minor, prout nunc est in usu 
Ecclesite, non aufertur nisi per absolutionem, 
quamvis non ejiciat hominem ab Ecclesia, et 
idem infra ostendemus de interdicto perso- 
nali lato ob contumaciam ejus, qui inter- 
dictus est, et colligi potest ex dict. cap. Qua 
fronte; ergo signum est necessitatem abSolu- 
tionis non oriri ex illo capite, sed ex generali 
ratione censurae, quae secum affert illud gra- 
vamen , ut non nisi per absolutionem ab 
homine tollatur Quin potius, si aliqua cen- 
sura tollenda esset ipso jure ablata contu- 
macia, deberet certe esse excommunicatio 
major; nam quia illa magis videtur pendere 
a contumacia, quam reliquse, et majus nocu- 
mentum animse affert, faciliorem viam et 
modum absolutionis videbatur postulare; 
ergo, si de excommunicatione id statutum 
non est, nec de suspensione est dicendum. 

10. Nullo jure statui suspensionem hanc 
ipso jure tolli. — Superest tamen ut probe- 
mus, nullo jure statutum esse, suspensionem 
ob contumaciam prsedicto modo tolli ipso 
jure. Hoc autem non aliter probamus, quam 
ostendendo, ex juribus, quee ad hoc citantur, 
id non colligi; nam si praeter illa essent alia, 
citarentur ab aucloribus contrarise sententiee. 
Primum ergo allegabatur cap. Ex litleris, de 
Constit., de quo in primis non constat sermo- 
nem in eo esse de suspensione; nam textus 
absolute loquitur de privatione communionis. 
Deinde ibi generatim dicitur, privatum com- 
niunione ob contumaciam , si satisfactionem 
congruam exhibeat, recipiendum esse; non 
tamen ibi dicitur esse jam receptum, vel esse 
recipiendum absque absolutione preevia; et 
applicata illa regula ad propriarn excommu- 
nicationem intelligenda est de media absolu- 
tione; ergo eodern modo erit intelligenda 
decisio illius textus, quamvis demus, poenam 
illam fuisse suspensionem. Quod optime con- 
firmatur ex dict. cap. Super eo, de Sent. 
excomrn., ubi simul et expresse de excom- 
municatione, et suspensione pro contumacia 
latis, eodem verbo dicitur, sic ligatum , si 
promittat parere, posse recipi, scilicet, per 
absolutionem; nam de excommunicatione ne- 
cessario ita exponendum est; ergo de sus- 



pensione, cum sub eodem verbo et tenore 
utraque censura comprehendatur. Aliud ca- 
put erat, 2, quasst. 5, cap. Presbyter si a 
plebe. Verumtamen in illo textu non est 
sermo de suspensione ob contumaciam, sed 
ob infamiam de quodam delicto, et ideo satis- 
factio, quse ibi postulatur, non est quod rece- 
datur a contumacia, sed legitima purgatio, 
et juramentum cum certa solemnitate, quod 
tale crimen commissum non fuerit. Et ideo 
mirum non est, quod talis suspensio ipso 
jure cesset, exhibita illa satisfactione, quia 
solum erat imposita propter infamiarn, et 
propter scandalum populi tollendum. Deinde 
dico ibi non excludi beneficium absolutionis; 
illa enim suspensio ab homine imponenda 
est, ut ex textu et Glossa constat; ergo per 
sententiam absolvendus est. Unde Innoc. su- 
pra, textum illum pro hac secunda sententia 
allegat. 

\\ . Auctoritati negativse juris ad idem 
probandum satisfit. — Addunt prseterea auc- 
toritatem jurisnegativam, cum argumento ab 
speciali; nam de excommunicatione majori 
specialiter cautum est, illam non tolli per 
solam resipiscentiam absque absolutione, in 
cap. A nobis, 2, et cap. Quod in dubiis, et 
cap. Cum desideres, de Sent. excomm.; de 
suspensione autem hoc non invenimus statu- 
tum; eYgo signum est illud esse speciale in 
excommunicatione, et ideo non esse exten- 
dendum. Maxime cum poense non sint am- 
pliandre. Et magis videtur urgere cap. Qua 
fronte, in quo de excommunicatione et in- 
terdicto statuitur absolutionem de illis esse 
preestandam sub juratoria cautione, non ob- 
stante partis contradictione, vel appellatione; 
de suspensione autem nulla mentio fit. Ve- 
rumtamen ha3C etiam probatio efficax non 
est, tum quia non omnia, quse expressius 
declarantur in jure de una censura, quam de 
aliis, sunt illi ita specialia, ut aliis non con- 
veniant, ut per se notum videtur ex supra 
tractatis de censuris in communi, et ex titulo 
ipso de Sent. excomm. ; hsec enim est fre- 
quentior, et magis usitata , et maxima cen- 
sura ; et ideo fit ssepius de illa sermo in jure, 
et in ea proprietates censurse expressius de- 
clarantur; non tamen propterea exislimandse 
sunt speciales illius, nisi aliunde ex propria 
ejus ratione constel, quod dici non potest de 
hac, quam nunc inquirimus. Tum etiam, quia 
de suspensione non omnino hoc tacetur, sed 
aliquando conjungitur suspensio excommu- 
nicationi quoad effectum absolutionis, ut in 



72 



DISP. XXIX. DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 



dict. cap. Super eo. Per quod etiam respon- 
detur ad cap. Qua fronte; ibi enim de sus- 
pensione non fit sermo , quia fortasse in 
ordine ad illuin effectum obtinendi absolu- 
tionem contradicente vel appellante alio, non 
est eadem ratio de suspensione, quee est de 
excommunicatione vel inlerdicto, quia illius 
absolutio non est ita necessaria ad bona 
animse; tamen non propterea excluditur, 
quin absolutio a suspensione absolute lo- 
quendo necessaria sit. Unde Covarr., in cap. 
Alma , part. 1, § 11, num. 5, post longam 
disputationem concludit cum multis Cano- 
nistis, quoad hoc non esse discrimen inter 
excommunicationem, et suspensionem, licet 
de utraque oppositum sentiat in eo casu, de 
quo ibi disputat, scilicet, quando fertur ex- 
communicatio sub ea condilione, Donec satis- 
feceris. Cum autem nos supra de excommu- 
nicatione oppositumostenderimus, idem nunc 
de suspensione dicere cogimur. 

12. Ralione eadem conclusio suadetur. — 
Evasio eluditur — Solutio alia rejicitur. — 
Quod tandem confirmatur, quia alias nun* 
quam esset necessaria absolutio a suspensione 
pro contumacia lata , saltem loquendo de 
justa absolutione, ac per se. Consequens est 
falsum : ergo. Sequela patet, nam vel sus- 
pensus recessit a contumacia, vel non; si 
recessit, jam non indiget absolutione; si non 
recessit, absolvendus non est, regulariter ac 
per se loquendo. Et ideo nihil refert, quod 
aliqui respondent, absolutionem posse dari, 
etiamsi non recedatur a contumacia, et pro 
eo statu esse posse necessariam; nam tunc 
vel non juste datur, vel certe non esl danda 
nisi in aliquo raro et extraordinario casu , 
cum tamen hsec absolutio juste et frequenter 
necessaria existimetur. Etprseterea, licet in 
eo casu possit dari ab eo, qui suspensionem 
tulit ipso jure, vel a superiore, non tamen ab 
inferiore, ut supra ostendi; at vero Doctores 
communiter affirmant, posse tolli per absolu- 
tionem ab ordinario Episcopo, si sit a jure, 
et non sit reservata ; ergo intelligunt posse 
post ablatam contumaciam; non ergo est tunc 
ipso jureablata. Rursus respondent, absolu- 
tionem simpliciter a suspensione non esse 
necessariam, tamen absolutionem ad caute- 
lam seepe esse necessariam, el hanc etiam 
jusle posse concedi ab ordinario Prtelalo; 
sumuntque argumentum ex cap. Venerabili, 
de Sent. excomm., in quo de hac absolutione 
ad cautelam sermo est. Sed hoc non satis- 
facit, primo quia absolutio etiam ad caulelam 



non datur, nisi postquam constat, aliquem 
recessisse a contumacia, si illam habuit, vel 
saltem nunc illam non habere ; non enim di- 
citur absolulio ad cautelam, propterea quod 
non ajque postulet carentiam contumaciae, ac 
absolutio simpliciter, sed propterea quod de 
censura prius contracta dubitatur, et ad ma- 
jorem securitatem datur absolulio; ergo ab- 
solutio ad cautelam supponit necessitatem 
absolutionis simpliciter, etiam ablata contu- 
macia; nam sicut se habet absolutio ad cau- 
telam in casu dubio, ita absolutio simpliciter 
in casu certo. Deinde hoc maxime urget in 
foro interiori; nam, licet in exteriori possit 
hlterdum dubitari, an suspensio cessaverit, 
necne, tamen in interiori hoc dubium locura 
non habet, si revera suspensio cessat ablata 
contumacia ; nam in eo foro satis constat, an 
contumacia ablata sit, necne. At vero nihil 
magis est in usu, quam absolutio a suspen- 
sione in foro pcenitentiali sub illa conditione, 
Si indiges , quse est absolutio ad cautelam; 
ergo signum est suspensionem hanc non tolli 
per solam resipiscentiam, vel satisfactionem 
exhibitam. 

13. Declaratur assertio. — Tandem decla- 
ratur, quia heec suspensio ob contumaciam 
interdum fertur cum reservatione; ergo sup- 
ponitur esse necessariam absolutionem ejus ; 
quia non reservatur, nisi absolutio ; ergo, si 
haec non esset necessaria, nihil esset, quod 
reservari posset; nam, ablata contumacia, et 
facla condigna satisfactione, tolleretur cen- 
sura ipso jure. Dicetur fortasse, quando 
addilur reservalio, tunc specialiter explicari 
talem suspensionem non fieri sub ea condi- 
tione, et modo, ut per solam satisfactionem 
auferri possit. Vel cerle dicetur eam suspen- 
sionem tunc non ferri solum pro contumacia, 
sed etiam in pcenam delicti commissi, et ea • 
inlentione, ut propter gravitatem delicti duret 
talis poena , donec per absolutionem aufe- 
ralur. Sed, quanquam hsec vera sint, tamen 
hic optime declaratur, hanc esse quasi natu- 
ram, et conditionem hujus censurae, quoties 
pro contumacia fertur, quia reservatio ad- 
juncta non mutat naturam vel modum ejus, 
sed solum limitat absolvendi potestatem. 

14. An suspensio lata sub conditione, donec 
restituas, etc, impleta conditione ipso jure 
auferatur — Discrimen inter suspensionem 
ob delictum commissum, et ob contumaciam. 
— Heec igitur omnia videntur quidem satis 
persuadere, suspensionem hanc latam pro 
contumacia, quando absolute fertur, non au- 



SECT. III. DE FORMA ABSOLUTIONIS A SUSPENSIONE. 



ferri ipso jure ablata contumacia, donec per 
absolutionem hominis tollatur. Quando vero 
additur illa conditio. Donec resipiscat , satis- 
faciat, restituat, vel aliquid simile, tunc res 
est magis dubia propter quamdam rationem 
superius allatam, quod talis conditio videtur 
prsescribere terminum, pro quo duratura est 
suspensio. Nihilominus tamen, consequenter 
loquendo, videtur idem sentiendum, etiamsi 
suspensio sub precdicta forma feratur, quia 
illa eadem conditio virtute includitur in qua- 
cumque suspensione, vel censura lata ob con- 
tumaciam; et ideo sensus illius non tam est 
affirmativus, quam negativus, scilicet ut ab- 
solvi non possit vel debeat sic suspensus, 
priusquam satisfaciat; vel, si affirmative ex- 
plicelur, non est sensus, quod statim sit 
absolulus, sed quod absolvendus sit. Unde 
illa conditio non limitat proprie terminum 
duralionis suspensionis, sed terminum, pro 
quo non est absolutio concedenda. Et in hoc 
differt plurimum inter suspensionem , quae 
• est pure poena ob delictum commissum, vel 
quse est censura ob contumaciam; nam illa, 
quando preefigit terminum , non imponilur 
nisi pro illo tempore, pro quo censetur suffi- 
ciens. et condigna poena ; et ideo terminatur 
duratio ejus per se, et ipso jure, absque alia 
absolutione. At vero suspensio, quee pro 
contumacia fertur, cum sit propria censura, 
simpliciter imponilur, ut duret, donec abso- 
lutione tollatur; heec enim est poena , quee 
juxta morem Ecclesiee proportionata et con- 
digna pro contumacia reputata est; quan- 
quam, quia poena medicinalis est, auferri 
debeat per absolutionem , statim ac contu- 
macia receditur juxta canonum institutionem 
supra declaratam. 

15. A quo possit dari absolutio a suspen- 
sione ob contumaciam lata. — Supposita ergo 
necessitate absolutionis, superest dubium, a 
quo possit dari. ln quo breviter dicendum 
est, in suspensione ab homine, jure ordinario 
absolutionem ab eo tantum dari posse, qui 
illam tulit , vel a superiore. In suspensione 
autem a jure, si reservata sit, ab auctore 
juris, vel a superiore, si autem non sit reser- 
vata, ab ordinario etiam tolli poterit, juxta 
communem senlentiam tractatam in priori 
punclo. Quee licet ex jure evidenter non pro- 
betur, habet nihilomiuus in eo fundamentum, 
et usu recepta est, et ideo praclice est cerla, 
quia sola consuetudo dat interdum jurisdic- 
tionem. Et ita heec omnia certa sunt, et juxta 
dicta de censuris in communi intelligenda, et 



ad potestatem ordinariam , 
juxta ibi dicta applicanda. 



73 
vel delegatam 



SECTIO III. 

Utrum praescripta sit aliqua certa forma absolvendi a 
suspensione. 

1 Conclusio prima. — In forma absolutio- 
nis a suspensione non oportet exprimere cau- 
sam ejus. — Neque speciem suspensionis. — 
Heec res tractata est sufficienter de censuris 
in communi, et fere nihil hoc loco addendum 
occurrit. Dicendum est enim nullam certam 
formam verborum hic esse preescriptam, ali- 
quam tamen necessariam esse, quee sufficien- 
ter declaret effectum. Unde usilata forma esse 
solet : Ego te absolvo a vinculo suspensionis, in 
quam incurristi; et restituo te ad executio- 
nem tui muneris, vel, Ordinis, vel, ad tuum 
beneficium. Ita sumitur ex Sylvest., Tabien., 
Angelo, verb. Absolutio; et Anton., in tract. 
de Suspens.; Navar., c. 27, num. 101, et 
aliis; et patet, quia illa verba sunt satis apta 
ad significandam absolutionem ab hac cen- 
sura, et communi usu consentanea. Neque 
alia sunt necessaria. Nam in primis non opor- 
tet exprimere causam, propter quam suspen- 
sio incursa est; nam ad indicandum effectum 
absolutionis , qui est tollere suspensionem , 
non oportet exprimere causam suspensionis ; 
nam hoc extrinsecum est. Unde in absolu- 
tione generali, quam solemus ad cautelam 
dare ab omni vinculo suspensionis, nullam 
explicamus causam. Quando autem absolutio 
est alicujus suspensionis particularis, ut ad 
illam determinate dirigatur absolutio, sufficit 
intentio absolventis, quamvis in verbis non 
fiat determinatio per explicationem causee. 
Atque eadem ratione non est necessarium ex- 
primeie speciem suspensionis, quia, si abso- 
lutio est generalis, sub genere comprehen- 
duntur species omnes, si verba, aut saltem 
intentio universalis sint, ut cum dicimus, 
Absolvo te a peccatis tuis, omnia peccata in 
specie inlelligimus; idem ergo erit, si dica- 
tur, Absolvo te a suspensione, quam incur- 
risti; nam heec verba, etiamsi videantur in- 
definita, in hujusmodi locutionibuseequivalent 
universalibus, ut seepe in superioribus dic- 
tum est; unde si ex generali intentione pro- 
cedant , erunl sufficientia ; majoris tamen 
claritatis gratia, si a pluribus suspensionibus 
datur absolutio, congruum est addere signum 
distributivum, A vinculo suspensionis. 

2. Verba usitatse formse, restituo te, elc, 



74 DISP. XXIX 

non sunt de necessitate absolutionis. — Imo 
nec de prsecepto. — Ulile item est addere 
illam particulam, quam incurristi; nam illa 
sufficienter delerminat genericam vocem. 
Quanquam neque illam addere existimo ne- 
cessarium, quia in ipsa absolutione satis in- 
cludilur, quod is, qui a suspensione absolvi- 
tur, illam incurrit; et ideo, quando res est 
dubia, additur illa conditio, Si quam incur- 
risti. Tandem neque illa verba , Restituo 
te, etc, licet claritati inserviant, existimo 
esse necessaria, quia sine illis significatur 
sufficienter effectus hujus formse, et quia is, 
qui absolvit, non aliter restituit quam tol- 
lendo vinculum; illo enim ablato, ex vi offi- 
cii, seu beneficii, quod antea habebat is, qui 
absolvilur, manet habilis ad eorum usum; 
ergo per hanc absolutionem nulla alia resti- 
tutio fit per se, ut ita dicam, sed tantum per 
accidens, scilicet removendo prohibens, quee 
remotio satis per verbum absolutionis signifi- 
catur. Propter quam rationem illa verba, et 
restituo te, etc, videri possunt superflua, 
quia indicare videntur aliquem alium modunr 
positivee restitutionis, preeter ablationem im- 
pedimenti ; non tamen reprehendo usum illo- 
rum propter Doctorum auctoritatem, et ma- 
jorem explicationem legitimo sensu illius 
verbi, restituo, qui est per absolutionem sus- 
pensum restitui ad pristinum statum, in quo 
ante suspensionem erat. Addo vero, preedicta 
verba non solum non esse de necessitate for- 
mee, verum eliam nec de necessitate pree- 
cepti ; et consuetudo non est tanta, nec tam 
certa, quee judicari possit sufficiens, ut in- 
duxerit preeceptum. Verba ergo subslantialia 
sunt : Ego te absolvo a suspensione, vel alia 
similia, seu eequivalentia. Quod tamen intelli- 
gendum est juxta superius dicta de censuris 
in communi, ubi tractavimus, an debeant 
esse vocalia, vel sufficiant scripta, et quid de 
aliis signis dicendum sit. 

De solemnitate in forma absolutionis a 
suspensione. 

3. Secunda conclusio. — Secundo dicen- 
dum est, nullam certam solemnitatem esse ab 
Ecclesia institutam, quee ex preeceplo ser- 
vanda sit in hac absolutione ferenda. Proba- 
tur, quia nullo jure extal dicta solemnilas, 
neque etiam in communi usu habetur Solum 
aitNavarrus citato loco, in hujusmodi abso- 
lutione exigendum esse jusjurandum ab eo, 
qui absolvitur, scilicet de satisfaciendo, aut 



DE ABLATIONE SUSPENSIONIS. 

de obediendo, cilatque c Super eo, et c Ve- 
nerabiii, de Sent. excom. Tamen in priori 
non est sermo de sola suspensione, sed con- 
juncta cum excommunicatione; et ideo mi- 
rum non est, quod, per se loquendo, esset 
necessarium juramentum, quanquam in eo 
casu dispensaverit Pontifex, ut promissio ma- 
nualis sine juramento admitteretur. In poste- 
riori autem loco est sermo de absolutione ad 
caulelam, et quee in alterius preejudicium 
cedere polerat; et in omni casu simili verum 
existimo exigendum esse juramentum, vel 
aliam sufficientem cautionem, maxime quando 
res est gravioris momenti; extra hujusmodi 
autem casum non erit lale juramenlum ne- 
cessarium. 

4. Signa ad cognoscendum quando absolutio 
detur ab una suspensione vel ab omnibus. — 
Hic vero occurrebant queestiones illee, an ad 
hanc absolutionem necessaria sit preesentia 
localis, vel ferri possit in absentem, et igno- 
rantem, et non volunlarium, vel invitum; 
verum heec omnia , et similia eodem modo 
expedienda sunt, quo in censura in com- 
muni. Unde hic etiam oportet advertere, quod 
ibi tractavimus, fieri posse, ut aliquis sit sus- 
pensus pluribus suspensionibus, vel diversa- 
rum rationum, vel tantum numero diversis, 
ut per se notum est; ideoque posse etiam 
contingere, ut ab una absolvatur, et non ab 
alia , quia non habent inter se necessariam 
connexionem , ut ex dictis ibi patet, quia 
nulla esthic specialis ratio. Et ideo diligenter 
inspiciendum est, an absolutio limitetur ad 
unam suspensionem, vel extendatur ad orn- 
nes; limitabitur autem ad unam, primo 
quando in forma absolutionis explicalurcausa 
suspensionis ; nam tunc solum tollitur illa, 
quee propter talem causam contracta est, et 
alia, quee orla fuerit ex diversa causa, mane- 
bit. Secundo, si una sit lala ab uno judice, et 
alia ab alio, si unus absolvat, tollit suspen- 
sionem, quam ipse intulit, nonaliam, nisiab- 
solvat simpliciter ex facultate alterius; idem- 
que proportionaliter est, si una sit a jure, alia 
ab homine. Item si una sit propter delictum, 
et alia propler defectum, priori ablata non 
tollitur posterior; nam potestatem longe di- 
versam requirit; ut si quis ante legitirnam 
eetalem sine dispensatione ordinatus sit, licet 
absolvatur a suspensione, quam propter illud 
delictum incurrit, non tamen manet statim 
habilis ad ministrandum in Ordine suscepto, 
donec vel eetatem impleal, vel iu illo etiam 
defectu specialiter dispensetur; nam illa po- 



SECT. I. QUOMODO SUSPENSIO A DEPOSITIONE DIFFERAT. 



75 



tius est irregularitas quaedam, de quo alias. 
At vero, quando potestas absolventis ad om- 
nes suspensiones extenditur, et ab illo peti- 
tur absolutio, vel generatim ab omni suspen- 
sione , vel speciatim explicando modos et 
causas illarum suspensionum, tunc unica, et 
simplici absolutione omnes tolluntur, sive 
expresse addatur distributio, sive indefinite 
concedatur absolutio a suspensione , dum- 
modo simpliciter et absque ulla limitatione 
detur, quia, cum illa absolutio sil indifferens, 
nihil operaretur, nisi omnes tolleret, quia 
non est major ratio de una, quam de alia ; 
nisi fortasse per intentionem operantis limi- 
taretur, quod sine dubio fieri posset; tamen, 
quando non constat alias de tali intentione, 
preesumendum est esse consentaneam verbis, 
et consequenter esse generalem et absolutam, 
sicut verba ipsa sunt, juxta communem eo- 
rum usum, ut diximus. 

DISPUTATIO XXX. 

DE DIFFERENTIA SUSPENSIONIS A DEPOSITIONE, 
ET DEGRADATIONE. 

Depositionis nomen sequivocum. — Quamvis 
depositio et degradatio proprie censuree non 
sint, ut in principio hujus materiae diximus , 
tamen quia solemnes Ecclesiasticae poense 
sunt, et cum censuris, praesertim cum sus- 
pensione , maximam affinitalem habent , ad 
hujus materiae complementum necessarium 
est aliquam earum mentionem facere. Atque 
ad id praestandum hic locus accommodatissi- 
mus visus est, ut suspensionis natura, quam 
hactenus absolute consideravimus, nunc per 
comparationem ad has poenas exactius intelli- 
gatur. Est autem circa nomen depositionis 
advertendum, aequivocum esse, sicut et ver- 
bum deponere, a quo deducitur Deponere 
enim aliquando idem significat, quod rem 
alicui custodiendam tradere, et res sic tra- 
dita depositum dicitur; actio vero ipsa tra- 
dendi dicetur depositio; quomodo frequen- 
ter accipitur in utroque jure sub titulis de 
Deposito. Et inde fortasse derivatum fuit in 
jure ad significandam testium depositionem, 
seu testificationem ; nam qui teslimonium 
suum profert, quodammodo veritatem sibi 
cognilam fidei judicis committit. Atque sic 
accipitur nomen depositio in L. 3, C. Si minor 
se majorem dixerit. Alio vero modo verbum 
deponere significat idem quod auferre, aut 
derelinquere aliquid, quomodo inter alia di- 



citur quispiam deponere officium, vel impe- 
rium. Et hinc etiam nomen depositionis signi- 
ficat illam actionem per quam aliquis, vel 
deponit, vel deponitur ab officio, vel a quali- 
bet dignitate. Et quidem, si depositio fiat ab 
ipsomet, qui deponitur, omnino.sponte et vo- 
luntarie, non habet rationem pcenee ; si vero 
quis invitus ab alio deponatur, tunc depositio 
pcenalis est; et si versetur circa munus, vel 
dignitatem Ecclesiasticam, erit specialis poena 
Ecclesiaslica, ad quam significandam in jure 
canonico accommodata est hsec vox; et in 
hac significatione nunc de illa generatim trac- 
tamus. Nam etiarn in hac acceptalione plures 
habet significaliones, et aequivoca esse vide- 
tur, ut ex dicendis constabit. Duplex autem 
significatio hic necessario praemittenda est, 
quia inlerdum videtur accipi generice, ut 
comprehendit degradationem; nam illa etiam 
depositio queedam est; interdum vero magis 
specifice, ut significat poenam quamdam a 
degradatione, et a suspensione distinctam, 
quae depositio verbalis appellatur; nam de- 
gradatio, depositio realis esse censetur. Prius 
igitur de depositione verbali, quse frequen- 
tius depositio vocatur; postea de reali , seu 
degradatione dicemus. 

SECTIO I. 

Quomodo suspensio a depositione differat. 

4. In quibus conveniat suspensio cum de- 
positione. — Prima convenientia. — Ut ratio- 
nem dubitandi, atque dicendi, seu explicandi 
differentiam hanc melius aperiamus, oportet 
incipere ab his, in quibus depositio, et sus- 
pensio conveniunt; sunt enim tam multa, ut 
non videantur distingui, nisi tanquam spe- 
cies, et genus; nam depositio heec suspensio 
queedamessevidetur. Conveniuntenimprimo, 
quod utraque est Ecclesiastica pcena, ut per 
se notum est. Unde utrique etiam communia 
sunt illa omnia, quee sunt de ratione poense, 
nimirum, quod propter culpam proportiona- 
tam inferatur, et quod solus ille imponere 
eam possit, qui jurisdictionem habet in eum, 
cui imponitur, et similia. Et quamvis deposi- 
tio talis sit poena, quae non habet rationem 
censurse, tamen per hoc solum non videtur 
sufficienter distingui a suspensione generatim 
sumpta, sed ab aliqua tantum, quia etiam 
datur aliqua suspensio, quee non habet pro- 
priam et e"xactam rationem censurse, ut in 
superioribus visum est. 



76 DISP. XXX. IN QUO DIFFERAT SUSPENSIO A DEPOSITIONE ET DEGRADATIONE. 



2. Secunda convenientia. — Tertia conve- 
nientia. — Secundo conveniunt, quia eiiam 
depositio privat Ecclesiasticis functionibus, 
quod de suspensione satis ostensum est, et 
de depositione constat, tum ex dictis de ipsa 
voce, tum etiam quia in Ecclesia non dicitur 
quis deponi, cum privatur vel receptione sa- 
cramentorum, vel privatis actionibus, aut 
bonis communibus omnibus fidelibus; hujus- 
modi enim privationes ad excommunicatio- 
nem, vel inlerdictum potius pertinenl; depo- 
sitio ergo privat aliquo munere publico, vel 
Ecclesiastica dignitale, cum depositio Eccle- 
siastica pcena sit. Unde etiam fit (quee potest 
esse tertia conveuientia) ut hsec etiam sit 
pcena propria clericorum, quod sumitur ex c. 
Qui semel, 50 dist., et c. 2 de Pcenis, in 6, et 
aliis statim citandis. Et constat ex eodem 
principio, scilicet, quod privet muneribus, 
functionibus, aut dignilatibus Ecclesiasticis , 
quae sunt proprise clericorum ; quamvis enim, 
ut supra dicebam, depositio late sumpta di- 
catur de quocumque munere temporali, et 
sic etiam judices seculares, vel alii ministri 
reipublicse dicantur a suis muneribus de- 
poni, tamen depositio specialiter sumpta, ut 
est Ecclesiastica poena, solum dicit respectum 
ad Ecclesiastica beneficia, vel munera ; et 
ideo talis depositio clericorum propiia est. 
Atque ita sentit Navarrus, c. 27, num. 151, 
ubi Panormitanum, Cardinal., et alios citat. 
Et videri etiam potest Decius in cap. At si 
clerici, de Judiciis, num. 5; Bernard. Diaz, 
inPract., c.153. Alio tamen modo extenditur 
ad religiosos, etiamsi clerici non sint, quale- 
nus sunt personse Ecclesiasticee, quod etiam 
suspensioni commune est; sic enim Abba- 
tissse, et suspendi, et deponi solent. 

3. Quarta convenientia. — Quarto conve- 
niunt, quod sicut suspensio esse potest ab 
officio, et beneficio, ita etiam depositio; su- 
mitur ex Abbate in c. Insinuatum, de Simo- 
nia, et in c. Quserelam, de Jurejurando, n. 1 , 
ubi ait propter perjurium posse aliquem de- 
poni ab Ordine, et beneficio; supponit ergo 
utramque speciem depositionis reperiri; citat 
c. Cum non ab homine, de Judiciis, ubi solum 
dicitur clericum in perjurio, aut homicidio, 
aut alio simili crimine deprehensum depo- 
nendum esse. At vero , in c. Si Episcopus , 
dist. 50, specialiter fit mentio de depositione 
ab officio, et in c. Si quis clericus, 81 dist., et 
in c. 1 de Homicid., in 6, diserte fertur depo- 
sitio, ab Ordine, officio, dignitatibus, etc, et 
de utraque intelligi potest, quod Felinus in 



c. Ex parte, de Accusalionibus, n. 4, ait, de- 
positum a beneficio ex illius redditibus fore 
alendum, ne egeat, quod nos supra etiam 
diximus de suspensione, quee est in pcenam 
delicti commissi, et non ob contumaciam. 
Quia vero depositio simpliciter dicta magis 
respicit Ordines, quam beneficia, juxta com- 
munem modum loquendi , et quia in deposi- 
tione a beneficio facillime cernitur differen- 
tia, ideo eam breviter possumus expedire, 
et rationem hujus depositionis a beneficio 
declarare. 

Depositio et suspensio a beneficio quomodo 
differant. 

4. Depositio itaque et suspensio, si utraque 
sit a beneficio, in hoc potissimum differunt, 
quod suspensio non privat beneficio, sed 
perceptione fructuum ; depositio autem pri- 
vat ipso beneficio. Quod patet ex proprietate 
ipsius vocis, quse hujusmodi privationera 
significat, ut dictum est. Unde Abbns supra, 
eamdem interdum vocat depositionem, inler- 
dum vero privationem beneficii. Declaratur, 
quia depositio haec in primis est perpelua, et 
in hoc differt ab omni suspensione ad tempus 
certum, et ab illa, qute indefinite fertur, quse 
virtualem conditionem includit (ut dixi), ra- 
tione cujus dici potest aliquo modo tempora- 
lis, licet sub alia consideratione sit perpetua 
negative. A suspensione autem, quee posilive 
ut perpetua fertur, in hoc maxime differre 
videtur, quod suspensio etiam illa privat di- 
recte solum fructibus, et usu beneficii, non 
radice ipsa , ut sic dicam; depositio autem 
privat radice, nec facile poterit alia differen- 
tia cogitari ; ergo depositio haec per se primo 
prival beneficio ipso. Verum est tamen,quod 
perpetuo suspensus illo modo, eo ipso vide- 
tur beneficio privandus, quia dissonum ra- 
tioni est, ut beneficium habeat, qui a perci- 
piendis ejus fruclibus perpetuo interdictus 
est. Quia vel habebat beneficium sine obliga- 
tione ad officium, quod est conlra finem ejus, 
aut eril debitor officii in perpetuum, quod 
est eliam conlra institutionem beneficii. 
Nihilominus tamen ex vi suspensionis, quan- 
tumvis perpetuee, non perditur beneficium 
ipso jure; unde obtenta dispensatione sus- 
pensionis illud relinere poterit; per deposi- 
tionem autem tollitur ipso facto, nec retinere 
poterit nisi per novam concessionem. 

5. Depositio an reddat inhabilem reum ad 
novum beneficium. — Unde obiter expeditur 



SECT. I. QUOMODO SHSPENSIO A DEPOSITIONE DIFFERAT. 



77 



dubium, an haec depositio dispensabilis sit. 
Quod attigit Panormit., in c. Post translatio- 
nem, de Elect., et in c. Insinuatum, in fine, 
et in c. De simoniaco, de Simonia, et ibi Fe- 
linus, num. 3, et alii, qui non in genere de 
hac depositione, sed in parliculari, ut est 
poena simoniee, vel alterius vilii tractant, 
quod nunc ad nos non spectat. Ut ergo in 
genere aliquod responsum demus , oportet 
prius declarare, an haac deposilio praeter pri- 
vationem beneficii prius possessi, reddat 
personam inhabilem ad illud, vel alia reci- 
pienda. Ad quod breviter dicendum est, de- 
positionem in genere sumptam includere hanc 
vim , quia includit perpetuitatem positivam 
quodammodo majorem, quam sit in suspen- 
sione etiam perpetua, ul ex usu vocis constat, 
et in sequentibus latius explicabitur, Si ergo 
deposilio fit simpliciter a beneficio, perpeluo 
privat omni beneficio, et consequenter ipsa 
manenle reddit personam inhabilem ad bene- 
ficium suscipiendum. Si vero sit ab uno tan- 
tum beneficio, respectu illius servat eamdem 
proportionem; tamen respectu aliorum non 
inducit inhabililatem, juxta dicta de suspen- 
sione, quee hic cum proportione, et fortiori 
ratione possunt applicari. 

6. An depositio a beneficio sit dispensabilis. 
— Jam vero ad priorem interrogationem res- 
pondeo, quantum ad privationem a beneficio, 
si semel facta est, non esse capacem dispen- 
sationis, quia est pcena de se perpetua, quae 
simul tota fit, et licet forte postea restituatur 
beneficium, vel aliud detur, non est propria 
dispensatio, sed reparatio aut recompensatio 
prioris damni, quam polest alius facere, si 
alias persona uon sit incapax beneficii. Quan- 
tum ergo ad inhabilitatem, clarum est dispen- 
sari posse a Pontifice, cum sit juris humani; 
difficilius autem dispensatur quam suspensio 
perpelua, et ideo dixi depositionem hanc 
moraliter esse magis perpetuam. Episcopus 
autem non potest in illa dispensare nisi in 
casibus jure concessis, propter dicta supra a 
fortiori de dispensatione. Unde etiam obiter 
nolari potest, pcenam privationis beneficii sub 
hac voce latam non includere inhabilitatem 
ad iterum recipiendum illud, si detur ab illo, 
qui conferre potest, quia nomen privationis 
hoc non dicit, et vox pcenalis restringenda 
est; unde in hoc privationis pcena minor est, 
quam depositionis , respectu ejusdem bene- 
ficii. Si tamen cum privatione addatur inha- 
bilitas, aequivalet depositioni a beneficio res- 
pective. 



Suspensionis et depositionis ab officio 
discrimen. 

7 Depositio ajurisdictione. — Depositio ab 
Ordine in quo conveniat cum. suspensione. — 
Prima convenientia. — Depositio ab officio, et 
ab Ordine, et a jurisdictione esse potest, 
argument. cap. 2 de Poenis, in 6. Cum est a 
jurisdiclione, non usu tantum, sed ipso mu- 
nere et dominio (ut sic dicam) jurisdictionis 
privat, et in hoc differt a suspensione juris- 
dictionis, eadem proporlione qua de deposi- 
tione a beneficio diclum est, nec de hac depo- 
sitione plura sunl necessaria. Quse vero est 
ab Ordine, in hoc convenit cum suspensione 
ab Ordine, quod non privat Ordine ipso; nec 
enim potest, cum per indelebilem characte- 
rem imprimatur; quem proinde Ecclesia 
auferre non potest, ut est certa et communis 
Theologorum doctrina in 4, dist. 25, quam 
etiam in 3 lomo tetigimus ad q. 63 D. Thomse. 
Unde fit, eliam esse commune huic deposi- 
tioni cum suspensione, ut, quamvis depositus 
graviter peccet exercendo actus Ordinis, 
nihilominus validi sint, quando jurisdictio- 
nem non requirunt (ut excludamus absolutio- 
nem sacramentalem). Itaque depositus sacer- 
dos vere consecrat, et vere ungit, et Episcopus 
depositus vere ordinat, vere confirmat, si 
debita forma, et materia, et legitima inten- 
tione utatur, eodem prorsus modo, quo id 
diximus de suspensione, ex eodem principio, 
quod hic retinet eamdem Ordinis potestatem, 
a qua ex divina inslitutione actus habet suum 
valorem et efficaciam , si caetera necessaria 
concurrant. 

8. Secunda convenienlia. — Unde ulterius 
etiam convenit hsec depositio cum suspen- 
sione, quod non privat per se et ex vi sua 
privilegio clericali , nisi hoc in specialem 
poenam expresse adjungatur, quod notavit 
Abbas in cap. At si clerici, § de Adulteriis, 
de Judiciis, num. 2, ubi Addilio, Felinum et 
Speculatorem in eamdem sententiam cilat. 
Colligiturque ex illo textu, ubi dicitur, cleri- 
cum depositum non esse tradendum judici 
seculari, quia videlicet per solam depositio- 
nem non amittit privilegium fori, el ideo, nisi 
specialiter illo privelur propter novum delic- 
tum vel contumaciam , servandum illi est. 
Unde in c. Cum non ab homine, eodem titulo, 
clericus criminosus prius deponendus dicitur; 
postea , si contumax sit, excommunicandus 
vel anathematizandus; si vero crescente con- 
tumacia, inprofundum malorum venerit, cum 



78 DISP. XXX. IN QUO DIFFERAT SUSPENSIO A DEPOSITIONE ET DEGRADATIONE. 

Ecclesia non habeat aliud quod faciat, tunc 
tradendus est Curix seculari; ergo antea per 
solam depositionem non amiserat privilegium 
clericale. Quod etiam colligitur ex cap. Tua, 
de Poenis, ut latius declarat ibi Abbas. 

9. Tertia convenientia. — Denique in hoc 
etiam convenit deposilus cum suspenso, quod 
sicut non privatur privilegio, ita neque onere 
clericali, quale est pensum diurnum horas 
canonicas recitandi, si sit clericus in sacris, 
ut docent Summistee omnes, verb. Degrada- 
tio, et notavit Covarruv., lib. 3 Variarum, 
cap. 13, num. 8, ubi alios refert. Et ratio est, 
quia haec obligatio comitatur ipsum Ordinem, 
etiamsi nullum beneficium aut Ecclesiasticos 
redditus habeat conjunctos; Ordo autem tam 
manet in deposito, quam in suspenso. Item a 
fortiori non privat depositio obligatione ser- 
vandi castitatem, nec inhabilitate ad ma- 
trimonium contrahendum, ut recte notavit 
Abbas, in c. 1 Qui clerici vel voventes, n. 6, 
ex c. Dictum, 81 dist. 

10. Voce suspensionis pro depositione et e 
converso ssepe jura loquuntur. — Nihilominus 
depositio et suspensio ab Ordine diversse 
pcenee censentur, juxta usum jurium, ut patet 
cap. At si clerici, de Judiciis, et cap. 2 de 
Poenis, in 6, et Doctoribus his locis, et Sum- 
mistis in dictis verbis. Usus autem vocum 
reddit obscuram rationem diversitatis. Sus- 
pensio enim saepe vocatur depositio, ut notat 
Glossa, cap. Si quis Episcopus, dist. 83, et 
ex multis canonibus Aposlolorum sumitur, et 
putant multi in rubrica de Clerico excommu- 
nicato, vel deposito ministrante, depositum 
appellari omnem illum, qui suspensus est, 
quia in textibus illius tituli ssepe fit mentio de 
suspensis; illi ergo etiam in tilulo compre- 
henduntur. Unde in cap. 3 ejusdem tituli 
aliqua deposilio vocatur perpetua, in quo 
significatur aliam esse non perpetuam, quae 
non est aliud quam suspensio. E contrario 
vero depositio etiam perpetua solet appellari 
aliquando suspensio, ut ex Innocenlio notavit 
Navarrus, et patet in motu Sixti V de male 
promotis, et Sfepe alias. Nam quia omnis heec 
poena privat usuOrdinum et non ipsisOrdini- 
bus, propter primum dici potest depositio, et 
propter secundum suspensio. Juxta propriam 
vero magisque usitatam significationem illa- 
rum vocum, depositio significat privationem 
perpetuam et irremissibilem, suspensio vero 
minime. Ita Sylvester, verb. Degradatio; 
Navarrus, cap. 17, num. 151; Abbas, in cap 



sumitur ex illo textu, et cap. 1 , 2 et sequent., 
50 distinct., cum aliis citatis. Ratio vero est 
quia uterque modus pcense potest ab Ecciesia 
imponi, ut ex usu constat, quia nulla est re- 
pugnantia, et in delictis potest esse funda- 
mentum, et potestas non deest, quia licet 
Ecclesia non tollat characterem, potest per- 
petuo prohibere usum ejus, saltem ne licite 
fiat, et hoc facit per depositionem, per quam 
privat, quantum potest, clericum, quem de- 
ponit, munere clericali, illum perpetuo remo- 
vendo, quod non ita facit per suspensionem. 
1 1 Discrimen inter depositionem et suspen- 
sionem positive perpetuam. — Ex his ergo 
satis. clara est differentia inter depositionem 
et quamcumque suspensionem ad definitum 
tempus. Eademque fere versatur cum sus- 
pensione indefinite lata , quia hsec licet 
negative dicatur perpetua, aliquo modo est 
temporalis et tolli potest, ut dixi; a suspen- 
sione vero positive perpetua, et cum hoc 
addito lata, vix potest distingui, quia habent 
eosdem effectus; neutra enim privat ipso 
Ordine, et utraque privat usu totali (de hac 
enim suspensione tracto), positive perpe- 
tuo, et sine spe remissionis, juxta c. Si quis 
Episcopus damnatus, et c. Theugualdus, 11, 
queest. 3; ergo non habent in quo differant. 
Atque ita certe sentiunt Panormitanus, Syl- 
vesler, et alii locis citatis; nam cum distin- 
guunt suspensionem perpetuam a depositione, 
videntur loqui de suspensione , quam nos 
indefinitam seu negative perpetuam appella- 
mus. Estque aliquod hujus rei indicium in 
c. Veritatis, de Dolo et contumacia, ubi prius 
ponitur absoluta suspensio, postea irremissi- 
bilis depositio. Et hoc sensu Navarrus supra 
ait, suspensionem perpetuam habere ratio- 
nem depositionis, significans suspensionem 
partialem non esse depositionem, licet perpe- 
lua sit. Sed hoc pertinet ad modum loquendi, 
et potius depositio illa irremissibilis, de qua 
loquitur cap. Veritatis, partialis erat, ut notat 
Abbas ibi, num. 15. Cum proportione ergo 
videtur esse idem suspensio positive perpetua, 
et depositio ab Ordine. Hunc.ergo sentiendi, 
et loquendi modum, et probabilem, et facilem 
esse sentio. Si quis autem dicat, hanc eam- 
dem privationem perpetuam usus Ordinis in- 
terdum esse dispensabilem jure ordinario, et 
tunc vocari proprie suspensionem, interdum 
vero imponi ut irremissibilem sine spe dis- 
pensationis, ita ut licet Pontifex possit dare 
de plena poteslate, regulariter tamen et quasi 
Veritatis, num. 13, de Dolo et contumacia, et lege ordinaria non faciat, et tunc vocari de- 



SECT. I. QUOMODO SUSPENSIO A DEPOSITIONE DIFFERAT. 



79 



positionem. Si quis (inquam) hoc dicat, mea 
sententia non male sentiet, nec loquetur sine 
fundamenlo in jure, ut videre licet, 11, q. 3, 
per multa capila, et in cap. Veritatis, de Dolo 
et contumacia. Sed in hoc etiam non polest 
magna vis fieri, quia interdum de suspensione 
perpetua dicitur, ut sit sine spe dispensatio- 
nis, ut patet in motu Sixti V contra male 
promotos, et Abbas, in dict. cap. Veritatis, 
notat heec verba maxime poni ad terrorem. 
Et ita ipse ibi sentithaecnon differre, vel certe 
videtur esse tota diversitas in usu vocum, et 
ideo in hoc contendendum non est. 

12. Discrimen aliud inter easdem pcenas. 
— Alio item modo potest suspensio perpetua 
a depositione distingui, vel potius duplex 
modus depositionis cum aliqua diversitate in 
re et quee ad jurium intelligentiam conducat, 
et ideo explicandus etiam est. Oportet ergo 
advertere, quod prseter depositionem realem 
seu degradationem, de qua sectione sequenti 
dicendum est, duplex depositio verbalis dis- 
tingui potest; nam queedam est, quee absolute 
(ut sic dicam) et per se fit, sine ordine ad 
aliud; alia, quae fit in ordine ad degradatio- 
nem realem ; quam divisionem attigit Julius 
Clarus in Practica criminali, queest. 74, n. 4; 
et Bernardus Diaz, in Practica criminal. can., 
c. 3, num. 7- Inter quas possunt multee diffe- 
rentiee assignari, tam ex modo quo fiunt. 
quam ex effectibus, ut ex dicendis constabit. 
Ad tollendas ergo verborum eequivocationes, 
vocemus priorem depositionem absolutam, 
aliam respectivam, seu illam tantum deposi- 
tionem, hanc depositionem verbalem; alia 
vero aut non vocetur depositio, sed degrada- 
tio, aut dicatur depositio realis seu actualis. 
Quando ergo dicitur deposilio nihil aliud esse, 
quam quaedam suspensio positive perpetua et 
irremissibilis, intelligendum id est, de depo- 
sitione absoluta ; nam ab alia multum differt, 
eodem, scilicet, modo, quo ipsa depositio 
absoluta ab illa differt. Diversitas autem inter 
depositionem absolutam et respectivam potis- 
simum est, quod una ordinalur ad degrada- 
tionem, et non alia. Consistit autem moraliter 
hic respectus seu differentia in hoc, quod de- 
positus tantum absolute non potest sine nova 
sententia degradari, et si cum eo respectu 
depositus est, potest statim ad executionem 
degradationis pertransiri. Ita colligitur ex 
cap. 2 de Poenis, in 6. Preeter hanc autem 
differentiam non habent aliam quoad effectus 
morales, quos inducunt, quia neutra privat 
privilegio clericali usque ad realem degrada- 



tionem , ut etiam de respectiva depositione 
probant superius adducta ; reliqui vero effec- 
tus omnes ab utraque fiunt. 

An suspensio perpetua, aut depositio ab officio 
privent ipso jure beneficiis possessis, et ad 
futura inhabilitent. 

13. Ratio dubitandi. — Hic vero tractan- 
dum est dubium supra remissum, an aliqua 
depositio verbalis vel perpetua suspensio, 
privet ipso facto beneficiis possessis, reddant- 
que hominem inhabilem ad alia de novo 
acquirenda . Videtur enim probabiliter ostendi 
posse utramque id facere, sive absolute fera- 
tur, sive ab officio, sive ab omni Ordine; quod 
vero una potius quam alia id faciat, nulla 
ratione probabili ostendi potest. Declaratur, 
quia si habent hunc effectum , est propter 
perpetuitatem, quee utrique communis est; 
ergo et effectus. Quod autem ex perpetuitate 
ille effectus nascatur, videtur esse in primis 
doctrina communis Canonistarum. Nam Im- 
mola in cap. Cum dilectus, de Consuel., refe- 
rens Calderinum ait, suspensionem perpetuam 
ab officio habere vim privationis, et tunc 
laliter suspensum esse privatum etiam bene- 
ficio. Sic etiam Abbas in cap. Cum bonee, de 
iEtat. et qualit., num. 6, referens Hostiensem 
ait, suspensionem ab officio non extendi ad 
beneficium, nisi feratur ex impedimento per- 
petuo. Ex quorum mente heec conficitur ratio : 
beneficium datur propter officium ; ergo qui 
perpetuo privatus est officio clericali, conse- 
quenter privatus est beneficio, quia ablato 
fundamento ruunt reliqua. Unde Glossa, 1, 
queest. 3, in princip., verb. Annexa : Qui 
privatur (inquit) officio, el beneficio privatur. 
Et refert jura, quee parum conferunt, preeter 
ea verba cap. Eos, 81 dist.: Sicut se justissime 
ab officio alienos faciunt, ita beneficio Eccle- 
siastico privatos esse adjudicamus. 

14. Quid in hoc dubio sentiendum de depo- 
sitione aut suspensione perpetua jure latis. — 
Nihilominus doctrina heec limitatione indiget; 
distinguere ergo oportet inter hanc poenam a 
jure latam et ab homine, item inter benefi- 
cium jam obtentum et obtinendum. Et dicen- 
dum in primis est, per depositionem, vel 
suspensionem ab ordine vel officio quantum- 
vis perpetuam solo jure latam non amitti ipso 
facto beneficia jam possessa. Hoc sufficienter 
probamus, quia nullo jure id cautum est, 
neque auctores communiter id affirmant. 
Item quia irregularitas non habet hunc effec- 



80 



DISP. XXX. IN QUO DIFFERAT SUSPENSIO A DEPOSITIONE ET DEGRADATIONE. 



tum, ut infra ostendemus; ergo nec suspensio 
vel depositio perpetua solo jure lata, nam 
haec irregularilati sequiparantur prseserlim 
in perpetuitale, ex qua dicebatur nasci ille 
effectus. Ilem supra ostensum est, suspensio- 
nem ab officio non includere suspensionem a 
beneficio, quia nulla lege id declaratum est, 
neque poena est amplianda ullra vim verbo- 
rum legis, neque connexio beneficii cum officio 
sufficit, quia vel officium illud potest aliter 



cio , nihilominus formaliter talis suspensi6 
non includit illam privationem, sicut nec 
irregularitas illam includit, sed illam secum 
affert, per hominem tamen exequendam. De- 
positio autem , si vim verbi attendamus, 
magis videtur formaliter includere posse dic- 
tam privationem, quia vox illa magis indicat 
privationem totalem et (ut ita dicam) radica- 
lem. Unde si judex solum diceret: Suspendi- 
mus eum perpetuo ab officio et beneficio, ex 



suppleri vel impedimentum illud auferri, quse vi horum verborum non videretur eum pri 

vare ipsis beneficiis, sed fructibus tantum; 
secus vero erit, si dicat : Deponimus eum ab 
otnni officio et beneficio; nam ex vi horum 
verborum videtur eum privare beneficiis, in 
qua re consuetudo et communis sensus ver- 
borum attendenda-sunt. Nos enim hic non 
explicamus , quibus verbis judex aperire 
debeat mentem suam , nec quid faciat de 
facto, sed quid jure possit; quoties enim per- 
petuo suspendil vel deponit ab officio, potest 
etiam privare beneficiis ; ut vero faciat, uti 
debet verbis, quse sufficienter id significent. 
Unde constat in his sententiis ab homine latis 
idem dicendum esse quoad beneficia poslea 
obtinenda, quorum acceptio facilius impedi- 
tur An vero per has poenas ipso jure con- 
tractas fiat homo inhabilis ad obtinenda 
denuo beneficia, dicemus agentes de irregu- 
laritate, quoniam de his omnibus videtur esse 
eadem ratio. 

17. Objicitur cap. 2 de Poenis. — Responde- 
tur dict. cap. 2. — Sed objici potest, contra 
dicta, cap. 2 de Poenis, in 6, ubi in forma de- 
gradationis actualis inter alia dicitur : Depo- 
nirnus, degradamus, spoliamus et exuimus te 
omni Ordine, beneficio et privilegio clericali. 
Ex quibus verbis colligi potest, hunc effectura 
privandi beneficio ita esse proprium degra- 
dationis actualis, ut non conveniat verbali; 
illa enim duo in illo textu distinguuntur, ut 
prius sit sermo de verbali, et hic effectus ei 
non tribuitur, sed soli reali. Et potest confir- 
mari, nam prius dicilur deponimus, deinde 
vero, spoliamus omni beneficio; ergo hic effec- 
tus non fit ex vi depositionis simpliciterdictae. 
Denique non efficaciori argumento colligunt 
inde Doclores, per depositionem verbalem 
non privari aliquem privilegio clericali, sed 
hoc esse speciale depositionis, realis scilicet, 
quia in ejus forma id specialiter exprimitur. 
Respondeo, in eo capite necexplicari effeclus 
depositionis verbalis, nec formam verborum, 
per quam fieri debet, et ideo nullum posse 
inde firmum argumentum sumi ad proban- 



omnia ad prsesens v accommodari possunt, 
sicut ad irregularitatem, in qua latius expli- 
cabuntur. 

15. Quid de latis ab homine. — At vero per 
hanc depositionem ab homine latam valde 
probabile est simul fieri privationem a bene- 
ficio. Hoc sentit Sylvester, verb. Degradatio, 
in princip., dum ait depositionem verbalem 
fieri per privalionem ab officio et beneflcio. 
Idem sentit Panormitanus, dict. c. Veritatis, 
num. 13, ubi ex illo textu colligendum esse 
dicit formam et practicam depositionis verba- 
lis ; dicitur autem in illo textu : Tulimus sen- 
tentiam perpetuse depositionis in ipsum, et eum 
tam a Pontificali dignitate, quam ab omni 
officio sacerdotali privatum sine spe restitu- 
tionis aliqua diximus condemnandum. Hoc 
eliam recte confirmant ea, quse pro altera 
parte adducebantur, nam sine dubio is, qui 
perpetuo privatur officio Ecclesiastico, dignus 
est privari etiam beneticio; ergo maxime id 
fieri debet per hominis condemnationem, ut 
in diclo cap. Eos, 81 dist., bene indicatur. 
Unde etiam in irregularitate ita fit; nam licet 
per illam non amittantur beneficia ipso jure, 
tamen per sententiam judicis auferuntur, si 
impetrentur, vel homo condemnetur, prius- 
quam ab irregularitate absolvatur. Ralio 
autem est, quia lex regulariter non ita severe 
punit, ut per seipsam cogat hominem statim 
in se exequi poenam , maxime illam , quse 
propriam ipsius hominis actionem requirit, 
ut seipsum beneficiis spoliare; id autem per 
judicem merito fit, quando talis poena est 
consentanea et proportionata delicto seu sta- 
tui, in quo homo ratione delicti constituitur, 
ut in praesenti contingit. Et quoad hoc recte 
procedit ratio de connexione beneficii cum 
officio, ut latius declarabimus in irregulari- 
tate. 

16. Adverto tamen ex ibi diceudis, quod 
licet hsec privatio beneficiorum, in usu, seu 
exercitiohominis, conjuncla sit cum poena de- 
positionis vel suspensionis perpeluae ab offi- 



SECT. I. QUOMODO SUSPENSIO 

dum, an habeat hunc effectum, necne. Nam 
licet in forma degradationis realis, mentio ejus 
fiat, non sequitur esse proprium illius, vel in 
eo distingui a depositione. Quia cum degra- 
datio sit veluti executio queedam verbalis 
depositionis, quod per hanc fuit jam plene 
factum, per aliam significatur. Idemque dice- 
rem ex vi illius textus de amissione privilegii 
clericalis, nisi ex aliis juribus constaret per 
solam depositionem verbalem illud non 
amitti. Quod vero in illo texlu prius dicatur 
deponimus , et postea addatur, spoliamus 
beneficiis, frivolum argumentum est, quia ibi 
verbum deponimus, non accipitur in ea pro- 
prietate, secundum quam illi specialiter res- 
pondet depositio verbalis, de qua nunc agi- 
mus, sed prout generatim significat idem, 
quod privare. Unde illa quatuor verba, quse 
ibi ad terrorem et exaggerationem coacer- 
vantur, quasi synonyma sunt in hac materia, 
scilicet : Deponimus, degradamus, spoliamus 
et exuimus te omni Ordine, beneficio, etc. Nisi 
quis malit dicere, per verbum deponimus, in- 
tegre significari totam poenam , per alia vero 
quasiper parles declarari illam depositionem 
consistere in degradatione ab Ordinibus, spo- 
liatione a beneficiis, et ablatione privilegii 
clericalis. Quse omnia consummantur quidem 
et quasi promulgantur in degradatione; in ver- 
bali autem depositione contenta fuerant vel 
formaliter, ut privatio Ordinum et beneficio- 
rum, vel virtute, ut ablatio privilegii clericalis. 

De solemnitate in depositione, quse ad degra- 
dationem ordinatur, requisita. 

1 8. Discrimen primum inter depositionem 
absolutam et eam qux fit in ordine ad degra- 
dationem. — Prima solemnitas. — Quia ergo 
hee depositiones in effectibus non differunt, 
sed in fine, quia una est pcena, in qua sisti- 
tur, alia est quasi via ad degradationem , 
ideo inlroducta fuit in jure alia differentia 
inter utramque; nam ad illam quee ordinatur 
ad degradationem, requiritur specialis so- 
lemnilas, quse ad aliam absolutam depositio- 
nem necessaria non est. Prior pars constat 
ex dict. cap. et aliis statim citandis. Poste- 
riorem docuit Julius Clarus, in Practic. Crim., 
queest. 74, referens generali consuetudine ita 
observari, ex Foller., in Practic. crimin. can. 
Idem Bern. Diaz., in Pract., cap. 3, num. 7, 
referens Philip. et Domin., in dict. cap. 2 de 
Poenis. Et ratio reddi potesl, tum quod pro 
hac depositione nullo jure prsescripta est illa 
xxni bis. 



A DEPOSITIONE DIFFERAT. 



81 



solemnitas; tum quod cessat specialis ralio 
propter quam in alia introducta est, scilicet, 
quia sic depositus statim degradandus est, et 
tradendus judici seculari. Denique quia cum 
absoluta depositio solojure interdum feratur 
ipso facto, non est mirum, quod per simpli- 
cem sententiam ferri possit. Oportet autem 
exponere queenam solemnitas sit illa, quse in 
depositione respectiva servanda est. Dicilur 
ergo in primis, in dict. cap. 2 de Pcenis, in 
6, hanc depositionem debere fieri a proprio 
Episcopo. Unde in primis aliqui colligunl de- 
positionem hanc debere fieri ab Episcopo 
consecrato, esseque hunc actum ex Ecclesiae 
institutione ita deputatum consecralioni Epi- 
scopali, ut sine illa fieri non possit, quia est 
veluti actus Ordinis ejus, juxta Glossam ult. 
in c. Transmissam, deElect., ibi receptam per 
Abbatem, etalios. Hanc vero communemsen- 
tentiam intelligendam esse existimo de actuali 
degradatione, non de verbali depositione, 
etiam illa qua3 ad degradationem ordinatur, 
quia hsec etiam nihil aliud est quam senlen- 
tia quaedam, unde est actus solius jurisdic- 
tionis, non Ordinis, ut latius dicam infra in 
materia de irregularitate. Ad depositionem 
ergo verbalem sufficit Episcopus jurisdictio- 
nem habens, qualis est electus et confirmatus, 
etiamsi consecratus non sit. Prseterea cum ibi 
dicilur debere hanc depositionem fieri a pro- 
prio Episcopo, non excluditur, quin possit 
fieri ab alieno de licentia proprii, quia heec 
jurisdictio, sicut aliaj, delegabilis est. Quin 
potius, loquendo de depositione verbali, non 
solum poterit delegari alteri Episcopo, sed 
etiam simplici clerico, v. gr., vicario Epi- 
scopi; quia cum non requiratur consecratio 
Episcopalis ad hunc actum, ut dictum est, 
neque in delegato erit necessaria, atque ita 
hodie dispositum est in Concil. Tridentin., 
sess. 13, cap. 4, de Reform. Ad degradatio- 
nem vero actualem necessarius erit Episco- 
pus; tamen hic etiam poterit esse alienus de 
licenlia proprii, ut recte sentit Hostiens. quem 
Abbas sequitur. Nam sicut unus Episcopus 
alteri committere potest, ut suos subditos 
ordinet, ita etiam ut deordinet, seu degradet. 
19. Secunda solemnitas. — Additur pree- 
terea in dict. cap. 2, quando depositio est 
a solis minoribus Ordinibus, solum proprium 
Episcopum sufficere, quando veroest ab Or- 
dine sacro, requiri prsesentiam aliorum Epi- 
scoporum in numero a sacris canonibus prse- 
scripto. Circa priorem autem partem addunt 
61ossa,etDoctores, necessarium esse, ut Epi- 

6 



82 



DISP. XXX. IN QUO DIFFERAT SUSPENSIO A DEPOSITIONE, ET DEGRADATIONE. 



scopus id faciat preesente suo clero, seuCapi- 

tulo, vel aliquibus personis, quse ejus nomine 

adsint, et alioqui sententiam esse irritam, 

juxta cap. penult., 1o, qusest. 7, et cap. 1 de 

Excessib. Prselat. Quod servandum est, nisi 

aliud teneat consuetudo, ut eadem Glossa et 

Doclores dicunt in dict. cap. 2. Circa alteram 

vero parlem inquiri polest, quis sit hic nu- 

merus Episcoporum, quod tractatur ibi a 

Glossa et Doctoribus, et a Panormitan. et aliis 

in cap. Non potest, de Senlent. et re judic; 

Julio Clnro, in Praclica Crim.,lib. 5, q.74.Et 

in summa dicunt, ad deponendum Episcopum 

requiri prresenliam duodecim Episcoporum ; 

ad presbyterum sex; ad dinconum, vel sub- 

diaconum tres, ex cap. Felix, cum cap. Si 

quis, 15, quEest. 7. In his autem hodie stan- 

dum est quoad haareticos limitalioni adhibitse 

in cap. 1, de Haereticis, in 6, generalim vero 

definitioni Concilii Trident., sess. 13, cap. 4 

de Reform., ubi statuit, Episcopum per se, 

vel per vicarium suum posse verbalem depo- 

sitionem exequi, adhibitis Abbatibus usum 

mitree et baculi ex privilegio Sedis Aposto- 

licge habentibus, si commode possit, vel si 

non possit, aliis personis gravibus, et in di- 

gnitate Ecclesiaslica constitutis loco Episco- 

porum, et in eodem numero; quod intelligen- 

dum censeo de depositione sacerdotum et in- 

feriorum; nam de deposilione Episcoporum 

ibi nihil staluilur, vel quia haac depositio 

Papa3 reservata est, ut omnes docenl, et me- 

rito, quia ipse solus est (ut ita dicam) pro- 

prius Episcopus aliorum Episcoporum; vel 

quia in depositione Episcopi non erat eadem 

ralio, tum quia rara est, ideoque necessaria 

non erat in ea illa modecatio ; tum etiam quia 

propter dignitatem Episcopi non expediebat 

preesentiam Episcoporum in inferiorum prae- 

sentiam commutari. 

20. Ad quid requiratur horum Prselatorum 
prsesentia in depositione. — Conclusio. — Hinc 
vero inquiri potest, an hi Episcopi, vel Prae- 
lati requirantur, ut assessores ad ferendam 
sententiam. Sylvester enim ex Geminiano 
ait requiri ut judices, ita ut a singulis sint 
suffragia petenda, et condemnari non possit 
clericus nisi major pars consentiat. Idem 
Julius Clarus supra. Et videlur colligi ex c. 3 
de Sentent. et Re judic, ubi Glossa idem no- 
tat. Idem videtur insinuari in cap. ult., 15, 



Nunc autem juxta novum Concili Trident. jua 
dubitari potest, an illi assistentes habeant 
suffragium decisivum in tali sententia , vel 
solum requirantur, ut consultores, seu ad 
quamdam solemnitatem actus; ita enim ali- 
quibus visum esl, licet non negent illam so- 
lemnitatem esse de essentia, et omnino ne- 
cessariam ad sententiee valorem. Nihilominus 
tamen dicendum est, etiam nunc illos postu- 
lari ut judices assessores. Primo quia jus 
novum non recedit ab antiquo, nisi quan- 
tum in eo exprimitur; sed Concilium solum 
mutavit qualitatem seu dignitatem persona- 
rum, non modum assistendi, vel actum,quem 
exercere debent : ergo. Minor patet ex illis 
verbis : In casibus in qitibus aliorum prsesen- 
tia, in numero a canonibus definito, requiri- 
tur, etiam absque illis procedere liceat, adhi- 
bitis tamen, et in hoc sibi assistentibus totidem 
Abbatibus, etc Solum ergo immutat Episco- 
pos in Abbates, reliqua vero integra relinquit. 
Item propter hanc causam censetur nunc 
haec solemnitas essentialis, quia anlea erat, et 
Concilium in hoc nihil innoyavit; ergo simili- 
ter, etc Expendo preeterea illam verborum 
reduplicationem : Adhibitis, et in hoc sibi 
assistentibus ; nam videntur addita, ne puta- 
retur solam prsesentiam requiri, sed etiam 
cooperationem in judicando, ita ut sint veri 
assessores. Et fortasse propter hanc causam 
postulatur in fine capitis, ut si aliae persooae 
graves fuerint adhibita?, juris scientia com- 
mendabiles existant. Heee ergo opinio ex vi 
Concilii, et generalim loquendo servanda vi- 
detur; tamen in casu hseresis servanda erit 
praxis, juxta cap. 1 de Hferet., in 6. 

21 Discrimen aliud inter easdem deposi- 
tiones. — Ultimo colligitur ex dictis aliud 
discrimen inter utramque depositionern ver- 
balem; nam illa, quae ad degradalionem ordi- 
natur, nunquam imponitur ipso jure, neque 
incurritur ipsofaclo, quia requirit prfedictam 
solemnitatem, quaj non potest nisi mediante 
hominis senlentia adhiberi, ut per se notum 
est. At vero depositio absoluta interdum im- 
ponitur ipso jure, ut patet ex c. 1 de Homic, 
in 6, et cap. 2, 50 distinct., quod etiam com- 
mune est perpetuae suspensioni, ut ex usu 
constat, ut in hoc etiarn appareat non distingui 
a simplici seu absoluta deposilione. Alque hinc 
colligitur, licel aliquis clericus ipso jure depo- 



qusest. 7, ubi requiritur synodale judicium; situs sit, non posse ad realem degradalionem 

et in cap. Si quis, et in cap. Felix, dicitur, ut conlra illum procedi, donec ab homine sit de- 

talis causa audiatur a tot Episcopis; unde positus verbaliter cum praedicta solemnitate, 

sine dubio videtur hic fuisse antiquus mos. quia ita prtescribitur in dict. cap. 2 de Poenis. 



SECT. II. QUOMODO DEGRADATIO AB ALIIS DUABUS, ETC. 



22. Tandem ex his constat, quid utraque 
depositio sit, et quos effectus habeant, et quas 
causas, tam subjectivas quam efficienles, et 
quibus modis fiant; propter quse autem pec- 
cata possint imponi, in sequenti sect. altin- 
gemus. De modo autem quo auferri possunt, 
nihil fere dicere oportet, quia depositio ver- 
balis respectiva, et actualis degradatio, mo- 
raliter non possunt auferri, quia statim post 
illas sequitur mors; de potentia vero abso- 
luta Pontificis auferri potest per dispensatio- 
nem; et in aliquo raro casu posset expedire, 
ut attingam sect. sequent. Alia vero simplex 
depositio, seu perpetua suspensio, aliquando 
ex gravi causa possunt auferri per dispensa- 
tionem, quse soli Pontifici Summo reservata 
est, Abbas in cap. Gum in te, de Re judic, 
num. 4 0. Et a fortiori palet ex dictis dispu- 
tatione prsecedenti. 

SECTIO II. 

Quomodo degradatio a suspensione, et depositione 
differat. 

1 Degradationis vox propria est juris Pon- 
tificii, in jure namque civili non est usitata, 
nec latina est; introducta vero est ad signifi- 
candam poenam quamdam privativam cleri- 
corum, quando suis Ordinibus, quantum per 
Ecclesiam fieri potest, privantur, Sunt enim 
Ordines veluti gradus quidam personarum 
Ecclesiasticarum; et ideo earum deordinatio 
(ut sic dicam) degradatio appellata est; alii 
vero regradationem vocant, quasiretrograda- 
tionem; prior autem vox magis usitata est, et 
aptior ad pri vationem significandam . Quoniam 
vero hsec privatio per verbalem, et actualem 
depositionem fierisolet, utraque etiam degra- 
dalio dici solel, ut patet ex cap. 2 de Pcenis, 
in 6. Imo et depositio simplex seu absoluta, 
degradatio vocatur in cap. Tua3 , de Poenis, 
ut ibi notat Abbas, et in cnp. 1 Ne clerici 
vel voventes, et in textu satis constat. Nunc 
autem ut simplices terminos habeamus, qui- 
bus uti possimus, degradationem appellamus 
solam ipsam realem depositionem clerici, 
eamque comparamus prius cum depositione 
verbali, quse ad illam ordinatur; ita enim de- 
clarabiturquidillasit, et indefacile constabit, 
quantum abomnialiadepositione, velsuspeu- 
sione distinguatur. 

2. In quibus conveniat degradatio cum 
depositione. — Comparantur ergo depositio 
heeo et degradatio, sicut sententia, et senten- 
tiee executio, ut constat ex dict. cap. 2 de 



83 

Poenis, in 6 ; nam per verbalem depositionem 
profertur sententia, per degradationem man- 
datur executioni, quoad aliquas actiones, vel 
effectus, qui per ipsammet sententiam absque 
hominis actione perfici non possunt. Quo fit, 
ut degradatio quodammodo includat vel sup- 
ponat omnia, quae depositio, addat vero non- 
nulla. Et ob priorem rationem multa habet 
cum illa communia. Nam etiam haec est Eccle- 
siastica poena privans Ecclesiasticis functio- 
nibus, et ideo clericorum propria; imo in hoc 
(ut sic dicam) est maxime propria quod de- 
gradatio hsec primo dicit respectum ad Eccle- 
siasticos Ordines, et illorum privatio est per 
se ac primario, consequenler vero est priva- 
tio beneficiorum , aut aliorum Ecclesiastico- 
rum officiorum, seu ministeriorum, ut constat 
ex ipsius vocis explicatione, et usu, et ex 
dict. cap. 2 de Pcenis, in 6. Deinde non pri- 
vat charactere clericali, et consequenter non 
impedit, quin actus solius Ordinis a degradato 
facti validi sint, licet ipse peccet faciendo, ut 
docent Theologi omnes citati in praecedente 
puncto, et in 3 tomo latius, agendo de mini- 
stris sacramentorum in communi, et de Eu- 
charistia in particulari. Denique hinc etiam 
degradationi convenit, ut non privet illis one- 
ribus, quee propria §unt, seu ex ordinatione 
Ecclesise consequuntur characterem Ordinis, 
praesertim sacri , ut sunt obligatio ad ser- 
vandam caslitatem, cum inhabilitate ad ma- 
trimonium contrahendum, et obligatio ad 
horas canonicas recitandas; hoc enim pro- 
bant, quse in simili de depositione diximus. 
Cum enim hse sint poenee, non imponuntur 
ad tollenda onera, sed ad implenda grava- 
mina, et honores tollendos. Denique degra- 
datio eliam perpetua poena est, non minus, 
imo quodammodo magis quam depositio; 
quamvis enim utraque possit per Summum 
Pontificem dispensari, ut diximus, difficilius 
lamen degradatio, tum propter majorem in- 
famiam, tum propter plures effectus ejus. 

3. In quibus conveniat degradatio cum de- 
positione quae ad illam ordinatur. — Ob quee 
crimina possint hae pcense imponi. — Atque 
haec fere omnia communia sunt degradationi 
etiam cum quacumque depositione, et suspen- 
sione perpetua, ut ex dictis satis constat. Ulte- 
rius vero conveniunt specialiler degradatio, 
et depositio verbalis, quee ad illam ordinatur, 
quod neutra fertur a jure ipso facto incur- 
renda, sed per hominis sentenliam semper 
imponuntur, ut ex dictis satis patet. Rursus 
pro eisdem criminibus imponuntur, quia ve- 



84 



DISP. XXX. IN QUO DIFFERAT SUSPENSIO A DEPOSITIONE ET DEGRADATIONE. 



luti unam integram poenam complent, sicut 
sententia et executio idem crimen respi- 
ciunt. Rarius vero ferendse sunt, quam sim- 
plex depositio, quia cum illa sit longe gravior 
poona, propter graviora crimen, et extraor- 
dinaria ferenda est. Statim vero occurrebat 



summam redigit Sylvest., verb. Degradatio, 
qusesl. 3, 4; et latius Julius Clarus, lib. 5, 
§ ult., queest. 36, num. 33 et 34; Bern. Diaz, 
et ibi Salzedo, in Pract., cap. 130et 4 40. 

5. Alius degradationis effectus, communis 
depositionis . — Preeter haec maxime convenit 



explicandum, propler quse peccata possit de- degradationi, quod hominem reddit infamem 



positio aut degradalio ferri. Quod late trac- 
tant Angel.,Sylvest.,etalii, verb. Degradatio, 
et Canonistee locis citatis. Breviler vero di- 
cendum est, depositionem omnem ferri in 
primis posse in casibus a jure expressis, et 
non in aliis, nisi pro magnis sceleribus, juxta 
cap. Tuee, de Pcenis. Qute autem sint hsec 
gravia crimina, nulla certa regula prsescribi- 
tur. Dicunt vero Innocentius, et alii, illa cri- 
mina, quae in jure civili habent impositam 
poenam mortis, censeri magna in clericis, at- 
que adeo sufficienlia ad pcenam depositionis. 
Abbas vero, et alii concludunl hoc esse re- 
linquendum judicis arbitrio. De quo videri 
possunt quaa notat Bern. Diaz de Lugo, in 
Pract. Crim., cap. 135 et 136. 

4. Tres casus in quibus clericus degrada- 

tur, et brachio sxculari traditur. — Primus. 

— At vero degradatio cum sua deposilione 

solum videlur posse fieri in casibus, in qui- 

bus post degradationeip clericus traditur 

brachio seeculari, juxla cap. 2 de Poenis, in 6, 

et cap. Novimus, de Verb. signif. Qui aulem 

sint illi casus, magis pertinet scire ad Prsela- 

tos, et judices Ecclesiasticos fori contenliosi, 

quam ad confessores. Solent autem tres pree- 

cipue casus numerari ex Glossa in cap. Ad 

abolendam, deHaeret., scilicet, crimen haere- 

sis, ex dict. cap. Ad abolendam, quod maxime 

procedit in hseretico relapso, et incorrigibili. 

Item in crimine falsi, id est, falsificandi litte- 

rasApostolicas, excap. Adfalsariorum, deCri- 

minefalsi; quanquam interdum SummusPon- 

tifex eam pcenam moderetur, ut c. Novimus, 

§ ult., de Verb. signif. Tertius casus assignari 

solet calumnia et contumelia gravis proprio 

Episcopo illata, ex cap. Si quis sacerdotum, 

41, qusest. 1 Quae tamen Doctores moderan- 

tur, ut intelligatur, si ille incorrigibilis sit. 

Et ideo alii non numerant hunc lertium 

casum de incorrigibilitate in aliquo speciali 

crimine, sed absolute de incorrigibilitate, ni- 

mirum, in quolibet crimine atroci, et scanda- 

loso. De qua re plura videri possunt in Ab- 

bale, cap. At si clerici, de Judic, num. 37, et 

seq., in cap. Novimus, de Verb. signifio., et 

aliis Doctoribus, eisdem locis, quse fere in 



quod quidem quasi per anlonomasiam illi tri- 
buitur, tamen simpliciter commuhe est omni 
depositioni, et suspensioni perpeluse proprie 
sumptee, ut sumitur ex Abb. in cap. Cum le, 
de Re judic, num. 10. Probatur ex duplici 
principio, quod Adrian. P ponit in cap. Om- 
nes vero, 6, qusest. 1 Unum est : Omnes, qui 
culpis exigentibus ad sacerdotium provehi 
non possunt, infames sunt\ constat enim de- 
gradatum, seu depositum culpis exigentibus, 
ad sacerdotium provehi non posse; nam qui 
propter suas culpas dignus est, ut a sacer- 
dotio dejiciatur, a fortiori propter easdem 
est dignus, ne ad sacerdotium provehalur, 
Unde, qui deponitur ab inferioribus Ordini- 
bus , non potest ad superiores Ordines pro- 
moveri, ex vi talis depositionis, ut a fortiori 
constat ex dictis in simili de suspensione; 
ergo manet infamis ex vi talis depositionis; 
et hsec dicitur propria infamia canonica. 
Aliud principium est, omnes illos esse infa- 
mes in Ecclesiastico foro, quos leges civiles 
infames esse declarant. Contrahitur autem in- 
famia jure civili, quolies aliquis de gravis- 
simo delictoper sententiam declaratur, elali- 
quando ex ipso genere pcense quod infame 
est, juxta l.Decuriones, cap.Ex quibus caus. 
infam. irrog., et cap. Infames, § Porro, 3, 
qusest. 7. et sumitur ex 1. 1, ff. de Iis, quffl 
notantur infamia. At vero qui deponitur vel 
degradatur, publica sententia declaratur fa- 
cinorosus de aliquo publico et gravissimo 
crimine. Ipsum eliam genus pcenae infame 
est, ut a simili declaratur optime ex legibus 
civilibus, juxta quas miles efficitur infamis 
cum exaulorizatur, eique insignia militaria 
detrahuntur, juxla 1. 2, § Ignominia, ff. 
de Iis quae notantur infamia, nam per quam- 
dam analogiam ad illam exautorizationem, 
degradalionem actualem declaravit Pontifex 
in dict. cap. 2 de Pcenis, in 6. Unde sine du- 
bio major infamia creatur ex actuali degra- 
dalione, quam ex sola verbali, et ex hac 
major, quam ex simplici depositione. Nihilo- 
minus tamen omnis depositio infamem reddit 
propler causas dictas. 



SECT. II. QUOMODO DEGRADATIO AB ALUS DUABUS, ETC. 



85 



Discrimina inter degradationem et deposi- 
tionem. 

6. Prima ex solemnitate . — Differt autem 
actualis degradalio a depositione qualibet in 
solemnitate. Nam licet illam specialem solem- 
nitalem non requirat, quam ejus verbalis 
depositio, aliam tamen propriam postulat. 
Priorem partem docent Angelus et Sylvester, 
verb. Degradatio, cum Panormitano in cap. 
Qualiter, 2, de Accusationibus, et in cap. 3de 
Sentent. et de re judic, num. 10, ubi idem 
tenet Felinus, num. 6; Geminian., dicto cap. 
2 de Poenis, in 6; Bernardus Diaz, in Pract. 
Crimin., c. >3, num. 7- Et est communis sen- 
tentia Juristarum. Quia in dicto cap. 2 solum 
dicitur, u t degradandus actualiter ad praa- 
sentiam Episcopi adducatur, et quod Epi- 
scopus suum munus exequatur; ergo non 
requirit preesentiam aliorum Episcoporum , 
aut dignitatum, etc, sed prolata sentenlia 
coram ipsis, postea solus Episcopus potest 
publice actualem degradationem complere. 
Itaque habet usus. Et juxta heec intelligenda 
sunt c. 1 de Hteret., in 6, et Concil. Trident., 
sess. 13, cap. i de Reform., cum dicunt, ad 
degradationem requiri certum numerum Epi- 
scoporum, quorum loco alii substituuntur. 
Loquuntur aulem de degradatione ratione 
verbalis depositionis, qute illam prsecedit, et 
ad illam proxime ordinatur ; loquuntur enim 
secundum anliquiora jura, ex quibus hoc 
constat. Posterior ilem pars constat ex eodem 
cap. 2 de Poenis, in 6, ubispecialis solemnilas 
degradationis describitur sufficienter, nimi- 
rum quod degradandus indutus sacris ves- 
tibus, et portans inslrumenta sacra, id est, 
vasa, aut librum, seu ea, quee pertinent ad 
illum Ordinem, a quo degradatur, ad Episcopi 
preesentiam adducalur, et ab eo publice illis 
exuatur, ac tandem radatur, vel tondeatur 
caput illius, cum aliqua forma et tenore ver- 
borum , quse effectum hujus degradalionis 
declarant. Per quam ceeremoniarn quoad pri- 
vationem Ordinis, aut beneficiorum, nihil de 
novo fit, nam per prolationem sententise de- 
positionis erat jam factum, sed illud ipsum 
quasi solemniter promulgatur, et repraesen- 
tatur ad majorem ignominiam et terrorem, et 
ut persona illa veluti disponatur ad ultimum 
effectum, quem addit haec poena ullra depo- 
sitionem verbalem. Unde quod Abbas dixit 
in cap. Inquisitionis, de Accus., num. 6, nul- 
lam esse differentiam realem inler degrada- 
tionem et privationem officii et beneficii, non 



est absolute verum, sed solum quoad illum 
effectum ; nam simpliciter multum differunt, 
ut.merito dixit Innocentius, quem sine causa 
ipse impugnat, ut ex diclis patet, et amplius 
ex dicendis. 

7. Secunda differentia. — Sylvester reji- 
citur. — Depositus etiam incorrigibilis non 
amittit privilegium canonis. — Sylvester im- 
probatur. — Secundo ergo principaliter dif- 
ferunt, quod heec degradalio privat privilegio 
clericali, quod non facit sola depositio. Unde 
immerito Sylvester, verb. Degradatio , in 
princ, proponens quasi verborum formam, 
per quam depositio verbalis fit, ponit hanc : 
Degradamus te privantes ofjicio et beneficio, 
et privilegio clericali. Hoc enim postremum 
non pertinet ad sententiam depositionis ut 
sic; neque est proferendum usque ad actua- 
lem degradalionem. Ita colligunt omnes ex 
dicto cap. 2 de Pcenis, in 6, ubi in ablatione 
ultimi vestimenti ita dicitur esse proferen- 
dum : Auctoritate Dei omnipotentis, Patris, 
Filii, et Spiritus Sancti, ac nostra, tibi aufe- 
rimus habitum clericalem, et exuimus te omni 
Ordine, beneficio, ac privilegio clericali. Quia. 
ergo illa forma vera et efficax est, hunc effec- 
tum sine dubio habet htec pcena, et quia hic 
effectus ultimus assignatur ut illi proprius, 
depositioni non convenit, ideoque per illum 
optime ab illa distinguitur Unde fit, ut per- 
cutiens degradatum clericum, non incurrat 
censuram canonis Si quis suadente, quod 
secus est, si depositum lantum percutiat. Ita 
tenet Glossa in dicto cap. 2, quam omnes se- 
quuntur, ex illo principio, quod ille privatus 
est privilegio ciericali, non vero hic. At vero 
Sylvester, num. 8, limitationem addit, nisi 
post verbalem depositionem sequatur incor- 
rigibilitas, nam tunc etiam amittere putat 
privilegium, absque alia declaratione Eccle- 
siastici judicis, juxta cap. Cum non ab ho- 
mine, de Judiciis, cilatque Abbatem, in cap. 
Ad abolendam, de Hseretic. Sed neque Abbas 
hoc dicit ; neque ex dicto cap. Cum non ab 
homine, colligitur, sed potius contrarium; 
nam juxta illud, clericus depositus, et incor- 
rigibilis prius excommunicandus est; et si 
adhuc sit perlinax , poteslati seculari tra- 
dendus. Non ergo amitlit ipso fddo privile- 
gium propter incorrigibilitatem, donec per 
judicem Ecclesiasticum illo privetur, quod 
regulariter non fit, nisi per realem degrada- 
tionem. Et confirmatur, nam incorrigibilitas 
non habet certum terminum, nec consistit in 
uno aclu, vel contumacia, sed habet latitu- 



86 



DISP. XXX. IN QUO DIFFERAT SUSPENSIO A DEPOSITIONE ET DEGRADATIONE. 



dinem ; pendet ergo ex arbitrio judicis defi- 
nire, quando aliquis propter illam dignus est 
privari privilegio Ecclesiastico ; non est ergo 
hoc committendum vulgi opinioni, imo nec 
judiciosecularis judicis, sedEcclesiastici; ergo 
donecpersententiamejuspriveturclericustali 
privilegio, non potest ab aliis privari; ergo in- 
current in canonem Si quis suadente, si illum 
perculiant. Nec sufficiet sententia declaratoria 
incorrigibilitatis (ut sic dicam), quia nullum 
est jus, quod imponat hanc poenam ipso facto, 
etiam post declarationem illam; requiritur 
ergo sententia condemnatoria. 

8. Deposihcs non privatur privilegio fori, 
secus degradatus. — Atque idem dicendum 
est de privatione privilegii fori ; nam ante 
degradationem actualem non potest judex 
secularis procedere contra hujusmodi cleri- 
cum etiam depositum.Quod adeo verum cen- 
seo, ut, licet depositio verbalis facta sit in 
ordine ad actualem, donec ipsa actualis exe- 
cutioni mandetur, et proferatur ultima ver- 
borum forma supracitata,nonpossitsecularis 
judex talem personam apprehendere, aut ju- 
dicare, quia nondum privatus est privilegio 
clericali, ut ex dicto cap. 2 colligitur, adjunc- 
tis aliis, ex quibus constat, depositum ver- 
baliter tantum adhuc esse de Ecclesiastico 
foro, et a seculari exemptum. Et ideo Ecclesia 
nunquam consuevit tradere clericum reum 
brachio seculari usque ad actualem degrada- 
tionem ejus; neque secundum jus ordinarium 
existimo aliler fieri posse, quamvis ob neces- 
sitatem urgentem possit aliquando aliter fieri, 
prsesertim interveniente Summi Pontificis 
auctoritate. At vero post degradationem ac- 
tualem, cum degradatus privilegio clericali 
privetur, statim efficitur fori ssecularis, veluti 
necessaria consecutione, quia non debet re- 
linqui nullius fori, et sui juris, et quia per 
privilegium clericale exemptus fuit a seculari 
foro, ideo, ablatoprivilegio, statim revertitur 
ad antiquum forum. Atque ita et judex secu- 
laris potest statim de causa illius cognoscere, 
et Ecclesia consuevit clericos criminosos, ac 
rebelles jam degradatos tradere secularibus 
judicibus. In quo debet observare Ecclesia- 
sticus Preelatus, ut cum (finita degradatione) 
seculari judici pronunciavit, ut in suum forum 
recipiat degradatum, efficaciter pro eo inter- 
cedat, ut citra mortis periculum sententiam 
circa eum moderetur. Hsec enim fere verba 
sunt Innocentii III, in cap. Novimus, de Ver- 
bor. significat., ex quo textu multa ex dictis 
sumuntur. 



9. Descriptiones depositionis verbalis et 
degradationis. — Atque ex his tandem colli- 
gere licet , descriptiones degradationis , et 
depositionis ad illam ordinatse; nam de al- 
tera, quse suspensio perpetua est, jam satis 
constat ex dictis de suspensione. Depositio 
ergo verbalis est privatio perpetua clericalis 
muneris per canonicam sententiam cum de- 
bita solemnitate prolata. Degradatio autem 
est perpetua privatio clericalis muneris, et 
privilegii, effecta post similem sententiam, 
adjuncta reali actione, et cseremonia per ca- 
nones instituta. In quibus descriptionibus 
non ponimus censuram loco generis, ut multi 
faciunt, quia non putamus has esse censuras, 
cum non sint medicinales poenae, sed vindi- 
cativse tantum. Possettamen loco generis poni 
nomen pcense; satis tamen ex se notum esl, 
privationem illam esse poenalem, seu in poe- 
nam impositam. Deinde satis etiam ex dictis 
declaralse relinquuntur omnes causae, et effec- 
tus degradationis ; nam quoad causam effi- 
cientem habet eamdem , quam depositio. 
Solumque oportet advertere, quod Concilium 
Tridentinum declaravit, depositionem verba- 
lem posse fieri ab Episcopo per se vel per 
vicarium suum; realem vero solum per se- 
ipsum. In causa vero subjectiva convenit haec 
degradatio cum depositione et suspensione, 
ut dictum est. De materia vero circa quam, 
seu fine, propter quem privatio heec fit, et de 
forma et modo ferendi illam, satis etiam est 
dictum. Quod vero spectat ad effectus, iidem 
sunt effectus degradationis, qui depositionis, 
addita privatione clericalis privilegii, cum 
majori quadam infamia, ac dedecore, ex qua 
privatione tanquam ex causa per accidens 
removente prohibens , sequi solet seculare 
judicium circa talem personam, et poense, 
quee per illud imponuntur; illi tamen non 
possunt dici effectus degradationis, nisi valde 
remote, et per accidens. 

10. De ablatione seu remissione pcense de- 
gradationis. — De hujus autem poense solu- 
tione, et remissione, aut de causis, per quas 
fieri possit, nihil dicere oportet, quia per se 
repugnat institutioni, et quasi naturae talis 
pcenee, cum perpetua sit. Ideoque jure ordi- 
nario a nemine tolli potest ; Summus vero 
Pontifex per potestatem absolutam polerit 
illam auferre; raro tamen, vel nunquam id 
facit. Imo juxta prasentem Ecclesiaj consue- 
tudinem non datur huic remissioni locus; 
nullus enim degradatur, nisi brachio seculari 
statim tradatur, a quo pcena morlis mulcta- 



SECT. F. DE SUSPENSIONIBUS 

tur. Olim vero frequenter videtur fuisse usus 
hujus degradationis ; et ideo aliquando da- 
batur locus restitulioni, quando scilicet postea 
conslabat, degradationem fuisse injuste fac- 
tam ; et tunc reslitulio ad pristinum Ordinem 
futura erat non tantum verbalis, sed etiam 
realis, per exteriorem traditionem rerum, 
seu instrumentorum et vestium, quee in uno- 
quoque Ordine tradi solent. Ita enim statuitur 
in Concil. Tolet. IV, c. 27, et refertur in 
c. Episcopus, 11, q. 3. Nunc autem, ut dixi, 
hoc locum non habet, quia post degradatio- 
nem statim sequitur mors. Tamen si contin- 
gerel post degradationem constare de falso 
lestimonio, sicut essel mors suspendenda, ila 
postdeclarationem nullitaiis prioris sententise 
prislinus gradus esset restituendus, dictaque 
forma servanda esset. Idemque esset, si Pon- 
tifex de absoluta potestale alicui jam degra- 
dato pcenam mortis remitteret, eumque vellet 
ad pristinum stalum restituere propter ma- 
gnam fidei , aut contritionis ostensionem , 
verbi gratia, et spem alicujus magni fructus; 
quamvis etiam posset tunc Pontifex si vellet, 
in prsedicta forma restitutionis dispensare, 
cum non sit de subslantia Ordinis, ut per se 
constat. 

DISPUTATIO XXXI. 

DE SUSPENSIONIBUS IN PARTICULARI, QVM IPSO 
JURE LAT.E SUNT. 

Hactenus explicuimusgeneralem doctrinam 
de suspensione ; superest, ut sicut de excom- 
municatione fecimus, ita hic suspensiones 
oinnes, qure ipso jure latse sunt, explicemus. 
De suspensionibus autem , quae ab homine 
feruntur, nihil dicendum occurrit, quia nihil 
addunt speciale, quod certum sit, et sub 
scientiam cadat, prseter ea, quse omnibus 
suspensionibus generalia sunt. Neque etiam 
in eis, prout sunt in usu, aliquid occurrit, 
quod speciali declaratione indigeat. Circa 
suspensiones autem a jure latas advertendum 
est, quasdam esse communes omnibus cle- 
ricis, ut sic; alias vero quorumdam clerico- 
rum proprias, ut Episcoporum, vel sacerdo- 
tum secularium, vel regularium. Rursus quse 
communes sunt omnibus, quaedam in ipsa 
ordinalione contrahuntur, alise post ordina- 
tionem. De quibus sigillatim dicendum est. 



xxui bis. 



1N ORDINATIONE CONTRACTIS. 



SECTIO I. 



87 



Quibus modis, seu propter quas causas clericus sus- 
pensus maneat in ordinatione sua. 

1 Principium generale. — Supponendum 
est in hac materia, verum habere principium 
illud in irregularitate tritum, suspensionem 
nunquam incurri ipso facto, nisi in casibus a 
jure expressis. Cujus ralio est evidens, quia 
haec poena non incurritur ipso facto ex. natura 
rei tantum, ut per se notum est; neque ex vi 
sententise ab homine lalae, ut nunc suppo- 
nimus; ergo debet esse virlute alicujus jnris 
positivi; ergo oportel , ut in ipso jure satis 
sit expressa talis poena ; alioqui si res sit 
dubia , erit in mitiorem partem interpre- 
tanda, juxta communem regulam legis poe- 
nalis. 

Prima suspensio in Ordinum susceptione con- 
tracta. 

2. Hoc supposilo varii casus recenseri so- 
lent, in quibus clericus suspensus manet, eo 
quod non recle Ordines suscipiat. Primus est 
de illo, qui Ordines suscipit ab eo Episcopo, 
qui non polest licite illos dare, eo quod jam 
Episcopatui renunciavit. Quse colligitur ex 
cap. 1 de Ordinat. ab Episcopo qui renun- 
ciavit Episcopatui ; ubi non simpliciter, sed 
cum variis distinclionibus et limitationibus 
loquitur Pontifex. Primo ergo distinguit de 
Episcopo, qui renunciavit loco tantum, vel 
qui renunciavit etiam dignitati. Dicitur au- 
tem renunciare loco, qui Episcopatum diniit- 
tit, quod est officium, seu potestatem juris- 
diclionis omittere;dignitati autem renunciare 
dicilur, qui quantum est in se, etiam potesta- 
tem Ordinis Episcopalis dimittit, vel potius 
ejus ususeprivat;supponitque Pontifex posse 
Episcopum etiam hoc modo renunciare Epi- 
scopatui, et post factam renunciationem, et 
acceptatam ejusdem Pontificis Summi aucto- 
ritale (hoc enim necessarium est), non posse 
Episcopum licite proprios actus Episcopalis 
Ordinis exercere; hanc enim vim habet ac- 
ceptata renunciatio. Dixi autem non posse 
licite, quia valide potesl; nam character est 
indelebilis, in quo consis!it potestas Ordinis, 
quse ad valorem actus suffirit, qui ex juris- 
dictione non pendet; quanquam ut recte fiat, 
debeat secundum jus fieri. 

3. An ordinatus ab Episcopo, qui tantum 
loco renunciavit, sine proprii licentia, sit sus- 

6* 



88 



pensus. — De priori ergo membro hujus dis- 
tinctionisaitPontifex, ordinatum abEpiscopo, 
qui tantum loco renunciavit, nullam suspen- 
sionem incurrere, quia talisEpiscopus rogatus 
ab alio recte potest Ordines conferre, et ideo 
alter licite recipit Ordines, et usum eorum. 
Non declarat autem ibi Pontifex, quid dicen- 
dum sit, si talis Episcopus Ordines conferat 
non rogatus ab alio, sed usurpando jurisdic- 
tionem, cui renunciavit. Et ideo multi intelli- 
gunt ibi tacite, seu a contrario sensu dici, 
ordinatum in eo casu manere suspensum, 
quia illam conditionem videtur Pontifex po- 
nere, ut necessariam ad non incurrendam 
illam suspensionem. Sed certe si talis sus- 
pensio tunc incurritur, non est ex hoc speciali 
capite, sed quatenus redundat in aliud gene- 
ralius, scilieet, de ordinato ab Episcopo non 
suo, de quo infra dicemus. Et ideo fortasse 
melius dicitur, casum illum merito ibi omis- 
sum esse, quia non spectat specialiter ad 
Episcopum, qui renunciavit Episcopatui, sed 
communis est omnibus Episcopis usurpan- 
tibus jurisdictionem in ministerio ordinandl 
alios, de quibus postea dicemus, et de ordi- 
natis ab eis, an habeant suspensionem ipso 
jure impositam. 

4. Episcopus, qui renunciavit loco, et di- 
gnitati, potest conferre minores Ordines. — 
Quid de ordinato ab Abbate, qui renunciavit. 
— In altero membro subdistinguit Pontifex; 
nam vel Ordines collali sunt minores, vel 
sacri ; item vel suscipiuntur ignoranter, vel 
scienter a tali Episcopo. Est ergo secunda 
assertio Pontificis, si quis suscipiat Ordines 
minores a tali Episcopo , nullam suspensio- 
nem incurrit. Et reddit rationem, quia Or- 
dines minores etiam a non Episcopo conferri 
solent; et ideo ex eo, quod aliquis renunciavit 
Episcopatui, non slatim censetur renunciasse 
huic actui conferendi minores Ordines. Est 
autem circa litteram hujus textus adverten- 
dum, in eo fieri mentionem minorum Ordi- 
num sub hac voce, usque ad subdiaconatum ; 
et ideo videtur ex vi illius textus dubium re- 
linqui, an sub hoc membro subdiaconus com- 
prehendatur. Certum tamen est, particulam 
usque, exclusivesumendamesse,utibiGlossa, 
Panormitanus et alii notant, quia subdiaco- 
natus sacer Ordo est, de quo alibi. Sed ratio 
difficultatem nonnullam habet, nam licet 
Episcopus, ut Abbas, possit inlerdum con- 
ferre hos Ordines ex privilegio speciali, et 
concessione Summi Pontificis; tamen ille, qui 
solam habet dignitatem Episcopalem, ex illius 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

tantum nomine, et titulo potest hujusmodi 



Ordines conferre; ergo qui renunciavit digni- 
tati Episcopali, jam non potest minores Or- 
dines conferre. Probatur consequentia, quia 
dignitas Episcopalis unica est, et quasi indi- 
visibilis; renunciatio etiam, quse de illa fit, 
absoluta est, et totalis; ergo ex vi illius jam 
nihil poterit talis Episcopus operari ; remoto 
autem hoc titulo, in eo non manet alius, ut 
possit tanquam non Episcopus Ordines mi- 
nores conferre : ergo. Respondetur, hsec pen- 
dere ex jure posilivo, quia Summus Pontifex 
declarat, quomodo hujusmodi renunciationem 
acceptet et intelligat; declarat autern solum 
fieri, et acceptari quoad illos actus ita pro- 
prios dignitatis Episcopalis, ut per simplicem 
sacerdotem nullo modo exerceri possint. Et 
videtur Summus Pontifex voluisse statuere, 
ut Episcopi nunquam ita renuncient Episco- 
patui, quin eis liceant ea, quse per inferiores 
dignitates, Abbates, vel similes exerceri pos- 
sint, quia hoc videtur spectare ad decentiam 
Ordinis Episcopalis , qui semper inest per- 
sonee, quantumvis ipsa dignitati renunciet. 
Existimo autem hoc ita esse verum stando in 
jure communi, ut tamen si expresse Episco- 
pus renunciet dignitati etiam quoad actum 
conferendi minoresOrdines, etSummus Pon- 
tifex facultatem concedat ad renunciationem 
ita faciendam, eteodem modo illam acceptet, 
tunc non liceat ei illos Ordines conferre, quia 
tunc ex speciali modo, et concessione Ponli- 
ficis, non minus renunciatur dignitas Episco- 
palis quoad minores, quam quoad majores 
Ordines. Sicut si Abbas hanc facultatem ha- 
bens conferendi Ordines minores, renunciasset 
suse dignitati, et privilegio, jam non posset 
tales Ordines licite conferre. Hinc vero stalim 
pullulat qusestio , an recipiens minores Or- 
dines ab hujusmodi Abbate, qui suse dignitati 
renunciavit, maneat suspensus, ad quam, si 
paritatem rationis attendamus, affirmative 
respondendum videtur.Tamen quia nunquam 
probo hunc modum extendendi legem poena- 
lem, et quia de hac renunciatione quoad hos 
Ordines nihil in jure invenio, non censeo sus- 
pensionem hanc ad casum illum esse exten- 
dendam. 

5. Episcopus, qui loco, et dignitati renun- 
ciavit, non potest licite non rogatus minores 
Ordines conferre. — Denique circa hanc par- 
tem adverto, Summum Pontificem non addi- 
disse in illa eam limitationem , quam posuit 
in primo membro, scilicet, si talis Episcopus 
rogalus ab alio minores Ordines conferat; non 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

quidem, quia illa non sit seque necessaria in 
hoc secundo membro sicut in primo, ul talis 
ordinatio licite fiat, quandoquidem juris- 
dictio, vel licentia proprii Episcopi necessa- 
ria est ad quoslibet Ordines, etiam minores, 
conferendos, vel recipiendos; constat autem 
eum, qui renunciavit Episcopatui quoad 
dignitatem, a fortiori renimciasse quoad lo- 
cum , ideoque jurisdictionem non retinere; 
indiget ergo facultate proprii Episcopi, ut 
ordinatio licite fiat. Sed omisit Pontifex illam 
declarationem propter rationem supra tac- 
tam, soilicet, quia ad illum titulum non spec- 
tabat; nam si ex ullo alio capite ordinatio 
peccaminose fiat, et inde contrahatur aliqua 
censura, illa non provenit ex eo, quod ordi- 
nans renunciaverat Episcopatui eliam quoad 
dignitatem, de qua re ibi agebatur; sed quia 
sine debita jurisdictione actum Pontificalem 
exercuit. 

6. Suscipiens sacros Ordines ab Episcopo, 
qui loco, et dignitati renunciavit, quampoe- 
nam incurrat. — Tertio loco addit Summus 
Pontifex, eum, qui suscipit Ordinem sacrum 
ab Episcopo, qui renunciavit Episcopatui, 
quoad dignitatem, non habiturum executio- 
nem officii ; et indicat hoc ita esse , sive 
scienter, sive ignoranter Ordines susceperit, 
tamen diverso modo; nam si scienter, abso- 
lute dicitur carere executione Ordinis tan- 
quam indignus, ita ut solus Pontifex Summus 
possit cum illo dispensare, ut sequentia indi- 
cant; nam de altero membro subjungitur : Si 
ignoranter id factum sit, poterit, nisi crassa, 
et supina fuerit ignorantia, discretus Pon- 
tifex dispensare, id est, ordinarius Episcopus; 
nam Summus Pontifex in quolibet casu potest 
dispensare. Circa quem textum oportet in 
primis exponere, qualis sit hsec pcena in illo 
imposila , scilicet, an irregularitas sit, vel 
suspensio; quod utile erit fere ad omnia alia, 
quee de suspensionibus juris dicemus. Solum 
autem potest esse dubium inter illa duo, quia 
executio officii non tollitur nisi per alteram 
ex his poenis, quando non intercedit excom- 
municatio, et ita tollitur ipso jure, ut dispen- 
sabilis sit, ut depositionem, et degradationem 
excludamus. Videtur ergo polius ibi ferri 
irregularitas, quam suspensio; primo propter 
illa verba : Quia indignum se fecit, executio- 
nem officii non habebit, quae videntur signifi- 
care omnimodam privationem, quse proprie 
fit per irregularitatem , non per suspensio- 
nem; unde suspensus non videtur carere 
executione officii , sed solum detineri ; ne 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 89 

illam exerceat, quamvis illam habeat. Unde 
in cap. Inquisitionis, de Accusat., per illa 
verba irregularitas homicidii significatur. 
Secundo, ibi Pontifex utitur nomine dispen- 
sationis, quae proprie cadit in irregularita- 
tem, in suspensionem autem minime; nam a 
suspensione datur absolutio, non dispensatio. 
Accedit , quod ibi Pontifex dat potestatem 
Episcopo dispensandi in illa poena, quando 
Ordo non fuit scienter receptus a tali Epi- 
scopo; quod erat necessarium in irregula- 
ritate, non autem de suspensione, quia haec, 
hoc ipso, quod non reservatur, concessa est 
Episcopo, juxta cap. Nuper, de Sententia 
excommunicationis. 

7. Dubii resolutio. — Nihilominus censeo, 
poenam in illo textu latam esse propriam 
suspensionem , et non irregularitalem. Ita 
sentiunt Glossa ibi, Panormitanus, et alii. Et 
suadetur primo, quia illa verba, Executionem 
officii non habebit, propriissime conveniunt 
suspensioni; nam revera suspensus pro eo 
tempore, quo suspensus est, non habet officii 
executionem; nihil est enim aliud non habere 
executionem, quam esse prohibitum, seu im- 
peditum a tali executione. Unde in dicto cap. 
Inquisitionis, per verba similia significalur 
suspensio, quee incurritur ob Ordinem sus- 
ceptum ab excommunicato Episcopo, ut infra 
dicetur. Quapropter licet sub eadem voce in- 
cludatur ibi irregularitas homicidii, quatenus 
irregularitas, et suspensio hunc effectum com- 
munem habent, tamen propriissime videtur 
convenire suspensioni, quee per se respicit 
usumOrdinisjam suscepti; irregularitas enim 
per se primo impedit susceptionem Ordinis, 
executionem autem Ordinis suscepti solum 
consequenter, ut infra suo loco dicetur. Ergo 
in prsesenti textu merito sub ea voce suspen- 
sionem intelligimus. Confirmatur, quia haec 
est mitior poena , et lex pcenalis mitiori 
modo interpretanda est, si aliud non cogat. 
Maxime, quia irregularitas videtur esse pcena 
valde improportionata propter factum, quod 
non videtur esse adeo grave. Unde propter 
similia non solet in jure imponi major poena, 
quam suspensio, ut videbimus. Accedit, quod 
sic ordinatus non manet impeditus ab execu- 
tione omnium Ordinum, quoshabet, sed ab 
illo, vel illis, quos a tali Episcopo suscepit ; 
ita enim omnes intelligunt illam particulam, 
executionem officii , respective, seu juxta 
subjectam materiam, scilicet, ab officio sus- 
cepto per ordinationem a tali Episcopo, quia 
in eo punitur, in quo deliquit; et solum cen- 



90 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



setur, illam executionem non habere, quam 
alius dare non potuit, juxta generalia prin- 
cipia in superioribus posita , et ex sequen- 
libus magis constabit. At vero irregularitas 
privat executione omnium Ordinum simpli- 
citer; non est ergo sermo ibi de irregula- 
ritale. Et hoe rationes applicandse sunt fere 
ad omnes suspensiones sequentes; nam 
eadem est de illis controversia , et auctores 
varie loquuntur, sed nobis-videnlur sub hac 
specie colloeandte. 

8. Suspensionem perpetuam per dispensa- 
tionem tolli. — Neque etiam obstat verbum 
dispensandi; nam licel suspensio, quse est 
censura, per absolutionem lollatur, suspen- 
sio autem, qiue est tantum poena, vel impe- 
dimenluni , per dispensalionem tollitur, et 
hoc habet commune cum irregularitale, ut 
supra tactum est, et dicelur sa^pe in sequen- 
tibus. Et patet ex cap. 2 ejusdem liiuli, de 
Ordinatis, etc. , el ex Concilio Trident., 
sess. 24, cap. 6 de Beformat. Dices : licet 
suspensio perpetua, vel ad certum tempus, 
intra illud per dispensationem tollatur, ta- 
men illa, quaj indefinile ferlur, imitslur eam, 
qnae est propter contuinaciam, et ita per ab- 
solutionem tollilur; talis autem videtur sus- 
pensio ibi allala , quia simpliciter dicitur : 
Exccutionem officii non habebit. Respondeo, 
jarn supra dictum esse, banc formam esse 
dubiam , et ex circumslantiis illius textus 
colligi esse perpetuam, lum ex illo verbo, 
quia indignum se fecit; tum quia in parlicu- 
lari casu conceditur dispensatio Episccpo. 
Addo etiam (quod notandum est pro omnibus 
supra diclis) duplicem esse suspensionem : 
unam, quee tollit usum jam aliquando habi- 
tum, et de hac loquuti hactenus sumus, et 
procedit objeclio; aliam, quas impedit a prin- 
cipio, ne recipiatur, et haec natura sua est 
perpetua, et reservata Ponlifici jure ordi- 
nario, et simillima irregularitali, et talis est 
suspensio illius textus. Qua3 omnia ex dicen- 
dis patebunt. 

9. De qua ignorantia loquatur dictum 
cap. 1 de Ordin. ab Episc. qui renunc. Episc. 
— Juxta hsec enim expediendum esl aliud 
dubium , quod orilur circa concessionem , 
qua3 ibi fil in casu ignorantia?, de qua in- 
lelligenda sit, vincibiline, vel invincibili. 
Nam si de vincibili, obslanl illa verba : Nisi 
crassa, et supina fuerit ignorantia. Si autem 
dicamus, sermonem esse etiam de ignorantia 
inculpabili, obstat textus in cap. penult. de 
Clerico excomm. minist., a paritale rationis; 



obstal item textus in cap. Ut animarum, de 
Constitut., in 6, ubi dicitur, ignorantes non 
ligari, nisi eorum ignorantia crassa fuerit, 
vel supina. Obstat denique , quod supra 
dictum est, suspensionem non incurri nisi 
propter culpam; ignorantia autem invinci- 
bilis excusat a culpa. 

10. Prima opinio. — Rejicitur — Secunda 
sententia. — Improbatur , — Quidam dixe- 
runt, intelligendum esse illum textum de 
ignorantia culpabili. Quod sensit Innocentius 
ibi; et posset explicari vel juxla opinionem 
eorum, qui dicunt, dari ignorantiam culpa- 
bilem sufficientem ad peccatum mortale, quae 
minor est, quam crassa, vel supina igno- 
ranlia, et de tali ibi esse sermonem, vel de 
ignoranlia venialiter tantum culpabili, secun- 
dum opinionem Cajet. asserenlis ad suspen- 
sionem sufficere peccatum veniale. Sed quia 
neutra ex his opinionibus nobis probata est 
in superioribus, ideo neque hsec interpretatio 
probari potest. Et sane juxta usum Pontificii 
juris constat, sub ignorantia crassa et su- 
. pina omnem ignoranliam simpliciter culpa- 
bilem comprehendi, et ignoranliam, quae ab 
his distinguitur, esse inculpabilem, ut patet 
ex citato cap. Ut animarum, et ex dicto cap. 
penult. de Clerico excomm. ministr., el aliis 
similibus. Et ideo communis inlerprelalio 
Glossse, Abbalis, et aliorum est, lextum illum 
intelligendum esse de ignorantia probabili. 
Dicunt vero aliqui, excusationem lalis igno- 
rantia3 in illo casu non admitti ad impedien- 
dam suspensionem, quia supponituralia cujpa 
recipiendi Ordines ab Episcopo non suo. Ita 
Glossa ibi in prima responsione. Sed non 
placet, tum quia divinat; nam textus indis- 
tincle loquitur de eo, qui bona fide a tali 
Episcopo Ordinem sacrum suscipit, sive alias 
peccet, sive non ; tum etiam quia illud aliud 
genus culpa> sufficere polerit ad aliud genus 
pcenaj, vel censuras, si ralione illius lata est, 
non vero ad illam suspensionem, de qua dis- 
putalur. 

11 Terlia sententia. — Aliter ergo dici 
potest, pritno, ibi esse sermonem de igno- 
rantia invincibili. Secundo, cum illa non in- 
curri hanc suspensionem , quia textus hoc 
expresse non dicit, et objectiones in contra- 
rium urgent. Tertio, in eo casu non requiri 
propriissimam dispensationem ; nec necessa- 
rium esse, lextum illum interprelari de dis- 
pensatione proprie, et rigorose sumpta, quaa 
vinculum , et obligationem supponil; sed 
intelligi latius de interpretatione , publica 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



91 



auctoritate , et bonestate facta ; hsec enim 
illius vocis acceptio non est inusitata, ut con- 
stat ex materia de legibus ; et quando ma- 
teria postulat , merito applicari potest. In 
preesenli autem videtur necessaria, quando- 
quidem ibi non supponitur vinculum, quod 
per propriam dispensationem tolli possit, ut 
videntur rationes factse probare; supponitur 
autem sufficiens ratio, ob quam talis inter- 
pretatio necessaria sit. Nam cum, per se lo- 
quendo, non possit aliquis Ordines, et usum 
eorum a tali Episcopo recipere, quamvis 
propter ignorantiam excusetur, merito volue- 
runt jura, ut donec de illa excusatione legi- 
time constet per sui Praelati declarationem, 
non possil suscepto Ordine uli. Et ita usque 
ad lalem declarationem potest dici sic ordi- 
natus quodammodo manere suspensus, non 
quia propriam censuram aut poenam incurrat, 
sed quia indiget quadam publica satisfac- 
tione, seu" quasi purgalione, priusquam pu- 
blicum illud minislerium usurpet. Et ideo 
etiam dicetur Prselatus dispensare, quia tollit 
illud qualecumque impedimentum, et cum 
auctoritate declarat illum non esse suspen- 
sum. Et hic modus dicendi, quamvis auctores 
non habeat, non videtur improbabilis. 

12. Secunda et communis sententia. — 
Commilnis ergo interpretatio cum Glossa ibi 
est, textum loqui de ignorantia inculpabili, 
et propria dispensatione ; quia illa suspensio 
sine culpa eontrahitur, quia non est privatio 
usus jam aliquando habiti, sed impedimen- 
tum ne recipiatur. Priori enim modo nemo 
suspenditur proprie , nisi ob culpam pro- 
priam, si suspensio habet rationem poenee, 
vel ob causam etiam propriam, et in ipsomet 
inventam, si suspensio solum sit per modum 
cujusdam inhabilitatis, seu irregularitatis ob 
aliquem defectum, ut citatis locis explicatum 
est. Posteriori autem modo potest quis ma- 
nere suspensus, solum propter defectum 
dantis; quia scilicet non habuit potestatem 
dandi talem usum, seu executionem Ordinis; 
nam tunc illa suspensio non est poena, nec 
privatio superveniens , sed quasi defectus 
quidam ipsi generationi conjunctus, qui ssepe 
provenit ex solo defectu virtutis in causa 
efficienti. Et ita est in preesenti casu; nam 
Episcopus sicut indiget charactere, ut cha- 
racterem imprimat, ita requirit, quod habeat 
illum characterem habilem (ut sic dicam) ad 
operandum , ut conferat alteri characterem 
similiter habilem et expeditum ad suam ope- 
rationem. Sicut ergo existimatus Episcopus, 



si reipsa non haberet characterem Episco- 
palem, non conferret ordinato characterem, 
ex divina institutione, ita ex Ecclesiastica, si 
Episcopus habeat characterem absque habitu 
seu habilitate ad suum ministerium, conferet 
quidem characterem, quia hoc Ecclesia impe- 
dire non potest; non tamen conferet charac- 
terem habilem ad operandum ; ideoque qui 
illum recipit, manebit ab executione sus- 
pensus, etiamsi culpa caruerit. Quae suspensio 
revera est simillima irregularitati ; et ideo 
mirum non est, si interdum sine culpa con- 
trahatur. Neque contra hoc procedit cap. 
penult. de Clerico excomm. ministr., nam ibi 
est sermo de irregularitate solum ob culpam 
imposita. Et similiter cap. Ut animarum pe- 
riculis, loquitur de vinculo quoad poenam, 
prseterquam quod ibi non de Pontificiis legi- 
bus, sed de statutis ordinariorum sermo est. 
Aliud solutum jam est, ideoque sententia haec 
tanquam communior, securior, et magis con- 
sentanea proprietati verborum illius textus 
sequenda videtur. Et practice fere non dif- 
fert a superiori interpretatione, cum faten- 
dum sit, sic ordinatum non posse exercere 
Ordines sine Episcopi dispensatione, qualis- 
cumque illa sit, et Episcopum teneri ad 
dispensandum , si satis ei de. ignorantia 
constet. 

Secunda suspensio ob ordinationem ab alieno 
Episcopo sine licentia proprii contracta. 

13. Secunda suspensio contrahi dicitur ab 
eo, qui ab alieno Episcopo sine licentia pro- 
prii ordinatur Citalur cap. Eos qui, de Temp. 
ordin., in 6. Sed ibi non declaratur poena 
ordinati, sed ordinantis. Afferuntur etiam 
cap. 1 et 3, 71 dist., et alia ex 9, queest. 2, ubi 
sic dicitur : Talis ordinatio rata non habe- 
bitur, scilicet, quoad executionem. Sed haec 
verba indifferentia sunt, ut de suspensione 
ipso jure lata, veHerenda intelligantur. Nam 
licet in dicto cap. 3, dicatur, Irrita sit, in 
ipso Concilio Nicseno, cap. 17, dicitur, Irrita 
erit, vel secundum aliam translationem, Ir- 
rita habeatur- Quod recte intelligitur per 
sentenliam. Unde in cap. Quod translatio- 
nem, de Temp. ordin., in simili casu dicitur : 
lnterdicenda illis est Ordinis sic suscepti 
executio. Verbum enim, interdicenda, plane 
significat actum hominis, atque adeo poenam 
ferendam, non latam. 

14. Qualis sit suspensio hxc. — Est ergo 
difficultas, qualis sit hsec suspensio. Nam 



92 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



Glossa in dict. cap. Eos qui, dicit, hujus- 
modi clericum non incurrere ipso facto sus- 
pensionem , quse sit propria censura, ita ut 
ministrando in suo Ordine fiat irregularis; 
addit tamen esse aliquo modo suspensum 
ipso jure. Et affert praxim Romanse Curise; 
nam quando Ponlifex cum his dispensat, di- 
cere solet dispensare cum Pelro ipso jure ab 
Ordinum executione suspenso; quis autem 
sit ille modus suspensionis, non declarat. 
Potest tamen explicari ex Hostiense, et aliis, 
ut illa dicatur suspensio, non censurse, sed 
culpa?, quia ille graviter peccat ministrando 
in Ordine sic suscepto prius quam Episcopus 
proprius talem ordinationem ratam habeat; 
nam sicut non poterat talis persona suscipere 
illum Ordinem ab alieno Episcopo sine facul- 
tale proprii, ita etiam non potest licite illum 
exercere sine ejusdem facultate, et approba- 
tione. Et quoad hanc partem senlentia haec 
mihi videtur vera; heec enim obligatio nasci- 
tur ex subjectione, et debita subordinatione 
Prselato. Quod significavit etiam Armilla , 
verbo Ordo, num. 16. Quoad priorem vero 
partem negativam licet sententia illa secun- 
dum antiquum jus sustineri possit, tamen ex 
jure novo Pii II in Extrav. Cum ex sacrorum^ 
quae est 6 illius in Bullario, bsec suspensio est 
vera censura propter tale crimen ipso jure 
imposita; ideoque sic ordinatus ante abso- 
lutionem in suo Ordine ministrans irregularis 
efficitur. Ita Navarrus, cap. 27, num. 155, et 
num. 241 Ubi etiam negat hanc esse irregu- 
laritatem, el Bernardus Diaz, in Practica, 
cap. 26; Covarruvias, Soto, et alii, quos ibi 
referl Salzedo. 

15. Casus in quibus potest quis ordinari ab 
alieno Episcopo sine licentia proprii. — Se- 
cundus. — Advertendum est auteni, hanc 
suspensionem non incurri nisi propter cul- 
pam ejus, qui sic ordinatur; solum enim ut 
poena ei imponitur, neque aliud potesl ex 
citalis juribus colligi; et ideo quacumque ra- 
tione susceptio talis Ordinis sine culpa sit, 
non incurretur talis suspensio. Potest autem 
excusari a culpa primo propter bonam fidem, 
si ex ignorantia inculpabili putet talem Epi- 
scopum babere facultalem ordinandi, vel 
tales litteras dimissorias esse sufficientes. Ila 
sumitur ex Navarro, diclo num. 155, qui re- 
fert seipsum , in cap. Recepla, de Restitu- 
tione spoliatorum, propos. 8, num. 32. El ad 
hoc ponderat, in dicta Extrav., verbum pr;e- 
sumpserit, quod dolum, vel malitiam indicat. 
Deinde a fortiori non incurretur talis sus- 



pensio in eis casibus, in quibus potest aliquis 
legitime ab alieno suscipere Ordines sine 
licentia proprii Episcopi. Sunt autem hi ca- 
sus, primo, si proprius Episcopus suspensus 
sit ob hujusmodi crimen ordinandi alienos 
sine legitima facultate; tunc enim si ejus sus- 
pensio manifesta fuerit, ipso jure conceditur 
ejus subditis, ut possint ab altero ordinari 
sihe licentia sui Praelati; id enim statuiturin 
diclo cap. Is qui, de Tempore ordin., in 6. 
Secundo, qui per triennium commoralur cum 
alio Episcopo tanquam familiaris ei, -seu de 
familia ejus, ab eo potest ordinari sine li- 
centia allerius proprii, ex concessione Con- 
cilii Trident., sess. 23, cap. 9. ln sessione 
autem 14, cap. 2, decreverat hoc non lieere 
Episcopis titularibus, etiam praetextu cujus- 
cumque familiaritatis; unde cum hoc ex- 
presse, et in specie non revocet in alio de- 
creto, in illo sine dubio loquitur de Episcopis 
ordinariis. Quibuseliamconditioneinapponit, 
Dummodo dent illis statim beneficium. 

16. Tertius. — Tertio, solet excipi casus, 
in quo unus Episcopus ordinat subdiluni alte- 
rius sub spe ralihabitionis ejus; tunc enira 
illa ralihabilio censetur vim legitimaa facul- 
tatis habere. Quod sumi potest ex cap. ult.. 9, 
quaest. 2, ubi etiam allegatur factum Epipha- 
nii, qui hoc modo ordinavit in dioecesf sancti 
Joannis Chrysostomi absque expressa ejus 
facultate, quod sanctus vir facturus non fuis- 
set, nisi spem ratihabitionis, seu consensus 
Chrysostomi haberet, et illam sufficere existi- 
maret. Atque ita sentiunt Raymundus, in 
Summ., tit. de Forma consecr., et Maiolus, 
lib. 4 de Irregular., c. 2, num. 7, qui alios 
referl. Hic tainen casus minus est cerlus, 
quam praecedenles, quia in his, quae sunt 
contra ordinarium jus, et conlra alteriusju- 
risdiclionem , non est facile hujusmodi rati- 
habitio admitlenda; alioqui daretur occasio 
multarum perturbationum, si Episcopi hac 
occasione alienos ordinarent sine licentia pro- 
prii. Item, quia quando non intercedit facultas 
expressa, non potest alienus Episcopus ordi- 
nare alienum nomine proprii ; ergo nec potest 
postea proprius Episcopus talem ordinalio- 
nem ratam habere, lum quia nemo potest 
ratum habere, quod ipsius nomine non est 
geslum, ut dicitur in regula 9 de Regulis ju- 
ris, in 6, et in c. Cum quibus, de Sententia 
excomm., in 6; lum etiam quia talis ordinatio 
a principio fuit irrita secundum cauones; 
quod aulem ab initio vitiosum est, non potest 
tractu temporis convalescere, ut dicitur in 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

regula 30, ff. de Regulis juris. Propter quse 
multi Doctores prsedictam exceptionem ad- 
mittendam non existimant, quos refert, et 
sequitur Salzedo supra, qui varie interpre- 
tanlur dictum c. ultim., 9, qusest. 2. Et sane 
ibi non omnino videtur approbari talis rati- 
habitio, quandoquidem congrua pcenilentia, 
et satisfaclio sic ordinatis imponenda dicilur, 
propter Ecclesiam, quam offenderunt, et mi- 
serationis intuitu in suo honore, id est, ad 
Ordinis executionem admittendi dicuntur 

17 Tertius modus in aliquo casu adm.it- 
titur, — Sed nihilominus non censeo diclam 
exceptionem omnino esse rejiciendam, quia 
factum Epiphanii plurimum urget, ul dicamus 
non peccare Episcopum, qui simili ralihabi- 
tione aliquando utitur, prseserlim cum in 
dict. c. Si quis, de Sent. excom., in 6, et in 
regula 10, de Reg. jur., in 6, dicatur, ratiha- 
bitionem retrotrahi, et mandato comparari; 
ergo, si in aliquo casu hoc principaliter veri- 
ficari potest, maxime in prasenti, ubi facultas 
propria Rpiscopi non est necessaria ad sub- 
stantiam seu valorem actus ordinandi, sed 
ad conveuientom modum et subordinationem. 
Unde quando ordinatio in hoc modo fit, po- 
test dici facla aliquo modo nomine proprii 
Episcopi, cum sub probabili et prudenti spe 
conseosus ejus facta fueril. Et ideo non potest 
etiam dici irrita a principio etiam juxta mo- 
dum loquendi canonum, quia si licite facta 
est prsedicto modo, ut contendimus, nulla 
suspensio in susceplo Ordine contracta est; 
ergo ordinalio non fuit irrita. Fateor tamen 
hujusmodi ratihabitionem non esse facile 
admitlendam, sed ubi tam persona ordinantis 
quam ordinati cognita est, et extra omnem 
suspicionem ob vitse integrilatem, sapientiam, 
ac prudenliam, quee maxime spectari debent 
ex parte ipsius ordinantis. Quapropler, si is, 
qui ordinatur (de quo nunc agimus) absque 
malitia et deceptione bona fide procedat, cre- 
dens ordinanti Episcopo alieno dicenli se 
habere satis cognitam, vel prsesumplam sui 
Episcopi voluntatem seu ratihabitionem, ideo- 
que sibi licere eum ordiuare, id satis erit ad 
eum excusandum a culpa et consequenler a 
suspensione. Quod si postea proprius Episco- 
pus ordinationem nolit ratam habere, poterit 
forte suspensionem ferre; suspensio autem 
illa, quse ipso jure incurritur, non fuit con- 
tracta, quia hsec non pendet ex fuluro eventu. 
Imo etiam ipsa suspensio ab homine lata, 
quamvis in foro exteriori timenda sit, tamen 
in conscientia non polerit esse valida in ra- 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 93 

tione pcense et censurse. si constat bona fide 
processum esse, ita ut fuerit sufficiens ad ex- 
cusandum a culpa, quamvis in ratione pro- 
hibitionis seu denegationis facultatis ad uten- 
dum Ordine susceplo, valida esse possit, quia 
haec tunc pendet ex ipsius Episcopi voluntate, 
quam tamen aliqua justa ratione fundatam 
esse necesse est. 

18. Quartus, in quo ab alieno potest quis 
ordinari non incurrendo hanc suspensionem. 

— Quarto excipitur a prsedicta suspensione 
incurrenda, qui tantum minores Ordines ab 
alieno Episcopo suscipit, non tantum si bona 
fide, sed eliam si peccando id faciat. Non est 
enim dubium, quin mortaliler peccet is, qui 
minores Ordines suscipit ab alieno sine li- 
centia proprii, quia id est contra sacros ca- 
nones, et contra debitam subordinationem, et 
jurisdiclionem proprii Episcopi, et materia 
non est levis, cum sit susceptio gravissimi 
sacramenti, et status clericalis. Quo fit, ut 
postea non possit licite tali Ordine uti, nisi 
prius proprius Episcopus talem ordinationem 
ratam habeat, el facultatem concedat, juxta 
superius dicta. Nihilominus tamen propriam 
suspensionem ipso jure non incurrit; nec si 
in suscepto Ordine ministret, irregularis fiet. 
Ratio est,quia Pius II, in dict. Extravagante, 
expresse loquitur de sacris Ordinibus,et con- 
slitutio maxime pcenalis non debet ultra pro- 
prios terminos exlendi. Imo expressio unius, 
alterius exdusio est; nam, si omnes Ordines 
comprehendere voluisset, de sacris in parti- 
culari locutus non fuisset, argument. c. Non 
me, de Prsesumpt., et c. Ad audiendam, de 
Decimis. Ita Rebuffus, in Practica beneficiali, 
til. de Glericis ad sacros Ordines male pro- 
motis, Glossa 3, num. 1; Navarr., in Sum., 
c. 25, n. 70. et lib. 1 Gonsil., titul. de Temp. 
ordin., consilio 31, n. 4. 

19. Suspensio lata incap., 1 de Tempor or- 
dinat., in 6, eliam ad minores Ordines ex- 
tenditur — Non tam ad primum tonsurarn. 

— Suspensio Pii II a Tridentino etiam ad 
recipientes minores Ordines extensa est. — 
Ibi tamen eodem modo exponit c. 1 de Temp. 
ordinat., in 6, in quo specialiter fueral lata 
heec suspensio ipso jure, et Summo Pontifici 
reservata contra ultramontanos, qui in Italia 
ab alio Coepiscopo Ordinessuscipiunt, absque 
sui Episcopi, vel Summi Pontificis speciali 
Hcentia ; vult autem Navarrus etiam texlum 
illum limitandum esse ad sacros Ordines, 
quia in principio specialis mentio illorum fit. 
Tamen in casu illius textus magis dubia res 



94 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



est, quia, licet in principio explicando ratio- 
nem motivarn Pontifex loquatur de sacris 
Ordinibus, tamen postea in ipsa lege solum 
dicit, ut nullus clericus ordinari prsesumat, 
et infra : Eos qui contra prxmissa contigerit 
ordinari, manere volumus absque spe dispen- 
sationis super hoc a Sede Apostolica obtinendse 
suspensos , elc. Unde Glossa ibi generalius 
textum illum intelligit, quam sequitur Syl- 
vest., verb. Irregularitas, 99. Mihique heec 
sententia placet, quia textus absolnle loqui- 
tur de omnibus clericis, qui ordinantur, nec 
quoad Ordines limkalionem adhibet. Quia 
vero de clericis Ioquitur, non comprehendet 
eum ; qui primam tonsuram accipit, quia cle- 
ricus non est, nec prima lonsura in rigore est 
Ordo. Item, quia est lex pro locis definitis, 
non extenditur ad alia ; in cseteris ergo locis 
et casibus restrictio Pii II servanda est. Po- 
terit autem sic ordinatus suspendi a proprio 
Episcopo juxta jura anliqua , et juxta Tri- 
dent., sess. 14, c. 3 de Reform., ubi addit, 
prsesertim a sacris Ordinibus. Unde constat 
alios etiam comprehendere ; nam in fine ex- 
presse addit : Ne in aliquo Ordine ministret, 
interdicere potest. Ibi autem non solum lo- 
quitur de indebita ordinatione, sed etiam de 
indignitate personee; et ideo dicit judicium 
illud faciendum esse preevio examine, quando 
legitimaapprobatio proprii Episcopi non pree- 
cessit. At vero idem Concilium, sess. 23, c. 8 
de Reform., propter hanc culpam aperte po- 
nit suspensionem ipso facto dicens : A sus- 
ceptorum Ordinum executione suspensus sit; 
addit autem limitationem, Quamdiu proprio 
Ordinario videbitur EtideoCongregatio Car- 
dinalium declaravit hunc fieri irregularem, 
si ante licentiam sui Episcopi in suscepto 
Ordine ministret. Unde obiter aperle constat 
hanc esse suspensionem et non irregularita- 
tem, ut sensit Maiol.,* lib. 4 de Irregularit., 
c. 20. Et licet Concilium in principio capitis 
de sacris Ordinibus loqui videatur, postea 
absolute loquitur, et ita minores etiam com- 
prehendit, ut eadem Congregatio declaravit. 
20. Tertia suspensio in ordinatione con- 
tracta. — Tertio hic addi potest suspensio 
lata ipsojure abeodem Concilio Trid., sess. 7, 
c. 10 de Reform., in eum, qui vacante Epi- 
scopatu, et non arctatus occasione beneficii 
recepti, vel recipiendi, infra annum cum lit- 
terisdimissoriis a Capitulo receptis, ordinalur 
in sacris. Et ibi etiam additur limitatio, ad 
beneplacitum futuri Preelati. Pro suscipien- 
tibus vero minores Ordines additur alia 



poena, scilicet, ut non gaudeant privilegio 
clericali, preesertim in criminalibus, quee di- 
versa poena est; et ideo hi non suspenduntur, 
uteliam Congregatio Cardinalium declaravit. 

21 . Quarta suspensio. — Quarto hic potest 
adjungi suspensio, quam incurrit is, qui a 
proprioetiam Episcopo, in aliena dicecesi sine 
licenlia Episcopi loci Ordines conferente, eos 
receperit, juxta Concil. Antiochenum, c. 22, 
et c. Episcopum, 9, queest. 2, ubi lalis ordi- 
nalio irrita esse dicitur; quibus verbis signi- 
ficari solet in jure ordinatio illa, per quam 
executio Ordinis non conferlur; quee sus- 
pensio innovata est, et clarius lata in Concil. 
Trid., sess. 6, c. 5 de Reformat., et sess. 14, 
c. 2. Quo fit, ut si quis sine licentia sui Epi- 
scopi ab alio Episcopo in aliena dicecesi absque 
debita licentia ministrante, Ordines suscipiat, 
duas suspensiones incurrat, unam, quia sine 
litteris dimissoriis,aliam, quia a tali Episcopo 
in tali loco Ordines suscipit ; posset enim una 
ab altera separari, et e converso; ideoque 
non se impediunt, quominus simul contra- 
hantur. 

Quinta suspensio ob ordinationem ante legiti- 
mam setatem contracta. 

22. Quse legitima setas ad Ordines recipien- 
dos. — Solum ob ordinationem in sacris 
incurritur suspensio hsec. — Quinta suspen- 
sio lata estin eum,qui ante legitimam eetatem 
ordinatur. Quee sit legitima eetas ordinando- 
rum , supponendum nunc est ex Concilio 
Trident., sess. 23, cap. 12 de Reformat., ubi 
sacris Ordinibus suscipiendis, non vero rai- 
noribus certa eetas assignatur. Quo fit, ut liic 
casus intelligendus sit de suscipiente aliquem 
sacrum Ordinemanteeetatem legitimam; narn 
ad inferiores Ordines non est certum tempus 
eelatis lege preescriptum, preeler hoc, quod 
pueri tempore infantise, id esl, septimo eetalis 
anno, et non antea possunt ad clericatus offi- 
cium per primam tonsuram mancipari, et ab 
eo tempore usque ad vigesimum secundum 
setatis annum possunt reliquos Ordines mi- 
nores arbitrio Episcopi recipere, ut colligitur 
ex c. De iis, 28 dist., et ex c. In siugulis, 77 
dist. Ubi tempora qucedam et interstitia de- 
signantur, quae jam in usu non sunt, sed ar- 
bitrio Episcopi commissum est, ut de inter- 
stitiis expresse habetur in Trident., sess. 23, 
c. 11 de Reformat., et de eetate insinuatur 
in c. 12, quatenus de illis tacetur, et c. 6, 
aperte supponitur ante decimum quartum 



SECT I. DE SUSPENSIONIBUS IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



95 



annum posse aliquem suscipere omnes mi- 
nores Ordines; in c. vero 5, quamvis de eo- 
rum eetate , qui minores Ordines suscipere 
volunt, inquirendum esse dicatur, non tamen. 
certa setas prsefigitur, sed id fieri videlur, ut 
Episcopus possit prudenter arbitrari. Unde 
quoad hoc polest quispiam aliquo modo pec- 
care, si per deceplionem vel dolum se faciat 
ordinari in minori tplate, quam Episcopus 
vellel; tamen propter lioc nulla est specialis 
pcena imposila, quia res est minoris momenti, 
quia talis eetas, ut dixi, non est cerla Jege 
prsescripta. 

23. Suscipiens Ordinem in minori sctate 
non potest in illo ministrare usqne ad legiti- 
mam. — Conclusio ergo posita solum procedit 
de sacris Ordinibus ; et probari solet ex cap. 
Vel non est compos, de Temp. ordin., ubi de 
quodam ordinato in diaconum in selate tre- 
decim annorum ait Pontifex : Ipsum ab execu- 
tione officii diaconi usque ad setatem legitimam 
suspendimus. Sed ex illo textu non colligitur, 
eum, qui sic ordinatus est, esse ipso jure sus- 
pensum, sed suspendendum, ut Glossa, et 
omnes interpretes notant, tum ibi, tum etiam 
in Clementina Generalem, de iEtate et qua- 
lit.; Antoninus, 3 part., tit. 14, c. 16, § 15; 
Major, in 4, dist. 24, qusest. 1 , in fine, quam 
vis non satis clare; et alii, quos refert, et se- 
quitur Covarr. in Clement. Si furiosus, p. 1, 
§ 1, n. 4; Bernard. Diaz, in Praclica crimin., 
c. 16. Quaj sententia est vera; ul tamen ex- 
plicelur ad vertendum esl, duohus modis posse 
intelligi, ordinatum anle legilimam setatem 
manere suspensum. Primo ex vi illius pro- 
hibitionis generalis, qua tenetur non suscipere 
talein Ordinem usque ad talem setatem ; nam 
in ea includilur, ut non possit tale ministe- 
rium exercere usque ad talem eetatem, ut per 
se notum est; quse prohibitio non tollitur, 
propierea quod aliquis ante Iegitimam seta- 
tem illicite et sine dispensatione ordinatus 
sit; non enim debet commodum ex sua ma- 
litia, vel ex actu illicilo reportare; et quoad 
hoc fatentur omnes etiam ex vi anliqui juris 
manere hujusmodi ordinatum suspensum, vel 
potius prohibitum ipso jure, ne in suscepto 
Ordine ministret usque ad legitimam eetatem. 
Hsec autem non est proprie Ioquendo sus- 
pensio, ut dicit censuram, seu pcenam Eccle- 
siasticam, nam prseceptum illud, quo omnes 
prohibentur, ne ante talem aetatem talem Or- 
dinem suscipiant , non est suspensio , sed 
irregularitas, a qua dictum impedimentum 
provenit. Quo fit, ut si quis ante eetatem legi- 



timam ministret in Ordine suscepto , licet 
graviter peccet contra dictam prohibitionem, 
non tamen fit irregularis ex vi illius, si non 
est aliter suspensus , quia non aget contra 
specialem censuram. 

24. Si autem ministret, non fit irregularis 
ex vi juris antiqui. — Nec per cap. Vel non 
est compos, incurritur. — Alio modo intelligi 
potest, sic ordinatum manere suspensum pro- 
pria suspensionis censura, quae optime expli- 
calur ex illo effectu, ut si post illam contrac- 
tam ministret ex officio, fiat irregularis; et 
sic probabilius est, ex vi antiqui juris sic 
ordinatum non contrahere ipso facto suspen- 
sionem. Probatur, quia ex nullo jure antiquo 
coliigitur heec suspensio, nisi ex dict. c. Vel 
non est compos. Nullum enim aliud referlur, 
aut invenitur; in illo autem non dicit Ponli- 
fex. Declaramus suspensum,sed, suspendimus 
in injuriam ordinantis, propria scilicet sus- 
pensione, quam Pontifex addit ultra aliam 
prohibitionem jam declaratam, alias nihil de 
novo faceret; non ergo recte diceret, suspen- 
dimus, jam enim ille per se suspensus erat 
illo modo. Item non recte diceret, in injuriam 
ordinantis, quia illud genus prohibitionis ex 
alio principio nascilur, ut yidimus; loquilur 
ergode propria suspensione, et illam de novo 
efficit; ergo signum est, quod antea talis sus- 
pensio non incurrebatur ipso facto. Nec vero 
ex vi illius juris poslea incurritur, quia ibi 
Pontifex non est locutus ut legislator, sed ut 
judex in illa causa; ergo licet in illa talem 
sentenliam tulerit, non propterea ipso jure 
similem sententiain latam esse voluit contra 
omnem ordinatum ante legitimam setatem. 
Inde igilur solum colligitur, Pontificem suo 
facto constituisse veluti exemplar quoddam, 
quod alii judices possinl, aul debeant imilari; 
vel certe, Pontificem tulisse sententiam se- 
cundum ordinarium jus antiquum, quod alii 
a fortiori servare lenentur; colligitur aulem 
illud jus ex c. Subdiaconus, 77 dist., ubi sic 
legitur : Si quis in aliquo Ordine sacerdotali 
praeler conslituta tempora ordinatus fuerit, 
deponatur. Loquitur autem aperte de tempo- 
ribus quoad setatem legitimam ; nam imme- 
diate praemiserat, ut nullus ante vigesimum 
annum subdiaconus ordinetur; depositionis 
autem nomine suspensionem comprehendit, 
quod usitatum est in jure: 

25. Per Extravag. Pii II, incurritur sus- 
pensio hgec ipso facto. — Num incurrat illam 
bona fide ante legitimam setatem ordinatus. 
— Addendum vero est jam nunc ex jure novo 



96 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIS JURE LA.TIS. 



hanc suspensionem ipso facto incurri per 
Extravag. Pii II, superius citatam. Quam 
Pius V et Sixlus V auxerunt, e.t Clemens VIII 
confirmavit in conslitutionibus infra citandis. 
Duo autem dubia circa illam oecurrunt. Unum 
est, an qui bona fide ordinatur ante legitimam 
fetatem.inculpabililerexistimans se jam illarn 
atti^isse, nihilominus maneat suspensus, ita 
ut absolutione indigeat, si postea intelligat se 



sionem ignoret, non autem prohibitionem. — 
Secus vero esset, si talis ignorantia juris non 
esset generalis de toto jure prohibente ordi- 
jiationem ante talem setatem, sed specialis 
de jure imponente hanc pcenam; facile enim 
potest aliquis sine culpa ignorare totum hoc 
novum jus, per quod imposita est suspensio 
ipso facto in pradicto casu, quamvis non 
ignoret talem retatem esse jure prsescriplam 



ante tempus fuisse ordinatum. Et ratio dubi- ad talem Ordinem suscipiendum. In eo ergo 



tandi esse potest, quia ex vi illius Extrava- 
gantis incurritur suspensio ipso jure in eo 
casu, in quo secundum jus antiquum aliquis 
esset suspendendus ab Ordine ; sed secundum 
antiquum jus suspendendus esset sic ordi- 
natus, etiam si non peccasset in sua ordina- 
tione; ergo nunc etiam est suspensus ipso 
jure. 

26. Conclusio. — Nihilominus contrarium 
tenet Navarrus, in Summ., c. 27, num. 155, 
et mihi videtur vera sententia. Ad majorem 
tamen explicationem distinguere hic possu- 
mus de ignorantia facti vel juris; Navarrus 
enim loquitur de ignorantia facti, scilicet "ip- 
sius eetatis. Et sic videtur res clara, quia ex 
verbis illius Extravagantis constat, intentio- 
nem Pontificis fuisse punire excessus (sic 
enim loquitur) qui in hac parte fiunt, et scan- 
dala, quse inde generantur Unde sic ait : 
Nos eorumdem temeritatem tali castigatione 
reprimentes, elc, quee omnia cessant inter- 
veniente prsedicta ignorantia. At vero si lo- 
quamur de ignorantia juris, primum moraliter 
fieri non potest, neque ordinarie admitti de- 
bet, quod aliquis ordinetur ante legitimam 
aatatem ex ignorantia inculpabili, vel quia 
existimet nullum esse jus, quod talem tetalem 
requirat, vel putet, verbi gratia, nunc suffi- 
cere vigesimum annum eetatis ad subdiaco- 
natum , quia , qui ad suscipiendos Ordines 
accedit, tenetur hoc jus scire; et adeo est 
commune et vulgare, ut vix possit inculpabi- 
liter ignorari, cum facile possit a peritis in- 
terrogari. Nihilominus tamen, si fingeremus 
casum, in quo haec ignorantia invincibilis in- 
terveniret, excusaret a culpa. et consequenter 
etiam excusaret a preedicta suspensione,juxta 
fundamentum posilum. Imo sentit Navarrus 
sufficere quod interveniat ignorantia excu- 
sans a prsesumptione et temeritate, etiam si 
non omnino excuset a culpa, quia in Extra- 
vag. ponitur verbum prgzsumpserit, quod qui- 
dem mihi probabile videtur juxta principia 
posita. 

27. Quid si quis jus imponens hanc suspen- 



casu dicendum est, talem ignorantiam non 
impedire, quominus incurratur haec suspen- 
sio, quia illa non excusat culpam in tali ordi- 
natione , ut per se notum est ; ignorantia 
autem solius pcente non excusat, quominus 
poena incurratur; maxime in hacpcena, quae 
non pro contumacia, sed pro delicto fertur; 
quod delictum semper includit aliquam ino- 
bedientiam contra prteceptum Ecclesiaa ; ergo 
quamvis non sciantur omnia prsecepta, quae 
circa hoc lata sunt, et specialiter ignoretur 
illud, per quod talis poena imponitur, nihilo- 
minus ratione delicti talis suspensio incur- 
retur , juxta doctrinam generalem superius 
datam de censuris in communi. Conferet 
tamen dicta ignorantia ad excusandam irre- 
gularitatem, si quis in Ordine sic suscepto 
ministret; nam licet ille reipsa suspensus 
maneat, tamen invincibiliter ignorat se esse 
suspensum ipso faclo, ut supponimus; ergo 
sic ministrando non peccat;ergo non ineurrit 
irregularitatem, quia heec irregularitas non 
imponitur, nisi in poenam delicti, utsatis in- 
dicat verbum prxsumpserit, in prtedicla Ex- 
travag. positum. Idque confirmari potest ex 
generali doctrina superius data de censuris ; 
et eam eliam approbat Navarrus supra, et 
in cap. Accepta, de Restilutione spoliator., 
proposit. 8, num. 32 et sequentibus, et Co- 
varr., in Clement. Si furiosus, p. 1, num. 4, 
in fine. 

28. Rationi dubitandi satisfit. — Ad ralio- 
nem autem in contrarium respondelur, in 
primis non esse similem rationem, nam sus- 
pensio, quse nunc incurritur ipso jure in hoc 
casu, est ex se perpetua, quse non tollitur 
nisi per absolutionem Pontificis; nam Pius II 
simpliciter, et sine ulla temporis limitatione 
fert hujusmodi suspensionem. At vero sus- 
pensio illa , qufc jure antiquo ferenda erat, 
solum durabat usque ad legitimam setatem, 
juxta dict. cap. Vel non esl compos, atque ita 
fere nullum novum onus imponebat, sed illud 
ipsum, quod ex ipso defectu setatis seque- 
batur juxta sacros canones, majori quadam 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



97 



obligatione, et fortasse etiam sub nova poena 
irregularitatis incurrenda, si eo tempore mi- 
nistraret. Et ideo mirum non est, quod tunc 
illa suspensio imponi posset, etiam illi, qui 
sine culpa sua sic ordinatus est. Praesertim, 
quia, ut dicitur in eodem cap. Vel non est 
compos, imponebatur etiam in injuriam ordi- 
nantis; nunc autem ea suspensio, quae ipso 
jure imposita est, peculiariter fertur ob delic- 
tum ipsius ordinati , ut ex Extravaganti 
Pii II ponderandum est. Nec mirandum est 
illam suspensionem ab homine posse imponi 
sine culpa ordinati, quia non privat illum 
usu, quem jam haberet; pro illa enim setate 
non habebat usum Ordinum, ut dictum est; 
sed addilur solum ad majorem securitatem, 
et ad aliquam pcenam ordinantis. 

29. Aliud dubium est, an haec pcena locum 
habeat in eo qui ante legitimam aetatem Epi- 
scopus consecratur Nam in sacris canonibus 
certum etiam aetatis tempus ad Episcopatum 
praascribitur, scilicet triginta annorum; con- 
secratio etiam Episcopi juxta communem 
salisque probabilem senlentiam Ordo quidam 
est, et consequenter inter sacros Ordines nu- 
merandus; ergo suspensio lata in eum, qui 
suscipit Ordinem sacrum ante legilimam aeta- 
tem, comprehendet eum, qui anle trigesimum 
annum fuerit consecratus Episcopus. Nihilo- 
minus dicendum est, illam pcenam et consti- 
tutionem non extendi ad Episcopos. Primo 
quidem ob illud principium generale, quod 
suspensio generatim lata non comprehendit 
Episcopos, nisi eorum fiat specialis mentio, 
juxta c. Quia periculosum, de Sent. excom., 
in 6. Secundo, quia ex multis circumstantiis 
constat illam Exlravagant. non loqui de 
Episcopo, tum quia licet Episcopatus sit 
Ordo, tamen ejus collatio propler excellen- 
tiam consecratio dicitur potius, quam ordi- 
natio. Tum eliam quia ilhie particulae, litterse 
dimissorise, extra tempora, et similes, non 
accommodantur Episcopatui. 

Sexta suspensio ipso jure lata in eum, qui 
extra tempora ordinatur 

30. Cap. Cum quidam, cap. Consultationi, 
cap. Litteras, de Tempor. ordin. — Sexta 
suspensio lata est in eum, qui Ordines susci- 
pit extra tempora ab Ecclesia ad illud opus 
designata , absque legitima dispensatione. 
Haec est recepta sententia, quae probari solet 
ex c. 2 de Tempor. ordin. Verba tamen illius 
textus, quae ad rem praesentem faciunt, heec 

xxiii bis. 



sunt : Taliter ordinati non deberent permitti 
in susceptis Ordinibus ministrare; nam apud 
nos sic ordinati deponerentur Quae omnia 
verba solum indicant pcenam imponendam, 
nou ipso jure lalam. Et similia habentur in 
cap. Cum quidam, eodem titulo. In c. autem 
Consullalioni, dicitur, digna poenitentia impo- 
sita, hos permitti posse ministrare, ubi non 
videtur significari suspensionem jam contrac- 
tam posse tolli, sed suspensionem , quae 
ferenda erat, potuisse non ferri, et in aliam 
poenitentiam commutari. Citatur etiam cap. 
Lilteras, eodem titulo; sed neque ibi est sermo 
de hoc casu, sed de alio infra tractando, sci- 
licet de suscipiente plures Ordines sacros 
eodem die. Prseterea in cap. ult., 75 dist. ( 
designantur quidem tempora ad ordinandum 
definita, non tamen pcena aliqua transgresso- 
ribus imponitur Unde licet Sylvester et 
Angel., verb. Irregularitas , cum nonnullis 
Canonistis dicant, hanc suspensionem ipso 
jure latam, nobis tamen solum ferenda ab 
homine colligi videtur ex jure antiquo. Quae 
fuit etiam sententia Innocentii, Hostiens., Pa- 
normitani, et aliorum, quia nullus est lextus, 
quo sufficienter probetur Nunc vero talis 
suspensio expresse posita est propter hoc 
crimen in dicta Extravagant. Piill, quae etiam 
quoad hanc parlem suam vim habet et eodem 
modo exponenda est. Loquitur enim tantum 
in sacris Ordinibus, ac merito, quia minores 
Ordines non habent determinata tempora, ut 
conslat ex cap. De eo, de Temp. ordin. 

31 Suspensio hsec solum ob culpam gravem 
incurritur. — Suspensio hxc solum impedit 
usum Ordinis sic suscepti, non inferiorum. — 
Ut autem talis suspensio incurratur, necessa- 
rium est ut praecedat culpa gravis, sicut de 
duabus praecedentibus dictum esl; nam de 
his tribus casibus eodem verborum tenore 
loquitur illa constitutio. Unde, si quis bona 
fide extra tempora ordinetur, vel credens se 
habere legitimam facullatem, vel Episcopum 
illam habere, vel ex alia simili ignorantia in- 
culpabili, tunc, sicut excusaretur a culpa, ita 
etiam a suspensione. Rursus suspensio haec 
semper intelligitur esse proportionata culpae; 
unde licet verba illius Extravagant. sint haec : 
A suorum Ordinum executione ipso jure sus- 
pensisint, nihilominus ea censeo intelligenda 
de Ordinibus sic male et extra legitima lem- 
pora susceptis, nam in eis tantum deliquit. 
Consequenter vero etiam erit impeditus, ne 
ulterius ascendal, non vero ne inferiori 
Ordine utatur, si illum legitime suscepit. Nec 

7 



98 DISP. XXXI. 

refert, quod illa Extravagans dicit, o suis 
Ordinibus, in plurali, nam loquitur etiam in 
pluraii de omnibus sic ordinalis, et eos dicit 
suspendi a suis Ordinibus, et intelligitur ac- 
conimodale, scilicet, unusquisque ab eo Ortli- 
ne, quem male suscepit, quod verba sequen- 
tia m;igis declarant : Si suspensione durante 
in eisdem Ordinibus rninistraverint, irregula- 
res fiant, in eisdem, scilicet, male susceptis a 
quibus suspensi sunt. 

32. Quis valeat in hac suspensione dispen- 
sare. — Tandem interrogare aliquis potest, 
quis valeat in hac suspensione dispensare. 
Nam quidam putant proprium Episcopum, si 
non sit particeps illius delicti, posse in hoc 
dispensare ex cap. Consullationi, de Temp. 
ordin. Sed, ut supra dixi, ibi non est sermo 
de solutione a censura suspensionis ipso jure 
lata , sed de commulalione suspensionis fe- 
rendse in aliam poenam. Rursus in cap. Cum 
quidam, eodem litulo, significatur solum 
Papam posse hanc suspensionem tollere; sic 
enim dicitur : Ordinatos a susceptis Ordinibus 
tamdiu reddere debes expertes, donec apud 
nos restitutionis gratiam consequantur \ Ubi 
significatur suspensionem fuisse ponendam 
ab Episcopo, semel autem posilam solum 
Papam posse illam auferre. Alque ita Glossa 
ibi senlit ex vi lllkis lextus, licel in cap. Con- 
sultationi, censeat ibi esse moderalam resli- 
tulionem illam, et potestatem Episcoporum 
ampliatam. Ulerque vero Abbas ibi dicit, 
Episcopum quaudo ponit suspensionem suo 
jure ordinario, eodem posse illam tollere; ibi 
tamen reservari Papae, quia Episcopus ipse 
ordinarius dehquerat male ordinando, et non 
ipse imponit pcenam, sed Papa preecipit Me- 
tropolitano illam imponere; ideoque sibi 
dispensalionem reservavit, quia neque Epi- 
scopus erat dignus ralione sua? culpge, nec 
Metropolitanus erat judex ordinarius, sed 
delegatus; eique commissa fuit punitio, non 
liberatio, ad majorem delicti punitionem, et 
fortasse in injuriam ordinantis. Qu<e recte 
procedunt de eo tempore, quo hsec suspensio 
imponebatur ab homine et non a jure. Nunc 
autem aliqui existimant Concilium Tridentin., 
sess. 23, cap. 8, commisisse Ordinario deler- 
minationem temporis, pro quo duraluia est 
talis suspensio, et consequenler etiam ejus 
ablationem illi commisisse. Tamen ibi non 
loquitur Concilinm de eo, qui ordinatur extra 
tempora, sed sine legitimis litteris dimisso- 
riis; nam verba illa : Si secus fiat, elc, tan- 
tttm referuntur ad ea, quse in proxima clau- 



DE ^SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

sula conlinentur, et non ad capitis initium, 
ubi fit menlio de ordinationibus statulis tem- 
poribus f.iciendis, quod evidenter palet ex 
contexlu. Huic ergo quaestioni ex doctrina 
superius data esl respondendura; nam haec 
suspensio indefinile ponitur, et ita juxta 
probabilem opinionem post sufficientem pu- 
nitionem et emendationem ab Episcopo tolli 
poterit. 



Septima suspensio ipso jure lata in eos, qui 
ficto titulo promoventur. 

33. Cap. Neminem, 70 dist. — Quid de sic 
ordinatis absque culpa propria. — Septiraa 
suspensio in eum fertur, qui ficto et ementito 
titulo ordinatur. CoMigitur ex cap. Neminem, 
et cap. Sanctorum, 70 dist. Nam in priori 
suspenditur is, qui absofute ordinatur; dici- 
tur autem absolute ordinari, id est, sine 
titulo, ut ibi Gloss. et omnes exponunt; et est 
sermo ibi de omnibus Ordinibus, eliam mino- 
ribus, nam verba texlus absoluta sunt. Et ita 
exponunt Glossa, Turrecrem., et alii. In pos- 
leriori autem capite expresse dicitur, ut sine 
titulo facta ordinatio irrita habeatur; per 
quse verba non satis significare suspensionem 
ipso jure, nam perinde videtur esse dicere, 
irrita habeatur, ac, suspendatur, Tamen quia 
non dicitur irritanda, sed irrila habenda, 
ideo probabilius est illam suspensionem fuisse 
ipso jure latam, et verba superioris capilis 
sunt satis clara , scilicet : Decrevit sancta 
Synodus vacuam esse talem manuum itnposi- 
tionem,etnullum tale factumvalere. Quantura 
autem ex illis decrelis colligilur, ita erat im- 
posita illa suspensio, ut etiam si quis absque 
peccato ita ordinarelur, ad preeceplum, verbi 
gratia, sui Episcopi, suspensus maueret in 
injuriam ordinantis, ut ibi dicilur, ita ut fue- 
rit Episcopo ablata poteslas conferendi exe- 
cutionem Ordinum , si absque sufficiente 
titulo Ordines conferret. Verumtamen hoc 
mutatum estseu moderalum ab Innocentio III, 
in cap. Cum secundum Apostolum, de Presb., 
ubi ab ipsis sic ordinatis suspensionem abstu- 
lisse videtur, et ordinantibus onus imposuisse 
illos alendi, donec per eos Ecclesiastica bene- 
ficia consequantur, Quod etiam confirmatum 
el explicalum est iti cap. Si Episcopus, de 
Prabend., in 6. In Concilio vero Lateran. sub 
Alexandio III, part. 1, c. 5, addita est linai- 
taiio : Nisi, qui ordinatur, de sua velpatema 
hxreditale subsidium possit habere. Qua? 
tamen nunc servanda est juxta prasscripta in 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

Concil. Trident., in sess. 21, c. 2 de Reform. 
Prseterea intelligendom hoc videtur, si absque 
fraude et deceptione vel malitia quispiam se 
permittat ab Episcopo ordinari, vel ab alio 
Ordines pelat sincere confitendo non habere 
titulum beneficii aut patriraonii; tunc enim, 
si nihilominus Episcopus illum ordinet, se 
voluntarie obligat ad alendum illum, donec 
de beneficio provideatur, juxta dict. cap. Cum 
secundum Apostolum. Ipse vero ordinatus 
tunc non manet suspensus, quia neque ullo 
jure cautum est, neque est ulla sufficiens 
ratio, cum ipse non delinqual, et alioqui satis 
provisum sit illi per dictum jus. Unde con- 
gregalio Cardinalium expendens illa verba 
Concilii Tridentini, sess. 21, c. 2 de RefOrm.: 
Anliquorum canonum pcenas super hoc inno- 
vando, ait, intelligi de pcenis dict. cap. Cum 
secundum, non antiquiorum. 

34. Ordinatus absque titulo sub pacto non 
petendi suslentationem ab ordinante, an sit 
suspensus. — At vero, quando is, qui sic ordi- 
natur, aliquo dolo vel fraude utitur, ut Ordi- 
nes obtineat, difficultas est, an suspensionem 
incurrat. Potest autem multiplex genus pec- 
cali in hoc inlervenire. Primum est, si cum 
ipsomelEpiscopo ordinante, vel cum alio, qui 
ipsum ad Ordines preesentat, paciscatur, et 
cum juramento, vel alio modo firmo se obli- 
get ad nunquam petendam sustentationem, 
aut beneficium, vel aliquid aliud, unde ali 
possit. Et in eo casu est expressa decisio 
textus in capit. penult. de Simonia, illum sic 
ordinatum manere suspensum ab execulione 
Ordinis sic suscepti, donec dispensationem a 
Sede Apostolica obtinere mereatur. Idem 
habetur in cap. Per tuas nobis, de Simonia, 
et additur ibi, hanc suspensionem incarri, 
etiamsi quis ex ignorantia juris pactum illud 
fecerit, ita ut se in hoc nihil illicitum agere 
existimaveril, ibidem dicitur. Sed hoc intelli- 
gendum existimo, quia illa igncrantia, cum 
sit juris et in re adeo clara, non prsesumitur 
probabilis. Si autem esse contingeret, vide- 
retur excusare, quidquid sit de praesumptione 
juris, argument. cap. Siquis a simoniacis, 1, 
qusest. 1 

35. De ordinato cum falso titulo aut insuf- 
ficienti, falso probato sufficienti, an incurrat. 
— Unde colligatur suspensio hsec. — Aliud 
genus pacti seu peccati esse potest, si quis 
fictum titulum palrimonii conficiat, aut men- 
tiendo, aut falso probando habere quod non 
habet, vel plus habere quam habet, cum 
tamen id, quod habet, ad sustentationem non 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



99 



sufficiat, vel si ab aliquo fictam donationem 
accipial, vel certe si cum eo pactum faciat, 
quod nunquam talibus bonis fruetur, aut ab 
eo sustentationern petet, et tunc multis vide- 
tur sic ordinatum non manere ipso jure sus- 
pensum, quia hic casus non comprehenditur 
in dict. cap. penult. de Simonia , quia ibi 
tantum est sermo de illo, qui pactum efficit 
cum ipsomet ordinante vel praesentante. ad 
Ordines , quia ibi qusedam simonise species 
intervenire videtur, quaa in alio casu non in- 
tercedit; neque in his rebus valet argumen- 
tum a simili, nedum a re adeo dissimili, ad 
extendendam illam pcenam. Nihilominus con- 
trariam sentenliam docet Navarrus, in Sum., 
cap. 27, num 158, et fundatur solum in dict. 
cap. penultimo de Simonia, ex paritale ratio- 
nis. Quod fundamentum plane videtur inva- 
lidum ob rationem factam. Sed dici potest, 
saltem procedere decisionem illius textus , 
quando quis ab aliquo accipit titulum patri- 
monii sub pacto occuito iterum dandi, quia 
tunc ille, qui patrimonium confert, habet 
vicem praesentatoris ad Ordines, et ideo 
comprehenditur sub altero membro iliius 
capiiis, et sub cap. Per tua nobis, de Simonia. 
Quod maxime videtur habere locum, si dona- 
tio illa vel assignatio patrimonii specialiter 
facta sit ad hunc finem suscipiendi Ordines 
illo titulo. Si tamen simpliciter fiat, quamvis 
alter poslea illa utalur ad effectum suscipiendi 
Ordines, non propterea vere ac proprie dici 
potest praesentari ab alio ad Ordines susci- 
piendos, et ideo difficile est legem poenalem 
ad illum casum extendere. Quapropter ex 
alio probabiliori fundamento opinor, hunc, 
qui per dolum et fraudem quamcumque ficlo 
titulo ordinatur, manere suspensum, scilicet 
ex vi antiquorum canonum, quos ex dist. 70 
citavimus; nam illi non sunt revocati, quoad 
haspersonas, per constitutionemlnnocent. 111 
obligantis Episcopum ad alendum sic ordina- 
tum sine titulo, ut recte dixit Navarrus, 
consil. 45 de Temp. ordin., quia in eo casu 
non potest rationabiliter obligari Episcopus 
ad alendum sic ordinatos; ergo quoad illum 
necesse est, ut jus antiquum integrum maneat. 
Consequentia videtur clara, quia jus novum 
non derogat antiquum, nisi quantum ad id, 
in quo obligare potest, et quia illi non debent 
relinqui extra omnem juris dispositionem. 
Antecedens vero patet, tum quia fraus et dolus 
non debent alicui patrocinari; tum etiam quia 
sine causa imponeretur Episcopo ordinanti 
onus alendi hujusmodi deceptores, quando- 



100 DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

quidem absque sua culpa potuit ila deoipi. nationis factse, et ante ordinationem renun- 

Unde a Sixto V, in motu proprio, qui incipit, ciatx, an sint irritce. — ln illo aulem particu- 

Sanctum et salutare, contra clericos malepro- lari casu, quem Navarrus attigit, quamvis 

motos haec suspensio lala est conlra omnes, probabilis sit excusatio ejus, res tamen ipsa 

qui sine titulo sufficienlis beneficii vel palri- satis dubia mihi videtur. Nam esto illa re- 

moniisefaciunlordinari, illis verbis : Eosdem nunciatio sit invalida, videtur tamen sufficere 

clericos posthac male promotos ab executione ad dimissorias litleras irritas facienctas, quia 

Ordinum susceptorum, et ab onmi spe, et fa- sunt subreptitiee, el contra justam Episcopi 

cultate ascendendi ad alios superiores, suspen- voluntatem, quia ipse minime concederet ta- 

sos declaramus; qnam suspensionem inferius lem facultatem , si de talis tiluli condilione 

sibi reservat; nemo aulem dicet, aut habere plena einarratio facta fuisset. Quod ita etiam 

sufficienter titulum, aut non esse male pro- declaro, quia ille tilulus speclalus seeundum 

motum eum , qui his fraudibus utitur ad omnia quse includit, non est sufficiens, neque 

titulum fingendum. De illa tamen conslitu- in jure talis reputatur; cujus argumenlum 



tione, quas \ires nunc habeat, infra dicam. 

36. An qui litteras dimissorias cum ficto 
titulo impetravit incurrat poenas latas contra 
ordinato sine dimissoriis. — Queeri vero hic 
polest primo, an is, qui cum hoc ficto litulo 
dimissoriaslitteras a proprioEpiscopo habuit, 
incurrat etiam suspensionem latam contra 
eos, qui sine litteris dimissoriis ordinantur 
Circa hoc Navarr. tractans in speciali de eo, 
qui ordinatur cum facultate sui Episcopi iin- 
petrata ad titulum patrimonii donati, et ante 
ordinationem renunciati, ait, illum non in- 
currere preediclam suspensionem, quia illa 
renunciatio invalida est, etiamsi esset jurata, 
juxta communem sententiam, quam refert in 
dicto cap. penult. de Simonia ; si autem renun- 
ciatio est invalida , donatio patrimonii , et 
consequenter facultas titulo ejus impelrata, 
validae erunt; ergo, qui sic ordinalur, non po- 
test dici ordinari absque litteris dimissoriis; 
ergo non incurrit alteram suspensionem, quae 



est, quia, qui cum solo illo ordinatur, sus- 
pensionem incurrit eo nomine, quod absque 
titulo sufficienti ordinalus est. At vero quando 
talis titulus proponitur Episcopo, ut faculta- 
lem concedat, proponitur ut sufficiens, et sub 
ea fide ipse concedit lilleras; ergo sunt 
subreptitiae , atque adeo nullee. Adde, non 
esse ita certum , renunciationem illam esse 
invalidam, nam donatio non videtur fieri nisi 
sub illa conditione, et tunc, conditione non 
impleta, potius donatio ipsa videtur invalida. 
Quanquam si donatio prius absolute fiat, et 
postea renuncialio subsequatur, probabile 
sit, hanc esse invalidam; tunc autem aliae 
rationes procedunt, quee apud me urgentes 
videntur; et ideo securius exislimo in abso- 
lutione talis suspensionis ulramque causam 
aperire. Harum enim suspensionum multipli- 
catio nullum alium effectum habet, vel ohli- 
galionem inducit, ul ex supra dictis constat; 
et ideo, cum ad absolulionem obtinendam in- 



in hoc titulo fundabatur Ex qua ratione per sufficientia tituli aperienda sit, facillimum 



argumentum a contrario, colligo, quoties quis 
impelrat ab Episcopo suo litteras dimissorias 
ementito titulo, qui revera nullus est, sed 
falsis lestimoniis comprobatur, vel quolibet 
alio modo fingitur,si postea ordinetur, dupli- 
cem suspensionem incurrere , unam , quia 
sine validis dimissoriis litteris, aliam, quia 
sine vero titulo ordinatur; constat enim illas 
litteras, subreptitie impetratas , invalidas 
esse. Et ita in diclo motu proprio Sixti V, 
illee duee causse suspensionis distincte ponun- 
lur. absque veris dimissoriislitleris suiOrdi- 
narii, vel absque litulo sufficientis beneficii, 
vel patrimonii ordinari; quibus mulliplicatis, 
multiplicanlur censuree, quando unaquaeque 
illarum causarum per se sufficiens erat ad 
suspensionem inducendam, juxla dicta supra 
de censuris in communi. 
37. Dimissorise impetratz ud titulum do- 



erit sirnul explicare, sub illo tilulo litteras di- 
missorias oblinuisse, et sic ordinatum fuisse. 
38. Anpossit quis patrimonium, seu benefi- 
cium ad cujus titulum ordinatus esl, post 
ordinationem renunciare. — Hic vero potest 
ulterius dubitari, an si heec patrimoniii re- 
nunciatio (et idem est de beneficio) fiat post 
ordinationem, incurratur suspensio ipsojure. 
Respondeo, de hac re nullam esse antiquo 
jure prohibilionem factam, nec suspensionem 
imposilam. Concilium aulem Trident., dicla 
sess. 21 , c. 2, prohibuit alienari htec bona, 
aut remitti sine licentia Episcopi, donec 
aliunde habeal ordinatus, unde vivere pos- 
sit. Quod praeceptum grave est, et sine dubio 
obligal in conscientia, el sub mortali ex suo 
genere; non tamen habet suspensionem, vel 
aliquam aliam pcenam ipso jure impositam. 
An vero per illa verba, Alienari nullatenus 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

possit, talis alienatio ipso facto irrita sit, 
necne, alterius est considerationis. Si tamen 
spectemus diversum modum, quo Concilium 
de renunciatione beneficii, et de renuncia- 
tione patrimonii loquitur, intelligemus, illam 
irritari ab ipso Concilio, hanc vero solum 
prohiberi. Est denique circa illud decretum 
Concilii Trident. observandum, Pium V, motu 
proprio anni 1568, qui incipit, Romanus 
Pontifex, extendisse decrelum illud, quate- 
nus titulum beneficii, vel patrimonii requirit, 
etiam ad clericos religiosos, vel religiosorum 
more viventes, qui professionem, et solemnia 
vota non emiserunt, et eos aliter ordinatos 
ipso jure suspendit, et si miuistrent, irregu- 
lares efficil. Verumtamen hic motus proprius, 
quantum ad Societatem Jesu perlinebat, re- 
vocalus est per Gregorium XIII, in Bullis 
quibus institutum ejusdem Socielatis poslea 
confirmavit. 

39. An ordinatus absque vero titulo possit 
absolutus sine novo titulo ad altiorem pro- 
moveri. — Ultimo interrogari potest circa 
hunc casum, an si quis absque vero titulo 
diaconus, vel subdiaconus factus est, et 
postea a suspensione est absolutus , possit 
sine novo titulo palrimonii vel beneficii ad 
superiorem Ordinem ascendere sine periculo 
incidendi iterum in eamdem suspensionem. 
Videtur enim posse, quia postquam aliquis 
habet unum Ordinem sacrum. ille esl suffi- 
ciens tilulus ad superiorem suscipiendum; 
imo ex vi unius Ordinis habet quispiam jus 
ad suscipiendum alium, et ideo ablato impe- 
dimenlo suspensionis nihil aliud videtur re- 
quiri. Maxime, quia nullum novum incommo- 
dum, aut inddcentia incurri videlur ex eo, 
quod aliquis non habens, unde sustenletur, 
diaconus potius quam subdiaconus existat. 
Nihilominus dicendum est, illum non posse 
sine vero litulo alium Ordinem suscipere. Ra- 
tio est, quia jura non prohibent suscipere 
tantum subdiaconatum sine vero titulo, sed 
simpliciter prohibent suscipere quemlibet Or- 
dinem sacrum; nec distinguunt inter ordina- 
tum vel non ordinatum inferiori Ordine; ergo 
nec nos distinguere debemus, ut sumitur ex 
c. Solitae, de Major. et obed., et in L. Impera- 
lor, ff. de Poslulando. Praelerea non loquun- 
tur illa jura quasi collective, id est, ut nullus 
ascendat ad statum sacrorum Ordinum sine 
vero titulo, alias clarius diceretur, Nemo sub- 
diaconus fiat; sed loquuntur distributive, vel 
(quod idem est) in plurali, ad sacros Ordines 
promoveatur, ut patet ex juribus citatis, et 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 101 

prsesertim ex Trident. Et ita constat, ratio- 
nem in contrarium factam nullius esse mo- 
menti, nec facere illam sententiam practice 
probabilem, quia unus Ordo non dat jus ad 
suscipiendum alium nisi debito modo, serva- 
tisque canonibus Ecclesiasticis. Quapropter 
qui aliter ordinatus fuerit, dictam suspensio- 
nem incurret. Et hoc confirmat quoddam 
responsum Cardinalium, quod sic habet : Si 
quis ante Concilium erat promotus subdia- 
conus absque titulo , poterit absque titulo 
promoveri, rnodo ad titulum patrimonii pro- 
moveatur 

Octava suspensio ipso jure lata in promotos 
non reservatis temporum interstitiis. 

40. Primus modus quo lapsus hic contingere 
potest. — Episcopatus susceptio non compre- 
henditur hac lege. — Octava suspensio lata 
censetur in eurn, qui non reservatis intersti- 
tiis lemporum ab Ecclesia preescriptis ordi- 
natur. Qui lapsus variis modis contingit, 
quos oportet distinguere, ut constet, quid jura 
anliqua vel nova de hac suspensione dispo- 
nant. Primus ergo modus est, quando plures 
Ordines sacri eodem die recipiuntur, quod 
etiam antiquo jure prohibitum est, ut constat 
ex c. Dilectus, et c. Litteras, de Temp. ordin., 
ubi non solum uno die ordinario seu naturali, 
verum etiam die uno fictione canonica hoc 
non licere asseritur, id est non esse licitum 
die sabbathi unum accipere Ordinem sacrum, 
et mane Dominici diei allerum, etiam conti- 
nuato jejunio sabbalhi usque ad diem Do- 
minicam; quo casu, fictione juris canonici, 
vespera sabbathi, et mane diei Dominici con- 
tinualo jpjunio tanquam unus dies reputalur, 
ut ibidem dicitur. Et sumittir ex Leone Papa, 
episl. 79, c. 1 Et babetur in c. Quod a Patri- 
bus, 75 dist. De suspensione vero ordinati 
sic, dicitur in dict. c. Lilteras : Ab executione 
officii sacerdotalis, tamdiu volumus manere 
suspensum donec de illo aliter disponamus. 
Unde constat talem suspensionem solum esse 
ab illo Ordine, qui posteriori loco susceptus 
est; ac merito, nam prior legitime susceptus 
fuerat; unde si tres sacri Ordines fuerunt 
eodem die suscepli, suspensio erit a duobus 
ultimis, quia illi fuerunt illegitime suscepti. 
Est aulem hic etiam advertendum, Episcopa- 
tum non numerari in his juribus inler Ordi- 
nes sacros, et ideo non incurri hanc suspen- 
sionem, etiamsi quis die sabbathi et Dominica 
continuato jejunio ordinaretur sacerdos, et 



102 DISP. XXXI 

consecraretur Episcopus, ut notarunt Joan- 
nes Andreas in dicto c. Quod a patribus, et 
Abbas, in dicto c. Litteras, ubi refert alios 
etiam addidisse, quod licet die Dominica prius 
sacerdotalem Ordinem (quod fieri potest con- 
tinuato jejunio sabbathi) et postea consecra- 
tionem Episcopalem susciperet , non facere 
contra hanc prohibitionemi 

41 An cap. Dilectus, suspensionem ipso 
jure contineat. — Dubium autem est inter 
auctores, an illo c. Litteras, contineatur sus- 
pensio ipso jure lata, vel ferenda; de quo 
Glossa ibi nihil dicit, et Panormit. rem du- 
biam reliquil. Considerando tamen proprie- 
tatem illorum verborum , et quse supra 
diximus de interpretatione similium legum 
poenalium, videtur inde non colligi sufficien- 
ter suspensio ipso jure lata, quia verba illa, 
Tamdiu volumus manere suspensum, factum, 
et sententiam in eo casu latam, et consequen- 
ter ferendam in aliis similibus indicant; non 
vero continent jus inferens suspensionem ipso 
facto incurrendam. Nihilominus aliis videtjjr 
hanc suspensionem ipso facto incurri. Quod 
tenet Navarrus in Summa, c. 25, num. 71 , et 
videtur plurimum suaderi ex dict. c, et ex c. 
Innotuit, de Eo qui furt. ordin. suscepit, ibi : 
In susceptis Ordinibus de juris rigore mi- 
nistrare non debeat. Quamvis ibi non solum 
hoc delictum, sed multa alia concurrant, ut 
infra dicemus; ideoque neque ex illo textu 
satis probatur; et ideo non caret res dubita- 
tione. Concilium etiam Tridentinum nullam 
pro hoc delieto pcenam imposuit, licet sess. 
23, cap. 13 de Reform., prohibuerit, ne duo 
sacri Ordines eodem die etiam regularibus 
conferantur, non obstantibus quibuscumque 
privilegiis, ac indultis quibusvis concessis. 
Congregatio tameh Cardinalium hoc habet ibi 
responsum : Qui ex consuetudine illius reli- 
gionis quatuor minores Ordines et subdiaco- 
natum eodem die susceperunt, non sunt sus- 
pensi. Ubi clare supponit, recipiendo plures 
Ordines sacros eodem die, esse suspensos. 
Fortasse tamen loquitur juxta constilutionem 
Sixti V, in qua erat haec suspensio clara ; 
tamen illa revocata est. Est aulem adverten- 
dum, etiam esse gr;iviter prohibitum susci- 
pere eodem die minores Ordines et subdiaco- 
natum, non solumexeodemConoilio Trident., 
sess. 23, c. 11, sed etiam ex c. 2 de Eo qui 
furt. ordin. suscep., ubi suspensio etiam fer- 
tur; quam Navarrus etiam putat esse ipso 
jure, sed revera non est, quia Pontifex in 
dict. c. 2, solum ait : Mandamus, ut eum mi- 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



nistrare non permittas, etc. Et hoc videtur 
supponere Congregatio in illa declaratione, 
nisi explicetur loqui, ubi consuetudo ita prse- 
valuit, ut legem illam abrogaverit; polest 
enim sine dubio id facere, ut Navarrus supra 
dicit cum communi in c. 3 de Temp. ordin., 
et c. 2 de Eo qui furt. ordin. suscep., pertex- 
tum ibi, qui licet loquatur de consuetudine 
recipiendi plures Ordines eodem die, potest 
extendi ad aliam, quia etiam illa tantum est 
contra legeni humanam, quam vincere potest. 
Nec Concilium talem consuetudinem peculia- 
rem alicujus regionis revocat, cum id non 
exprim;it, juxta c. 1 de Constitut., in 6, licet 
oppositum contra Navarrum sentiat Salzedo 
in Scholio ad Pract. Bernardi, c. 25, in fine, 
cum Maiolo, lib. 4 de Irregularitat., c. II. 
Quod licet esset verum, nihilominus etiam 
Cardinalium responsum esset verum, quia 
non tantum concedit ob abrogationem , sed 
quia lex illa non est latae sententiae. In alio 
autem casu duorum Ordinum sacrorum, licet 
res sit dubia , nihilominus jura supra citata 
atlente perpensa videntur hanc suspensio- 
nem ipso jure imponere. Adverto tandem 
Navarrum, c. 27, num. 241 , vocare hanc irre- 
gularitatem; sed non loquitur consequenter, 
etiamsi se excusare conetur; vel non loquitur 
de hac censura, sed de poena, quam contrahit 
excommunicatussuscipiendo Ordines, de qua 
infra dicemus; loquendo vero de prsesenti 
casu, revera est suspensio, non irregularitas. 
42. De susceptione duorum Ordinum sacro- 
rum eodem die. — Post prsedictam violatio- 
nem interstitiorum alia illi proxima est, si 
quis continuatis diebus plures Ordines sacros 
suscipiat. De quo casu nihil invenio jure an- 
tiquo expresse traditum; neque immerito, 
quia jam hoc erat satis prohibitum et puni- 
tum per illa decreta, in quibus certa jejunio- 
ruin tempora seu sabbatha ad Ordines con- 
ferendos, et suscipiendos definita sunt; non 
potest enim aliquis suseipere duos sacros 
Ordines continuatis diebus, nisi vel utruia- 
que vel alterum illorum extra tempora reci- 
piat. Si enim unum die sabbatho, et alterum 
die Dominico recipiat, aut id fit continuate 
jejunio, aut interrupto ; si primum, uterque 
quidem Ordo recipitur intra tempora, tamen 
in eodem die; si vero secundum, jam sejun- 
dus Ordo recipitur extra tempora, et ex eo 
capite id prohibitum est, et suspensionem ha- 
bet illi prohibitioni annexam, supra explica- 
tam, non vero aliam, quantum est jure anti- 
quo; nam juxta constitutionem Sixli V, aliud 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

esset dicendum. Sed illa jam non obligat, et 
ideo ejus declaralioneni omitto. 

43. De susceptione duorum Ordinum sacro- 
rum diversis diebus non reservatis intersti- 
tiis. — De dispensat inlerstit. — Qux requi- 
runtur interstitia inler susceptionem minorum 
Ordinum. — Tertium deliclum multo minus 
grave quam praecedenlia, est, si quis Ordines 
sacros diversis diebus, et legitimis tempori- 
bus accipial, nonservandointer unumetalium 
eani (emporis niomm, quani Concilium Trid., 
dicta sess. 23, cap. 13 et 14, statuit, sine dis- 
pensalione,autindulloAposlolico. Voluitenim 
Concilium Trident. ul post susceptum unum 
Ordinem sacrum annus inleger elabatur an- 
tequani alius suscipiatur; nullam vero poenam 
adhibuit, neque ila severe id prohibet, quin 
arbilrio Episcopi id conimittat. In quo illud 
animadverlo, quod cum agit de anno impo- 
nendo inler snbdiaconatum et diaconatum, 
simplicitcr addit : Nisi aliud Episcopo videa- 
tur; cum vero loquitur de diaconatu , et 
presbylero, ait : Nisi ob Ecclesise utilitatem, 
ac necessitatem aliud Episcopo videretur Per 
hoc tanien non est inlelligendum, licitum esse 
Episcopo in priori casu dispensare sine ulla 
causa ralicnabili, quia hoc est contra ratio- 
nem dispensationis in communi lege, sed 
solum indicatum est minorem causam in 
priori casu sufliccre, et in illo ulilitatem lan- 
tum spectandam esse, in alio vero etiam ne- 
cessitatem. Sixtus autem V, suspensionem 
ipso faclo tulit in eo casu, quse sublata jam 
est. Unde a forliori constal non esse suspen- 
sum, qui sine dispensatione subdiaconus fit 
anle clapsum annum ab ultimo minori Ordine 
suscepto, licet hodie graviter peccet contra 
Trident. praceptum, sess. 23, c. 11 de Re- 
form. De minoribus autem Ordinibus inter se 
multo id cerlius. Nam in illis nulla cerla tem- 
pora interstitiorum definita sunt. Nam licet 
in c. In singulis, 77 dist., qusedam tempora 
designentur, tamen illud jus antiquatum est; 
licitum est etiam eodem die omnes illos Ordi- 
nes conferre, aut suscipere, pneserlim ubi 
est consuetudo, ut expresse habetur in dict. 
c. 2 de Eo qui furlim Ordines suscepit, et 
ibi notant Glossa, et Doclorcs, ct in c. 3 de 
Temp. ordin., ex quo texlu eliam colligilur. 
Nunc vero Concilium Trident., dict. sess. 23, 
c. 1 1 , solum generatim dixit, ut hi Ordines 
per temporum interstitia, nisi aliud Episcopo 
videatur, conferantur. Quocirca si quispiam 
arbitrio, et voluntate Episcopi hos Ordines 
syscipiateodem die, velconlinuis diebus, elc, 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



103 



non est male promotus. Si vero contra Epi- 
scopi voluntalem, vel decipiendo illum eos 
suscipiat, vel eodem die, vel non reservatis 
inlerstiliis ab Episcopo designalis, tunc erit 
male promotus quoad culpam, non quoad 
censuram. 

Nona suspensio ipso jure lata in promotos per 
saltum. 

44. Ordinari per saltum quid. — An sus- 
pensio hsec incurratur ipsojure. — Nona sus- 
pcnsio lata censetur in eum, qui per saltum 
Ordinem aliquem suscepit. Sunlenim septem 
Ordines ita inter se subordinati, ut per mi- 
norem ad proxime superiorem ascendendum 
sit. Unde per saltum quis promoveri dicitur, 
quando inlermisso inferiori Ordine superior 
sumitur; ut si quis ordinelur lector prius- 
quam osliarius, vel diaconus priusquam sub- 
diaconus. ln eo ergo casu est dubium, an 
nianeal quis suspensus ipso faclo ab eo Or- 
dine, queni per sallum accepil. Nam quidam 
Doclores juris canonici negant, suspensionem 
hanc incurri, donec aliquis- per sententiam 
suspendatur; ut Archidiaconus, et alii, in c. 
Sollicitudo, 52 dist., quos refert, el sequitur 
Bernardus Diaz, in c. 24, el Turrecremata in 
eodcm c. Solliciiudo, art. 4. Qui tamen non 
negant, eum, qui sic promotus est, non posse 
licilo in suscepto Ordine ministrare, donec 
Ordinem, quem praetermisit , accipiat, quia 
sicut non potuit licite superiorem Ordinem 
suscipere absque mferiori, ita consequenler 
non polest licite superius ministerium exer- 
cere, nisi prius omnes inferiores Ordines 
habeat, quia illa est disposilio prturequisita 
ad convenienlem usum illius ministerii. Et a 
fortiori etiam non potest sic ordinatus in dia- 
conum, verbi gratia, licite ad sacerdotlum 
promoveri, priusquam subdiaconatum, quem 
pnetermiseral , accipiat, quia ulterior illa 
promotio semper erit per saltum, quamdiu 
quod pnelermissum fuit, nonsupplelur, Unde 
ulraque h;cc prohibilio non tam est addita, 
aut per modum poantB prioris delicti, quam 
ex natura rei consequens, supposita inslitu- 
tione divina de his Ordinibus, eorumque mi- 
nisteriis. Negant igitur dicti auctores, praeter 
hanc prohibitionem esse ab Ecclesia imposi- 
lam propriam suspensionis censuram ipso 
jure incurrendam, quia nullo jure invenitur 
lata. Nam in dicto c. Sollicitudo, solum dici- 
tur: A sacerdotali officio eum prohibeas. Quse 
verba vel significant executionem dictse pro^ 



104 



hibitionis, vel ad sumnmim suspensionem 
ferendam. In cap. eliam unico de Clerico per 
saltum promoto, solum dicitur, ut imponatur 
pcenitentia, et sic ordinetur in praelermisso 
Ordine, et lunc permittatur ministrare in 
superiore jam suscepto. Ex quibus omnibus 
non potest colligi suspensio ipso jure lata. Et 
confirmatur, quia alias celebrans aliquis in 
Ordine sic suscepto, fieret irregularis; quod 
tamen falsum est. 

45. Secundu sententia et verior — Proba- 
tur primo. — Nihilominus alii tenent, hanc 
suspensionem incurri ipso facto. Ita tenet 
Soto, in 4, dist. 25, quaast. 1, art. 3; Hostien- 
sis, in Sum., tit. de Clerico per saltum pro- 
moto, § 1 , quem sequilur Navarrus, in Sum., 
c. 25, num. 71, et c. 27, num. 242; et Gre- 
gorius Lopez, in 1. 28, tit. 6, parlil. 1, et 
1. 63, tit. 5, part. 1. Qui tamen adhibet limi- 
tationem, ut scilicet bsec suspensio incurratur 
ipso jure, quando scienter, et ambitiose ita 
quis ordinatus est; secus vero ex negligentia, 
et incuria. In quocasu videntur loqui dictum 
c. unic. etc. Sollicitudo; non tamen ipse oste*n- 
dit, quo jure feratur suspensio latae senten- 
tiae magis in ordinatum per saltum scienter, 
quam ex ignorantia culpabili, vel crassa. 
Unde alii auctores dicunt, illam circumstan- 
tiam conferre ad faciliorem, vel difficiliorem 
dispensationem efficiendam, non vero ad 
pcenam incurrendam in uno casu, et non in 
alio. Atque ita sentit Sylv., verb. Irregulu- 
ritas, qusest. 11 Fundamentum esse potest, 
quia ordinatus per saltum non potest absque 
dispensatione saltem Episcopi suscipere infe- 
riorem Ordinem praetermissum, ut in dicto c. 
unico supponilur; ergo signum est, prreter 
prohibitionem supra dictam quasi connatura- 
lem, esse ab Ecclesia suspensum. Patet con- 
sequentia , quia quod ille sic ordmatus sit 
prohibitus ministrare in suscepto Ordine, vel 
ascendere ad superiorem, solum est ob ca- 
rentiam Ordinis praetermissi; ex hoc vero 
capite non prohibetur eumdem Ordinem prse- 
termissum suscipere, ut per se nolum est; 
ergo illa prohibitio tanlum potest provenire 
ex Ecclesiae suspensione. Nam quod ex irre- 
gularitate non proveniat, ex dicendis patebit. 
Confirmatur, quia sic ordinatus, etiam post 
acceptum prretermissum Ordinem indiget 
dispensatione ad ministrandum in superiore 
prius suscepto, ut ex dicto cap. unico sumi- 
tur; ergo signum est eum esse prohibitum 
ministrare in tali Ordine per Ecclesiae sus- 
pensionem, quia illa prohibitio non potest 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

provenire ex sola'natura rei, absque posiliva 
prohibitione, seu censura. 

46. Probatur secundo ex Conciiio Triden- 
tino. — Confirmatur a posteriori. — Quod 
secundo argumentor ex Concilio Tridentino, 
sess. 23, cap. 14 de Reform., dicenle : Cum 
promotis per saltum, si non ministraverint, 
Episcopus ex legitima causa possit dispensare. 
Queero enim in quo possit dispensare. An ut 
ascendant ad superiores Ordines, priusquam 
inferiorem acc^piant? At hoc ita repugnat 
divino juri, et institutioni talium Ordinum, ut 
nec Summus Pontifex in eo dispensare posse 
videalur, An potest dispensare, ul possit nii- 
nislrare in Ordine sic susceplo, anteqnarn 
praetermissum recipiat? At hoc etiam est fal- 
sum, quia illud est per se malum, et pro- 
hibitum quasi ex natura rei, supposita insti- 
tutione talium Ordinum. Ergo intelligit Con- 
cilium posse dispensare in hoc, quod praeter- 
missum Ordinem recipiat, et sic in suscepto 
ministret, et ad superiorem ascendat; ergo 
supponit Concilium, hoc esse prohihitum ipso 
facto ei, qui sic ordinatus est; quod non 
est, nisi per censuram suspensionis, ut os- 
tendimus; supponit ergo hanc ipso facto in- 
curri. Et confirmatur ex menle illorum Docto- 
rum; nam ministrans in Ordine sic suscepto, 
vel recipiens novum Ordinem, sive superio- 
rem, sive inferiorem, efficitur irregularis; 
ergo signum est mansisse suspensum ipso 
facto. Consequentia probatur, quia hic non 
est aliud genus irregularitatis, quod incurri 
possit, nisi ob crimen ministrandi, vel sus- 
cipiendi Ordinem cum dicta censura. Antece- 
dens vero asseritur quidem a Sylvestro, et 
Navarro supra; nullo tamen jure id sufficien- 
ter probant; nihil enim afferunt nisi dictum 
cap. Sollicitudo, et dictum cap. unicuni, et 
cap. Sicut neophytus, 48 dist., ex quibus talis 
irregularitas minime colligitur sufficienter, ut 
legenti facile patebit. Nonnihil vero favet 



Concilium Tridenlinum supra in illo verbo, Si 
non ministraverint. Docet enim, ordinalutn 
per saltum, si absque dispensatione minislret 
in Ordine suscepto, manere ita impeditum 
ad suscipiendos Ordines, qui illi desunt, sive 
superiorem, sive inferiorem, etad ministran- 
dum in susceplo, ut solus Papa possit in hoc 
dispensare; ergo indicat illum factum esse 
irregularem, quia non potest aliunde illa spe- 
cialis reservatio provenire. Ethoc etiam sup- 
ponit prius impedimentum non fuisse irre- 
gularitatem. Ubi est obiter adverlendum, 
Concilium nihil distinguere inter eum, qui 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

ex negligentia, vel ex malitia sic ordinatus 
est; ideoque nunc generaliter verum esse, 
Episcopum posse dispensare cum ordinato 
per saltum, si non ministravit, etiamsi ex 
scientia, vel superbia ordinatus sit, quia 
Concilium nihil limitat. Et eadem ratione ve- 
rum est, non posse dispensare cum illo, si 
jam ministravit, etiamsi per crassam igno- 
rantiam sic ordinatus fuerit, quia in hoc 
etiam Concilium nihil distinguit. Unde pro- 
babile est, hunc sic ministrantem factum esse 
irregularem, et consequenter ante ministra- 
lionem fuisse suspensum. 

47 A quo Ordine maneat suspensus sic or- 
dinatus per saltum. — Prima opinio. — Hsec 
igitur posterior sententia magis probanda 
videtur, prcecipue propter locum Concilii 
Tridentini, quod ita videtur antiquiora jura 
interpretari. Clarius vero id sanciverat Six- 
tus V, si ejus constitutio vires nunc obtine- 
ret. Declarandum vero superest, an beec sus- 
pensio sit etiam in Ordinibus antea rite 
susceptis, vel solum ab illo, quem per saltum 
accepit. Navarrus enim, cap. 27, num. 242, 
indefinite dicit , bunc manere suspensum, 
nihil amplius declarans, ac per hoc signifi- 
cans, illarn suspensionem esse totalem. Maio- 
lus, lib. 4 de Irregular., cap. '12, dicit, hunc 
nec ascendere ad altiores Ordines, nec in sus- 
ceptis ministrare posse; ubi omnes etiam 
susceptos comprehendere videtur. Et ex- 
presse ita declaravit quaedam lex Hispaniee, 
tit. 6, l. 28, partit. 1, quse in hoc non habet 
legis auctoritalem, sed interpretis. At vero 
Sylvester, verb. Irregularitas, queest. 11, 
docet hanc suspensionem solum esse ab Or- 
dine male suscepto. Quod sequitur Bernardus 
Diaz, in Practica, cap. 29, et Gregorius Lo- 
pez, in 1. 63, ttt. 5, part. Mihi etiam dicen- 
dum videtur, impedirnentum hoc respeclu 
Ordinum jam susceptorum solum impedire 
usum Ordinis male suscepti, quia non plus ex 
jure colligitur; imo hoc etiam satis obscure, 
et ideo ampliandum non est. Ex hoc tamen 
sequitur, ut eliam impediat ascendere ad su- 
periores Ordiues; nam suspensio a quolibet 
Ordine, consequenter impedit ascensum du- 
rante illa, ut supra visum est; hsec autem est 
vera suspensio ipso jure imposita, ut supra 
probatum est. De Ordine ilem preetermisso 
fatendum est, relinqui ex tali ordinatione 
speciale impedimentum sumendi illum sine 
dispensatione; nam hoc etiam jura adducta 
probant. 

48. Unde provenial impedimentum non 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



105 



posse suscipere Ordinem per saltum prxter- 
missum. — Conclusio. — Objectio. — De hoc 
autem impedimento merito dubitari potest, 
an proveniat ex dicta suspensione. Nam vi- 
detur magis habere rationem cujusdam irre- 
gularitatis, quia, ut infra dicam,1rregularitas 
est, quse per se impedit susceptionem alicu- 
jus Ordinis; nam suspensio per se primo res- 
picit usum Ordinis suscepti; susceptionem 
autem novi Ordinis tantum prohibet, quate- 
nus connexionem aliquam habet cum usu 
alterius Ordinis, quee connexio respicit supe- 
riores Ordines, non vero inferiores, quia nun- 
quam potest quis esse impeditus ab usu infe- 
rioris Ordinis, et esse expeditus ad superiores, 
quamvis e converso possit aliquis esse sus- 
peusus in uno Ordine, et expeditus ad inferio- 
res. Illa ergo prohibitio suscipiendi Ordinem 
prsetermissum, videtur esse irregularilas 
qusedam. Nihilominus dicendum est, illam 
non esse propriam irregularitatem, quia non 
per se inducitur, sed ut annexa priori sus- 
pensioni, non quidem propter connexionem 
in ordine ad usum talium Ordinum, ut ratio 
facta probat, sed quia nemo ligatus censura, 
vel suspensione Ordinum, potest licite novum 
Ordinem suscipere. Dices : hoc principium 
non est verum, nisi in suspensione totali, 
quae suspendit ab usu omnium Ordinum; heec 
aulem quee incurritur per hanc ordinationem 
non est suspensio totalis, sed tantum illius 
Ordinis qui per saltum receptus est : ergo. 
Responderi potest negandominorem, quia per 
se, et vi sua, illa est suspensio simpliciter 
Quod maxime procederet juxta opinionem 
eorum, qui putant suspensionem hanc ex- 
tendi etiam ad Ordines legitime susceptos. 
Tamen quia oppositum verum esse supra re- 
censuimus, ideo non potest hsec suspensio 
dici totalis. Nihilominus tamen illa inhabililas 
ad suscipiendum Ordinempreetermissum, so- 
lum imponitur, ut annexa tali suspensioni; 
non enim imponuntur ibi duee poense, una 
suspensionis , et altera irregularitatis, sed 
una suspcnsio habet duos effectus inter se 
connexos et ordinatos; ideo enim ille prohi- 
betur suscipere Ordinem prsetermissum, ut 
nunquam possit in susceplo ministrare, do- 
nec cum eo dispensetur. 

49. Corollarium. — Unde obiter infero, 
statim ac dispensatur cum tali clerico, ut 
prfetermissum Ordinem suscipiat, manere ita 
liberum a tali suspensione, ul post suscepturn 
prsetermissum Ordinem possit tam in illo, 
quam in alio, quem per saltum suscepit, mi- 



106 



DISP. XXXI. 



nistrare,argumento cap. unic. de Clerico per 
saltum promoto; nbi dicitur, post pceniten- 
tiam actam ordinandum esse in gradu pree- 
termisso, et sic permittendum in suscepto 
ministrare. Et e converso, si cum illo dispen- 
setur ad ministrandum in Ordine suscepto, 
dispensari etiam, ut recipiat Ordinem prae- 
termissum, quia talis dispensalio non potest 
aliter habere effectum, neque in alio sensu 
legitime concedi. Existimo etiam, post sus- 
ceptum prselermissum Ordinem, ex vi ejus- 
dem dispensationis liberum manere, ut pos- 
sit ad superiores Onlines ascendere, quia hoc 
non per se prohibebatur, sed solum ratione 
suspensionis in inferiori Ordine male sus- 
cepto; unde tali suspensione ablata, aufertur 
etiam illa prohibitio. Et ideo fortasse Couci- 
lium Trident., sess. 23, cap. 14 de Reform., 
de hac dispensatione per modum unius sim- 
plicis actus loculum est. Hcec autem intelligo 
per seloquendo, etex vi juris; nam si superior 
velit limitare dispensationem ad unum effec- 
lum, et non ad alium, tunc verbis ejus stan- 
dum erit, quando non repugnat juri divinb, 
vel communi, unum effectum abalio separari. 
50. Quis possit in hac suspensione dispen- 
sare. — Quod si quis inquirat, quis possit 
hanc dispensationem concedere, respondetur 
eam esse Episcopalem ; quod hodie certum 
est ex Concilio Tridentino supra. Addit tamen 
limitalionem, Si non minislraverit, utique in 
Ordine male suscepto; ita enim intelligendum 
est juxta subjeclam materiam. Addi etiam 
potest, nisi ministraverit in Ordine prseter- 
misso; idque dupliciter, vel anle illum sus- 
ceptum, quod pertinet ad aliud genus irre- 
gularitatis infra tractandum, vel etiam post 
illum susceptum sine legitima dispensatione; 
nam cum ille sit suspensus a receptione talis 
Ordinis, postquam illum sine dispensatione 
suscepit, manet adhuc suspensus ab illius 
executione; et ideo si in illo ministret, jam 
non polerit cum illo Episcopus dispensare. 
Quod potest ex duplici causa provenire, sci- 
licet, vel quia illamet suspensio, quee inerat, 
indispensabilior fit, eo quod Episcopus non 
acceperit polestalem, nisi cum illa limila- 
tione; vel certe quia novum impedimentum 
irregularitatis superadditur, juxta ea, qute 
dicemus sectione sequenti. Soletque hoc 
posteriori modo intelligi; mihi autem utrum- 
que videtur esse verum, quia ibi duplex est 
impedimentum : unum contractum per usum 
Ordinis, a quo quis est suspensus; aliud est 
suspensioipsa, quee ante usum supponebalur; 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

ulrumque ergo propria indiget dispensatione, 
et posset una dari sine alia, ut constat ex 
diclis; neutram ergo potest dare Episcopus. 
Non quidem irregularitatis contracta3 per 
talem usum, quia nullibi ei conceditur; ne- 
que etiam suspensionis, quee supponitur ante 
talem usum, quia concessa est sub illa condi- 
tione, nisi ministraverit, ut ex Concilio Trid. 
constat. 

51 Quando possit Episcopus dispensare 
cum eo qui sic suspensus ministravit. — ln 
quo possit Episcopus dispensare cum eo qui 
tantum sine dispensatione prwtermissum Or- 
dinem suscepit . — Addit vero Navarrus, dict. 
num. 242, duo : primum si ijjnoranler mini- 
stravit, posse Episeopum dispensare; quod 
verum censeo, si ignorantia labs sit, ut excu- 
set a culpa. Nam in primis ignorantia excu- 
sat hanc irregularilatem, ut supra dictum est. 
Deinde hinc fil eliam probabile, ut excuset 
illam veluti reservalionem prioris suspensio- 
nis, quia hsec facta eliam videtur propter 
culpam, et propter novam irregularitatem 
adjunctam. Secundo ait, etiam si scienter nii- 
nistraverit, posse Episcopum dispensare ad 
exercendum Ordinem acceptum, licet non ad 
altiorem suscipiendum; citatque capit. uni- 
cum de Clerico per saltum promoto; in quo 
tamen non fit mentio, quod sacerdos ille rni- 
nistraverit, et potius supponitur, illum non 
scienler, sed ignoranter processisse, prreler- 
quam quod dispensatio facta ibi videtur a 
Pontifice, vel ex commissione ejus. Panormi- 
tanus etiam, quem ipse Navarrus citat, licet 
dicat, in eo casu committi Episcopo dispen- 
sationem, faletur in illo intervenisse igno- 
rantiam. Verumtamen ex eodem lextu colligi 
posse, talem ignorantiam fuisse culpabilem, 
ut patet ex illis verbis : Condignam poeniten- 
tiam pro hujusmodi negligentia injungas ei; 
quam Glossa declarat de crassa, el supina, 
quoa non excusat; Sylvesler aulem, verb. 7/'- 
regularitas, qusest. 11, eamdem lenens opi- 
nionem, sequiparat hunc casum illo de non 
ordinato ministrante. Sed advertendum est, 
aliud esse loqui de clerico per saltum pro- 
moto ininistrante in Ordine, quem prselermi- 
sitj anlequam illud accipiiit, vel de mini- 
slrante in quolibel Ordine suscepto. Prior 
recte cequiparatur cum clerico ministrantein 
Ordine, quera non habet, de quo infra dicam, 
nam existimo Concilium non loqui de sic mini- 
strante. Posterior vero non est cur cum illo 
sequiparetur Unde cum Concilium absolute 
loqualur, existimo in dicto casu neque ad 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

usam Ordinum susceptorum , neque ad ali- 
quem suscipiendum dispensare posse Episco- 
pum. Sed quid si is, qui per saltum promotus 
fuit, tantuni prsetermissum Ordinem postea 
sinedispensationerecipiat?poteritne cum illo 
Episcopus dispensare, ut ministret insuscep- 
tis, et ad superiores ascendat? Respondeo 
posse dispensare in priori impedimento con- 
tracto ex ordinatione per saltum, quia Gon- 
eilium solum posuit illam conditionem, nisi 
ministraverit; suscipere autem Ordinem prse- 
termissum, non est imnislrare. Dices esse ac- 
tumsequivalentem, et aeque prohibitum. Res- 
pondeo, in his rebus hoc satis non esse, quia 
standum est verbis legis, ul nec rigor exten- 
datur, nec favor minuatur. Additur vero ibi 
aliud impedimentum novee suspensionis con- 
tractae per susceptionem Ordinis cum cen- 
sura, et in hac non polest dispensare Episco- 
pus ex vi citali decreti Concil. Trident., quia 
est suspensio alterius rationis, in qua ser- 
vanda sunt, quae in sequenti casu dicentur 
52. Incurratne suspensionem hanc qui per 
saltum consecrationem Episcopalem accepit. 
— Notandwn. — Dubitari tandem circa hunc 
casum potest, an suscipiens per saltum con- 
secralionem Episcopalem, hancsuspensionem 
incurrat, et irregularitatem, si Pontificale mi- 
nisterium exerceat. Sed jam supra dictum 
est, appellatione Ordinum non venire in his 
legibus consecrationem Episcopalem, neque 
etiam suspensionem generatim latam Episco- 
pos comprehendere; ideoque certum est hanc 
suspensionem ad casum illum non extendi. 
Solum oportet obiter hic advertere, quod Deo 
dante, latius in sequente tomo dicemus, si quis 
ita consecretur Episcopus per saltum, ut sa- 
cerdotii Ordinem pralermittat, eum non so- 
lum manere suspensum, verum etiam non 
manere consecratum, quia character Episco- 
palis, si quis est, essentialiter requirit clia- 
racterem sacerdotalem, vel ab eo non dis- 
tinguitur; quod secus est in inferioribus 
Ordinibus; natn licet inferior, vel inferiores 
preetermittantur, collatio superioris valida est 
quanlum ad impressionem characteris. At 
vero si in illo saltu non sacerdotalis Ordo, sed 
alius inferior sit prsetermissus, consecratio 
quidem Episcopalis valida erit, quamvis ex 
sententia Glossae ultimae in cap. unico de Cle- 
rico per saltum promoto, Ordinem, quem non 
habet, aliis conferre non possit. Quod quo- 
modo intelligendum sit, citato loco dicemus. 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



107 



Decima suspensio jure lata contra promotos 
ad sacrum Ordinem post matrimonium con- 
tractum. 

53. Extravag . Antiquse, de Voto, Joan. XXII. 
— An sic ordinatus maneat suspensus ab Or- 
dinibus ante matrimonium susceptis. — De- 
cima suspensio lata est in eum, qui post 
matrimonium contractum, etiam non con- 
summatum, sacrum Ordinem suscipit, nisi 
prout sacri canones permittunt. lta statuit 
Joannes XXII, in Extrav. Antiquse, de Voto; 
quse tam clara est, ut nulla indigeat exposi- 
tione. Supponitur enim in illa, ordinationem 
sacram, seu votum continentiae solemnizatum 
per sacri Ordinis susceptionem, nondirimere 
matrimonium ratum prius conlractum, quia 
nec jure divino, nec per sacros canones id 
statutum est. Quia ergo juxta eosdem cano- 
nes, et Ecclesioe usum nullus clericus in 
sacris uxorem habere debet, aut obligatio- 
tionem reddendi debitum, ideo merito prohi- 
betur, ut quisquis uxorem jam habet, sacrum 
Ordinem non suscipiat. Quia vero, si illum 
suscipiat, non potest non manere ordinatus, 
simulque manet matrimonii vinculo ligatus, 
ideo saltem suspenditur ab usu Ordinis sus- 
cepti, et superiorum susceptione, et ab omni 
officio, et beneficio Ecclesiastico, ut ibidem 
additur, imo ut ad hsec non valeat promoveri, 
quo significatur, illum etiam manere irregu- 
larem, de quo suo loco dicemus. Quseri vero 
potest, an hsec suspensio sit etiam a suscep- 
tis Ordinibus ante malrimonium. Respon- 
dendum esl negative; nam ibi dicitur, In Or- 
dine sic suscepto. Et ralio est, quia si Ordines 
illi sint minores, non repugnat, juxta Eccle- 
sise morem, eum, qui uxoreni habet, hujus- 
modi Ordines habere, et in eis aliquando 
ministrare ; et ideo in illis non suspenditur 
quis propter susceptionem allerius Ordinis. 
Imo licet aliquis accipiat hos Ordines post 
matrimonium conlractum, non manet ipso 
jure suspensus ab usu illorum, quia nullo jure 
id cautum invenitur Si vero ille Ordo sus- 
ceptus ante matrimonium sit sacer, jam ma- 
trimonium subsequens non erit validum; et 
ita non habebit locum alius casus, de quo 
agimus. Solum posset excogitari casus in quo 
aliquis postsubdiaconatum susceptum ex dis- 
densatione Papae matrimonium contraheret^ 
et deinde sine alia facultate ordinaretur dia- 
conus; tunc autem dicendum esset, ex vi 
dietae Exlravagantis non manere suspensum 
ab Ordine subdiaconatus magis quam antea 



108 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBHS JURE LATIS. 



erat. Talis vero dispensatio, ut existimo, 
nunquam conceditur, quin separetur quis a 
ministerio sacri Ordinis. 

54. Quamdiu duret suspensio hxc, et a quo 
tolli possit, soluto matrimonio. — In quibus 
casibus liceat, vivente uxore, sacrum Ordinem 
recipere. — Rursus quaeri polest, an talis sus- 
pensia duret soluui matrimonio durante, vel 
etiain illo soluto. Respondeo, hoc salis in diclo 
textu declarari, dum dicitur, Nec matrirnonio 
soluto , elc. Potest autem malrimonium Iri- 
bus modis solvi, si ralum tantum sit. Primus 
est per mortem alterius conjugis, qui solus 
communis est matrimonio consummato; et 
hoc modo, quamvis uxor moriatur, non libe- 
ratur a suspensione marilus; imo nec polest 
cum illo nisi per Ponlificem dispensari. Se- 
cundo solvitur matrimonium ratum per dis- 
pensationem Pontificis, et tunc idem dicen- 
dum est, nisi idem Pontifex in suspensione 
dispenset. Tertio solvitur per professionem 
in religione approbata ; et tunc ex vi illius 
Extravag. non tollitur ipso facto talis sus- 
pensio, tamen potest Dioecesanus Episcopus 
in ea dispensare, ut in eadem Extravag. di- 
citur. Quod verum est de jure communi, nam 
specialibus privilegiis aliter lolli potest illa 
suspensio per superiores religionum. Addi- 
tur vero ibi exceptio htec, Nisi prout in sacris 
canonibus noverit convenire; qua3 posila est 
propter duos casus, in quibus talis ordinatio 
licita est etiam vivenle conjuge, et durante 
matrimonio. Prior est, si post consumuiatum 
matrimonium ex consensu ulriusque conjugis 
uxor ingrediatur religionem, juxta cap. Epi- 
scopus benedictionem, 76 dist. Secundus est 
quando uxor, licet ingredi religionem nolit, 
tamen separari vult, el votum castilatis emit- 
tit, et marito facullalem prtebel Ordines sus- 
cipiendi, juxta cap. Seriatim, 32 dist., et cap. 
Conjugatus, de Convers. conjugat. In his ergo 
casibus cum Ordo sacer licite suscipiatur, 
nulla incurritur suspensio. 

55. An suspensio hxc semper ob peccami- 
nosam ordinationem contrahatur. — Reso- 
lutio. — Ex quo videtur colligi, hanc suspen- 
sionem non incurri sine eulpa, nam imponitur 
ut pcena talis delicti. Ubi occurrebat statim 
quaesliodeignorantia, siquis, bona fide putans 
uxorem esse mortuam, vel validam religionis 
professionem fecisse, aut(si id fingere licet) 
invincibiliter existimans per susceptionem 
sacri Ordinis solvi matrimonium ratum sine 
peccato, hoc faceret, an incurreret hanc sus- 
pensionem. Nam ex dictis videtur consequi, 



non incurri; quia non intervenit culpa. Item 
quia licet ille in re non ordinetur eo modo 
quo sacri canones permittunt, tamen in con- 
scientia ita ordinalur. Unde formaliler, ut sic 
dicam, ordinatio est secundum sacros cano- 
nes, licet materialiter sit contra ; ergo potius 
exceptio illius legis, qufe favorem continet 
ad illum casum exlendenda est, quam poena 
quae est odiosa. In conlrarium est, quia ille 
revera non fuit ordinatus secundum modum 
a canonibus concessum , quod lex illa re- 
quirit. Item non videtur illa suspensio esse 
tantum propter culpam, sed propter inde- 
centiam; nam in illo casu, intellecla postea 
veritate. uxori jus suum reddi necessarium 
est, ut ex fine dictaa Extravagantis colligitur, 
et aliunde est indecens et indecorum, et 
preeter Ecclesife usum, ut qui rei uxoriae ope- 
ram dat, in aliquo sacro Ordine ministret. 
Respondetur ergo propter hanc causam te- 
neri hujusmodi hominem ad abslinendum a 
ministerio sacro durante matrimonio, nisi 
uxor voluerit juri suo cedere, et castitatis vo- 
tum emittere. Si vero postea malrimoniura 
dissolvatur, quacumque ralione contingat, 
ipso facto tolletur impedimentum, quia ipse 
suspensionem aliam non contraxit, ut priores 
rationes probare videntur; et quia in textu 
dicitur, nemo prxsumat , et, si secus fuerit a 
quoquam attentatum.; quaa verba non cadunt 
in eum, qui bona (ide processit. An vero du- 
rante rnatrimonio illa suspensiohabeat veram 
rationem censurae, ita ut minislrando fiat irre- 
gularis, dicendum censeo non habere, sed 
simplicis cujusdam E clesiastici pnecepti, 
ut alibi traclando de voto Sdcrarum persona- 
rum dicemus. 

Undecima suspensio contra eos, qui censura 
ligati ordinantur 

56. Cap. 1 de Eo qui furtive Ordin. suscep., 
expenditur — Undecima suspensio lata est 
in eum, qui excommunicatus, suspensus ab 
Ordine, vel interdictus, ordinatur. Hanc po- 
nunt sub nomine irregularilalis Panormi- 
tanus, cap. 1 de Eo qui furtirn Ordines 
suscepit, num.2; Antonin., 3 parte, tit. 24, 
cap. 76, in 7 effectu; Maiolus referens alios, 
lib. 4, cap. 34; Navarr., cap. 27, num. 241 
Idem vero in cap. Consideret, § Caulus, de 
Pcenit., dist. 5, solum dixit, hunc non acci- 
pere Qrdinis execulionem, quod suspensio- 
nem magis indicat, et ita sentit Covarruvias, 
cap. Alma, part. 1, § 6, num. 6. Et revera 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



109 



est propria suspensio, ut patebit facile appli- 
cando, quae in principio hnjus sectionis dixi, 
et ex juribus sequentibus. Adducit ergo Co- 
varruvias ad hanc suspensionem probandam, 
cap. 1 et 2 de-Schismat. , et cap. 1 et 2 de 
Episc. qui renunc. Episc; sed illa jura lo- 
quuntur de homine non excommunicalo, qui 
ab Episcopo suspenso, vel aliter ab Ecclesia 
impedilo, Ordinessuscepit. Quem casum con- 
fundit Covarruv. cum eo, quem nunc tracla- 
mus, cum sint longe diversi, et a diversis 
non fiat illatio. Probari prseterea solet ex 
cap. 1 de Eo qui furl. Ordin. suscep., ubi de 
illo, qui furtive subdiaconatum susceperat, 
dicitur, si id fecit sub analhemate prohibitus, 
non posse aseendere ad sacerdotium sine dis- 
pensatione Papee, quae tamen committitur 
Episcopo, si prius regularem habitum susci- 
piat, el aliquandiu ibi laudabiliter vivat. Ex 
quo textu aliqui irregularilatem colligunt, 
quia fertur sub ratione inhabilitatis ad ascen- 
dendum ad superiorem Ordinem; sed idem 
impedimentum declaratur ibidem , cap. 3, 
per privationem executionis Ordinis suscepti; 
quare in ulroque est sermo de suspensione, 
ut palet ex supradictis. In illo aulem cap. \ 
nulla imponitur nova poena excommunicato 
suscipienli Ordines, quia ibi non agitur de 
hoc delicto, sed de furtiva susceptione Ordi- 
num. Ponderatur autem qusedam circum- 
slanlia, scilicet, anilla furtiva susceptio fuerit 
eliam contra preeceptum Episcopi sub ana- 
themate impositum , non se ingerendi ad 
Ordines; et tunc non additur nova suspensio, 
vel irregularitas, sed illa eadem dicilur ha- 
bere difficiliorem dispensationem, quia sine 
illa circumstantia commitlitur absolute Epi- 
scopo, cum illa vero non nisi sub conditione, 
ut religionem intret prius, et in ea lauda- 
biliter vivat. Denique etiam tunc non esl 
verum dicere, excommunicatum recipere 
Ordines, sed per ordinationem talem incurrit 
excommunicationem ; supponitur ergo ordi- 
natio excommunicationi. Non est ergo illud 
delictum, de quo nunc loquimur; nec eliam 
pcena, ut declaratum est. Solum ergo video 
posse probari suspensionem hanc ex cap. 
Cum illorum, de Sentent. excomm., ubi 
expresse ponitur, non tamen in generali, sed 
specialiter in casu excommunicationis in- 
cursaB propter violentam manuum injectio- 
nem in clericum. Quia tamen ibi non videtur 
spectari ad gravilatem illius delicti, et ex- 
communicalionis, sed ad generalem culpam 
suscipiendi Ordines cum excommunicatione, 



ideo illa pcena et suspensio generalis esse 
censetur pro omnibus excommunicatis susci- 
pientibus Ordines. 

57. Ob quorum Ordinum susceptionem in- 
curratur suspensio hxc. — Queeri autem 
polest, an de omnibus Ordinibus hoc inlelli- 
gendum sit, vel solum de sacris; nam in 
multis casibus similibus jura loquuntur de 
sacris Ordinibus, cap. \ et ult. de Eo qui 
furt. Ordin. suscepit. , cap. \ de Tempor. 
ordin., in 6, cap. ult. de Apostatis. Nihilo- 
minus dico, dictum cap. Cum illorum , sim- 
pliciter de Ordinibus Joqui, et ideo de 
omnibus esse cum proportione intelligen- 
dum ; nam haec suspensio non est ab omnibus 
Ordinibus simpliciler, sed a sic susceptis, ut 
ex ipso textu colligitur; et ideo qui excom- 
municalus suscipit Ordinem sacrum, ab illius 
executione suspensus est, non tamen ab in- 
feriori ; si aulem Ordinem minorem susci- 
piat, in illo manet suspensus. Consequenter 
etiam durante suspensione impeditus manet, 
ne ultra possit ascendere, juxta generales 
regulas superius traditas. Atque ita exposuit 
clare Antoninus, 3 part., tit. 24, cap. 86, 
in 6 effectu; et sentiunt Sylvester, verb. 
Excomm,unicatio , 3, qu?est. 14, et verb. 
Ordo, 5, quaest. 6, verb. Irregularitas, q. 2; 
Angelus, num. 22; Covarruvias supra ; qui 
indefinite loquunlur de Ordinibus. Propter 
primam autem tonsuram non existimo hanc 
pcenam incurri, qui Ordo non est, nec habet 
proprium actum, a quo suspendatur. Nec 
etiam propter Episcopatum, ut in similibus 
dictum est, et propter eamdem rationem. 
Heec autem inlelligenda sunt de excommu- 
nicato simpliciter, de quo textus loquitur, 
id est, majori excommunicalione. 

58. An suspensio hsec solum ob peccami- 
nosam ordinationem incurratur — Resolutio. 
— Ulterius autem quseri solet, si excommu- 
nicatus per ignorantiam ordinetur, nihilo- 
minus hanc pcenam incurrat. Nam Covarruv. 
supra affirmat, citans varias Glossas , et 
Doctores, et jura, quae si attente legantur, 
loquunlur de altero casu ejus qui ab ex- 
communicato Ordines suscipit, qui non est 
similis, nec in his pcenalibus argumentum a 
simili est validum. Preeterquam quod etiam 
ille alius casus certus non est, ut jam dicam. 
Solum ergo potest heec sententia apparenter 
probari ex dicto cap. Cum illorum, ubi in 
casu ignorantise facti, vel juris, dicilur neces- 
saria dispensatio, licet committatur Episcopo; 
ergo supponitur censura incursa. Nihilo- 



HO 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



minus existimo, si talis sit ignorantia, quae 
excuset a culpa mortali, non incurri hanc 
censuram in conscienlia. Ita Innocentius, in 
cap. 1 de Schismat. ; Panormitanus, in cap. 
Veritatis, de Dolo et contum., num. 46; 
Castro, lib. 2 de Lege pcenal., cap. 15; Na- 
varrus, in Summa, cap. 27, num. 241, ubi 
lacite exponit diclum, cap. Cum illorum, de 
ignorantia crassa. ldein sentit Antoninus , 
3 part., tit. 24, cap. 76, in 7 effeclu, citans 
Paludanum, 4, dist. 18. Et confirmalur, quia 
ignoranlia invincibilis excusat, ne quis in- 
currat irregularitatem, eliamsi excommuni- 
catus celebret ; ergo etiam excusabit hanc 
suspensionem. Confirmalur preelerea , quia 
cessante causa adeequata , cessat effectus; 
sed ha?c suspensio adeequate ponitur ut poena, 
quee respicit culpam; ergo cessante culpa, 
cessat, juxta cap. Apostolicae, de Crerico 
excomm. minislr. Nec potest dici cessante 
culpa incurri hoc impedimentum non ut poe- 
nam, sed ut inhabilitatem quamdam , vel 
irregularitatem. Hoc enim verisimile non est, 
tum quia nullum hic fundamentum, etiamln- 
decentiee, vel alicujus significationis, propter 
quod hsec inhabilitas tunc imponatur; tum 
eliam quia talis inhabilitas non est asse- 
renda , nisi sit in jure expressa; quod hic 
non invenitur. Nam ceetera capita, preeter 
cap. Cum illorum, nihil probant, ut dixi, 
quia non loquuntur in hoc casu. Adde, in 
cap. 1 et ult. de Eo qui furt. Ordin. suscep. 
(quee sunt potissima), manifeste requiri cul- 
pam, vel ia furtiva seu clandestina suscep- 
lione Ordinis, de qua ibi est sermo, et aperte 
includit culpam, ita ut sine illa vix possit 
intelligi; vel etiam in contumacia conlra pro- 
hibitionem ordinantis sub anathemate posi- 
tam, et censura inde contracta, ut ibidem 
supponitur; cap. autem Cum illorum, optime 
exponitur de ignorantia culpabili. Nam in 
facto tam gravi, ut est violenta percussio cle- 
rici, et jure tam manifesto, ut est de excom- 
municatione, quee propter illud incurritur, 
non preesumitur injure probabilis ignorantia, 
ut recte ibi notant Hostiens. et Abb., num. 1 5, 
advertendo ibi non esse sermonem in foro 
pcenitentiee, sed contentioso, et ideo non pree- 
sumi illam ignorantiam talem esse, quae a 
culpa, vel censura excuset. Quia vero aliquo 
modo diminuit culpam, ideo quoad dispen- 
sationem ibi constituitur discrimen; nam qui 
scienter sic ordinatus est, si fuerit secularis, 
spe omnis dispensalionis privatur; sic enim 
inlelligo illa verba, In perpetuum deponendos, 



ut sequentia declarant; si autem ex crassa 
ignoranlia , datur spes dispensationis , sed 
Pontifici reservatur ibidem ; si autem sint re- 
ligiosi scientes, simpliciter suspenduntur; 
unde non videtur absolutio ueservari Papee, 
sed relinqui in jure communi. Quando vero 
intercedit ignorantia, eorum Abbatibus ex- 
presse committilur, nisi tam crassa repu- 
letur ignorantia, ut scientiee aequivaleat, ut 
latius ibi interpretes, et Covarr. supra. 

59. Qui per vim cogitur ligatus ordinari, 

non incurrit hanc poenam. — Modo sufficiat 

ad excusandum a culpa. — Unde infero, 

idem dicefldum esse, si quis per vim vel me- 

tum cadentem in constanlem virum cogatur 

ordinari, excommunicatus, vel irregularis 

existens; nam tunc absolutus ab excommu- 

nicatione, vel dispensatus in priori irregula- 

ritate, non indigebit alia dispensatione. Ita 

sentit Sylvest., verb. Irregularitas, queest. 7; 

Tabiena, Irregularitas, 4, concl. 15, licet sub 

dubio, et distinctione ; licet contrarium sen- 

tiat MaioL, lib. 4, cap. 16, sed sine jure, vel 

cogente ratione, quia hsec suspensio non in- 

curritur nisi propter culpam; et ideo sicut 

ignoranlia excusans culpam excusat hanc 

poenam, ita et necessilas; est enim eadem 

ratio, et nullum est jus in contrarium. Quod 

autem aliquis metus, vel necessitas possit in 

eo casu excusare a culpa, tanquam cerlum 

suppono ex dictis de censuris in comiiiuni, 

ubi ostensum est, propter vitandam morlem, 

aut gravem infamiam posse aliquem censura 

ligatum immiscere se divinis, secluso scan- 

dalo, et contemptu religionis; eadem est 

autem ratio in hoc aclu, quee est in sacrifi- 

cando, vel alio simili. Nec vero polest quis 

in eo casu exterius recipere Ordines, et inle- 

rius intentionem non habere, quia majus 

sacrilegium committerel; potest igitur licile 

et valide et sine suspensione ordinari. Solura 

ergo oportet advertere in particulari, an co- 

actio, vel metus sit sufficiens ad excusandum 

a culpa. Et in hoc sensu dicunt aliquando 

auctores, excommunicalum, vel irregularem 

non debere, nec posse licite obedire Episcopo 

volenti eum ordinare, et cogenti etiain per 

excommunicationem, ut in simili sumitur ex 

D. Thom., 2. 2, queest. 100, art. 6, ad 2, et 

Sylvest., verb. Ordo, 3, queest. 11 et 12; illa 

enim non videtur sufficiens coactio, quae ex- 

cuset, quia preeceptum illud in re non obli- 

gat, et ideo illa excommunicatio est nulla, et 

exterius illam sustinere pro aliquo tempore 

non est grave detrimentum, propter quod 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

vitandum liceat cum censnra sese ingerere 
ad Ordines suscipiendos. Secus vero esset, si 
adjungeretur gravis infamia, vel aliud simile 
detrimentum. 

Duodecima suspensio contra ordinatos ab 
Episcopo excommunicato , vel suspenso. 

60. Duodecimus casus est de illo, qui ab 
Episcopo excommunicato vel suspenso Ordi- 
nes su^cipit, nam executionem Ordinum non 
recipit, et ideo censelur manere ipso jure 
suspensus. In hoc casu conveniunt Doctores 
communiter in cap. 1 et 2 de Schismat., per 
textusibi, et per plura alia, quae habentur, 9, 
qusesl. 1, a principio, dicenlia tales ordina- 
tiones esse irritas, non quidem quoad sub- 
stantiam, sed quoad usum Ordinum, ut saepe 
exposuimus; quod perinde est ac si dice- 
retur, per illam ordinationem non dari 
Ordinis executionem , el consequenler sic 
ordinatum manere suspensum. Idem docent 
Summistee, et Navarr., cap. 27, num. 241; 
Covarr dict. § 6, num. 6; Maiol., lib. 4, 
cap. 22; qui interdum irregularitatem hanc 
vocant. Sed quoad hoc eadem est ratio de 
illa, quse de aliis. 

61 An suspensio hsec solum ob culpabilem 
ordinationem incurratur. —- Tertia sententia- 
prsefertur. — Dubium vero est, an si contin- 
gat aliquem sine culpa sua ordinari ab ex- 
communicalo, suspensus nihiloniinus maneat. 
Potest enim id facile contingere per ignoran- 
tiam faeii, quae de excommunicatione alterius 
potest facile esse invincibilis. Videtur enim 
non incurri, quia est poena, quse cessat, excu- 
sata culpa. Atque ita senserunt Innocent. et 
Abb., superiori puncto citati, quos etiam cum 
aliis refert Covarr. dict. § 6, num. 6. Quibus 
etiam favet cap. Si qui a simoniacis, 1, 
qusest. 1 , ubi de ordinatis a simoniacis di- 
citur, si probare potuerint, ex ignorantia 
(utique inculpabili) id fecisse, in suis gradi- 
bus et Ordinibus esse recipiendos. Facit 
etiam cap. Ordinationem, 9, quaest. 1, ibi : 
Nisi probare voluerint se, cum ordinarentur, 
eos nescisse damnatos. Nihilominus Covarr., 
dict. num. 6, contrariam sententiam, ut pro- 
babiliorem, et securiorem amplectitur, cum 
Gloss. in dict. cap. Si qui a simoniacis , 1 , 
quaest. 1, et in cap. Ab excommunicatis, 9, 
quaest. 1 , et aliis Glossis, et Doctoribus, quos 
refert. Idem Maiol., lib. 4, cap. 16. Fundatur 
praecipue haec opinio in dict. cap. 1, et.ult., 
de Eo qui Ordin. ab Episcop. qui renunc. 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 111 

Sed preeterquam quod exemplumest dubium, 
argumentum a simili parum efficax est. Affe- 
runlur prseterea dict. cap. Si qui, et cap. Ab 
excommunicatis , nam in eis significatur, 
etiam ignorantes probabiliter, indigere dis- 
pensatione. Ratio etiam adhiberi potest, quia 
nemo dat quod non habet; suspensus autem, 
vel excommunicatus non habet usum Ordinis, 
et ideo illum non confert. Unde (sicut iu sus- 
pensione prima dicebamus) heec non est tunc 
pcena, nec propria suspensio, quae sit cen- 
sura, sed solus effectus, vel potius defectus 
consequens ex defectu (ut sic dicam) virtutis 
activae in ordinante. Et haec ratio differentiae 
posset optime constitui (supposita hac opi- 
nione), inter hunc casum, et proxime pra?ce- 
dentem. Haec ergo sentenlia magis probanda 
est, quia jura simpliciter irritant ut possunt 
hanc ordinalionem, non ob culpam ordinati, 
sed in injuriam ordinantis. Cum enim talis 
Episcopus non habeat usum Ordinum , nec 
illum dare permitlitur Non quod intrinsece, 
et ex natura rei hoc sequatur, pendet nam- 
que ex prohibitione Ecclesiae, sed quod illam 
congruentiam consideraverint jura, quse hoc 
disponunt, quia nemo dat quod non habet. 
Non excusal ergo ignorantia hanc suspensio- 
nem , licet ratione illius facilior sit dispen- 
salio, et Episcopo concedatur. 

62. An sic ordinatus per metum gravem 
suspensus maneat. — Objectio. '■ — Solutio. — 
Dubium vero superest, an idem dicendum sit 
de coactione et metu cadente in constantem 
virum. Navarrus enim, dict. num. 241, putat 
excusare hanc irregularitatem, et idem sen- 
tiunt Sylvesler, etTabiena supra, sub dubio, 
ut retuli. Favetque cap. Constat, 1, quaest. 1, 
ubi est sermo de ordinatis ab haareticis. 
Consequenter autem loquendo idem hic di- 
cendum est , ex eodem fundamento, quod 
haec suspensio non est propter culpam ordi- 
nali, sed defectus polestatis in ordinanle. 
Qui defectus non tollitur propter metum , 
iirio quodammodo augelur, prassertim si ab 
ipsomet ordinante incutiatur Et confirmatur, 
nam ignorantia excusans a culpa, non impe- 
dit hanc suspensionem ; ergo neque metus, 
seu necessitas, nam hic etiam est eadem 
ratio. Dices, repugnantiam involvi, quod ali- 
quis sciens et videns licite accipiat Ordines, 
a quibus scit se mansurum suspensum; nam 
hoc ipsum cedit in irreverentiam ipsorum 
Ordinum, et haec differentia assignari hic 
potest inler ignorantem et coactum; nam 
ignorans putat se accipere et Ordines, et exe- 



112 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



cutionera eorum, et ideo talis actus excusntur 
ab omni culpa; ille vero , qui cogitur, non 
ignorat potestatem, et conditionem ordi- 
nantis, et ideo non poterit licite velle aut 
permittere se ab illo ordinari ad vitandum 
grave nocumentum, nisi intelligat posse se 
integre (ul sic dicam) ab illo ordinari, reci- 
piendo Ordinem, et usum ejus. Sed hoc non 
cogit, quia non est per se et intrinsece ma- 
lum scienter recipere Ordinem sine usu ejus, 
quando id non provenit ex defectu reci- 
pientis, sed dantis, nec fit omnino spontanee, 
sed cum morali violentia ac necessitate. Nam 
in hoc non fit contra prohibitionem Ecclesiaa, 
quia haac non obligat cum lanto rigore, et 
discrimine; neque ex sola rei natura fit in- 
juria tali sacramento; ipsum enim integrum 
recipitur, et potest etiam digne recipi; usus 
autem ejus licet tunc non sit expeditus, non 
vergit in irreverentiam sacramenti, poterit- 
que facile postea expediri per superiorem, 
cui necesse est juxta debitum ordinem ratio- 
nem reddere talis ordinationis, et legilimam 
escusationem ostendere. Atque hoc solum 
probat dict. cap. Constat, cujus verba sunt : 
Iste talis potest habere colorem aliquem excu- 
sationis. Non quidem ut executionem Ordinis 
a tali ministro receperit, sed ut Episcopus 
possit facile cum illo dispensare, sicut etiam 
potest dispensare cum eo, qui per ignoran- 
tiam probabilem a tali ministro ordinatur, ex 
omnium sententia, ut palet ex Navarro, Syl- 
veslro, et aliis supra, et juribus quae ab ipsis 
citantur in cap. 2 de Ordin. ab Episcop. qui 
renunc. Episcop., et in cap. Statuimus, 2, et 
cap. Si qui a simoniacis, 1, quiest. \. Nam 
licet expresse hoc non asserant, tamen ad 
favorem ampliandum per rationis similitudi- 
nem sufficiunt. 

63. Ordinatus ab excommunicato aut sus- 
penso non denunciato non incurrit. — Hrec 
aulem omnia intelligenda sunt de ministro 
non tolerato, sub quo comprehendimus depo- 
situm. degradatum, suspensum ab Ordine, 
interdictum et excommunicatum; nam de his 
omnibus est eadem ratio. Sed hodie non cen- 
sentur non tolerati, donec per sententiam 
nominatim declarati sint, juxta Extravagant. 
Martini V supra tractatam in materia de ex- 
communicatione. Comprehendimus eliam hic 
omnes ordinalos ab Episcopo simoniaco , 
hseretico vel schismalico; nam hi omnes sunt 
excommunicali vcl suspensiab usuOrdinum, 
juxta cap. 1 de Schismaticis, cum similibus, 
et ita omnes comprehenduntur sub dicta re- 



gula, et cum eadem limitatione sumpta ex 
eadem Extravag. Et de suspensione simo- 
niaci plura in sect. 4, quia et latius patet, et 
in jure speciali odio habetur. Unde Cle- 
mens VIII cum in motu anni 1595, constitu- 
tionem Sixti V contra male promotos ad ler- 
minos juris communis et constitutionem Pii II 
reduxerit, quoad simoniacorum poenam voluit 
in sua vi permanere. 

64. An suspensio hsec locum habeat in con- 
secratione Episcopi. — Conclusio. — Sed 
circa hunc casum interrogari potest, an hrec 
suspensio locum habeat in consecratione Epi- 
scopi ab excommunicatis seu non loleralis 
facta. Affirmat Maiol., 1. 4, c. 22; imo addit, 
etiamsi per ignoranliam consecretur, soluni 
Papam dispensare; citat Albericum et Sum- 
mam confessornm. Solumque fundatur in 
cap. Qua diligentia, de Elect., ubi cerle nihil 
probatur, primo quia ibi agitur de schisma- 
tico electo a Calholicis, atque ita dubitabalur 
de electione ob defectum electi, non eligen- 
tium. Secundo, quia verba illa, si a schisma- 
tico nullum Ordinem susceperit, intelliguntur 
de Ordinibus ante eleclionem ad Episcopa- 
tum. Et Glossa addit : Nisi probaret se, cum 
ordinaretur , ordinatorem nescivisse damna- 
tum. Tertio quoad ignorantiam atlinet, pro- 
babilius est ibi non intervenisse , cum ibi 
dicatur, electum abjurasse schisma. Nihilo- 
minus quoad suspensionem existimo, Episco- 
pum sic consecratum contrahere illam, quia 
jura universaliter loquuntur Et fundatur in 
principio generali quod hunc casum includit, 
quia nemo dat quod non habet. Unde heec non 
est poena, nec extendilur per sequiparatio- 
nem, sed est defectus potestalis in dante. 
Quoad dispensationem vero , ideo fortasse 
Episcopus semper indiget dispensatione Papse, 
quia illi immediate subjicitur, Si autem habe- 
ret Patriarcham vel alium Primatem, quem 
recognosceret, ut superiorem, quoad similes 
actus, ab eo posset dispensari in casu igno- 
rantiae, quia nulla est ratio exceptionem fa- 
ciendi. 

65. De dispensatione in tractatis suspensio- 
nibus. — Supererat tantum dicendum de modo 
obtinendi dispensationem in omnibus his ca- 
sibus. Sed in hoc nihil addendum occurrit, 
nam inlerdum in ipso canone fit reservatio 
Ponlifici, interdum conceditur expresse Epi- 
scopo, ut suis locis annotatum est, et tunc res 
est clara. Ubi autem nihil dicitur, generales 
regulse supra positse prae oculis habendse sunt 
et suis locis applicandae. 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS 

A n contrahantur dictse suspensiones per 
delicta occulta. 

66. Duo vero occurrunt hic dubia , quae 
praetermitti non possunt : unum est genera- 
lius de delictis occultis; tamen quia in hoc 
genere suspensionis ob iniquam Ordinum 
susceptionem frequentius contingit delictum 
esse occultum, explicandum hoc loco est, an 
tunc incurratur haec poena. Fuit enim opinio 
Alfons. de Castro, 1. 2 de Lege pcenali, cap. 
ultim., concl. 3, suspensionem impositam ipso 
jure ob aliquod crimen non incurri, si crimen 
illud sit per accidens occultum, quod etiam 
affirmat de irregularitate et depositioue. Ex 
qua senlentia infertur, quando in aliquo ex 
casibus supra numeratis, defectus illius, qui 
ordinatur, omnino occultus est, nulla indi- 
gere dispensatione vel absolutione , ut sic 
ordinatus licite possit ministrare, quod prae- 
dictus auctor consequenter concedit. Hanc 
vero sententiam potissimum fundat in illo 
principio, quod Ecclesia non vindicat occulta 
crimina, cap. Christianae, 35, queest. 5, et cap. 
Sicut tuis, et cap. Tua nos, de Simonia. Et 
confirmat ex cap. Inquisitionis, de Accusat., 
et c. Quaesilum, de Tempor. ordin. In quibus 
significatur, propter occulta crimina, excepto 
homicidio vel simonia, neminem esse execu- 
tione Ordinum privandum, imo nec ascen- 
sione ad Ordines superiores, quod clarius 
dicitur in c. Ex tenore, de Temp. ordin. 

67. Prxdicta sententia rejicitur. — Satisfit 
Castri fundamentis. — Ecclesia potest per 
legem delicta occulta per accidens vindicare. 
— Hanc verodoctrinam,loquendo in forocon- 
scientiae, ut loquimur, falsam esse opinor et 
non securam practice. Nam in primis nullus 
dubitare potest, quin possit Ecclesia per legem 
punire poena suspensionis externa crimina 
etiam occultissima , quod de irregularitate 
recte contra Castrum notavit Covarruvias in 
Clementina Si furiosus, 2 part., § 3, num. 4. 
Estque eadem vel major ratio de suspensione 
et de censura in communi ; id late probatum 
est anobis supra, disputat. 4, et in excommu- 
nicatione est extra omnem controversiam, et 
omnia ibi adducta a forliori procedunt in 
suspensione. Quo fit, ut primum Castri fun- 
damentum invalidissimum sit, nam licet Ec- 
clesia de occultis per se, id est, mere inter- 
ais, non judicet, quia sunt extra forum ejus; 
3t de occultis per accidens, id esl, externis, 
cjuse probari non possunt, non judicet per 
Sententiam hominis, quia haec requirit suffi- 

xxm bis. 



IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 113 

cientes probationes et testimonia, heec autem 
occulta talia sunt ut probari non possint : 
nihilominus tamen haec occulta per accidens 
vindicat et punit per ipsam legem, quia haec 
non sunt extra forum Ecclesiae, et aliunde 
sunt aliquae pcenae accommodatse , ut per 
legem ipsam inferantur, quae ut in conscientia 
ligent, sufficit testimonium conscientiae ipsius 
delinquentis, et hujusmodi poena est censura 
quaelibet, et consequenter suspensio. 

68. Ob occulta crimina ssepe imponitur irre- 
gularilas. — Et ob eadem imponitur etiam 
suspensio. — Supposita vero potestate, quod 
de facto suspensio haec vel etiam irregularitas 
inferatur propter crimina occulta, evidenter 
supponit Concilium Tridentinum, in c. 6, 
sess. 24, ubi concedit Episcopis facultatem 
absolvendi a suspensionibus contractis prop- 
ter crimina occulta; ergo supponit suspensio- 
nem vere incurri propter talia crimina. Qute 
enim esset necessitas illius dispensationis vel 
facultatis, si suspensio non incurreretur? Et 
ibidem aequiparat homicidium cum aliis de- 
lictis habentibus suspensionem annexam, 
quantum ad hoc, quod licet sint occulta, 
nihilominus ob illa talis censura vel irregula- 
ritas incurritur, quanquam differentiam in 
hoc ponat, quod in homicidio difficilior est 
dispensatio. At vero de homicidio occulto est 
res certa, quod sufficit ad irregularitatem 
contrahendam, ex eodem Concilio, sess. 14, 
c. 7 de Reform., et ex cap. ult. de Tempor 
ordin., et c. Inquisitionis, de Accusationibus; 
ergo idem est in aliis. Denique quod iu casi- 
bus specialibus, de quibus in hac sectione 
egimus, incurratur suspensio etiam si delicta 
occulta fuerint, probatur, quia jura indistincte 
loquuntur; ergo non possunt a nobis coarctari 
ad crimina publica ; alias etiam in censura 
excommunicationis ipso jure lata , eadem 
limitatio adhiberi posset. Ubi ergo lex non 
limitat, neque nos limitare possumus. Alia 
vero jura, quae allegat Castro, de re longe 
diversa loquuntur, ut sect. 3 videbimus. 

An incurratur irregularitas ministrando in 
ipsa ordinatione in casibus propositis. 

69. Pars affirmans. — Quarto, quoniam is, 
qui ordinatur, solet aliquandostatim Episcopo 
ministrare, vel Epistolam, aut Evangelium 
solemniter cantare, vel cum eo consecrare, ut 
faciunt omnes, qui presbyteri ordinantur, 
dubitari potest, an, si is, qui incurrit suspen- 
sionem in ordinalione sua ob aliquem ex nu- 

8 



114 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



meratis cnsibus, statim cum Episcopo mini- 

strel, irregularilalem incurral. Quod enim ille 

fiat irregularis, argumentum est primo, quia 

vere et proprie ininistrat in Ordine jam sus- 

ceplo; prius enim subdiaconus vel diaconus 

orditKitur, et tunc incurrit suspensionem , 

postea vero jam suspensus solemniter canit 

Epistolam vel Evangelium,quodest proprium 

ministerium illius Ordinis. Similiter etiam 

presbyteri prius recipiunt characterem sa- 

cerdotalem , postmodum autem vere conse- 

crant; nam licet simul cum Episcopo conce- 

lebrent, vere tamen conficiunt, et proprium 

officium sacerdotalis characteris exercent, 

juxtaeaqua3tradidimusin3tom. tertise part., 

circa quaest. 82 D. Thomse; ergo hi omnes 

efficiuntur irregulares, nam lex generalis est, 

suspensum ab aliquo Ordine, si in illo Ordine 

ministret, irregularem fieri. Et potesta simili 

confirmari, nam si quis ordinetur in loco in- 

terdicto, et in ipsamet ordinatione exerceat 

solemniter actum Ordinis suscepti, canendo 

Epistolam aut Evangelium, vel consecrando 

cum Episcopo, irregularis fit ex vi illius legre, 

quae irregularitatem imponit clerico mini- 

stranti solemniter in suo Ordine in loco inter- 

dicto, ut in specie annotavit Covarruvias, in 

c. Alma, part. 2, § 3, num. 5. Item est aliud 

exemplum, si quis furtive suscipiendo Ordi- 

nes latam excommunicationem (hoc enim 

exempli gratia supponimus) ipso facto incur- 

rat in ipsa ordinatione, irregularis fiet ex vi 

generalis canonis ferentis irregularilatem 

conlra eum, qui excommunicatus ordinalur. 

Quod docuil Glossa, in cap. ultim. de Eo qui 

furt. ordin. suscept. Et idem sentit Abbas ibi, 

num. 4, et clarius, cap.- 1 , num. 4, ut notat et 

defendit Navarrus, consil. 97 de Simonia, 

num. 9 et 10, et in Summa, cap. 25, n. 70. 

Et videtur probari ex dict. cap. 1 et 3 de Eo 

qui furt. ordin. suscep. Unde a fortiori idem 

dicendum est, si quis ila ordinatus furtive, ac 

propterea excommunicatus, Episcopo conce- 

lebret, quod nimirum novo titulo irregula- 

ritaiem incurret, scilicet, quia in suscepto 

Ordine excommunicatus ministravit; ergo 

pari ratione idem dicendum erit in casu prre- 

senti. Atqne ila docuit Navarr., consil. 8, n. 

2, in princ, et 4, in princ, deCleric. excom. 

ministr., et Salzedo in Praclica criminali, 

c 26, circa finem, ubi refert quosdam Theo- 

logos ejusdem fuisse sententise. 

70. Pars negans suadetur et prsefertur — 
Pii II Exlravag. expenditur — Nibilominus 
contraria sententia suaderi potest, quia mi- 



nisterium illud, quod ordinati omnes cum 
Episcopo exercent, non censetur, moraliter 
Ioquendo, actus distinctus ab ipsa ordina- 
tione; ergo cum ralione ordinationis incurra- 
tur suspensio, non polest incurri irregularitas 
propter alia ministeria, quse sunt quasi cir- 
cumstanlise illius actus. Antecedens notum 
est, quia tota actio Episcopi a principio usque 
ad finem officii est unus actus moralis, ad 
quem reliqui ordinanlur Consequentia vero 
probalur, tum quia propter cooperationem 
ad unum et eumdem actum non debet quis 
simul suspensionem et irregularitalem in- 
currere; tum maxime quia jura, quse ferunt 
irregularitatem in clericum in suo Ordine 
ministranlem , intelliguutur de ministrante 
actu distincto ab ordinatione sua; ergo prop- 
ter ministerium in ipsa ordinatione exhibi- 
tum, quod est quasi pars vel accidens ejusdem 
ordinationis, non incurret prsedictam irregu- 
laritatem, quia hsec non incurritur, nisi in 
casu a lege praescripto. Quod autem hic sit 
sensus illarum legum , ostenditur primo ex 
ipsa distinctione, quam illse leges faciunt 
inler ordinationem et usum Ordinis; sic enim 
habet Pius II, in supra cilata Extravag. : A 
suorum Ordinum executione ipsojuresuspensi 
sint, et si hujusmodi suspensione durante in 
eisdem Ordinibus ministrare prsesumpserint, 
eo ipso irregularitatem incurrant. Et fere 
similia habet Sixtus V in suo motu proprio. 
Dislinguunt ergo ordinationem ab Ordinis 
suscepti administratione, tanquam actiones 
condislinctas; ergo non intelligunt irregulari- 
talem incurri propter ministerium in ipsamet 
ordinatione exhibitum. Et ad hoc magis per- 
suadendum expendo verbum illud, durante 
suspensione, quod plane significat, suspensio- 
nem debere lempore preecedere, et post ali- 
quam ej.us duralionem Ordinis ministerium 
subsequi; quod enim in ipsa rei generalione 
fit, non proprie dicilur ipsa re durante fieri, 
sed ipsa facta confieri. Nec satis est, si quis 
respondeat, jam preecedere suspensionem, et 
durare eo tempore, quod inter unam partem 
et aliam illius officii intercedit. Hoc (inquam) 
non satisfacit, quia non est h;ec duratio me- 
taphysice, sed morali modo pensanda ; ita 
enim jura loquuntur; moraliter autem sicut 
tota illa actio una est , ita quidquid iu ea 
faciunt hi, qui ordinantur, dicuntur facere in 
ordinalione sua, el consequenter in suspen- 
sione sua, si ibi suspendi contingat, potius 
quam suspensione durante. Rursus expendo 
verbum illud, prses^mpserint , quod significat 



SECT. I. DE SUSPENSIONIBUS IN ORDINATIONE CONTRACTIS. 



115 



specialem temeritatern et audaciam seu con- 
tumaciam distinctam ab illa, quee in tali or- 
dinatione et suspensione committitur; unde 
non potest verbum illud vere attribui sic 
ordinato, propter ministerium, quod in ipsa 
ordinatione cum Episcopo exercet, quia illa 
non est nova preesumptio, sed est quid mo- 
raliter contentum in ipsamet Ordinis suscep- 
tione, tali modo et voluntate facla. 

71 Unde etiam expendo vim illius condi- 
tionalis : Si in eis ministraverint, seu mini- 
strareprxsumpserint; nam ex vi et proprielate 
illius, sermo est de ministerio dislincto, et 
moraliler separabili ab Ordinis susceptione, 
et prorsus voluntarie assumpto post priorem 
ordinationem ; at vero illa concelebratio, quee 
fit cum Episcopo, non est ministerium nova 
voluntate susceptum, nec moraliter separa- 
bile ab ipsa ordinatione. Quod evidentius 
locum habet in presbyteris consecrantibus 
cum Episcopo, quia non solum non preesu- 
munt aut voluntarie se ingerunt, sed etiam 
necessitate morali coguntur illud exercere, 
quia juxta usum Ecclesiee illa ceeremonia est 
inseparabiliter conjuncta cum ordinatione, et 
esset magnum scandalum se separare aut 
illam omittere, praeter infamiam et notam, 
quam inde incurreret ordinatus, id non fa- 
ciens. Quee necessitas non videtur esse tanta 
in subdiacono vel diacono, quantum ad mi- 
nisterium cantandi solemniter Epislolam aut 
Evangelium, quia non omnes, sed unus tan- 
tum ex his, qui ordinantur, illud facere solet, 
et ideo facilius posset aliquis sine scandalo 
aut nota excusari. Sed nihilominus etiam in 
his sufficienter procedit illa ratio, tum quia si 
esset tanlum unus sic ordinatus, idem fere 
omnino in eo procederet; per accidens autem 
est quod sint plures; tum etiam quia etiam 
quando sunt plures, si quis non se ingerat, 
sed invitetur et rogetur, licet consultius 
faciat, se excusando, si facile possit, tamen 
moraliter non debet ad id obligari, ne aliquam 
suspicionem aut notam preebeat, nec poterit 
dici ex preesumptione id facere, tale ministe- 
rium acceptando. 

72. Ex jure antiquo confirmatur eadem 
pars. — Et confirmatur tota heec ratio, quia 
non solum beec specialia jura, quee in parti- 
culari de hac suspensione in susceptione 
Ordinum, et ministerio postea subsequuto lo- 
quuntur, sed etiam omnia antiqua, quee irre- 
gularemfaciunt eum, qui suspensusministrat, 
semper loquunlur de suspensione prius con- 
tracta, et de usu Ordinum subsequente per 



actum omnino distinctum, ut patet ex cap. 1, 
et cap. Is qui, de Sentent. excom., in 6, ibi : 
In suo officio agens sicut prius, et in cap. 1 
de Sent. et re judic, in 6, ibi : Si suspensione 
durante damnabiliter ingesserit se divinis. Et 
eodem modoloquunturmulta decreta, 11,q. 3. 
Cum ergo simus in materia pcenali et odiosa, 
et jura omnia in proprietate sermonis magis 
inclinent in benignum sensum, videlicet quod 
heec irregularitas non contrahatur, nisi per 
actum moraliter distinctum ab eo, quo sus- 
pensio contracta fuit, non debemus ea ad sen- 
sum magis rigorosum retorquere. 

73. Ex praxi Cancellarise idem ostenditur. 

— Idem argumento Extr Sixt. V roboratur 

— Accedit preeterea, quod in quodam scholio 
addito ad consil. 8 Navarri circa primam 
opinionem advertitur juxta stilum Gancella- 
riee hos non reputari irregulares ; nam cum 
sacerdote ordinato ante legitimam eetatem, si 
postea non celebravit, non dispensatur tan- 
quam cum irregulari, sed solum absolvitur a 
suspensione, et eo ipso censetur manere habi- 
lis ad celebrandum, quod secus est quando 
postea celebravit, quia tunc preeter absolutio- 
nem a-suspensione, specialis dispensatio ab 
irregularitate necessaria reputatur; ergo 
signum est illam celebrationem cum Episcopo 
non censeri sufficiens ministerium Ordinis ad 
incurrendam irregularitatem. Accedit tan- 
dem, quod Sixtus V hujusmodi suspensos 
propter ministrationem irregulares effectos, 
privabat omnibus officiis et beneficiis Eccle- 
siasticis, et inhabiles faciebat ad alia reci- 
pienda ; at nemo dicet stanle illa lege in sua 
vi sacerdotem sic ordinatum et suspensum, 
eliamsi postea non celebret, ex vi tantum 
eorum, quee in ordinatione gessit, esse priva- 
tum omnibus beneficiis et officiis et voce 
activa et passiva, etc; ergo dicendum non 
est illum factum esse irregularem. Propter 
quee sentenlia heec probabilior mihi videtur, 
quam tenuit Medina fere sine probatione in 
Summa, lib. 1, c. 11, § 8; Henriquez, lib. 13 
de Excommun., cap. 10, E, cap. 13, F, et 
lib. 14, cap. 3, n. 6, X, ex alio fundamento, 
quia idem actus non punitur duplici pcena, 
quod nunc examinare non licet. 

74. Partis affirmantis fundamentum solvi- 
tur. — Ad fundamentum vero contrariee sen- 
tentiee quidam respondent negando illam 
celebrationem cum Episcopo esse proprium 
usum Ordinis suscepti, quianonea intentione 
et modo fit, ut actum celebrandi quis exer- 
ceat, sed solum lanquam appendicem ad Ordi- 



116 DISP. XXXI. 

num susceptionem, quod significatur in dicto 
scholio ad Navarrum. Sed tamen negandum 
non est illam ex se esse veram consecratio- 
nem, et consequonter proprium et solemnem 
actum characteris sacerdotalis; idemque est 
manifestum in actu cantandi solemniter Epi- 
stolam aut Evangelium. Vera ergo responsio 
est, illud quidem ministerium esse ab Ordine 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

qui furt. ordin. suscep., contrarium dicitur. 
Nam ut supra notavi, in primo dicitur, diffi- 
cilius esse dispensandum cum eo , qui con- 
tempto anathemate furtive Ordines suscepit, 
quam cum eo, qui absque anathemate id 
fecit; non vero dicitur aliud genus censurae, 
vel inhabilitatis contrahi. Et idem dici posset 
adaliudcap.,quanquam ibi, quia duo Ordines 



suscepto, tamen non esse illud, propter quod suscepti fuerunt, in diaconatus susceptione 



jura ferunt hanc irregularitatem, quia solum 
illam feruut propter usum Ordinis, qui om- 
nino extra ipsam primam ordinationem exer- 
cetur. 

75. Ad exemplum respondetur — Ad pri- 
mum exemplum responderi potest negando 
consequentiam, quidquid sit de autecedenti; 
nam si ibi incurritur irregularitas, ideo est, 
quia jura absolute faciunt irregularem eum, 
qui celebrat in loco interdicto, vel solernnem 
actum Ordinis exercet; nec distinguunt, an 
exerceat in ordinatione, vel postea. At vero 
in prsesenti jura, quae ferunt hanc irregulari- 
tatein, satis distinguunt, et declarant se loqui 
de Ordinis usu post seu extra ipsam ordina- 
tionem. Deinde negari potest antecedens, de 
quo suo loco dicemus. 

76. Respondetur secundo exemplo. — In 
secundo exemplo falsum esse existimo, quod 
assumitur; fieri enim non potest, quod aliquis 
fiat irregularis ex eo preecise, quod prohibi- 
tus sub excommunicatione ipso facto ne Or- 
dines suscipiat, nihilominus ordinatur. Nam 
ille licet per ordinationem excommunicatus 
maneat, non tamen recipit Ordines excom- 
municatus, sed potius e contrario jam ordi- 
natus excommunicalionem incurrit;cum enim 
non excommunicetur, nisi quia ordinatur, 
prius natura ordinatus est, quam excommu- 
nicatus; poslquam vero excommunicalus est, 
nihil sacrum agit aut recipit propter quod 
irregularis sit. Estque optimum simile, quod 
affert Sylvester, verb. Jrregularitas, queest. 
13, punct. 2, nam si sub excommunicatione 
ipso faclo prohibilum sit, ne in tali oratorio 
Missa dicatur, qui ibi primam Missam dixerit, 
fiet excommunicatus, non irregularis; si au- 
tem priusquam absolvatur, dicat secundam, 
irregularis fiet ; quia quando dixit primam, 
non erat ligatus censura, nec illam contraxit, 
donec Missam absolvit; et ita jam excommu- 
nicatus nihil egit, quo irregularis fieret, quod 
tamen faceret, si secundam Missam cele- 
braret; et idem dicit in simili Maiol., lib. 2 
de Irregular., c. 18, num. 5; ita ergo est 
omnino in proposito. Neque in illis c. de Eo 



recte dicitur irregularitas , vel polius nova 
suspensio contracta, quia in subdiaconatu 
jam ille excommunicationem contraxerat. 

77. Tertio exemplo satisfit. — Denique 
quod in tertio exemplo additur de eo, qui 
contra latam excommunicationem ordinatur, 
el in ipsa ordinatione ministerium exercet, 
apparentius est quod assumitur; nihilominus 
tamen etiam id negandum videtur cum Me- 
dina supra, ex eodem fundamento, quod illud 
ministerium non videtur distinclum ab ordi- 
natione ipsa. Ut in dicto exemplo Sylvestri, 
qui primam Missam dicit in loco prohibito 
sub excommunicatione, excommunicationem 
incurrit statim ac substantiale sacrificium 
perficit, et lamen licet postea orationes ulti- 
mas dicat, et alia perficiat, non fit irregula- 
ris, quia non censetur novum actum Ordinis 
exercere post excommunicationem contrac- 
tam; ita ergo in nostro, et in proposito casu, 
dicendum censeo. 

SECTIO II. 

Utrum aliqua suspensio ipso jure lata sit propter pra- 
vum usum Ordiois cum violatione censurae. 

1 Multiplex modus peccandi in Ordinum 
ministerio absque suspensione. — Hic solum de 
clericis Episcopo inferioribus agimus, nam de 
Episcopis postea dicemus section. 5. Et sicut 
in suscipiendis Ordinibus variis modis pecca- 
tur, ita in eorum ministerio multiplex polest 
esse abusus. Primus est generalis, scilicet, 
quod in peccato fiat, juxta ea quse tractavi- 
mus in 3 tomo, disp. 13, sect. 6, et circa hoc 
nullam invenio suspensionem ipso jure la- 
tam, praeter ea quse dicam sect. 4. Alius 
modus pravitatis est, si clericus utalur Or- 
dine suo ritu insufficiente ad valorem actus 
seu prseter Christi intentionem, ut si tentet 
sacerdos conficere in aqua, pane hordeaceo; 
aut si velit baptizare aliis verbis, quam sint 
in usu Ecclesiae, aul alio simili modo; et 
propter hoc eliam peccati genus nullam in- 
venio suspensionem ipso jure lalam , sed 
interdum aliquam irregularitatem, ut propter 



SECT II. DE SUSPENSIONIBUS 

rebaptizationem, ut in 3 tomo etiam tactum 
est, et inferius videbimus. Aliquando etiam 
fertur excommunicatio ipso jure propter hoc 
peccatum, ut ex superius traclatis de excom- 
municatione patet. Tertius modus malitise 
esse potest, si clericus utatur suo Ordine 
contra specialem prohibitionem Ecclesise, 
quee per censuras fit. Notanter autem dico, 
quse per censuras fit, quia queelibet alia pro- 
hibitio, quae simpliciter et absque censura 
fieri potest per Ecclesiasticum Prselatum, non 
habet ipso jure suspensionem annexam, nisi 
ab homine imponatur, quia nullum est de 
hoc latum decretum. Igilur in hoc genere de- 
licti solent duo vel tres casus numerari. 

Prima suspensio propter pravum usum Ordi- 
nis examinatur et excluditur 

2. Prima ergo suspensio dicitur esse ipso 

jure lata in clericos, qui solemniter, et prater 

modum in jure concessum utuntur Ordine 

suo in loco interdicto, et censetur heec sus- 

pensio esse ab officio et beneficio. Ita Syl- 

vester, verb. Inlerdicto, 6, num. 3; Angelus, 

Interdictum, 7, num. 7; Armilla, verb. Inter- 

dictum, num. 58, qui citat Hosliens&m, Inno- 

centium, Abbatem, Paludanum. Citatur ab 

his auctoribus c. Tanta, de Excessibus Pree- 

lat. Sed in eo capit. duee sunt partes seu 

poenales senlentiae. Prior est, quam fert Pon- 

tifex contra quemdam Episcopum Colubrien- 

sem, qui interdictum violaverat; et Pontifex 

declarat omnes beneficiorum collationes, cen- 

surarum prolationes, et similes actiones ab 

illo factas post violationem interdicti irritas 

esse et inanes. In quo supponere videtur 

illum fuisse suspensum a jurisdictione, atque 

adeo ab aliquo officio. Verumtamen in illa 

parte nulla«est mentio suspensionis ab Or- 

dine, nec eliam a beneficio. Altera pars illius 

capitis est, in qua prsecipit Pontifex, plures 

alios clericos, qui violaverant interdictum, 

suspendi ab officio et beneficio. Verba autem 

textus sunt : Omnes alios, qui prsefatum in- 

terdictum damnabiliter violarunt, suspendas 

auctoritate Apostolica ab officio et beneficio. 

Quib verba, ut per se patet, non continent 

suspensionem ipso jure latam, sed ferendam. 

Citari praeterea solet cap. Postulasti, § Qua3 

scivistis, de Cleric. excom. min. Sed ibi sup- 

ponitur quidem in eo casu excommunicatio 

lata; et additur hujusmodi violatores inter- 

dicti, si clerici seculares sint, esse beneficiis 

spoliandos ; si autem monachi, in arctioribus 



OB VIOLATIONEM CENSUR^. 117 

monasteriis ad agendam poenitentim esse de- 
trudendos; alia vero pcena ipso facto incur- 
renda ibi non imponitur; nec ego credo 
excommunicationem illam fuisse a jure, sed 
ab homine, quia nec verba textus aliud postu- 
lant, nec talis excommunicatio in jure inve- 
nitur, nec auctores illius meminerunt. 

3. C. Is qui, de Sent.excom., in 6. — Rursus 
citatur c. Is qui, § Quis vero, de Sent. excom., 
in 6, ubi non suspensio , sed irregularitas 
Summo Pontifici reservata propter hoc delic- 
tum incurri dicitur; additurque hujusmodi sic 
delinquentem neque eligibilem esse, neque 
cum aliis ad eligendum admitti debere. Et 
quidem illud prius, scilicet esse ineligibilem, 
in ipsa irregularitate includitur; secundum 
autem minime, quia irregularitas non privat 
jurisdictione, vel quasi jurisdictione, ut suo 
loco dicemus. Et ita quoad hanc partem vide- 
tur ibi imponi quoddam genus suspensionis, 
scilicet a potestate eligendi; quamvis si verba 
textus prsecise et limitate intelligantur, ut 
intelligi debent in materia pcenali, non satis 
ex eis colligitur suspensio ipso jure; verba 
enim sunt : Adeo efficitur ineligibilis, quod 
neque ad eligendum cum aliis deberet ad- 
mitti. In quibus non dicitur illum esse ipso 
jure suspensum, ita ut si ad eligendum ad- 
mittatur, actio ejus nulla sit; sed solum dici- 
tur, non debere admitti; in quo significatur 
hominum factum requiri, ut ille ab eligendo 
excludatur; ideoque poenam illam non esse 
talem , quse ipso jure incurratur, jsefl quse 
imponenda sit. Cilatur etiam c. 1 de Postu- 
lat. Prselat., in quo Summus Pontifex cujus- 
dam postulationem non admittit, eo quod in- 
terdictum violaverat; et ideo persona indigna 
erat, quse postulari posset. Sed in primis illa 
indignitas non est propria suspensio, neque 
etiam est propria clericorum , sed de laico 
etiam violante interdictum verificari ; et 
deinde in ipsa irregularitate contenta intelli- 
gitur, quia etiam irregularis indignus est ut 
postuletur; imo ex vi ipsius criminis violandi 
interdictum, absque alia censura efficitur quis 
indignus, ut ad Preelaturam Ecclesiasticam 
postuletur. 

4. Cap. Episcoporum, de Privileg., in 6. — 
Praterea citatur cap. Episcoporum, de Privil., 
in 6, ubi propter illud crimen suspenditur 
quis ab ingressu Ecclesiee. Sed illa non est 
propria suspensio de qua agimus, quse solis 
clericis conveniat, sed est communis omnibus 
laicis; atque ita magis pertinet ad censuram 
interdicti, de qua postea. Adducitur etiam 



118 

cap. Quia diversitatem, de Concess. pree- 
bend., ad hoc, ut clericus, qui sic deliquit 
contra interdictum, non possit conferre bene- 
ficium; at hoc ibi non dicitur, sed solum de 
Episcopo suspenso sermo est, et de illo ve- 
rum est, si sit suspensus ab officio, non posse 
conferrebeneficium; tamen probandum esset 
prius ob violationem interdicti manere sic 
suspensum , quod ibi non dicitur. Igitur 
nullum in jure textum invenio, quo haec sus- 
pensio lata sit, prout est censura ab irregula- 
ritate distincta, sed solum ut in illa inclu- 
dilur. 

Secunda etiam suspensio excluditur 

5. Secundus casus similis prsecedenti est 
de clerico, qui celebrat coram excommuni- 
calo, vel inlerdicto, vel illum admittit ad 
divina , vel ad sepulturam Ecclesiasticam ; 
illum enim aliqui asserunt, suspensum ipso 
jure manere, ex dict. cap. Episcoporum, de 
Privil., in 6. Verumtamen, ut dixi, ibi non 
fertur pcena suspensionis clericorum propriar, 
sed interdicti communis laicis; et prseterea 
intelligenda est illa poena quoad excommuni- 
catos vitandos juxta Extravagantem Ad evi- 
tanda, ut latius exposuimus supra, disp. 10, 
sect. 2, et disp. 12, sect. 1 et 4. 

Ultima suspensio ob pravum usum muneris 
sacerdotalis. 

6. Tertius casus specialiter addi solet de 
clerico tradente Christianse sepulturee corpus 
publici usurarii in tali peccato morientis. 
Quem casum hic numero, quia hic actus ad 
Ordinem suo modo pertinere videtur, et pro- 
hibitio seu poena illa tanquam censura quse- 
dam est respectu ipsius usurarii. Habetur 
autem hsec suspensio in cap. Quia in omni- 
bus, de Usuris. Ubi non solum propter sepul- 
turam, sed etiam propter crimen accipiendi 
oblationes ab usurario manifesto qusedam 
suspensio fertur, his verbis : Qui autem acce- 
perit, vel Christianx tradiderit sepulturx, et 
qux accepit reddere compellatur, et donec ad 
arbitrium Episcopi satisfaciat, ab officii sui 
maneat executione suspensus. Ubi duo prohi- 
bentur, scilicet, et oblationes suscipere a 
publico usurario, ct illius corpus sepulturae 
tradere. Prohibetur etiam ibi sacerdotibus, 
ne hos usurarios admitlant ad communionem 
altaris; tamen contra faoientes oppositum 
nulla specialis poena imponitur. In primis 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



, reddenda erunt 
restituat , vel ipsismet 
manifesti sint; alioqui 



vero duobas casibus imponitur poena suspen- 
sionis ab officio, et in primo additur restitu- 
tio rerum, quse in oblationem susceptse sunt. 
Verumtamen quoad hanc partem non impo- 
nitur poena ipso jure; neque est ibi aliquod 
verbum, quo significetur, impediri transla- 
tionem dominii ; solum enim dicitur, Quse 
accepit reddere compellatur; ergo donec com- 
peliatur, non tenebitur restituere ex vi illius 
legis. Quod addo, quia cum usurarii bona 
censeantur injuste acquisita, et ideo obnoxia 
restitutioni, res ab ipso oblatfe poterunt ex 
hoc capite etiam esse restitutioni obnoxise. Si 
tamen usurarius habeat plura bona, ex qui- 
bus restituere possit, cessabit illa obligalio. 
Et fortasse ideo non explicatur in illo textu, 
cui cogendus sit sacerdos reddere illa bona 
oblata , sed id videtur arbitrio judicis relin- 
qui, quia si necessaria sint ad plenam restitu 
tionem usurarum faciendam 
ipsi usurario, ut ea 
quibus debentur, si 
poterunt, ut opinor, applicari pauperibus, 
quia jam usurarius, quantum in se est, abdi- 
cavit a se dominium illorum, et in illius fa- 
vorem cederet, si ei redderentur; sed de hoc 
latius alibi. 

7. Sub hac pcena prohibentur oblationes in 
Missx offertorio accipi. — At vero suspensio 
ipso jure fertur, et propter duas actionesnon 
simul, sed divisim sumplas, ita ut quselibet 
earum sufficiat ad suspensionem incurren- 
dam, ut patet ex particula disjunctiva, Qui 
acceperit, vel tradiderit; atque ita sunt duae 
suspensiones , licet eodem textu contentse. 
Unde, si aliquis sacerdos utramque illarum 
committat, duas suspensiones incurret, ideo- 
que duplici indigebit absolutione, vel una , 
quse utramque causam respiciat. Prior ergo 
aclio est recipere oblationes usurarii. Quid 
autem nomine oblationum intelligendum sit, 
inquiri potest; tamen hoc alterius considera- 
tionis est. Videatur D. Thom., 2. 2, quasst. 
85. art. 3, ad 3, ubi oblationem esse ait, 
quidquid Deo directe offerlur, quod lalius 
prosequitur tota qusest. 86. Quod vero ad 
prsesens spectat, tribus modis possunt fieri 
hse oblationes. Primo in Missa ad offertorium, 
prout est in usu. Et hic modus suscipiendi 
oblationes yidetur maxime ibi prohibitus, 
quia et illse propriissime oblationes dicuntur, 
et illas ab usurario recipere majus esl Eccle- 
sise scandalum. 

8. An prohibeantur accipi stipendia pro 
divinis officiis ab usurariis. — Secundo offe- 



SECT. II. DE SUSPENSIONIBUS OB VIOLATIONEM CENSUB^. 



119 



runturhsec dona extra Missam non mere gra- 
tis, sed tanquam stipendiura seu eleemosyna, 
ut sacrificia vel alia officia divina pro cre- 
dentibus fiant. Quomodoin c. Sacris,deSent. 
excom., prohibentur sacerdotes recipereobla- 
tiones pro excommunicato mortuo, antequam 
absolvatur, etiamsi cum signis contritionis 
obierit. Et de hoc genere oblationis dubitari 
potest, an in illo textu comprehendatur, quia 
oblaliones proprie significant dona gratuita, 
ut D. Thom. supra dicit; haec autem non gra- 
tis dantur, sed ex implicito pacto justitia?; et 
ideo non sunt tam propriae oblaliones. Prae- 
terea non est prohibitum orare pro usurario 
publico; non est enim excommunicatus ; et 
ideo licet pro illo sacrificium offerre, ut Deus 
illum convertat; ergo etiam licebit ab illo 
stipendium accipere pro Missa dicenda, vel 
aliquid simile. Quare probabile censeo hoc 
ibi non prohiberi; quod secus est in excom- 
municato, a quo non licet hujusmodi obla- 
tiones accipere propter prohihitam commu- 
nicationem cum illo, ut recte Navar., de 
Oralione, c. 19, num. 67 In illo ergo casu, 
non incurrelur suspensio, imo neque erit ma- 
lum, per se loquendo, secluso scandalo. Sed 
quid si recipiantur hsec slipendia pro usura- 
rio jam mortuo in suo peccato publico? Ees- 
pondeo id esse malum ex alio capite, quia 
ille est publice condemnatus, quantum Eccle- 
siae constare potest ; et ideo non licet pro illo 
sacrificium offerre, vel publicas orationes. 
Tamen ex vi illius decreti non incurretur illa 
suspensio, propter rationem factam; et prae- 
terea, quia ibi non prohibetur sub illa cen- 
sura suscipere eleemosynam pro usurario, 
sed ab usurario; undenisioblationes ejus no- 
mine fiant (tunc enim censentur ab ipso fieri) 
non videntur sub illa prohibitione compre- 
hendi. 

9. Quid si oblationes in subsidium Ecclesix 
aut ejus ministrorum dentur. — Tertium ge- 
nus oblationis est, quando simpliciter aliquid 
offertur Ecclesise, vel ministris ejus in elee- 
mosynam et subsidium, et hae si dentur mi- 
nistris Ecclesiae ut tales sunt, et non tantum 
quia sunt pauperes (ut dari solet eleemosyna 
religioso vel sacerdoti pauperi), vere compu- 
tantur inter oblationes Ecclesiasticas, juxta 
doctrinam D. Thom. supra; et ideo etiam de 
his procedit dicta prohibitio et poena. Quod 
ita sentit Sylvest., verb. Decima. Ubiadhibet 
limitationem, nisi hujusmodi oblationes sint 
alias debitae ex consuetudine, vel alio titulo 
exhis, quos ponit D. Thom. dict. qusest. 86, 



art. 5, quia usurarius propter suum crimen 
non debet fieri melioris conditionis, aut libe- 
rari obligatione. Et confirmatur, nam ab 
usurario licet oblaliones sic debitas exigere, 
sicut et alia debita, ut in superioribus dictum 
est, et notavit Rich., d. 18, art. 6, qusest. 4. 
Intelligendum est tamen, dummodo usura- 
rius habeat bona, ex quibus tales oblationes 
solvat, praeler ea, quoe restitutioni usurarum 
obnoxia sunt, quia illa non sunt sua, ut in 
oblationem dari aut recipi possint, ut etiam 
Sylvester notavit. Et haec de illa prima causa 
hujus suspensionis videntur sufficere. De 
altera vero causa, scilicet, tradendi usura- 
rium sepulturoe Ecclesiasticse , plura essent 
dicenda, nisi in simili tradita essent superius 
disp. 12, sect. 4, ex quo loco peti potest 
hujus partis declaratio. 

10. Quomodo habeat locum suspensio hsec 
post Extravag. Ad evitanda. — Solum potest 
circahocdecretumdubilari,anpostExtravag. 
Ad evitanda, habeat locum haec suspensio. 
Et ralio dubii esse potest, quia ratione illius 
Extravagantis non tenemur vitare in sacris, 
vel in aliis rebus quemquam, nisi sit nomi- 
natim excommunicatus, aut manifestus per- 
cussor clerici; ergo publicus usurarius, si 
non sit excommunicatus nominatim, non erit 
vitandus, vel in oblationibus recipiendis, vel 
in sepultura sacra. Quidam respondent, per 
illam Extravagantem solum esse concessum, 
ne teneamur vitare quempiam titulo censurae 
in eum latae, nisi nominatim denunciatus est; 
publicum autem usurarium non vitari in illis 
duobus actibus propter propriam censuram, 
sed solum in odium crimiuis et propter scan- 
dalum vitandum; ideoque, non obstante dicta 
Extravagante, durare prohibitionem et poe- 
nam hujus decreti. Sed contra hanc interpre- 
tationem videntur aperte facere verba dictae 
Extravag. quae sic habent : Constituimus, ut 
nemo posthac teneatur abstinere, et separare 
se, neque evitare communicationem alicujus, 
ratione alicujus sententise, aut censurse Eccle- 
Siasticse, aut suspensionis, aut prohibitionis 
ab homine, aut a jure generaliter promul- 
gatse. Quod ullimum verbum comprehendit 
praesentem casum, de quo agimus, quia non 
tenentur sacerdotes excludere usurarium pu- 
blicum ab his actibus, nisi ratione prohibi- 
tionis generali jure lalae. Et ita censeo dicen- 
dum hanc suspensionem non incurri, donec 
usurarius sit specialiler, et nominatim per 
sententiam condemnatus, vel saltem de tali 
crimine declaratus, quia alias nullum com- 



120 



DISP. XXXI. 



mittiturpeccatum contra illam prohibitionem, 
et consequenter nec pcena ejus incurritur. 
Atque in hunc modurn est limilanda haec sus- 
pensio , quam solam ex tolo discursu hujus 
sectionis colligimus. 

SECTIO III. 

In quibus casibus incurrant clerici suspensionem ipso 
jure propter peccata contra alia munera vel obli- 
gationes sibi proprias. 

1 Prima suspensio clerici propter vestium 
abusum. — Post usum Ordinis proxime 
speclant ad clericos obligationes aliee, quae 
ex Ecclesiasticis muneribus, vel ex decentia 
talis status oriuntur, et ob culpas, quee in 
hoc genere committuntur, suspensiones ali- 
quse sunt jure ipso latse, quas breviter exa- 
minabimus, atque explicabimus. Prima est 
de his, qui non utuntur vestitu ad formam 
eodem jure statutam, nam hi, si beneficium 
habeant, suspenduntur per sex menses, aut 
per annum, juxta delicti qualitatem eodem 
jure expressam. Ita habelur in Clement. 2 de 
Yita et honest. cleric. Circa quam, quia verba 
textus sunt clara , solum annoto , quamvis 
culpa hsec communis esse possit omnibus 
clericis, suspensionis tamen pcenam non im- 
poni omnibus, sed illis tantum, qui benefi- 
cium habent Ecclesiasticum; itaenim in textu 
expresse dicitur, et ipsa pcena suspensionis 
a beneficio id exigit ; et ideo pro clericis non 
beneficiatis idem crimen committentibus alia 
pcena ibi fertur, quee in textu videri potest. 
Advertit autem Navarrus, cap. 27, n. 157, 
eam censuram incurri, quando clericus com- 
muditer ulitur vestibus illic prohibitis; non 
vero si semel aut iterum aliqua occasione 
extraordinaria illis utatur, et citat Cardina- 
lem ibi, num. 27. Denique in hoc plurimum 
est consideranda consuetudo,et an secundum 
prudentium hominum arbitrium aliquis peccet 
mortaliter contra illam prohibitionem, utendo 
hac vel illa veste; nam si non ita peccat, non 
existimo incurrere pcenam illam adeo gra^ 
vem. Multa vero minutatim distinguuntur in 
illa Clementina, quee aut non sunt usu re- 
cepta, aut non sub ea sestimatione, ut mor- 
tale peccatum existimetur tali veste uti, sed 
ad summum indecentia queedam venialis. 

2. Secunda propter Ecclesiarum gravamen. 
— Secunda est de his clericis beneficium ha- 
bentibus, seu curam alicujus Ecclesiee, qui 
eam pro alienis debitis gravant, aut litteras, 
seu sigilla alicui concedunl, quibus possit 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

Ecclesia obligari, nam qui hoc facere preesu- 
munt, ab administratione spiritualium et 
temporalium rerum ipso jure suspendunlur 
in c. 2 extra de Solutionibus. Quae lex et 
pcena non comprehendit Episcopos, ut bene 
ibi Glossa notat ex cap. Quia periculosum, 
de Sent. excom., in 6, quod de omnibus ca- 
sibus in hac sectione tractandis dictum intel- 
ligalur Addit vero Angelus, verb. Suspensio, 
1, num. 10, quem sequitur Sylvest., num. 6, 
posse Episcopum in hac suspensione dispen- 
sare; quod tamen facere non debet, nisi prius 
immunitati Ecclesiee fuerit satisfactum juxta 
cap. Cum olim, de Verb. signific; quod ipsi 
nullo jure probant, et ideo censeo generalem 
regulam traditam supra ad hunc casum esse 
extendendam. 

3. Tertia in occupantes bona Prselati de- 
functi. — Tertius casus est de his, qui va- 
cante Sede alicujus Calhedralis, regularis aut 
collegiatee Ecclesice, occupant bona, quse ad 
Prselatum defunctum spectant, vel quse tem- 
pore vacationis obveniunt , et in utilitatem 
Ecclesise expendi, vel futuris deberent suc- 
cessoribus fideliter reservari; qui suspen- 
duntur ab officio, et beneficiis quibuscumque, 
donec plene reslituerint quidquid de prsedictis 
bonis acceperint. Fertur autern illa censura 
inCapitulum, collegia, et singulares personas, 
quse talia bona occupant, inter se dividunt, 
subripiunt, dilapidant, dissipant, et consu- 
munt. Habeturque in cap. Quia seepe, de 
Elect., in 6. Quid aulem bouorum nomine in 
ea constitutione intelligatur, ex generali ap- 
pellatione satis constat; comprehenduntur 
enim omnia bona tam mobilia quam immo- 
bilia ; tamen ex vi illius juris solum compre- 
henduntur ea , quee vel a Praelato defuncto 
possidebantur , vel vacationis tempore ex 
fructibus talis Ecclesiee proveniunt. Tamen 
in Clement. penult. de Electione, fit extensio, 
ut sub illis bonis intelligatur comprehendi 
omne emolumentum, quod provenit ex juris- 
dictione, et sigillo curise Ecclesiaslicse, vel 
secularis, aut quidquid alias undecumque ad 
Ecclesiam pertineret, si non vacaret, de- 
ductis expensis, et addita limitatione, sci- 
licet : Nisi vacante Sede jurisdictio cum ejus 
emolumento ad aliquas singulares personas 
ex consuetudine, aut aliquo speciali privile- 
gio, aut titulo devolvatur ; nam illi non pri- 
vantur jure suo propter illam constitutionem, 
ut in eadem advertitur. In qua limitatione 
nonnulla advertenda sunt. Primum , illam 
solum adhiberi circa jurisdictionem, et emo- 



SECT. III. DE SUSPENSIONIBUS 

lumenturn ejus , et ita Clemens in nulla re 
limitat priorem constitutionem Bonifacii, qui 
voluit, ut nullo privilegio vel consuetudine 
obstante prior coristitutio observaretur; Cle- 
mens autem solum quantum ad eam partem 
extensionis, quam ipse addit, voluit illam 
limitationem adjungere. Deinde est conside- 
randum, Clementem non loqui de privilegiis 
personarum secundum se, sed ratione digni- 
tatum, quas obtinent; merito enim voluit 
dignitatem non privari jurisdictione, quee ad 
illam pro eo tempore justa ratione seu titulo 
pertinet. Quod si is, qui talem habet digni- 
tatem , jurisdictionem juste exercet, etiam 
emolumento ejus merito frui debet, cum illud 
detur ratione muneris. Deinde in priori textu 
adverto solum loqui de Episcopis vel Pree- 
latis alicujus Ecclesiee collegiatee, vel regu- 
laris, et ideo non extendi ad bona, quee ad 
inferiores beneficiatos spectant. Notari vero 
debet alia lex lata in cap.ult.de Offic. ordin., 
in 6, per quam quidem nihil derogatur dict. 
cap. Quia seepe, ut in fine ejusdem textus 
dicitur; sed fertur specialis suspensio ab 
officio et beneficio contra omnes Ecclesia- 
sticas personas Episcopis inferiores , quee 
vacantibus dignitatibus, personatibus, prio- 
ritatibus , vel Ecclesiis quibuscumque sibi 
subjectis, seu ad collationem, ordinationem, 
preesentationem, vel custodiam pertinentibus 
eorumdem, bona in ipsis inventa, sive vaca- 
tionis tempore venientia, occupare, aut in 
usus suos quoquomodo convertere praesu- 
mant, nisi aliquo justo titulo ad illos perti- 
neant. 

4. Quarta suspensio exponitur. — • Quarta 
suspensio ipso jure fertur in Clement. 2 de 
Magistris, ubi cancellarius Universitatis, vel 
ille, ad quem spectat gradum magistratus 
conferre, ab eo munere per sex menses sus- 
penditur, si cuipiam talem gradum contulerit 
non prius recepto a tali persona juramento, 
quod ultra certam summam ibi taxatam, sci- 
licet, trium millium Turonensium argenteo- 
rum non expendat. De qua summa pecuniee 
videri potest Covarruvias, in Veterum colla- 
tione numismatum, c. 3, § 2, num. 8, ubi in 
summa dicit, Turonensem argenteum quarta 
parta minorem esse Castellano argenteo,sesi«- 
matur enim (inquit) viginti quinque nostris 
sereis maravedis; quamobrem juxta illam 
constitutionem nemo poterit in doctorali 
gradu, et honore adipiscendo expendere ultra 
ducentos simplices ducatos Gastellee , qui 
aequivalent ducentis et viginli cruciatis Lu- 



OB PECCATA CONTRA, ETC. 12i 

silanis. Circa illam vero suspensionem duo 
occurrunt notanda. Unum est, illam non vi- 
deri proprie Ecclesiaslicam censuram, quia 
non est a beneficio, vel ab officio Ecclesia- 
stico ; neque est propria clericorum, preeser- 
tim quoad gradus doctoratus in utroque jure, 
aut medicina et artibus. Unde ait Glossa ult. 
in dict. Clement., qui violat hanc suspensio- 
nem, non fieri irregularem, quia non violat 
Ecclesiasticam censuram. Deinde observo 
constitutionem hanc non esse usu receptam 
in multis academiis; in quibus et tale jura- 
mentum non exigitur, et sunt propriee con- 
suetudines receptee et approbatee, juxta quas 
interdum longe majores fiunt expensee; nec 
propterea censetur incurri illa suspensio ; 
ideoque in hac re consuetudini standum est. 

5. Quinta in delinquenles in electione Epi- 
scoporum. — Quinta suspensio lata est contra 
electores Episcoporum, qui infra octo dies 
postquam commode potuerint, electionem 
factam electo non preesentaverint, et in hoc 
culpabiles exliterint ; hi enim ab omnibus 
beneficiis, quee in illa Ecclesia, de cujus elec- 
tione agitur, oblinent, per triennium suspen- 
duntur; et si ad illa intra illud tempus temere 
se ingesserint, privantur perpetuo ipsis be- 
neficiis. Ita statuitur in cap. Cupientes, § Gee- 
terum , de Elect., in 6. Ubi eadem pcena 
extendilur ad eligentes, vel opponentes se 
electioni, qui intra tempus et modum ibi 
preescriptum ad Sedem Apostolicam non ac- 
cedunt per se, vel per procuratores, aut per 
certas personas ad hoc destinatas ad redden- 
dam totius negotii rationem. Ac tandem idem 
fere decernitur, cum aliquis postulatur, ut in 
eodem textu videre licet; hic enim casus am- 
pliorem expositionem non requirit, quia fere 
non sunt jam in usu hujusmodi electiones. 

Sexta in compromissarium eligentem 
indignum. 

6. Sexta etiam ad electiones perlinens est 
decompromissarioeligenteindignumjilleenim 
a beneficiis Ecclesiasticis triennio suspenditur 
ipso jure in c. Si compromissarius, de Elect., 
in 6, ubi etiam integra declaratio, quee de hoc 
casu desiderari potest, traditur Nam primo 
explicatur id intelligendum esse de illis bene- 
ficiis, quae in ea Ecclesia elector obtinet, quam 
per talem electionem offendit. Secundo, quod 
heec poena solum imponitur, quando electio fit 
ad Episcopatum, vel superiorem dignitatem. 
Tertio hac pcena non ligari, nec comprehendi 



122 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



Episcopos, vel superiores, quando ipsi com- 

promissarii sunt, quia generaliter ferlur, et 

generalis suspensio non comprehendit Epi- 

scopos vel superiores, juxta cap. Ut anima- 

rum, de Sent. excom. Quarto extenditur illa 

suspensio ad eum, qui alicujus electionem, 

postulationem, aut provisionem impugnans, 

in probalione deficil. Addit vero Angelus, 

verb. Suspensio, \, num. 27, compromissa- 

rium eligentem indignum incurrere hanc sus- 

pensionem, nisi compromittentes illud habue- 

rint ratum, sentiens si illi ratam habeant, 

alium non incurrere. Sed illa conditio in eo 

textu ad hanc rem non ponitur, sed ad aliam 

longe diversam. Dicitur enim prius in vers. 

Si vero, quando compromissarius eligit indi- 

gnum, sive dolo, sive ignorantia id faciat, 

jam functum esse officio suo, ideoque potes- 

tatem eligendi ad compromittentes reverti, 

nisi etiam illi talem electionem scienter ratam 

prius habuerint ; et merito talis conditio in 

eo casu apponitur in pcenam eorum, qui 

scienter talem eleclionem approbant. Deinde 

vero in vers. Porro, imponitur dicta pce'na 

suspensionis compromissario male eligenti; 

additur vero illam pcenam vel similem non 

extendi ad ipsos compromittentes, nisi etiam 

ipsi ratam electionem habuerint, quia pcena 

solum auctorem culpse tenere debet, ut ibi 

dicitur ; compromittenles autem nihil pecca- 

runt compromittendo in aliquo , licet ille 

postea male fungatur officio suo. Merito au- 

tem additur illa conditio, Nisi ipsi ratam ha- 

beant talem electionem, quia tunc jam illi sunt 

participes ejusdem criminis, et ideo etiam 

debent esse participes alicujus pcenas. Tan- 

tum ergo abest, ut posita illa conditione, quod 

compromiltentes ratam habeant talem elec- 

tionem,compromissarius non incurrat dictam 

pcenam, ut Angelus intellexisse videtur, quod 

potius tunc non solum comproniissarius, sed 

etiam compromittentes pcenam incurrant. 

7. Quid si per ignorantiam culpabilem in- 
dignuseligatur. — Expendendum autem est 
illud verbum, Nisi sic, ut prxmittitur , ratum 
habuerint, id est, scienter ; sic enim prsemis- 
sum fuerat in § Si vero. Quare si per igno- 
rantiam indignitatis electi ratam habuerint 
electionem, non incurrent. Et quidem.si talis 
ignorantia fuerit invincibilis, res est mani- 
festa, quia tunc nulla committitur culpa ; si 
autcm non sit omnino invincibilis, sed aliquo 
modo voluntaria, dubitari potest, an lunc 
compromittentes , et electionem ratam ha- 
bentes talem incurrant pcenam; cum enim 



non excusentur a culpa, videntur non excu- 
sari a pcena. Nihilominus lamen propler ver- 
bum, scienter , probabile existimo, hos non 
incurrere pcenam nisi interveniente dolo et 
malilia , et supposita scientia, quod electio 
fuit de indigno facta ; nam , si interveniat 
ignorantia,etiamsi vinci fortasse poluisset, et 
ideo non excuset a culpa, tamen aliquam ex.- 
cusationem affert, quse juxta intentionem, et 
verba illius textus, sufficit ad excusandarn 
illam pcenam, alioqui verbum illud, scienter, 
nihil operaretur, Etfortasse ratiofuit, quia illa 
erat ignorantia facti; ignorantia enim juris 
hic admitti non potest; quis enim ignorabit 
non licere electionem indigni ratam habere? 
Ignorantia autem facti, scilicet, de elecli in- 
dignilate, facile potest haberi, et prsesertim 
postquam auctoritate compromissarii eligen- 
tis illum verisimilior seu probabilior facta 
erat. 

8. Quapropter licet Gloss. ibi, vers. Eli- 
gitur, etiam de compromissario particulam 
scienter, intelligat, ego de illo aliter judican- 
dum censeo, nam ratio diversa est, et textus 
de illo diversimode loquitur. Si ergo compro- 
missarius ex ignorantia invincibili eligat in- 
dignum,nonincurret, curnillasuspensiosolum 
feratur propter culpam, et pcena solum auc- 
torem culpae tenere debeat, ut ibi dicitur. Si 
tamen indignum eligat ex culpabili ignoran- 
tia, et ex negligentia gravi, quse ad peccatum 
mortale sufficiat, dictam suspensionem in- 
curret, quia ibi est culpa sufficiens ad talem 
pcenam, et in illo textu nunquam postulatur, 
ut compromissarius scieuter eligat indignum 
ad incurrendam illam, sed simpliciter dicitur: 
Si indignum eligat. Quod satis intelligitur, si 
eligat voluntarie et culpabiliter indignum. Et 
ratio etiam differentiae est, quia postquam illi 
est concessa potestas eligendi, ad eum spectat 
de conditione et dignitate electi inquirere; 
meriloque punitur, si in hoc sit notabiliter 
negligens; compromittentes vero magis excu- 
sabiles sunt, quia de compromissarii dili- 
gentia et aucloritale confidunt, et quando 
oppositum non conslat, merito dignum repu- 
tant, quem ipse elegit, neque habent illam 
specialem obligationem inquirendi de digni- 
tate electi. 

9. Quam poenam incurrant compromittentes 
consentientes electioni indigni. — Dubitari 
vero potest, qusenam pcena sit illa , quam 
compromittentes incurrunt consentientes tali 
eleclioni. Aliqui enim putant incurrere eam- 
dem suspensionem, quia ibi fit exceptio, ut 



SECT. III. DE SUSPENSIONIBUS 

non incurrant illara poenam, nisi in illo casu ; 
ergo in eo illam incurrunt. Alii vero existi- 
mant per illara particulam : Nisi sic, ut pree- 
mittitur, ratum habuerint, non significari, 
hos compromittentes, indigni electionem ra- 
tam scienter habentes, incurrere poenam illius 
suspensionis, sed solum illam poenam prius 
positam in § Si vero, scilicet quod privantur 
potestate iterum eligendi vel compromittendi, 
quia illa exceptio, Nisi, etc, posita in §Porro, 
non cadit supra verbum Suspenduntur, sed 
supra verbum Puniuntur , quod generalius 
est; et ideo sensus non est, ut in casu illius 
ratihibitionis suspendantur, sed ut puniantur 
pcena prius indicata, scilicet privatione elec- 
tionis, juxta priorem § Si vero, et juxta cap. 
Quanquam, eodem titulo, ubi declaratur po- 
testatem eligendi in eo casu ad Summum 
Pontificem devolvi. Et hic sensus mihi magis 
probatur, quia et mitior est, et satis conformis 
verbis textus et rationi ; nam in ipso compro- 
missario, quod postquam semel elegit indi- 
gnum, jam non possit iterum eligere, non est 
pcena, sed est quasi cessatio injuncti mune- 
ris, et ideo nova poena illi imponitur ob talem 
electionem peccaminose factam ; in ipsis vero 
compromittentibus est peculiaris pcena, quod 
voce eligendi priventur, quando ratam ha- 
buerint talem electionem ; et ideo non debent 
alia suspensione puniri. Tamen juxta hunc 
etiam sensum procedunt alia, quee circa par- 
ticulam scienter, expendimus, ut per se patet. 

Septima contra eligentes indignum ad 
Episcopatum, etc. 

10. Septimus casus est de his, qui eligunt 
indignum ad Episcopatum, vel inferiora be- 
neficia, quse curam animarum habent an- 
nexam, nam clerici sic eligentes et potestate 
eligendi tunc seu pro ea vice privantur, et 
per triennium ab Ecclesiasticis beneficiis sus- 
penduntur Ita habetur in c. Cum in cunctis, 
§ Clerici, de Elect. Ferturque hsec poena in 
clericos Episcopis inferiores , tum propter 
regulam superius positam, quod Episcopi non 
comprehenduntur sub generali suspensione ; 
tum etiam quia ibidem Episcopi in hoc delin- 
quentes aliter puniuntur, privatione potes- 
tatis conferendi prsedicla officia, aut bene- 
ficia, quee pcena confirmari potest ex cap, 
Nihil est, eodem titulo, de Elect., ubi etiam 
poena suspensionis a beneficio, non latae, sed 
ferendse adjungitur. Deinde illa suspensio 
limitanda est ad eadem beneficia, quse hujus- 



OB PECCATA CONTRA, ETC. 123 

modi electores habent in ea Ecclesia, quam 
per talem electionemoffenduntjuxta dicta in 
superioribus, et proxime in prsecedenti casu 
ex cap. Si compromissarius. Circa actionem 
vero, propter quam hnec poena imponitur, 
adverlendum est, non esse absolute electio- 
nem indigni quomodocumque, sed verba 
textus sunt : Clerici si contra formam istam 
quemquam elegerint, alque ita ex vi illius le- 
gis solurn illi pcenam illam incurrunt, qui ali- 
quem eligunt non habentem conditiones in 
illo decreto prsescriptas; illee autem sunt tres. 
Prima, ut nullus eligatur in Episcopum, nisi 
qui trigesimum xlatis annum egerit (ita enim 
legitur in Conc. Lateranensi sub AlexandroIII, 
part. 1, c. 3) : in Decretalibus vero legitur 
exegerit ; prior tamen lectio videtur magis 
probanda ex cap. Cum nobis olim, de Elect., 
ibi, quod annum setatis trigesimum attigisset. 
Secunda, ut sit ex legitimo matrimonio natus. 
Tertia, quod vita et scientia commendabilis 
demonstrelur Ad decanatum vero, et archi- 
diaconatum, et alias preebendas inferiores, 
quae curam animarum habent annexam, et 
ad ipsum regimen parochialis Ecclesiee re- 
quiritur, ut qui eligitur, vigesimum quintum 
aetatis annum attigerit, et scientia et moribus 
exislat commendatus. Qui ergo indignum ele- 
gerit ob defectum alicujus ex his conditioni- 
bus, prsedictam suspensionem incurret. Si 
vero aliis modis in electione peccet seu defi- 
ciat, non incurret illam poenam , sed aliis 
modis puniri poterit arbitrio superiorum, quia 
haec lex de illis non loquitur. 

1 1 . Octava suspensio. — Octava suspensio 
non dissimilis preecedenti fertur in Extravag. 
unic. inter communes, de Postulat. Preelat., 
ubi qui ad Cathedralem Ecclesiam postulant 
eum, qui vigesimum septimum aetatis annum 
non attigit, vel qui religiosum mendicantera 
ad inferiorem Cathedrali Ecclesiam postu- 
lant, ea vice potestate postulandi, et eligendi, 
et a beneficiis, quse in illa Ecclesia obtinent, 
per triennium suspenduntur 

Nona in eum, qui defecit in probatione eorum 
quse contra electum objecit. 

12. Cap. 1 de Elect., m6. — Nona fertur in 
eum, qui in personam electi aliquid opponit, 
et postea in probatione deficit; suspenditur 
enim a beneficiis Ecclesiasticis per triennium 
in cap. 1, § Adjicientes, de Elect., in 6. In 
quo nonnulla sunt notanda. Primum non esse 
sermonem de electo ad quodcumque benefi- 



124 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



cium Ecclesiasticum,sed ad dignitates, perso- 
natus, et canonicas, ut declaratur in § Sed si 
pars. In c. autem Si compromissarius, in fine, 
videtur declarari, etiam in Episcopatibus 
habere locum ; et sane merito, cum magis sit 
punienda calumnia in Episcopum, quam in 
eum, qui ad inferiorem dignitatem eligitur. 
Secundo extenditur hic casus ex principio 
illius cap. et ex dict. cap. Si compromissa- 
rius, non solum ad electionem, sed etiam ad 
postulalionem, et quamcumque promissio- 
nem. Itaque quacumque ratione aliquis sit 
provisus, vel praesentatus ad aliquod ex dictis 
beneficiis Ecclesiasticis, et aliquid in perso- 
nam ejus opponatur, si opponens deficiat in 
probatione, dictam suspensionem incurrit. 
Tertio, quoniam contra electionem opponi 
potest et in formam ejus, et in personam 
electam, hrec poena non imponitur, in eum, 
qni objicit contra formam, et deficit in proba- 
tione; tunc enim solum ad expensas condem- 
natur; sed ponitur in eum, qui objicit in per- 
sonam absque probatione; et merito, quia 
gravius delinquit, propter periculum infama- 
tionis, et majorem calumniae suspicionem; et 
ideo subditur ibidem, illam suspensionis poe- 
nam imponi, absque ulla spe remissionis, aut 
misericordise, nisi manifestissimis consisterit 
documentis, quod ipsum a calumnix vitio 
causa probabilis et sufficiens excusaret. 
Quorum verborum sensus non est in eo casu 
non incurri suspensionem ipso facto prout 
per eam legem fertur apertissime, et sine 
ulla exceptione; sed est sensus tunc esse dis- 
pensandum cum illo, et pro ratione excusa- 
tionis tempus suspensionis coarctari. Addo 
vero lam probabilem posse esse excusatio- 
nem ut Summus Pontifex juste ac merito 
possit totam suspensionem tollere, et fructus 
amissos restituere ; ut si constiterit bona 
fide, et probabili spe sufficienter probandi 
objectionem, atque adeo sine morali culpa id 
factum fuisse. Imo si hoc in conscientia con- 
stet, in eodem foro talis suspensio non incur- 
ritur, quia pcena est, et cessat, cessante 
culpa. Tandem, licet ibi simpliciter feratur 
triennalis suspensio a beneficiis, tamen ex 
dict. cap.Sicompromissarius,conslatlimitan- 
dom esse ad beneficia illiusEccleshe, do cujus 
provisione, seu electione agitur, ut pcena sit 
culpee proportionata. 



Decima in eum, qui consentit electioni per 
abusum poteslatis secularis faclx. 

13. Cap. Quisquis, de Elect. — Decima est 
de eo, qui ad Ecclesiasticam preebendam per 
abusum secularis potestatis eligitur, et tali 
electioni consentit; de quo ita dicitur in cap. 
Quisquis, deElect.: Electionis commodo careat 
et ineligibilis fiat, nec absque dispensatione 
ad aliquam valeat eligi dignitatem. Qui 
textus citari solet communiter ad probandum 
suspensionem in eo casu incurri. Sed ea 
verba non suspensionem, sed privationem, 
et inhabilitatem inducere videntur. Nam pri- 
vatio, seu irritatio illius electionis et inhabili- 
tas ad illud beneficium, et ad quamlibet aliam 
Ecclesiasticam dignitatem non est suspensio 
ab officio, neque a beneficio, ut per se con- 
stat.Unde Panormit. ibi irregularitatem illam 
appellat; atque ita poena illius textus, quan- 
tum ad electum pertinet, ad prsesentem ma- 
teriam non spectat. Additur vero deinde 
poena in electores clericos, qui in illo modo, 
id est, inducti per abusum secularis potesta- 
tis et contra canonicam libertatem eleclio- 
nem faciunt. Nam, praeter irrilationem elec- 
tionis, ab officioet beneficio contra eos fertur 
suspensio. Tamen, si verba textus ponderen- 
tur, non fertur ipso jure, sed ferri mandatur; 
sic enim dicitur : Ab officiis et beneficiis peni- 
tus suspendantur per triennium, quod etiam 
ibi Glossa notavit. Objicit vero ex cap. Cum 
in cunctis, supra tractato. Sed, ut ex supra 
notatis constat, nulla est difficultas, quia illi 
textus Ioquuntur in diversis casibus; et ideo 
mirum non est, quod diversas poenas, vel 
eamdem diversis modis imponant; neque erit 
difficile congruentes rationes hujus diversita- 
tis invenire. Additur vero in illo textu de his 
electoribus, eligendi tunc potestate privati, 
quee verba quoad hanc partern sine dubio 
imponunt poenam ipso jure, quse suspensio 
queedam dici potest, nam impedit potestatem 
eligendi quoad unum actum; et hocsolo titulo 
potest hic casus in preesenti numerari. 

14. Electionem fieri per abusum secularis 
potestatis, quid. — Quorumdam dictum reji- 
citur. — Hic vero quaeri posset, quid sit 
electionem fieri per abusum secularis po- 
testalis. Item, an hoc procedat de electione 
ad quodlibet beneficium. Item an in omnibus 
electoribus et electis. Dico breviter, aliudesse 
electionem fieri a seculari poteslale, aliud 
fieri a clericis, per abusum secularis potesta- 
tis; in illo enim textu de hac posleriori sermo 



SECT. III. DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CONTRA , ETC. 



125 



est nam dicitur, ut electores suspendantur 
ab officiis et beneficiis; supponitur ergo illos 
esse clericos. Sentiunt autem aliqui exposito- 
res, hanc poenam a fortiori habere locum in 
illo, qui dignitatem Ecclesise immediate reci- 
pit de manu laici, nam ille major abusus est. 
Dico tamen ex vi hujus textus non ferri spe- 
cialem poenam, aut suspensionem pro illo 
delicto, etiamsi gravius sit. Nec argumenlum 
a simili, vel a majori ratione est efficax in 
hujusmodi legibus poenalibus, ut saepe dixi, 
quia non necessario puniuntur graviora de- 
licta per eas leges, quibus minora puniuntur, 
sed singula suis locis; ut illud delictum susci- 
piendi Ecclesise beneficium a laico punitur in 
cap. Quisquis deinceps, 16, q. 7, de qua alibi. 
In preesenti ergo, electionem fieri per abu- 
sum secularis potestatis, est, quod electio fiat 
quidem ab electoribus Ecclesiasticis, tamen 
cum aliquo abusu secularis Principis, ut, v- 
gr., quod ipse intersit tali electioni, aut ali- 
quod munus in ea exerceat, vel aliquid hujus- 
modi, ut in eodem cap. notat Gloss. 1 , et alia 
exempla adducuut Innocentius et Abbas. 

4 5. An vis aut metus gravis excusent hanc 
censuram. — Advertit autem dicta Glossa 
hoc intelligendurn esse, quando ipsi electores 
voluntarie in sua electione admittunt illum 
abusum secularis potestatis; nam si per vim 
vel metum cogantur, non incurrent hanc 
poenam, et consequenter neque ipsa electio 
erit ipso jure irrita, si nullum alium habeat 
defectum ; ad quod citat cap. Gum Vintonien- 
sis, de Elect., in 6. Ex quo nihil ad rem prse- 
sentem elici potest; melius id probaret ex 
illis verbis ejusdem textus : Qui electionem 
hujusmodi prsesumpserit celebrare, nam illud 
verbum, prsesumpserit, indicat modum ope- 
randi ex mera liberlate plene voluntaria. 
Contrarium vero quoad hoc sentire videtur 
Innocenlius, nam inler alia exempla illius 
abusus ponit, quando Ecclesiastici eligunt 
aliquem minis secularis potestatis; sed for- 
tasse intelligit, quando minse non sunt tales, 
utsufficiant inducere metum gravem, et mo- 
ralem violentiam; nam, quando hujusmodi 
sunt, cum actio sit valde involuntaria, non 
sunt digni electores tam gravi pcena, et sal- 
tem in casu illius lextus, et juxta verba ejus 
probabilius exislimo non incurri. Nec disputo 
modo, an electio facta per hujusmodi metum 
irrita sit, necne; nam esto sit irrila, quando 
metus incutitur ad exlorquendum consensum 
electorum intalem personam, tamen, quando 
solum incutitur ad admittendum in eleclione 



abusum secularis potestatis, et eo non ob- 
stante, libere fit electio, non opinor esse irri- 
tam, quia neque ex natura rei id per se con- 
stat, neque ex vi dict. cap. Quisquis, ut 
ponderatum est. Solum ergo incurritur illa 
suspensio, quando electores voluntarie ad- 
mittunt talem abusum secularis potestatis; et 
tunc locum habet illa decisio in omnibus be- 
neficiis Ecclesise, sive Episcopatus, sive infe- 
riora sint, quia textus indistincte Ioquitur, ut 
bene Abbas ibi notavit. Et eadem ratione 
locum habet in omnibus electis, et in omni- 
bus electoribus, nisi fortasse excipiendi sint 
Episcopi, quatenus sub generali clausula sus- 
pensionis non comprehenduntur. 

4 6. Suspensio undecima et duodecima. — 
Undecimus casus sumitur ex cap. Exigit, de 
Censibus, in 6, ubi omnes clerici inferiores 
Episcopis, qui Ecclesias visitant, aut sunt vi- 
sitantium familiares, et non servant consti- 
tutionem Innocent. IV, in c. Romana, eodem 
titulo, de non recipiendis pro visitatione, aut 
debita procuratione, pecuniis aut aliis mune- 
ribus, si ea receperint, et infra mensem in 
duplum non reslituant, suspenduntur ab offi- 
cio et beneficio, donec similem restitutionern 
faciant Ecclesise, a qua aliquid receperint. 
Duodecimus casus sumi potest ex Extrav 2, 
de Privil., ubi fertur senlentia suspensionis 
in eos, qui conferunt, vel recipiunt beneficia 
eorum, qui pro suis negoliis ad Romanam 
Curiam profecti sunt, quive in illa , officia 
aliqua exercent. Ubi solum oportet advertere 
ibiferre suspensionem absolute et absque ulla 
determinatione, quae neque ex verbis, neque 
ex materia, neque aliunde potest commode 
limitari, ideoque suspensionem tam ab officio 
quam a beneficio complecti. Alia advertemus 
infra agentes de interdicto. 

Decima tertia suspensio contra judices Eccle- 
siasticos in judicio delinquentes. 

17- Decimus tertius casus est de judice Ec- 
clesiastico ordinario, aut delegato, qui per 
gratiam, vel sordes aliquid in judicio facit 
contra conscientiam et justitiam in gravamen 
alterius partis; ille enim ab executione officii 
per annum suspenditur ipso jure in c. 1, de 
Sentent. et re judic, in 6, ubi additur, Si 
suspensione durante, damnabiliter se ingesse- 
rit divinis, irregularitatis laqueo se involvet. 
Ex quo constat illam suspensionem non tan- 
tum inlelligi ab officio judicandi, nam sus- 
pensio ab illo solo non impedit celebrationem 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 
intelligitur ergo de suspensione propter cap. Ut animarum periculis, de Sen- 



126 

divinorum 

ab officio simpliciter tain Ordinis, quam ju- 
risdictionis. Recte aulem advertit Glossa 
illam poenam non extendi ad Episcopum, 
etiamsi ordinarius, vel delegatus judex sit, 
propter principium siiepe positum, quod sus- 
pensio generaliter lala non comprehendit 
Episcopum ; ponderanda autem sunt verba, 
Ordinarius, aut delegatus, quia non est ultra 
illos hsec pcena extendenda, cum pcenee re- 
stringendee sint; et ideo neque arbiter com- 
promissarius, neque merus executor illam 
poenam suspensionis incurrunt, quia neuter 
eorum est judex ordinarius, vel delegatus, 
ut ibi notat Gloss., verb. In judicio, ex 
Hostiense et aliis. Observanda etiam sunt illa 
verba, Contra conscientiam, et contra justi- 
tiam, quse opinor copulative esse intelligenda 
sicut proponuntur; non enim sufficit facere 
contra conscientiam, si non faciat contra 
justitiam; potest enim judex ex odio proce- 
dere, et in hoc facere contra conscientiam ; 
tamen si gravamen illud, quod alteri parli 
imponit, revera non est contra justitiam,*sed 
solum quia intra latitudinem juslitise semper 
illam gravat quantum potest, nullofavore aut 
gratia cum illa utendo in his, quae licite pos- 
set, hanc suspensionem non incurrit. E con- 
trario etiam non satis erit agere contra justi- 
tiam, si non agat contra conscientiam ; quod 
potest contingere, si per ignorantiam incul- 
pabilem, vel inconsiderationem judex partem 
aliquam gravet ultra juslitise sequitatem ; tunc 
enim licet materialiter agat contra juslitiam, 
non tamen formaliter et secundum conscien- 
tiam ; et ideo suspensionem illam non incurret, 
tum propter illa verba texlus, tum propter 
rationem generalem , quod , cessanle culpa , 
debet pcena cessare. Caetera in ipso texlu 
clara sunt. 

18. Decima quarta suspensio contra Con- 
servatores. — Glossa rejicitur, — Decimus 
quartus casus, qui ad hanc sectionem spec- 
tat, sumi potest ex cap. ult. de Offic. deleg., 
in 6, vers. Ubi autem, ubi suspenduntur ipso 
jure per annum ab officio judices Conserva- 
tores, qui de aliis quam manifestis injuriis et 
violentiis scienter se intromiserint, seu ad 
alia, quxjudicialem indaginem exigunt, suam 
extenderint potestatem. In quo textu obser- 
vare in prirnis licel, quod licet in principio 
illiuscap., inter eas personas, qusepossunt in 
Conservalores eligi, primo loco ponantur 
Episcopi et eorum superiores, nihilominus 
clausula pcenalis ad illos non exlenditur 



tent. excomm., in 6, et ita facile constat, quee 
sint personee, contra quas fertur hsec suspen- 
sio; sunt enim omnes personse Ecclesiaslicse 
inferiores Episcopis, quse munus Conservato- 
ris exercent. Actio vero, propter quam h?ec 
suspensio imponitur, est excessus jurisdictio- 
nis et muneris sibi commissi in duobus, qute 
in dictis verbis satis dislincle proponuntur 
Explicatur autem modus delinquendi neces- 
sarius ad hanc poenam incurrendam, per 
illam parliculam, scienter, per quam ut mi- 
nimum requiritur, ut culpabiliter et graviler 
peccando id faciant. Glossa vero ibi addit 
idem esse, si ex ignorantia culpabili id fiat, 
citatque cap. Eos, de Temp. ordin., in 6. Sed 
conlrarium existimo verius; non enim sine 
causa additum est verbum illud, scienter, et 
dict. cap. Eos, potius probat oppositum; nam 
quando jus vult comprehendere eliam pec- 
cantes per ignorantiam, non ponit verbum 
scienter, sed vel simpliciter loquitur, vel sub 
disjunclione, Scienter, vel ignoranter, ut fit 
in dict. cap. Eos. Quamvis ergo ignorantia 
crassa non excuset a culpa, excusat tamen a 
pceua et censura, quando lex, quae illam po- 
nit, requirit modum peccandi ex cerla scien- 
tia, qui in prsesenti textu per adverbium, 
scienter, significatur. Suspensio autem ibi 
imposita est ab officio non tantum muneris 
Conservatoris, sed simpliciter ab officio cleri- 
cali, ut verba illa simpliciter prolata signifi- 
cant, et patet ex dictis in casu proxime prae- 
cedenti, et ex doctrina superius generaliter 
data de suspeusionc ab officio. Male autem 
infert Glossa in illo textu, hanc suspensiouem 
etiam esse a beneficio, nam oppositum potius 
colligitur ex verbi limitatione, et in superiori 
etiam doctrina nolatum est. 

19. Suspensio contra parochos. — Alia sus- 
pensio sumitur ex Concil. Trident., sess. 24, 
cap. 1 de Reformat. matrim., ubi parochus 
vel alius sacerdos, sive secularis, sive regu- 
laris, qui alterius parochise sponsos, sine pa- 
rochi licentia , matrimonio conjungere aut 
benedicere ausus fuerit, etiamsi praetextu 
privilegii, vel immemorabilis consuetudinis 
id faciat, ipso jure suspenditur, donec ab Or- 
dinario ejus parochi, qui matrimonio inle- 
resse debebat, seu a quo benedictio susci- 
pienda erat, absolvatur. Non explicat aulem 
Concilium, a quo hujusmodi sacerdoles prop- 
ter tale crimen suspendantur; cum tamen 
verisimile non sit, suspendi illum ab omni 
officio et beneficio, ut verbum illud simplici- 



SECT. IV. DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM, ETC. 



127 



ter prolatum indicare videtur : tum quia 
peccatum illud non videtur dignum tanta 
poena; tum etiam quia illa poena indifferen- 
ter fertur in parochos, el in sacerdotes sim- 
plices, tam regulares quam seculares. Et ita 
videtur suspensio solum esse de re com- 
muni omnibus illis. Censeo igitur illam esse 
suspensionem ab officio sacerdotali, vel ad 
summum a munere sacerdolali, quia juxta 
communem inlelligentiam canonum ex mate- 
ria subjecta determinatur poena, ut in eo quis 
puniatur, in quo deliquit. Item, quia, cum 
sacerdos propter abusum sacerdotalis mu- 
neris suspenditur, recte intelligitur suspendi 
formaliler, quatenus sacerdos est, atque adeo 
a sacerdotali munere. Aliee suspensiones 
hujusmodi, quee sunt communes aliis clericis 
cum Episcopis, vel annexee Episcopalibus, 
declarabuntur infra, sect. 5. 

20. His denique addi posset suspensio, quee 
olim ferebatur in Bulla Coenee, in fin., contra 
eos, qui contra tenorem ejus absolvunt trans- 
gressores, qui in censuras Bullee inciderunt, 
his verbis : Eisque prsedicationis, lectionis, 
administrationis sacramentorum, et audiendi 
confessiones officia interdicimus. Non obstante 
enimhoc ultimoverbo, manifestum estexma- 
teria, et effeclibus, illam censuram non esse 
interdictum, sed suspensionem quamdam ab 
officio, non quidem totalem, sed quoad illa 
tria , vel quatuor munera, quee ibi declarantur, 
quia suspensio non est ultra verba legis 
extendenda, ut seepe diximus. Unde constat 
sic suspensum posse nihilominus celebrare, 
quia hoc non est proprie administrare sacra- 
mentum, sed sacrificium offerre. Et a fortiori 
non est prohibilus, quominus alia Ecclesia- 
stica officia facere possit. Haec autein suspen- 
sio absolute fertur simul cum excommunica- 
lione, nullaque additur reservatio; et ideo 



quod grave ac publicum, et consequenter ex 
se scandalosum sit. Verumtamen hic casus 
non habet in jure fundamentum, saltem sub 
hac generalitate sumptum; et ideo non est, 
cur hoc loco numeratur Non enim omne pec- 
catum grave, quantumvis publicum et scan- 
dalosum, habet annexam in personam clerici 
censuram suspensionis; aut enim illam indu- 
ceret vi sua absque alia Ecclesiee constitu- 
tione, aut ex Ecclesiasticojure; hoc posterius 
dici non potest, quia nullum invenitur tale 
jus; neque eliam prius, quia supra ostensum 
est nullam censuram incurrijure divino aut 
naturali, sed solo Ecclesiastico jure esse in- 
troductam. Et ideo supra diximus, quamvis 
sacerdos existens in peccato mortali etiam 
occulto, in tali statunon possit licite celebrare, 
et ideo ab aliquibus dicatur suspensus quoad 
se, tamen illud improprie ac large dici, prout 
suspensio dicitur de quolibet impedimento, 
non vero ut significat propriam censuram. 
Cujus signum est duplex. Unum, quod licet 
celebret, non manet irregularis; aliud, quod, 
si agat poenitentiam sui peccati, non indiget 
absolutione a censura , ut licite celebrare 
possit. Idem ergo dicendum est de clerico 
publico peccatore; nam ex vi talis peccati est 
impeditus, ne licite mini&Jxare possit ralione 
culpae et scandali, quod maxime locum habet 
in sacerdole, et est etiam verisimile in dia- 
cono et subdiacono, ut alibi latius diximus; 
in minoribus autem Ordinibus id locum non 
habet, per se loquendo. Hoc autem impedi- 
mentum, qualecumque illud sit, non est vera 
censura suspensionis , ut patet ex eisdem 
signis, tum quia sacerdos sic celebrans non 
fit irregularis; tum etiam quia si poenilenliam 
agal, non indiget alia absolutione a censura. 
Solum necesse est, ul illa poenitentia eeque 
nota sit ac fuit peccalum, ut scandalum ces- 
quoad absolutionem idem videtur de utraque set. Accedit, quod hoc genus impedimenti suo 
judicium; hanc vero suspensionem hic non modo commune est laicis, nam laicus pecca- 



numeramus, quia licet a Gregorio XIII posita 
sit, a successoribus ejus Sixto V, et Cle- 
mente VIII, preetermissa est, et ideo jam 
non incurrilur, 



SECTIO IV. 

Quas suspensiones incurrant clerici propter 
peccata cffiteris honiinibus communia. 



alia 



1 . Primus casus de publico peccatore reji- 
citur. — Primus casus in hoc ordine nume- 
rari potest de clerico publico peccatore in 
communi, id est, quocumque genere peccali, 



tor publicus non polest ad Eucharistiam ac- 
cedere licile, et ut publice id faciat, necesse 
esl , ut poenitentia notoria praecedat. Atque 
ita sensit in hac parte Covarr., in Clement. 
Si furiosus, part. 1, § 1, n. 5, ubi nonnullos 
juris Pontificii interpretes allegat. Et in re 
idem tenet Sylvest., verb. Irregularitas, 
queesl. 27 Ubi generaliter ait clericum ratione 
peccati non esse proprie suspensum , sed 
solum longe et quoad se, ideoque non fieri 
irregularem sic ministrando. 

2. El hoc lempore est receptissima et indu- 
bitata haec sententia, imo nullum auctorem in- 



128 DISP. XXXI 

venio oppositum sentientem. Navarrus enim, 
qui aliquando docet clericum ex peccato 
publico et notorio incurrere aliquam inhabi- 
litatem Ecclesiasticam , cujus dispensatione 
indiget ul possit minislrare vel ad superiores 
Ordines ascendere , primum non loquitur 
generatim de omnibus peccatis, sed de qui- 
busdam gravioribus et depositione dignis, ut 
ipse expresse declarat in Summ., cap. 25, 
num. 73, ex Cardinale, juncto textu in capit. 
ultim. de Temp. ordin. Deinde quia illa inha- 
bilitas, de qua Navarrus loquitur, non est 
suspensio, sed irregularitas, ut discrele de- 
claravit in cap. 27, num. 154, et num. 248 et 
249; quod tamen an verum sit, infra tractando 
de irregularitale examinabimus. 

3. Objicitur cap. ultim. de Temp. ordin. — 
Solutio. — Objectio. — Objici autem solet 
cap. ultim. de Tempor. ordin., ubi dicitur, 
sacerdotem notatum peccato adulterii, per- 
jurii aut falsi testimonii, non esse impedien- 
dum a susceptis vel suscipiendis Ordinibus 
post peractam poenitentiam, nisi talia crimina 
notoria fuerint; ergo, si fuerint notoria, s # en- 
titPontifexnonesseadmittendum;habetergo 
aliquod impedimentum canonicuin ratione 
talis criminis publici. Respondetur, ex illo 
textu colligere Navarr. illam irregularitatem. 
Sed de irregularitate infra videbimus. Nunc 
de suspensione dicimus hinc non colligi ali- 
quam jure ipso latam, quia ibi distinguitur 
inter peccatorem occultum, et publicum, id 
est, in judicio convictum vel alias nolorium, 
et de occulto, ut distinguitur ab hujusmodi 
publico dicilur non esse prohibendum mini- 
strare, si pcenitentiam agat, unde constat non 
fuisse suspensum, cum speciali censura abso- 
lutione non indiguerit; si autem poenitentiam 
non egerit , non dicitur esse cogendum, quia 
donec convincatur in judicio vel res ipsa 
clamet, cogi non potest, sed dicitur monendus 
et sub interminatione divini judicii oblestan- 
dus, ut non ministret. De publico autem pec- 
catore nibil dicitur; unde solum per argu- 
mentum a contrario colligi potest, eum 
suspendi a minislerio sacro; tamen ad asse- 
rendam pcenam ipso jure latam , infirmum 
est lale argumentum, quia potest committi 
judici, ut illum suspendat, vel alio modo im- 
pediat, ut expedire censuerit. Sicut Concil. 
Trident., sess. 22, in decreto de observandis 
in celebratione Miss;e, monet Episcopos, ut 
neminem, qui publice et nolorie critninosus 
sit, aut sancto iillari ministrare, aut sacris 
interesse permittant, quod non spectat ad 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



suspensionem ipso jure, sed ad officium Prae- 
lati propter indignitatem talium personarum : 
sic ergo in prsesenti. 

Secunda de publico concubinario. 

4. Cap. ult. de Cohabitat. cleric. et mulier. 
— Prima opinio. — Secundus casus est de 
clerico publice concubinario, nam licet non 
omni peccato publico, huic tamen in speciali 
videtur ipso jure annexa suspensio ab officio 
celebrandi, si sacerdos sit, ex cap. ultim. de 
Cohabitat. cleric. et mulier. Ubi proponitur 
quaestio, an officium clerici fornicarii prius- 
quam poeniteat, audiendum sit; et responde- 
tur, hujusmodi clericum non debere in officiis 
evitari , quia licet sit suspensus quoad se, 
non vero quoad alios, et additur : Nisi pecca- 
tum hujusmodi sit notorium per sententiam, 
seu per confessionem factam in jure, aut per 
evidentiam rei, quse tergiversatione aliqua 
celari non possit; ergo significatur, quando 
tale delictum est publicum aliquo ex his 
modis, clericum esse suspensum, et quoad 
se et quoad alios, quod nunquam contingit 
nisi per censuram suspensionis. Et confirma- 
tur ex cap. Si qui sunt presbyteri, 81 dist., 
uhi Gregorius VII hujusmodi clerico interdicit 
Ecclesiae introitum donec pceniteat, et aliis 
prohibet, ne officium ejus audiant. Idem 
habetur in cap. Nullius, et cap. Praler, 
32 dist., et in cap. ultim., 15, q. 8. Magisque 
videtur urgere cap. Sacerdotes, dist. 50, nam 
de hujusmodi sacerdotibus dicitur, non posse 
habere honorem secundum canonicse institu- 
tionis auctoritatem; ubi Glossa ait, non posse 
sine dispensatione, et in nota marginali addi- 
tur, hanc dispensalionem posse dari ab Epi- 
scopo, juxta doctrinam Innocentii in cap. 1 
de Cleric. per saltum promot. Unde videtur 
illa GIoss. supponere, propter hoc crimen 
conlrahi impedimentum canonicum, quamvis 
non declaret quod illud sit. In verbo autem 
dispensandi significat esse irregularitatem, 
quamvis etiam possit ad suspensionem ac- 
commodari. Et ita tenent Cardinalis, Hostien- 
sis, Abbas et alii, quos referunt et sequuntur 
Covarruv., in dict. Clementin. Si furiosus, 
parl. 1, § 1, num. 5; Navarrus, in Summa, 
cap. 25, num. 76, et cap. 27, num 154. Idem 
lenet Paludan., in 4, dist. 27, queest. 4, n. 6; 
et D. Antoninus, 3 part., tit. 27, cap. 3, ubi 
refert D. Thomam ; item Abulensis, in trac- 
talu de Clericis concubinariis, conclus. 7; 
Sylvest., verb. Concubinarius, § 4, et verb. 



SECT. IV DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM, ETC. 



129 



Suspensio, ubi etiam Angelus, Armilla, et 
alii ; et Villadiego, lib. de Irregularitate, cap. 
deSnspensione, column. 3; et Bernard. Diaz, 
in Practica Crim., cap. 73. 

5. Prima diversitns inter auctores ejus. — 
Sed in explicanda hac sententia , et modo 
hujus suspensionis est magna varietas, nam 
quidam ex eis dicunt, talem esse hanc sus- 
pensionern, ut si illa durante clericus concu- 
binarius celebret, fiat irregularis, ita ut solus 
Papa in hac irregularitale possit dispensare. 
Et hasc est communior sententia eorum, quos 
retuli, uno vel alio excepto. Alii vero dicunt, 
licet talis clericus vere maneatsuspensus, non 
tamen fieri irregularem celebrando. Ita Go- 
varruvias supra, cilans pro hac parte Inno- 
centium, Joannem Andream, el alios, quos 
eliam refert Navarrus, et quoad hoc sequi 
videtur in cap. Si quando , de Rescript., 
except. 17, num. 7 et 8. Qui consequenter 
aiunl, non omnem suspensionem sufficere ad 
irregularitatem contrahendam, sed illam, 
quse est ratione solius delicti, et propter con- 
tumaciam vel puram poenam; est aulem alia 
suspensio, quse non est propter delictum so- 
lum, sed propter infamiam, atque adeo non 
lam propter poenam, quam propter indecen- 
tiam el scandalum; et sic suspensus juxta 
hanc sententiam non incurrit irregularitatem, 
etiamsi cum ea celebret; hujusmodi aulem est 
ha3c suspensio clerici publici concubinarii. 

6. Secunda diversitas. — Preeterea est alia 
diversitas, nam plures dicunt hanc suspen- 
sionem talem esse, ut peracta pcenitentia, non 
duret, sed ipso facto tollatur absque alia ab- 
solulione, ila ut post poenitentiam licitum sit 
tali clerico in suo Ordine minislrare. Ita 
Covarruvias cum aliis; Paludanus vero ex- 
presse dicit hunc concubinarium non posse 
absolvi a suspensione, nisi per Episcopum, 
qui propter hoc, ait, potest eum deponere, et 
per consequens dispensare, ne deponatur 
poenitens, aitque fieri irregularem, si ante 
hujusmodi relaxationem celebret. Et citat 
cap. penult. extra de Bigamis, ubi dicitur, 
clericos habentes plures concubinas non con- 
trahere irregularitatem bigamise, ideoque 
Episcopum posse cum eis dispensare quoad 
executionem sacerdotalis officii , tanquam 
simplici fornicatione notatis. Ubi supponitur, 
et propter hanc notam esse suspensos ab exe- 
cutione officii, et ad eam suspensionem tol- 
lendam , necessariam esse dispensalionem 
Episcopi; nam si non essetnecessaria, vanum 
esset dicere posse Episcopum dispensare. Aut 

xxiii bis. 



enim dispensaturus esset ante peractam poe- 
nitentiam, vel post. Primum dici non potest, 
cum duret causa suspensionis, et ideo talis 
dispensatio inutilis esset et invalida ; si autem 
dicatur secundum, plane sequitur, eliam post 
peractam pcenitentiam durare impedimentum 
suspensionis, alias supervacanea et imperti- 
nens esset dispensatio. 

7 At vero Navarrus mediam quamdam 
viam in hoc amplectitur; ait enim, post pceni- 
tentiam peraclam adhuc non posse licite et 
sine peccalo hujusmodi clerieum celebrare 
absque dispensatione Episcopi juxla cap. fin. 
de Temp. ordin.; non tamen propterea incur- 
rere novam irregulariiatem, quia quoad hoc 
sublata est suspensio per poenitentiam. Ita 
docet in Summa, cap. 25, cap. 76 et 77. Ex 
quo intelligilurjuxta senlentiam Navarri hunc 
clericum publice concubinarium et esse sus- 
pensum propria censura suspensionis, et irre- 
gularem, tali irregularitate, ut in ea possit 
Episcopus dispensare. Et per poenitentiam 
tolli censuram suspensionis, quia tantum est 
lata, donec pcenitentiam agat, juxta cap. Si 
qui sunt, 81 dist.; irregularitatem autem non 
tolli per solam pcenitentiam absque dispensa- 
tione; ideoque peccare graviter post pceni- 
tentiam celebrando absque dispensatione, 
quia irregularem celebrare grave peccatum 
est. Non tamen contrahere novam irregulari- 
tatem, quia jam ablata est censura, et sola 
irregularitas, quamvis cum illa celebretur, 
non inducit novam irregularitatem. 

8. Alia diversitas. — Est preeterea alia 
differentia, nam plerique ex dictis auctoribus 
exlendunt hanc suspensionem ad omnes cle- 
ricos, etiam in minoribus constitutos, quod 
expresse tenet Navarrus, dict. c. 25, n. 76, 
nullum allegans lextum, sed solum Archidia- 
conum et Turrecrematam. D. autem Anton., 
qui in eadem est sententia, eam confirmat ex 
cap. Ministri, 81 dist., et cap. Vestra, de 
Cohabit. cleric. et mulier. Aliis vero videtur 
hanc suspensionem esse limitandam ad solos 
ordinatos in sacris, nam de his expresse lo- 
quuntur jura citata ; de inferioribus vero 
neque est eequalis ratio, nec etiam textus, qui 
id sufficienter probet. Nam dictum c. Ministri, 
quod ex Lucio P, a Gratiano refertur, sump- 
tum potius est, ut in additione Gregoriana 
notatur, et Ivo etiam in suo decreto refert, ex 
epist. 2 Clementis, in qua non est sermo 
quoad illam partem de clericis ordinatis in 
minoribus Ordinibus, neque etiam de concu- 
binariis, quamvis hoc posterius possit a for- 

9 



130 DISP. XXXI 

tiori subintelligi, sed est sermo de diaconis et 
subdiaconis, qui grsece hypodiaconi dicuntur, 
et ab interprele ministri quasi per antonoma- 
siam appellanlur, ut in principio ejusdem 
epistolaa notalur in primo tomo Conciliorum; 
de his ergo clericis ait Clemens, quod si post 
ordiuationem contigerit proprium invadere 
cubile uxoris, proprio ministerio altaris pri- 
ventur. Ubi autem apud Gratianum legitur : 
Neque sine majoris natu auctoritate minora 
gerant officia, urceum sane ad altare vel ca- 
licem nesuggerant (propter quse verba textus 
ille ciUitur ab Antonin. et aliis) apud Clemen- 
tem polius legimus : Ostia forinsecus claudat, 
minora gerat officia, urceum seu calicem ad 
altare non sufferat. Unde sensus est, subdia- 
conum non servantem continentiam etiam 
cum propria uxore , removendum esse ab 
officio altaris; permitti vero posse, ut in 
funclionibus minorum Ordinum, his preeser- 
tim quse extra altare fiunt, ministret; ergo 
ex illo textu juxta veram Ieclionem et intelli- 
gentiam, nihil ad rem prsesentem colligilur, 
ut per se constat. Caput autetn Vestra, licet 
de clericis et presbyteris mentionem faciat, 
tamen aperte loquitur de his, qui divina offi- 
cia peragere aut sacramenta ministrare pos- 
sunt, quales non sunt in minoribus Ordinibus 
constituti; praeterquam quod ex illo textu, 
eliam pro ordinatis in sacris non satis colli- 
gitur suspensio ipso jure , ut facile legenti 
patebit. 

9. Secunda opinio. — Secunda opinio prin- 
cipalis in hoc puncto est nullum clericum, 
etiam in sacrisordinatum,incurrere propriam 
suspensionem propter hoc crimen concubina- 
tus, quantumvis notorium. Hanc opinionem 
tenet Soto, in 4, d. 1, queest. 5, art. 9, ad 2, 
et dist. 13, qusest.1, art. 9, ubi fatetur jure 
antiquo latam fuisse suspensionem in hujus- 
modi clericos, jam vero cessasse, ne ipsi se 
exponant periculo majoris scandali et ruinse, 
quem secutus est Medina in sua Sum., lib. 1, 
c. 11, § 8. Si autem ab his aucloribus qua> 
ratur jus novum, quo antiquum revocatum 
fuerit, nullum proferunt, sed aiunt per usum 
seu contrariam consuetudinem hoc jus fuisse 
sublatum. 

10. In hac re duo sunt distinguenda, quse 
in anliquis decretis videntur fuisse pnecepta. 
Unum est ex parte clericorum in hoc publico 
vilio existentium; aliud est ex parte aliorum 
fidelium, quantuin ad vitandos hujusmodi 
clericos in audienda eorum Missa vel aliis 
divinis officiis. Quanlum ad primum, licet in 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

antiquis decretis probabile sit latam fuisse 
suspensionem ipso jure in hujusmodi clericos, 
propter textus quos prima opinio afferebat, 
tamen nunc verius censeo, hanc suspensio- 
nem non incurri ipso jure, quantumvis delic- 
tum sit notorium, vel per evidentiam facti, 
vel per sententiam, aut confessionem coram 
judice. Hoc probatur optime ex usu et con- 
suetudine Ecclesiae, ut ex sequenlibus magis 
constabit. Praeter hoc vero videtur aperte 
supponi in Concil. Trident., sess. 25, c. 14 
de Reform., ubi varias poenas imponit hujus- 
modi clericis concubinariis , et priusquam 
aliquam incurrant, semel monendi esse dicun- 
tur a suis Preelatis; quod si adhuc perseverent 
in suo vitio, tunc privantur ipso facto tertia 
parte fructuum suorum beneficiorum; si vero 
secundse monitioni adhuc non paruerint, 
omnes quidem fruclus omnium beneficiorum, 
aut pensionum ipso facto amittunt, et ab ad- 
ministratione beneficiorum suspendendi di- 
cuntur, non vero ipso facto esse suspensi. 
Quod si adhuc pertinaces sint, beneficiis per- 
petuo spoliari et ad alia beneficia indigni 
reddi mandantur ; ac tandem si opus fuerit, 
excommunicationis gladio plecti ; et quoad 
hos clericos beneficiatos nullam mentionem 
facit suspensionis ab Ordine, quam ipso facto 
incurrant. Postea vero de clericis non haben- 
tibus beneficia aut pensiones dicit : Juxta 
delicti, et co^itumaciae perseverantiam, et qua- 
litatem, ab ipso Episcopo, carceris pcena, sus- 
pensione ab Ordine ac inhabiiitate ad beneficia 
obtinenda, aliisve modis juxta sacros canones 
puniantur. Hi igitur ab Episcopo suspendendi 
sunt ab Ordine, quando opus esl; ergo juxta 
mentem Concilii non erant suspensi ipsojure. 
1 1 Etiam antiquo jure non incurrebatur 
suspensio ipso facto propter hoc crimen, titul. 
de Cohabit. cleric. et mulier. — Ex quo pro- 
babiliter defendi posse existimo, eliam juxta 
antiqua jura nullam esse propriam suspensio- 
nem ipso jure latam propler hoc crimen. Nam 
Concilium ait hos clericos puniendos, si opus 
sit, suspensione ab Ordine juxta sacros cano- 
nes; ergo supponit juxta eosdem canones non 
esse ipso jure suspensos. Simile argumentum 
sumi potest ex multis decretis de Cohabitat. 
cleric. et mulier.; nam, cap. 2, hi dicuntur 
excommunicandi post tres admonitiones; in 
cap. vero 3 dicitur, quod Episcopus per sus- 
pensionis et interdicti sententiam debet eos 
arctius cogere, ut hujusmodi foeminas a se 
separent ; in cap. vero 4 dicitur esse cogendos 
per suspensionem a beneficio, et si pertinaces 



SECT. IV. DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM , ETC. 



131 



fuerint, eliam per privationem. Et in cap. 5 
dicitur quidem de quodam clerico fuisse 
propter boc crimen suspensum ab officio. 
Glossa vero addit, et bene, ab Episcopo suo, 
nam ex verbis sequentibus, in quibus Ponli- 
fex requirit litteras, quae facti seriem conti- 
neant, satis constat illam suspensionem fuisse 
per sententiam latam. Similiter in cap. 6 dici- 
tur hos esse interdicendos ab officio per Epi- 
scopum; ergo in omnibushis supponitur, hos 
non esse interdictos vel suspensos ipso jure. 

12. Ex aliis variis juribus idem ostenditur. 
— Preeterea ex aliis juribus, quae citavi, non 
satis colligitur heec suspensio. Nam de cap. 
ult. de Tempor. ordin., jam supra id ostendi- 
mus. In c. autem Vestra, de Cohabit. cleric. 
et mulier., non agitur de suspensione ipso- 
rum concubinariorum , sed de obligalione 
aliorum fidelium ad vitandos illos in divinis 
mysteriis vel sacramenlis ; de qua stalim. Et 
de eadem re est sermo in cap. ultim. ejusdem 
lituli. Quod autem ibi dicitur, concubinarium 
clericum esse suspensum quoad se tantum, 
non vero quoad alios, nisi ejus delictum no- 
torium sit, cum eadem proportione potest in- 
telligi ; non enim dicitur suspensus quoad se, 
quando delictum ejus est occultum, proprie 
loquendo de suspensione, qua3 est censura, 
sed solum ex intrinseca obligatione, quam 
secum peccatum adducit; eadem ergo propor- 
tione dicitur suspensus quoad alios ratione 
peccati publici, non ob censuram superaddi- 
tam, sed ob scandalnm aliorum, quod intrin- 
sece secum affert peccatum publicum. Pree- 
terea in cap. Nullus, 32 dist., eliam est sermo 
de prohibitione aliorum fidelium. In c. autem 
Preeter, eadem distinctione, hoc ipsum repe- 
titur, et additur specialis queedam prohibitio 
sub his verbis : Prxcipimus, et omnino con- 
tradicimus, ut Missas non cantent, nec Evan- 
gelium aut Epistolam ad Missam legant , 
neque inpresbyterio ad divina officia maneant, 
nec partem ab Ecclesia suscipiant. Verum- 
tamen illa pcena neque ipso jure fertur; nul- 
luni enim ibi est verbum, quod hoc suffi- 
cienter indicet; neque eliam fertur contra 
concubinarium clericum, sed contra eum, qui 
concubinam palam duxerit aut ductam non 
reliquerit, quod peccatum longe gravius est, 
et hoc tempore multo graviori poena punire- 
tur, quam ibi praescribitur. 

13. Cap. Si qui sunt, 81 dist. — In cap. 
autem Si qui sunt, 81 dist., potius interdicti, 
quam suspensionis censura in hujusmodi 
concubinarios fertur; verba enim sunt : In- 



terdicimus eis ex parte Dei omnipotentis, et 
sancti Petri auctoritate, Ecclesise introitum, 
usquedum poeniteant et se emendent; postea 
vero prohibetur aliis fidelibus, ne talium cle- 
ricorum officium audiant, si in sua obstinatione 
perseverent ; at interdictum ab Ecclesiee in- 
gressu non est suspensio, sed censura dis- 
tincta, quam infra explicabimus. Non extat 
autem originale decretumillius constitutionis, 
quam ex Gregorio VII refert Gratianus, ut 
possimus certe colligere, quaj pcena illa fue- 
rit. Marianus autem Scotus in fine suorum 
Chronicorum, ut refertur etiam in 4 tom. 
Concil.,primorefertGregorium,Synodofacta, 
vetuissejuxta antiqua decreta, clericos, maxi- 
me divino muneri consecratos, mulieres ha- 
bere, vel cum mulieribus habitare, etc; in- 
ferius autem subdit : Cum autem clerici magis 
eligerent anathemati subjacere, quam uxo- 
ribus carere, Papa, vel si per alios posset eos 
castigare, prsecipit nullos audire Missam con- 
jugati presbyteri. \u quibus verbis signifi- 
catur primo, pcenam illam fuisse anathema; 
deinde prseceptum, ut alii non audirent Mis- 
sam eorum, fuisse novam pcenam ; denique 
utramque latam esse in clericos conjugatos. 
Postea vero referens verba decreti, eodem 
modo, quo Gratianus, illa ponit. Itaque ex 
illo textu nulla suspensio propria colligi po- 
test, et interdictum illud vel anathema sine 
dubio jam non est in usu. Praeterea, in cap. 
ult., 15, qusest. 8, potius dicit Nicolaus P., 
a sacerdote concubinario , quousque judicio 
Episcoporum reprobetur, communionem sus- 
cipi posse ; quomodo ergo inde colligi potest 
suspensio ipso jure lata? Denique cap. Sacer- 
dotes, quod majorem probabilitatem prse se 
fert, non habet verbum, quod cogat, ut in- 
telligamus ibi imponi pcenam ipso facto in- 
currendam, quia verbum illud, Non potest 
sacerdotis habere honorem, sufficienter intel- 
ligitur, si dicamus fieri reum amissionis, et 
privationis talis honoris ; maxime quia ibi 
additur, secundum canonicse institutionis 
auctoritatem; alia autem jura canonica non 
imponunt hanc pcenam ipso facto; ergo ne- 
que ibi imponitur. Unde Hugo ibi exponit, 
non possunt de rigore juris. In quo rigore 
sane non invenio decretum aliquod antiquum, 
ex quo sufficienter aliud colligalur. Quare 
mirum non est, quod nec usu, nec consuetu- 
dine recepta fuerit talis suspensio. 

1 4. Prima differentia primse sententise reji- 
citur. — Quod si heec sententia vera est, nihil 
immorari oportet circa difterentias adnotatas 



132 



inter auctores primae opinionis; omnes enim 
supponunt aliquid non salis fundatum in 
jure; et ideo mirum non est, quod in eo ex- 
plicando inter se non consentiant. Unde, quod 
attinet ad primum punctum de irregularitate, 
certe si illa eral vera censura suspensionis, 
consequenter dicendum fuisset irregularita- 
tem contrahi, celebrando cum illa. Dicere 
enim suspensionem illam latam esse propter 
indecentiam, non propler crimen, gralis dic- 
tum est, quia nullo jure fundari potest. Nam 
in dict. cap. Si qui sunt, ubi fertur interdic- 
tum, evidenter fertur per modum pceme; et 
si illud esset in sua vi, dubium non esset, 
quin cum illo celebrans fieret irregularis. 
Quod autem lalis irregularitas admittenda 
non sit, ut Covarruvias, et alii censenl, vi- 
delur probabilius, quia in jure nunquam in- 
sinuatur, sacerdotem concubinarium , prop- 
terea quod in eo statu ante pcenilentiam 
actam celebraverit , indigere peculiari dis- 
pensatione; sed simpliciter significatur post 
pcenilentiam peractam posse celebrare; nec" 
distinguilur, sive ante celebraverit, sive non,, 
Nunquam eliam visum est, ut dispensatio 
hujus irregularitalis postuletur; si ergo heec 
irregularitas non conlrahitur, signum est illam 
suspensionem non fuisse ipso jure lalam, sed 
ab Episcopis ferendam. 

15. Secunda differentia improbatur. — Reji- 
citur tertia differentia. — Rursus circa aliam 
differentiam de tali suspensione, an tollatur 
ipso jure per pcenitentiam, vel necessaria sit 
absolutio, certe si illa fuisset vera censura, 
probabilius esset indiguisse absolutione, juxta 
generalem doclrinam superius datam, quia 
licet aliqua censura feratur, donec quis pce- 
niteat vel resipiscat, non propterea tollitur 
necessitas absolutionis. Simpliciter vero pro- 
babilius est, non esse necessariam talem ab- 
solutionem vel dispensationem. Et media illa 
via, quam Navarrus docuil, nobis non placet. 
Neque ex cap. penult. de Bigamis. colligitur 
necessitas hujus dispensalionis in foro con- 
scienlia3, sed quia Episcopus potest et debet 
hujusmodi concubinarios suspendere, et im- 
pedire ab execulione Ordinis, ideo ad eum 
spectat talem pcenam relaxare; et ideo in illo 
textu dicilur posse in illa dispensare, etiamsi 
clericus plures habuerit concubinas, quia vi- 
tium illud non inducit bigamiam, nec irregu- 
larilatem ejus. Dicitur autem Episcopusposse 
dispensare, vel non ferendo illam pcenam, 
quod fieri potesl, quando sufficiens pceni- 
tentia et satisfaclio prsecessit, vel illam jam 



DISP- XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

latam post breve tempus auferendo. Denique 
in tertio punclo differentise conslat a fortiori, 
si suspensio illa admiltatur juxta jus anti- 
quum , probabilius admitti in solis clericis 
ordinatis in sacris. quam in inferioribus, ut 
recte probatum est, et a fortiori conslat ex 
dictis. Quid vero dicendum sit de Episcopis, 
sequenti sectione dicam. Concludimus ergo 
prohibitionem, quam habet clericus concubi- 
narius ad non celebrandum, non provenire 
ex aliqua censura Ecclesiastica, sed ex in- 
trinseca malitia talis status. An vero irre- 
gularis fiat, vel ratione delicli , vel ratione 
infamiae, infra in materia propria videbimus; 
nunc enim de propria suspensione solum 
agirnus. 

16. An possit audiri Missa publici concu- 
binarii. — De altera vero prohibitione, qua 
injungebatur fidelibus, ne Missas horum con- 
cubinariorum audirent, dubitari non potest 
latam olim fuisse in ordine ad correctionem 
et confessionem sic delinquentium , et ad 
exemplum aliorum, ut dicitur in cap. Veslra, 
de Cohabit. clericor. et mulier Hsec autem 
prohibitio non oriebatur ex suspensione ta- 
lium clericorum, sed fuit speciali prsecepto 
imposita; nunc autem praeceptum illud non 
obligat , donec talis clericus sit per senten- 
tiam nominatim declaratus de tali crimine, 
juxta Extravagant. Ad evitanda, ut tetigi in 
tomo 3, disp. 18, sect. 1, et disp. 88, sectione 
ultima. 



Suspensio clerici propter vitium contra nutu- 
ram, an sit lata ipsojure. 

17. Rejicitur — Tertius casus suspensionis 
ipso jure assignari solet propler vitium sodo- 
miai.Quem casum tractatCovarruvias, inCle- 
ment. Si furiosus, p. 1, § 1, n. 6, refertque 
plures Canonistas dicentes , suspensionem 
contrahi propter hoc vilium, etiamsi occul- 
tum sit, adeo ut irregularis fiat, qui post 
illud peccatum etiam occultissime commis- 
sum celebrat ante absolutionem a suspen- 
sione ; et cutn eo sic irregulari nullum nisi 
Ponlificem dispensare posse. Quain opinio- 
nem fatetur Covarruvias ex juris rigore pro- 
bari non posse; tamen ob criminis alrocitalem, 
et tot Doctorum aucloritatem defendendam 
esse. Qui tamen in confirmationem ejus affert 
cap. ult. de Tempor. ordin., et cap. Nisi cum 
pridem, § 1 , de Renunciat. Sed de primojam 
oslensum est, nihil probare. In alio vero texlu, 
vers. Propter conscientiam, solum supponitur, 



SECT. IV DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM, ETC. 



133 



aliqua esse crimina, quse licet occulta sint, 
officii execulionem impediunt etiam post 
peractam poenitentiam; de hoc tamen in par- 
ticulari non fit mentio. Potest tamen inde 
sumi argumenlum, quia, si aliquod vitium 
impedit executionem Ordinis, ergo maxime 
hoc. Patet consequentia, quia est gravissi- 
mum, et maxime indecens ad divinum offi- 
cium exercendum. A.fferri item potest cap. Ut 
clericorum, de Vita et honest. cleric, ubi de 
hoc vitio in specie est sermo, cum dicitur : 
Maxime illo,propter quodvenit ira Deiinfilios 
diffidentiae,; et infra subditur : Si quis hac 
de causa suspensus, etc. Verumtamen parum 
etiam probal, tum quia generaliter Ioquitur 
de vilio incontinentise, etiamsi de illo maxime; 
tum etiam quia prius dicilur, ut peccantes 
puniantur, et postea subditur : Si quis autem 
suspensus, utique per judicem sic punitus; 
non ergo inde colligitur suspensio ipso jure. 
18. Secunda sententia. — Improbatur — 
Est ergo secunda sententia affirmans propter 
hoc vitium incurri suspensionem, si est pu- 
blicum, non vero si occultum. Prior pars 
tribuitur Navarro, cap. 27, num. 248 et 149, 
sed ille loquitur solum de irregularitale, quae 
propter quodlibet enorme crimen publicum 
incurritur, de qua infra. Posset tamen haec 
pars confirmari ex casu prsecedenti, si verum 
esset concubinarium publicum esse suspen- 
sum. Sed et antecedens falsum est, et conse- 
quentia a simili in hac materia infirma. Alia 
ergo pars de hoc crimine occulto probatur, 
quia nec irregularilas, nec suspensio invenitur 



de publico, quia de utroque verum est illud 
principium, quod propter nullum deliclum, 
incurritur ipso facto suspensio, nisi in casibus 
a jure expressis, quia cum jus ipsum ferre 
debeat talem suspensionem, necesse est, ut 
taiis casus in jure exprimatur, vel in specie 
talis delicti, vel saltem in genere sub aliqua 
communi ralione. At vero nullo ex his modis 
in jure fertur suspensio ipso facto incurrenda 
propter hoc peccatum etiam publicum ; non 
enim fertur speeifice, et sub proprio nomine, 
ut etiam dicti auctores sentiunt, ideoque nul- 
lum lextum afferunt, qui hoc modo eorum 
senlentiam probet. Neque etiam lata est hsec 
suspensio sub aliqua generali et universali 
ratione, quas hoc vitium comprehendat, quia 
nec etiam hoc modo aliquis textus adducitur, 
qui hoc probet. Nam cap. ultim. de Teinpor. 
ordin., ad summum probat suspensionem fe- 
rendam, non vero ipso jure latam, ut sfipra 
oslendi. Nec denique lalis suspensio censeri 
potest in jure lata in aliquo simili vel infe- 
riori vitio, quia, ut dixi, pcena nunquam fer- 
tur in jure hoc modo. Unde, qua ralione in 
hoc crimine occulto ille modus non est suffi- 
ciens, neque ex eo sumilur argumentum effi- 
cax, ut dictum est, eadem ratione, neque in 
publico; est enim servanda eadem proportio, 
eo vel maxime, quod neque contra concubi- 
narium publicum satis probatur ha3c suspen- 
sio, ipso jure lata ; ergo multo minus potest 
inde, quasi mediate et remote argumentum 
sumi ad aliud vitium. 

20. Jure antiquo non incurri hanc suspen- 



in jure lata ratione illius. Neque refert, quod sionem propter hoc crimen etiam publicum. — 



tale crimen sit gravius, et delestabilius quam 
multa aiia, propter quse suspensio ipso jure 
lata est, quia in legibus pcenalibus argumen- 
tum a simili vel a fortiori non est efficax; 
nam preeterquam quod sufficit voluntatem 
legislatoris esse limitatam , quacumque ra- 
tione motus fuerit, et non plus operari, quam 
velit, sfepe possunt esse plures rationes gra- 
vius puniendi ipso jure levius peccatum quam 
majus. vel quia frequentius, vel quia magis 
nocivum, etc. Multa item alia, quse Navarr. 



Quam pcenam incurrat sic delinquens per con- 
stitutionem. Pii V — Hanc eliam poenam, in- 
currunt Episcopi. — Quocirca , stando in 
puro rigore antiqui juris, non video sufficiens 
fundamentum ad asserendum, propler hoc 
crimen sive publicum, sive occultum, incurri 
suspensionem ipso jure; neque sola asserlio 
multorum auctorum etiam gravium ad id 
probandum sufficit, nisi jus afferant, quod 
talem poenam statuat, cum ipsi eam impo- 
nere non valeant. Unde Leo X, in sua consti- 



supra de irregularilate accumulat, efficacia. tutione 11, quam in reformalionem Curiae 



sunl, et mihi videntur idem de suspensione 
convincere. 

19. Tertia opinio. — Quapropter esse po- 
test terlia opinio negans simpliciter propter 
hoc vitium incurri ipso jure suspensionem, 
sive illud publicum sit, sive occultum. Et de 
occulto quidem efficaciter id probatum est; 
videntur tamen eaedem rationes procedere 



edidit anno 1515, de hoc vitio solum dicit, ut 
laicus, vei clericus de illo convictus, pcenis 
per sacros canones, aut jus civile respeclive 
impositis puniatur. Quod veluti declarans 
Pius V, in sua constitutione 5, solum dixit : 
Si clericus fuerit omnibus Ordinibus degra- 
datus, simili poena subjiciatur, id est, curise 
seculari puniendus tradatur. Usque ad illud 



134 DISP. XXXI 

ergo tempus non videtur poena aliqua jure 
ipso lata proper hoc crimen. Postea vero 
idem Pius V, sua constitut. 70, gravissimam 
poenam ipso facto incurrendam his verbis 
imponit : Omnes et quoscumque presbyteros, 
et alios clericos sseculares et regulares cujus- 
cumque gradus et dignitatis tam dirum nefas 
exercentes omni privilegio clericali omnique 
officio, dignitate, et beneficio Ecclesiastico 
prcesentis canonis auctoritate privamus. Quse 
ultima verba evidenter ostendunt vitium se- 
cundum se, et absolute, id est, sive publica 
notitia, aut infamia notatum sit, sive non, 
quia lex, quae per seipsam poenam infert, 
factum solum requirit ut operetur, non vero 
aliam famam vel notitiam, nisi ipsamet lex se 
limitet ad talem casum, quod in preedicta 
constilutione non fit. Est praeterea conslitutio 
illa et pcena universalissima quoad personas 
clericorum, nam de laicis nulla ibi mentio fit, 
ut ex ejus tenore constat. Unde iicet alias de- 
claratum sit in jure,Ut Episcopi et superiores 
sub generali lege ferente suspensionem, veL 
interdictum, non comprehendantur, sub hac 
nihilominus comprehendi videntur, vel prop- 
ter illa verba, cujuscumque gradus, et digni- 
tatis, vel melius et certius, quia illa poena 
non est suspensio, sed irregularitas, vel certe, 
ut recte notat Xavarrus supra, est depositio 
verbalis ipso jure lata; quod rarum esl, et 
vix in uno vel alio loco in jure reperitur, ut 
supra dixi , neque ab alio quam a Summo 
Pontifice per potestatem supremam fieri po- 
tuisset, juxta ea quse superius de depositione 
tractavimus. An vero non obstante illorum 
verborum rigore necessaria sit sententia de- 
claratoria criminis, ut in conscientia poena 
illa obliget, ex generalibus principiis de lege 
poenali petendum est. 

21 Quale debeat esse peccatum hoc ad poe- 
nam a Pio impositam incurrendam. — At vero 
quoad vitium et peccatum, pro quo illa poena 
imponitur, nonnulla observanda sunt quan- 
tum ad forum conscientife spectal. Primum, 
ut incurratur illa poena. necessariurn esse, ut 
peccatum illud contra naturam sit in sua 
specie consummatum , ita ut non sufficiat 
quiclibet pollulio vel immunditia cum alio, 
nisi intercedat copula inlra vas ordinarium 
illius delicti, quia in eo consummalur tale 
delictum, ut cum D. Thom. traditur, 2. 2, 
qusest. 154. Lex autem puniens aliquod de- 
lietum, et prasertim per censuras, vel poenas 
Ecclesiasticas ipso facto impositas, requirit 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



delictum consummatum in ea specie, utsupra 
probatum est. Preesertim quando lex simpli- 
ciler et absolute loquitur de illo deliclo, et 
maxime si addat verba, et exaggerationem 
aliquam, quee talem delicti consummationem 
declarant, quod in prsesenti constitutione ob- 
servare licet, quce sic incipit : Horrendum 
illud scelus, quo pollutx fcedatxque civitates 
a tremendo Dei judicio conflagrarunt, etc. 
Deinde non satis est ad contrahendam ipso 
facto illam pcenam, semel aut iterum vitium 
illud committere, sed oportet habere fre- 
quenter usum seu consuetudinem ejus, quod 
etiam notavit Navarrus ex ponderatione illius 
participii, exercentes, quod de industria po- 
silum fuisse refert, ex testimonio ipsiusmct 
Datharii Matthtei Gontareni, et relatione Gre- 
gorii XIII, ideoque vox illa, exercentes, in 
proprio rigore sumenda est; in quo non si- 
gnificat illum , qui semel aut iterum talem 
actum facit, sed qui frequenter et quasi ex 
consuetudine ita operatur, ut prudenlis ar- 
bitrio dici possit exercens talem actum. 

22. Dubium triplex enodatur — Denique, 
his etiam omnibus concurrentibus, dubitat 
ibi Navarrus, an constitutio illa quoad hanc 
poenam in conscientia obliget, non quod ipsa 
de se non sufficiat ad obligandum ; hoc enim 
in dubium verti non potest, quia potestas non 
deest Summo Pontifici, et intentio ejus haec 
fuit, ut ex verbis ipsius legis salis ostenditur, 
et Pontificem Summum declarasse, idem Na- 
varrus refert. Sed quod dubitatur, est, an sit 
ita recepta, ut efficaciter obliget. Quam quses- 
tionem ait Navarrus esse de facto, ad quam 
jurisconsullus non respondet. Sed tria video 
hic qureri posse. Primum, an hrec lex in con- 
scientia obliget reos occultos, prsecipue ad 
exequendum in se has poenas, priusquam per 
sententiam declarenlur, Et sic probabile cen- 
seo non obligare,sive quia ipsa in particulari 
non est ita recepta, sive ex principiis gene- 
ralibus de lege poenali, de quibus alias. Se- 
cundum est, an judices teneantur uti hac lege 
ad damnandos reos; et ita omnino affirman- 
dum est, nam est justissima et recepta in 
exteriori foro, ut Navarrus fatetur Tertium 
est, an rei per sententiam declarati teneantur 
in conscientia ad illas poenas. Et ita etiam 
affirmandum censeo, quia haec ad minimum 
est vis legis sic imponentis poenam, nec po- 
lest dici non recepta, cum judices illam ob- 
servent. 



SECT. IV. DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM, ETC. 



135 



Alia suspensio ob vitium simonise expenditur 

23. Cap. ultim. de Simonia. — Simonia 
quid. — Quartus casus esl cle vitio simonise 
a clerico commisso, cui suspensio ipso jure 
annexa est. Quoniam vero simonite vitium 
multiplex est juxta varias ejus materias, duo 
sunt prsecipua capita distinguenda, propter 
quse heec censura imposita est. Unum est de 
simonia commissa in Ordinibus sacris; aliud 
de simonia circa beneficia Ecclesiastica.Circa 
primum tres personse sunt distinguenda?, quse 
possunt simoniaca labe infici in Ordinum col- 
latione, scilicet conferens per simoniam seu 
propter pecuniam ; preesentans alterum ut 
ordinetur; et ipse qui ordinatur; de his enim 
omnibus fit mentio in cap. penult. de Simo- 
nia, el ibi omnes facto ipso suspenduntur, ut 
videbimus ; de illis ergo sigillatim dicturi 
sumus. Nec vero nunc est a nobis explican- 
dum, quando in hujusmodi ordinatione vitium 
simonise committatur, id enim spectat ad 
materiam de simonia, sed supponendum est 
simoniam in hoc genere committi, quando ex 
pacto, et per modum emptionis et venditio- 
nis aliquis dat vel recipit pecuniam, vel ali- 
quid pecunia eestimabile, ut Ordines conferat, 
vel recipiat. Heec enim est essentia hujus 
vitii simoniaa, nam si aliquid ex consuetudine 
detur, vel eleemosynse, non commitlitur si- 
monia, ut docetD. Thom., 2. 2, queest. 100, 
art. 2, ad 4. Unde necessarium est, ut for- 
male, vel virtuale pactum antecedat, et realis 
ordinatio subsequatur, quia hsec suspensio 
non contrahitur nisi per actum exteriorem 
consummatum, ut ssepe de his censuris in 
superioribus dictum est; et quantum ad pree- 
sentem casum spectat, magis in sequentibus 
explicabitur. Quanquam in hoc servandum 
est novum jus Concilii Tridentin., sess. 21, 
c. 1 de Reformat., ubi omni consuetudine re- 
vocata collatoribus Ordinum preecipit, nihil 
accipere quocumque prsetextu, sub poenis, 
(inquil) ajure statutis ipso facto incurrendis. 
Sed non opinor violationem hujus decreti 
esse proprie simoniam, sed injustitiam , vel 
inobedientiam, ut in alio opere, Deo dante, 
dicemus, quare nec poena heec, de qua agi- 
mus, proplerea incurretur, quia solum prop- 
ter simonise vitium fertur 

24. De conferente Ordines per simoniam, 
quam suspensionem incurrat. — Resolutio. — 
Circa personam ergo, quee Ordines confert 
per simoniam, dubium non est, quin propter 
tale peccatum aliquam suspensionem ipso 



facto incurrat; quee vero et quanta sit illa 
suspensio, controversum est. Quidam aiunt 
sic conferentem manere suspensum a colla- 
tione omnium Ordinum, imo simpliciter ab 
officio et beneficio. Alii aiunt, tantum manere 
suspensum a collatione illius Ordinis, in quo 
conferendo simoniam commisit. Rursus aiunt 
quidam, illum manere perpetuo suspensum, 
donec cum illo dispensetur, alii, solum per 
triennium. Sed distinguere oportet propriam 
censuram suspensionis a censura excommu- 
nicationis, et a suspensione illa, quee veluti 
materialiter in excommunicatione includitur. 
Verum est enim propter hoc peccatum ma- 
nere collatorem excommunicatum ipso facto 
juxta Extravag. 2 Pauli II de Simonia ; unde 
fit ratione excommunicationis manere sus- 
pensum ab omni officio et beneficio, idque 
non ad definitum tempus, sed donec absolva- 
tur a Romano Pontifice, vel alio habente ab 
illo facullatem, quia hsec excommunicatio illi 
reservala est, de qua excommunicatione su- 
pra suo loco diclum est. Omissa ergo excom- 
municatione de propria suspensione dicen- 
dum est, hujusmodi collatorem manere ipso 
jure suspensum non tantum a collatione Or- 
dinis, quem simoniace contulit, sed simplici- 
ter a collatione Ordinum. Ita enim habetur in 
c. penult. de Simonia, ubi de suscipiente 
Ordines dicitur manere suspensum ab Ordine 
sic suscepto; de conferente vero dicitur, ma- 
nere suspensum a collatione Ordinum; ergo 
evidenler inlelligitur, non a collatione illius 
Ordinis tanlum, sed omnium; preeter hoc 
vero non suspenditur ab alio officio, vel bene- 
ficio, neque ibi, neque alibi. 

25. Quamdiu duret suspensio hsec in ordi- 
nante. — De duratione vero illius suspen- 
sionis difficultas est, quia verba illius textus 
sic habent : Ordinalor a collatione, prxsenta- 
tor vero ab executione Ordinum per trien- 
nium, etc, ubi obscurum est, an illa parti- 
cula, per triennium, cum utraque persona, 
vel solum cum proxima, quoe praecessit, con- 
struenda sit; nam in uno sensu heec suspensio 
collatoris est absoluta et sine limitatione lem- 
poris, in alio vero est triennalis. Prior ergo 
sensus videtur verisimilis ex ipso contextu, 
quia determinalio solum determinat ea, quee 
proxime preecedunt. Sed oppositum verius 
est ex mente Glossee ibi, et interpretum; et 
patet ex ipso contextu, nam tota illa clausula 
suspensa est, et ideo determinatio illa addi- 
tur tanquam communis utrique personee, sci- 
licet conferenti, et prsesentanli, nam de terlia 



136 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



scilicet de suscipiente alia determinatio addi- 
tur, scilicet, donec dispensationem obtineat. 
ltaque ex vi illius textus, et iu casu ejus, 
dicendum est, suspensionem illam esse trien- 
nalem. 

26. Nihilominus tamen Canonistse commu- 
niter dicunt, quando simonia est perfecta et 
consummala per receplionem pretii, aut rei 
aequivalenlis, ordinatorem manere perpetuo 
suspensum. In eo vero capit. suspensionem 
fuisse triennalem, quia simonia non fuit pro- 
pria, nec perfecta, quia collatio pretii non 
intervenit, sed sola remissio cujusdam obli- 
galionis nondum existentis, sed prBetensae ; 
unde polius fuit conservare se indemnem, aut 
tollere importunam vexationem , quam ali- 
quid recipere. Ita sentiunt Glossa, Innocent., 
Abbas, et alii, in cap. ult. de Simonia, quos 
Sylvester sequitur, verb. Suspensio, qusest. 
7 Juxta hanc ergo opinionem sub disjunc- 
tione respondendum erit, nam si simonia fuit 
impropria, suspensio erit triennalis per illum 
texlum; si propria, erit perpetua. Et Iieec 
posterior pars potissimum probari solet ffs. 
c. Per tuas, 3, eodem tilulo, de Simonia. Ta- 
men in illo de ordinato, non de ordinante 
sermo est. Citatur etiam c. lnsinuatum, eodem 
titulo, sed ibi nec sermo est de collatione Or- 
dinis, sed beneficii, neque est sermo de con- 
ferente, sed de ipso iatruso in beneficium, 
uec poena suspensionis ponitur, sed privatio- 
nis beneficii per judicem faciendae. Citatur 
etiam c. De hoc, prsesertim in illis verbis: Si 
rnanifestum est promissa recepisse, ab allaris 
ministerio sunt perpetuo deponendi. Sed ibi 
non est sermo de siinonia commissa in ordi- 
nalione, sed in electione ad Episeopatum; et, 
ul ex ipsis verbis palet, nec imponitur poena 
suspensionis ipso jure, sed poena deposilionis 
per judicem ferenda. Citatur praeterea c. Si 
quis Episcopus, '1, qusest. 1, ex. Concilio 
Cbalced., cap. 2, ubi de hoc ordinatore dici- 
lur, proprii gradus periculo subjacere. Sed 
per illa verba , si recle expendantur, nulla 
pcena ipso jure imponitur, nam illa solum ex- 
communicatio quaedam, quae perjudicem est 
mandanda execulioni. Unde ibi non designa- 
tur tempus, neque eliam dicitur, ut illa poena 
sit perpelua, sed videtur judicis arbitrio re- 
linqui. 

27 Extensio non admittitur. — Propter 
haec igilur dicendum videlur, quanlumvis 
perfecta sit simonia in collalione Ordinum 
commissa, ipso jure tanlum incurri propter 
illam, triennalem suspensionem , juxta dict. 



c. Penult. Quod sine causa exponitur de im- 
propria simonia. Nam esto aliquod pretium 
ibi collatum non fuerit, ipsa promissio, seu 
obligatio erat res pretio aestimabilis, et con- 
sequenter ad simoniam sufficiens. Adde, 
quod, si ex ilk) jure non habemus, quam sus- 
peusionem incurrat collator Ordinum per si- 
moniam propriam, et rigorosam, ex nullo 
alio habetur, non solum quantum ad duratio- 
nem, ut ostensum esl, sed neque etiam quan- 
tum ad speciem suspensionis, ut ex dictis 
circa prsedicla jura, quae in contrarium ci- 
tantur, facile conslat. Unde liberutn erit uni- 
cuique dicere hujusmodi collatorem manere 
suspensum ab officio et beneficio, etc. Deni- 
que si propter imperfectionem simoniae sus- 
pensio collatoris temporalis effecta est, cur 
non etiam suspensio ejus, qui Ordines susce- 
pit? non ergo id factum est, quia illa non fuit 
propria simonia , sed quia auclori canonis 
visum est, conferenti Ordines non majorem 
poenam imponere quoad durationem, vel 
propter personae dignitatem, vel certe quia 
ejus suspensio aliunde, scilicet in usu, quo 
privat, gravior esse videlur. Igitur conferens 
simoniace Ordines, per triennium tantum 
ipso jure manet suspensus; unde illo trans- 
acto, si aliunde ab excommunicatione abso- 
lutus sit, absque alia dispensatione vel abso- 
lutione Ordines polerit conferre. Neque 
oportet distinguere quoad hoc inter occultum 
et publicum simoniacum, nisi ut in sequenti 
punclo dicetur, 

28. Non solum Episcopi, sed Abbates hac 
lege comprehenduntur . — Illud denique est 
in hac suspensione considerandum, eam prae- 
cipue ad Episcopos pertinere, nam in prse- 
senti satis expresse nominantur sub ratione 
ionferentium Ordines; nec enim necesse est, 
sub proprio nomine dignitatis Episcopalis vel 
superioris exprimantur, cum ex munere vel 
officio Episcoporum proprio, cujusmodi est 
Ordines conferre, designentur Nec refert, 
quod nonnulli Abbales Ordines conferant, 
nam illud est ex privilegio, el quasi secun- 
dum quid, et ideo simpliciter per collatores 
Ordinum Episcopi intelliguntur; quamvis non 
soli illi, sed etiam Abbales, et quicumque alii, 
qui ex privilegio minores Ordines conferunt, 
eamdem pcenam incurrunt, si per simoniam 
id faciant; nam lex generalis est, et a forliori 
hos inferiores comprehendit. 

29. De prwsentante alium ad Ordines per 
simoniam, quam suspensionem incurrat. — 
Quorumdam dislinctio de simonia publica, aut 

i 



SECT. IV. DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM, ETC. 137 

deponi, nisi fortasse suspensionem sibi im- 
positam non servasse convincatur. 

30. AHorum distinctio exponitur. — Alii 
vero aliter distinguunt de simoniaeo publico 
et occulto, dicentes, occultum simoniacum in 
hoc casu rnanere suspensum quoad se, non 
vero quoad alios; si vero sit publicus, esse 
utroque modo suspensum scilicet quoad se, 
et quoad alios. lta loquitur de conferente, 
et medialore, D. Thom., d. art. ult., ad \ 
et 2; ilem Raimund. quem refert, et sequitur 
Turrecr., in d. c. Si quis Episcopus. Sed hoc 
in priniis non est ita accipiendum, ul per 
suspensionem quoad se intelligatur solum 
peceatum mortale; nam hi simoniaci licet 
occulti sint, veram poenam suspensionis in- 
eurrunt, quia in d. c. ult. absolute ferlur ipso 
jure propler hoc crimen, et ita comprehendit 
etiam occullum, juxta dicta supra, sect. i 
Dicelur ergo hic non suspensus quoad alios, 
vel quia non tenetur vilare illos se prodendo, 
vel quia alii non tenentur vitare ipsum, vel 
omnino, si ejusdefectum ignorent, vel saltem 
publice, secundumjus anliquum ; hodie vero 
omnino non tenentur, propter Exlravag. Ad 
evitanda. 

31 . />e suscipiente Ordines per simoniam. 
— Superest dicendum de terlia persona, sci- 
licel de iilo, qui Ordines suscipit per simo- 
niam, de quo eliaru- certum est manere sus- 
pensum ipso jure, ut D. Thom. docet, dict. 
solut. ad \ ; Angel., Sylvesl., et alii Summista?, 
verb. Simonia ;Covarr. supra, etqUos refert. 
Cilat aulem Covarruvias ad hoc probandum 
c. Praeter, § Yerum, 32 dist., de quojam vidi- 
mus nullam suspensionem ipso jure conti- 
nere. Citat etiam c. Eos, 81 d., ubi non est 
sermo de vitio siinonise. Affert praelerea c. 
Reperiuntur, i , queest. 1 , ubi non censura 
suspensionis, sed analhematis feriuntur ipso 
jure hujusmodi simoniaci, et si censentur, 
suscepti, dicitur, honoris gradu priventur, et 
monasterio sub perenni poenitentia retrudan- 
tur. Denique cilatur c. Tanla, de Simonia, 
ubi non agitur de poena ipso jure incurrenda, 
sed de his, qui possunt admitli ad accusan- 
duin simoniacum, ut ab Ordine (mquit) male 
accepto removeatur. Quae verba factum ho- 
minis polius, quam legis significant; aliis 
ergo juribus probandum hoc est, quae stalim 
afferam. 

32. A quo Ordine suspendatur sic recipiens 
Ordines. — Quid juscta antiquum jus. — 
Dissenliunt ileiu auctores in explicanda qua- 
lilate hujus suspensionis , et ut Covarruvias 



occuUa rejieitur. — Circa alteram personam, 

scilicet ejus qui praesentat alium per simo- 

niam, nihil novi notandum occnrrit; nam 

ejus poena el suspensio salis clara est in 

dicl. cap. penult. de Simonia. Suspenditur 

enim ab executione Ordinum, omnium scili- 

cet quos habuerit ; hanc enim vim habet illa 

absotata et indefinita loeutio; illa vero sus- 

pensio tantum est triennalis, ut in eodern 

textu habetur. Neque oportet hoc limilare ad 

simoniam impropriam, quia in omni simonia 

locum habel, ut diclum est in superiori 

punclo; est enim quoad hoc eadein ralio. 

jseque etiam distinguere oporlet de simonia 

publica, vel occulta, ut alii faciunt, dicenles, 

in simonia occulta suspensionem esse trienna- 

lem, in publica vero perpetuam; quod idem 

dicunt de collalore, ut ex Hosliense, Inno- 

cenl. et Archidiac. refert Panorm., super 

eumdem texlom. Qui lamen eorum senlen- 

tiam non approbat, el merito, qnia lextus ab- 

solute loquilur, el ubi lex non distinguit, nos 

non debemus sine alia lege, vel ratione co- 

gente, disiinguere. Uic aulem cum simus in 

maleria poeuali, et quae ex voluntate legisla- 

toris pendet, nulla ralio praesumpta cogere 

polest, nt per se notum est. Neque eliam in- 

venilur sliud jus, in quo ha?c suspensio per- 

petua unponatur propter hoc crimen publi- 

cum. Quod quidem de conferente ex dictis in 

superiori puncto satis patet; de poena vero 

praesenlanlis fere nullo alio loco mentio fit, 

praeler illud, quod generalim sub nomine me- 

diatoris staluilur iu cap. Si quis Episcopus, \ , 

qufest. I, his verbis : Sf quis vero mediator 

tam cupidis, et nefandis datis, vel acceptis 

extiteritf et ipse siquidem ckricus fuerit, 

proprio gradu decidat, si vero laicus, aut 

wonachus, anathemati zctur. Jam vero supra 

exposui in simili per haec verba non imponi 

poenam ipso jore, sed comminari poenam a 

judice inferendam, quam esse poenam deposi- 

lionis exponit ibi Turrecremata cum aliis, et 

D. Thom., 2. 2, quabst. 100, art. ult., el est 

probabilis expositio, et consentanea verbis, 

quamvis eliam possint illa verba generalius 

intelligi, ul supra insinuavimus, vel nomen 

ipsum depositionis polest etiam late sumi, 

proul interdum accipitur pro suspensione. Si 

vero inlelligatur de propria poena depositio- 

nis, dicendum est illam olim habuisse locum, 

quando suspensio ipso jure non erat impo- 

sita ; nunc aulem cum non debeat idejn delic- 

tum bis puniri, poslquam aliquis suspensio- 

nem lalani a jore sustinuit, non debet iierum 



138 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



et Sylvester referunt, communior opinio est, 
incurrere suspensionem absolutam omnium 
Ordinum , quos habuerit, Aliis vero magis 
placet tantum incurrere suspensionem Ordi- 
nis simoniace suscepti. Dicendum tamen est 
breviter, juxta anliqua Decretalium jura, tan- 
tum incurrere suspensionem ab Ordine sic 
suscepto. Ila videtur loqui D. Thom., supra, 
et sumitur ex c. Per tuas, 3, de Simonia, ubi 
de quodam , qui subdiaconatum simoniace 
susceperat, dicitur : Nisi cum eo fuerit mi- 
sericorditer dispensatum, nec ad superiores 
ascendere, nec in suscepto debet Ordine mi- 
nistrare. Dicetur fortasse, ibi non dici in 
Ordine sic suscepto, sed simpliciter in ordine 
susceplo; ergo in nullo suscepto potest mi- 
nistrare ; manet ergo suspensus ab omnibus. 
Respondetur nimis rigorosam esse interpre- 
tationem banc; nam illa particula indefinita, 
ab Ordine, recte determinatur juxta subjec- 
tam materiam. Cum ergo ibi sit sermo de 
Ordine illicite suscepto, de illo recte intelligi- 
tur illa pcena, quod satis etiam declarat illa 
particula, ab Ordine susceplo; refertur enim 
ad praecedentem narrationem. Denique cum 
hsec intelligentia sit satis accommodata, et 
legitima, in materia odiosa pra?ferenda est. 
Clarissime tamen hoc probat cap. penult. 
ejusdem tiluli, ubi de prresentanle aliquem 
ad Ordines simoniace dicitur, per triennium 
fore suspensum ab executione Ordinum ; de 
ipso vero ordinato immediate subjungitur, 
ab Ordine suscepto, etc. Loquitur ergo tan- 
tum de Ordine simoniace suscepto; alias 
dixisset ab executione Ordinum, sicut de pree- 
sentatore proxime dixerat. 

33. Quid juxta jus novum Extravag. 2 de 
Simonia. — At vero secundum novum jus 
Pauli II, in Extravag. 2 de Simonia , inler 
communes, satis probabile est, hanc pcenam 
fuisse ampliatam, ita ut qui unum Ordinem 
simoniace suscipit, ab omnibus, quos habet, 
suspensus maneat; verba enim illius sunt : 
Apostolica auctoritate declaramus, ut omnes 
illi, qui simoniace ordinati fuerint, a suorum 
sint Ordinum executione suspensi. El similis 
constitulio Martini V, et sub eisdem fere ver- 
bis, habetur in Concilio Constant., sess. 43; 
ibi ergo locutio pluralis, et absoluta, et rela- 
tivum illud, suorum , absque ulla menlione 
susceptorum Ordinum, indicant salis sermo- 
nem esse de omnibus Ordinibus. Illa ilem 
verba, Apostolica auctoritate declaramus, 
eliam significant aliquid novi ibi statui; at 
vero si tantum inferretur suspensio ab Ordine 



suscepto, non esset illud novum, sed anti- 
quum. Non nego tamen, etiam textum illum 
posse probabiliter intelligi juxta antiqua jura; 
ssepe enim Pontifices, quamvis jus novum 
non statuant, sed renovent, et confirment an- 
tiquum, Aposlolica aucloritate Joquuntur, 
seque id facere declarant. Nomen autem illud 
plurale, a suorum Ordinum, etc, respondet 
plurali locutioni, quaa proxime praccesserat 
de omnibus, qui simoniace ordinati fuerant; 
unde non oportet intelligere, ut singuli ma- 
neant suspensi a suis Ordinibus, sed accom- 
modando singula singulis, ita ut omnes, quasi 
collective, maneant suspensi a suis Ordini- 
bus; unusquisque tamen ab illo Ordine, quem 
simoniace suscepit. Quee interpretatio, si viris 
doctis probaretur, non esset contemnenda. 
Quia vero contraria opinio etiam secundum 
jus antiquum communior est, et prior inter- 
pretatio videtur magis plana et sincera, ideo 
securiorem opinor esse partem illam. 

De suspensione ejus, qui a simoniaco Episcopo, 
licet non simoniace, Ordines recepit. 

34. Addendum prseterea est, et suspensio- 
nem etiam incurri accipiendo Ordines ab 
Episcopo simoniaco, sunt enim haec duo dis- 
lincta, accipere a simoniaco; et accipere si- 
moniace; nam hoc posterius committitur, 
quando ipsa ordinatio per simoniam fit; illud 
vero prius, quando Episcopus ordinans alias 
supponitur simoniacus, licet in tali ordina- 
tione hoc vitium non misceatur; hi ergo duo 
tituli separari possunt, et si interdum conjun- 
gantur, accidentarium est. Recipere ergo Or- 
dines simoniace, per se est delictum simoniae, 
etiam in ordinato, nisi intercedat ignoranlia; 
et ideo mirum non est, si propterea suspen- 
dalur; recipere autem a simoniaco, non 
tamen simoniace, per se non pertinebat ad 
vitium simoniaa, et nihilominus in illius vitii 
detestationem suspenditur is, qui a tali mi- 
nistro Ordines accipit, c. Si qui a simoniacis, 
I, quaest. I, ibi : Eorum ordinationem irri- 
tam esse decernimus, scilicet quoad usum 
Ordinis conferendum, ut seepe expositum esl. 
Ipse vero ordinans propter hoc crimen depo- 
nendus dicitur in c. De csetero, I, qua?st. 1 
Et ultra hoc si suspensus, vel excommunica- 
tus supponatur ralione simonia?, irregularis 
fiet, juxta principia supra posita. 

35. Bona fide sic ordinatus non incurrit, 
etiam ignorantiajuris. — Sylvestri limitatio. 
— Rejicitur, — Additur vero in dicto cap. Si 



SECT. IV DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM, ETC. 



139 



qui, hanc suspensionem non incurri ab ordi- 
nato, nisi ordinatus voluntarie participet in 
temeritate ordinantis ; nam si bona fide ordi- 
netur ignorans simoniam ejus, non suspendi- 
tur, quod expresse etiam habetur in cap. 
Per tuas, 2, de Simonia. Loquuntur nutem hsec 
jura de ignorantia facti, et ideo» Sylvest., 
verb. Suspensio, qupest. 7, ad illam limilanda 
censuit, quia ignorantia juris (inquit) non 
excusat. Sed in hoc jam in superioribus dixi- 
mus, licet in foro exteriori ignorantia juris 
regulariter non praesumatur probabilis, nec 
sufficiens ad excusandum, tamen revera 
posse esse invincibilem, el excusare a culpa; 
in proesenti ergo si talis sit, etiam excusabit a 
suspensione propler rationem factam. Deinde 
addit Sylvester, etiam quando intercessit 
ignorantia facti, si quis postea audiat suum 
ordinatorem fuisse simoniacum, ita ut illi 
saltem dubium, vel scrupulum generet, posse 
quidem in suscepto Ordine ministrare, non 
tamen ultra ascendere, seu ordinari ab 
eodem, donec scrupulum deponat; quod si 
certo intellexit illum fuisse simoniacum, non 
posse etiam in suscepto Ordine ministrare, 
donec per Papam dispensetur, juxta Gloss. 1 , 
in dict. cap. Si qui a simoniacis, ex illis 
verbis ejusdem textus : Talium ordinationem 
misericorditer sustinemus, quse videntur dis- 
pensatoriae; sed haec limitatio falsa est, quia 
ille sic ordinatus a principio non contraxit 
suspensionem ; ergo nec postea illam con- 
trahet propter supervenientem scientiam. 
Antecedens patet ex ipso textu ; nam solus 
ille manet suspensus, qui scienter a simo- 
niaco Ordines suscipit; ergo qui ignoranter, 
et bona fide id facit, non conlrahit illam. 
Prima vero consequentia probalur, quia sola 
scientia non sufficit ad suspensionem indu- 
cendam, quia non est aliqua culpa. 

36. Alia divi Thomse limitatio. — Aliter 
bmitare hoc videturD. Thom., 2. 2, q. 4 00, 
art. ult., ad 2, ubi ait, duobus modis posse 
Episcopum esse simoniacum : primo in ordi- 
natione, seu consecratione sua , quia nimi- 
rum per simoniam illam adeptus est; secundo 
per alia peccata simonise, qute postea com- 
misit. Quando priori modo est Episcopus 
suspensus, ait D. Thom. eum, qui ab illo 
ordinatur, etiam per ignorantiam, manere 
suspensum, quia ille Episcopus est suspensus 
ab executione sui Ordinis quoad se et alios ; 
et ideo non potest conferre alteri executio- 
nem Ordinis, etiamsi alter bona fide ordine- 
tur, quia nemo dat quod non habet, sicut in 



superioribus diximus de illo, qui per igno- 
rantiam ordinatur ab excommunicato.- At 
vero quando Episcopus alio modo est simo- 
niacus, aut est occultus, ait D. Thomas, aut 
publicus; si sit occultus, licet sit suspensus 
quoad se, non tamen quod alios; et ideo qui 
ab illo bona fide ordinatur, non manebit sus- 
pensus; si vero sit publicus, est suspensus 
quoad se, et alios; et ideo nemini potest dare 
Ordinis executionem. 

37 Limitatio rejicitur — Alia limitatio 
improbatur — Adverto tamen loqui nos 
posse de simoniaco prsecise , ut est in tali 
vilio, vel ut ratione illius aliquam censuram 
contraxit. Priori modo in hoc puncto consi- 
deratur, et hoc prasciso tilulo contrahitur 
suspensio recipiendo ab illo Ordines, sive 
simonia ejus fuerit in acquirendo Episeopatu 
seu consecratione sua , sive in alia materia, 
quia jura nihil in hoc distinguunt, nec nobis 
dant occasionern distinguendi, quia omnem 
simoniam, prasertim in Episcopo, detestan- 
tur. Eodemque rnodo admittunt indistincte 
excusationem ignorantiaa, et non est a nobis 
reslringenda, cum favores potius ampliandi 
sint, quam odia. Sic ergo licet simonia Epi- 
scopi fuerit in promotione sua, si ignoretur 
ab ordinato, non conlrahet suspensionem. At 
si in Episcopo simoniaco spectemus, quod 
ratione illius vitii excommunicatus, vel sus- 
pensus est ; sic verurn est, ordinatum ab illo 
etiam ignoranter non recipere ab illo Ordinis 
executionem , juxta superius dicta ; et ita 
potest intelligi primum membrum primse dis- 
tinctionis D. Thom.; an vero propter alias 
simonias incurrat Episcopus tales censuras, 
infra dicemus. Alia vero distinctio de publico, 
vel occulto, in tantum potest. hic habere lo- 
cum, in quantum acta a publico ministro ex 
publico officio non vitiantur propter occul- 
tum crimen, vel impedimentum, ut supra 
traditum est. Hoc autem principium etiam 
applicari potest ad Episcopum occulte per 
simoniam promotum, habet enim eamdem 
rationem. 

38. Possitne quis a suo Episcopo simoniaco 
omnino occulto Ordines suscipere. — Prima 
opinio. — Secunda opinio. — Et juxta heec 
expedienda est alia dubitatio, quam attige- 
runt D. Thomas, dicta sol. ad 2, et Glossa, 
in dict. cap. Si qui, an si quis noverit suum 
Episcopum esse simoniacum, ita tamen occul- 
tum, ut id probari non possit, ab eo Ordines 
suscipere valeat absque periculo suspen- 
sionis. Aliqui enim dixerunt, illum posse a 



140 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



tali Episcopo Ordines suscipere, praesertim si 
ab eo praecipiatur, aut si non possit ab alio 
Episcopo ordinari; addunt tamen, eum sic 
ordinatum non posse in Ordinibus sic sus- 
ceptis ministrare absque dispensatione, quam 
debet occulle procurare, ne Episcopum de 
occulto crimine infamet. Sed ha>c duo non 
sunt consequenter dieta, ut recte D. Thom. 
nolavit. >"am vel ille peccat recipiendo Ordi- 
nes a tali Episcopo, et sic nulla ratione debet 



rium erat talern simoniacum etiam occultum 
vilare ratione censune; et ideo, per se etiam 
loquendo, non poterat quis sciens ejus vitium 
et censuram, ab eo Ordines suscipere, quin 
illos sic suscipiens, suspensus maneret. Dico 
autem per se loquendo, quia etiam seeundum 
jus antiquum excommunicatus occultus in 
occultis lantum vitandus erat, non vero in 
publicis actionibus; et ideo si quis non posset 
sine gravi incommodo, aut sine publica nota 



abeo Ordim ssuscipere, aut ei in hoc obedire; vel infamia, non suscipere Ordines a tali Epi- 



aut non peceal, et sic non manet sispensus, 
juxta dicta, et consequenter non indiget dis- 
pensatione ad ministrandum in Ordine sic 
suscepto. Alii dixerunt in eo casu non posse 
subdilum recipere Ordines a tali Episcopo, 
etiamsi ille sub excommunicalione prtecipiat, 
quia est res illicita, et prohibita in dicto cap. 
Si qni a simoniacis, et cap. De crelero, et 
Per tuas. Et in hanc partem tandem inclinat 
Glossa, verb. Probare ; et ex parte idem te- 
net D. Thom., scilicet, quando talis Episcopus 
simoniace promotus est, quia tunc licet sit 
occultus, est suspensus quoad se et alios; 
unde illicite operatur ordinando, et non licet 
communicare cum illo in opere illicito Ordi- 
nes ab illo recipiendo; ideoque si quis ita 
ordinetur, manebit suspensus. Quod secus 
est (ait D. Thom.) quando Episcopus alio 
quocumque modo est simoniacus occultus; 
polest enim quis licite ab eo suscipere Ordi- 
nes, etiamsi sciat vitium illius, nec propterea 
manebit suspensus, aut indigebit dispensa- 
tione, quia talis Episcopus non est suspensus 
quoad alios, sed quoad se tantum. Sed, ut 
dixi, jura in hoc nihil distinguunt; imo in 
dicto cap. Per tuas, verba sunt : Episcopum 
multis moclis fuisse simoniacum ; quibus signi- 
ficatur quemlibet modum sufficere. 

39. Vera resolutio. — Unde utendum po- 
tius videtur distinctione data, quod aliud est 
considerare in Episcopo simoniaco simonise 
vitium, aliud vero excoinmunicationem, vel 
susprnsionenv, qua ligatus est propler tale 
vitium. Priori igitur tilulo nemo lenelur illum 
vitare, nisi sit publicus simoniacus, etiam 
secundum antiqua jura, ut supra dictum est, 
quod maxirne habet nunc verum postExtrav 
Ad evitanda, ut supra in simili de concubi- 
nario diclum est; et ideo licet aliquis sciat 
tale vitium occultum ejus, non tenebitur 
illum vitare in suscipiendis ab ipso Ordini- 
bus, quare si illos suscipiat, suspensus non 
erit. At vero posleriori titulo, pcr se lo- 
quendo, el secundum jus anliquum, nccessa- 



scopo parato ad dandum, vel polius indu- 
cente ad recipiendum, tunc nulla esset culpa 
ab illo recipere Ordines, quia talis conimuni- 
catio cum illo non erat prohibita, neque erat 
cooperatio ad actionem vitiosam ejus, sed 
erat bene uli mala actione ejus. Et conse- 
quenter ille sic ordinalus non maneret sus- 
pensus, eadem ralione, qua de eo, qui igno- 
ranler ordinatur, idem diximus, scilicet, quia 
cum ille sit minister ab Ecclesia loleratus, et 
titulo publici officii Ordines minislret, propter 
occullum defectum non impeditur, quominus 
v.dide suum publicum ministerium exerceat, 
etiam quantum ad conferendam Ordinis exe- 
cutionem. Unde si alias recipiens excusatur 
a culpa propler articulum necessilalis et ge- 
nus quoddam coactionis, non est cur maneat 
suspensus. Ad quod etiam sumi potest argu- 
mentum ex cap. Constat, 1, qu«?st. 1 Quod 
quidem certius nunc est secundum novum 
jus Extrav- Ad evitanda; nam quamdiu talis 
Episcopns de tali crimine publice, et nomi- 
natim declaratus ac denunciatus non est, 
nemo illum vitare tenetur in Ordinurn colla- 
tione, etiamsi privatim sciat illum esse ob 
simoniam excommunicatum, vel suspensum. 
An vero juxta hoc jus novum possit quis non 
solum recipere Ordines a tali Episcopo, si ille 
se offerat, sed etiam illum inducere, et ab 
illo petere , et consequenter an ille possit 
dare licite, quando non valet prius absolutio- 
nem obtinere, juxta principia generalia supe- 
rius posita definiendum est. 

i-Q.An ordinatus simoniace per invincibilem 
ignorantiam sit suspensus. — Opinio affirma- 
tiva. — Vera sententia. — Ultima dubitatio 
circa hanc parlem est de ordinalo simoniace 
absque peccato simoniae, quod ipse commit- 
tat, incurratne hanc suspensionem, ut, v-gr., 
si ipso ignorante ejus amicus per simoniam 
ab Episcopo obtineat, ut Ordines ei conferat. 
Non eniin desunt qui dicant, hujusmodi sic 
ordinalum manere ipso jure suspensum, 
eliamsi illa ignorantia inculpabilis fuerit. Ha 



SECT. IV DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM, ETC. 



141 



tenet Sylvester, verb. Saspensio, qusest. 7, 
ubi ait, manere solum suspensum ab Ordine 
sic suscepto; in quo distinguit hunc ab eo, 
qui scienter per simoniam ordinatur, quod 
tamen discrimen nullo jure probat. Potest 
tamen probari hsec opinio ex cap. Per tuas, 
3, de Simonia. Ubi de quodam sic ordinato 
per ignorantiam ait Pontifex : Nisi cum eo 
fuerit misericorditer dispensatum , nec ad 
superiores asce.nd.ere, nec in suscepto debet 
Ordine ministrare. Ilem adjungi potest cap, 
Prsesentium, 1, quaest. 5, ubi quidam per 
ignorantiam ordinatus simoniace , quia pa- 
rentes dederunt pecuniam, ipso nesciente. a 
taliOrdine suscepto suspendilur. Nihilominus 
dicendum censeo, quolies is, qui ordinalur, 
non committit simoniam, etiamsi ipso igno- 
rante committatur in sua ordinalione, non 
mapere suspensum etiam ab Ordine sic sus- 
cepto. Ita tenet Navarr., in Summa, cap. 26, 
num. 68, citans Bellameram, et Cardinalem 
Alexandrinum. Et ratio est illa generalis, 
quia hsec suspensioest pcena imposita propter 
culpam; et ideo cessante culpa etiam per 
ignorantiana cessat pcena, arg. cap. Aposto- 
licse, de Glerico excomm. ministr., ibi : Vos 
reddit ignorantia probabilis excusatos, sci- 
licet a quadam poenali suspensione. Et facit 
eliam cap. Ut animarum, de Gonstit., in 6, et 
cap. Cum cessante , de Appell. Et in specie 
confirmatur ex cap. De simoniaco, de Simo- 
nia, ubi expresse dicitur : Qui ipsis ignoran- 
tibus simoniace ordinantur, possunt , quia 
simoniaci non sunt, in suis Ordinibus rema- 
nere. Ilein potest sumi argumentum a simili 
ex dicto cap. Per tuas, 2. 

41 Objectio. — Solvitur. — Respondetur 
ad cap. Per tuas, 3, de Sim. — Exponitur 
cap. Prsesentium, 2, quxst. 5. — Dices : 
ordinatus per lgnorantiam ab Episcopo simo- 
niaco suspenso, suspensus manet; ergo et in 
prasenli fiet. Respondetur negando conse- 
quentiam, quia in eo casu non ordinatur quis 
ab Episcopo jam suspenso, ut ob eam causam 
non recipiat ab illo Ordinis executionem, sed 
per talem ordinationem efficitur ordinator 
suspensus, cum antea non esset; ergo potuit 
dare execulionem Ordinis, quam habebat, 
quamvis simul ipse illam perdiderit sic ordi- 
nando. Unde cum alias ordinatus non com- 
miltat crimen, ob quod privetur tali execu- 
tione, non est unde suspensionem incurrat ; 
secus vero est in superioribus casibus ; nam 
in illis omnibus aut ordinatus criminosus est, 
aut ordinalor suspensus esse supponilur. Ad 



cap. ergo Per tuas, 3, ejusdem tituli, dicen- 
dum est, illam non fuisse ignorantiam facti, 
sed juris; nam ut ex casu textus constat, 
ipsemet ordinandus actum simoniacum efficit, 
per quem sibi ad Ordines suscipiendos viam 
paraverit; non tamen intellexit in eo facto se 
aliquid illicitum fecisse, ut ibidem dicitur; 
quee manifesta est ignorantia juris. Unde 
ulterius dicitur, illam ignorantiam vel reipsa 
non fuisse probabilem, et inculpabilem, vel 
certe non fuisse hujusmodi pra3sumptam, ac 
propterea illum non fuisse judicatum immu- 
nem a culpa simoniae. Quod verum esse cen- 
semus, quoties ignorantia ipsa, etiamsi sit 
facti, culpabilis fuerit; et hoc probat optime 
aliud cap. Praesentium , ibi : Culpam istam 
nesciens, et coactus commisit. Et a simili su- 
milur ex dictis cap. Apostolicae, et Ut ani- 
marum, quse loquunlur de ignorantia crassa, 
vel supina , sub qua comprehendunt omnem 
ignorantiam, quse ad peccandum mortaliter 
sufficit, ul contra nonnullos modernos in su- 
perioribus dixi. 

De suspensione ob simoniacam collationem 
beneficii. 

42. Circa alteram partem de simonia in 
collatione beneficiorum commissa, D. Tho- 
mas, 2. 2, quajst. 100, art. ull., ad 1, tam de 
dante, quam recipiente beneficium simo- 
niace, dicit, si crimen sit occultum, manere 
suspensum quoad se tantum; si vero sit pu- 
blicum, esse ipso jure suspensum et quoad 
se, et quoad alios, et idem dicit de mediatore 
hujus simoniaj; non tamen declarat, qualis 
sit illa suspensio, nec quo jure introducta sit. 
Eam vero sententiam sequuntur ibi Cajeta- 
nus, et Soto, lib. 9 de Justilia , qusest. 8, 
art. 1, ad 1. Nonnulli vero Summistce decla- 
rant, eum, qui recipit beneficium, manere 
ipso jure suspensum a tali beneficio.*Al vero 
Innocentius, et Panormitanus, quos refert et 
sequitur Covarruvias, in dict. Clement. Si 
furiosus, part. 1, § 1, num. 7, sentiunt, huuc 
manere suspensum ab Ordine, si crimen 
fuerit publicum ; aiunt enim fieri irregularem, 
si celebret sic suspensus; constat aulem, 
irregularitatem non incurri propter celebra- 
tionem cum suspensione a beneficio tantum, 
quandoquidem illa suspensio non privat Or- 
dinis executione. Quod etiam tenet Villadiego 
de Irregular., cap. De simoniacis. 

43. De conferente simoniace beneficium, an 
sit ipsojure suspensus. — Verumtamen, quod 



142 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



sa>pe admonui, distinguere oportet propriam esse hos non manere suspensos a collatione 
suspensionem , ut est censura distincta ab heneficiorum; nam si quee suspensio contra- 
excommunicatione, ah illa, qu;c in ipsamet hitur propter hasc peccata graviora publica, 



excommunicatione includitur. Hoc posteriori 
modo certum est, hujusmodi simoniacum 
esse suspensum ah omni officio, heneficio et 
Ordine, quia excommunicatus est, saltem 
post Paulum II, et Martinum V Et hac ra- 
tioue etiam est verum, simoniacum fieri irre- 
gularem, si celebret non absolutus ab hac 



solum est ab usu Ordinis, et sacris ministe- 
riis, ut ex praedictis juribus constat. 

44. Suscipiens per simoniam beneficium non 
est suspensus ab officio. — Ex quibus, idem 
dicendum est de suscipiente beneficium per 
simoniam, quanlum ad suspensionem ab Or- 
dine; nam si crimen sit occultum , omnes 



excommunicatione. At vero loquendo de spe- concedunt non manere suspensum ab Ordine, 



ciali censura suspensionis, ul hic loquimur, 
in primis contra conferentem simoniace hu- 
jusmodi heneficium nullam reperio suspen- 
sionem ipso jure impositam. Et quidem si sit 
occultus simoniacus, omnes concedunt; nam 
licet dicant, illum esse suspensum quoad se, 
non tamen intelligunt de propria censura 
suspensionis, sed de impedimento, quod se- 



ut patet ex D. Thom. supra ; Angelo, verb. 
Simonia, 6 ; Sylvestro, verb. Suspensio, q. 7. 
Quanquam dicant, tunc manere suspensum 
quoad se; quod aliqui ita declarant, ut si 
ante actam poenitentiam celebret, nianeat 
irregularis; post peractam vero pcenitenliam 
celebrare possit absque alia dispensatione, et 
absolutione; verumtamen illud prius nullo 



cum affert quodlibet peccatum mortale. Unde jure probant magis de hoc vitio , quam de 



fit, ut necessario debeat id intelligi de sus- 

pensione a ministerio Ordinum, non a colla- 

tione beneficiorum. quia peccatum mortale 

non impedit, quominus absque novo peccato 

possit collalio beneficii fieri, sicut et alii 

actus jurisdiclionis, maxime quando pecca- 

tum est occultum, ex quo nullum scandalum 

potest sequi, ut alibi latius dixi. Quando 

vero tale peccalum simonise pulilicum est, 

potest esse nonnullum dubium propter com- 

munem sententiam Doctorum; ninilominus 

tamen etiam tunc non invenio hanc censuram 

latam aliquo jure. Aut enim dicitur hic simo- 

niacus publicus manere ipso jure suspensus, 

solum quia peccatuni publicum est , et hoc 

non; supra enim ostendimus, non omnem 

clericum publicum peccatorem esse ipso jure 

suspensum ; vel quia in tali specie, seu ge- 

nere peccati publicus peccator est, et de hoc 

rursus interrogo, an intelligatur specialiter 

de tali peccato simoniae commisso in colla- 

tione beneficii ; et hoc etiam nulla specialis 

conslitutio talem pcenam ferens circa hoc 

delictum invenitur, aut a diclis auctoribus 

citatur. An vero intelligalur de quovis pec- 

cato simonite publico; et ad hoc, solum 

afferuntur illa jura, quse de concubinariis 

publicis supra adducta sunt, prfesertim cap. 

Praeler, § Verum , 32, uhi dicilur, hos non 

esse admittendos ad Ecclesiastica minisleria; 

quod potius significat per Eeclesige Prue- 

latos esse suspendendos, quam ipso jure 

esse suspensos. Ilaque de his quoad hanc 

pcenam idem sentiendum.est, quod de pu- 

blicis concubinariis. Unde fit, multo certius 



aliis supra tractatis. Similiter si hoc crimen 
sit publicum , dicunt ita manere clericum 
suspensum ab Ordine, ut etiam post perac- 
tam pcenitentiam sine dispensatione cele- 
brare non possit. Verum de hoc etiam supra 
ostendimus non probari ex illis juribus, quae 
communia sunt huic vitio cum aliis. Quae 
vero de hoc vitio specialiter citantur, minus 
probant, qualia sunt cap. 1 et 2, 1, queest. 1, 
ubi solum dicitur, hunc corripienclum esse, et 
a Sanctse Ecclesiae liminibus submovendum, 
et digno anathematis vinculo percutiendum , 
et si perseverans fuerit, perpetua damnatione 
mulctandum ; quee omnia nec suspensionem 
propriam continent, nec pcenam latam, sed 
ferendam. Et similia sunt multa sub tit. de 
Simonia, et 1, quaest. 4 

45. An sit suspensus a beneficio, quod sic 
acquirit. — Quantum vero ad suspensionera 
a beneficio, sermo esse polest vel de heneficio 
per simoniam comparato, vel de aliis, quae 
prius legitime habebantur. Quanlum ad pri- 
mum, dicendum est, illum non proprie ma- 
nere suspensum a tali beneficio, sed omnino 
non acquirere tale beneficium, quia collatio 
seu provisio ejus omnino nulla fuit, juxta 
Extravagant. Pauli II, et decretum Marlini V, 
supra citata. Ex quo a fortiori fit, ut hic 
simoniacus suos non faciat fructus talis bene- 
ficii, sed eos in conscientia et sub animx sux 
periculo, ut ibidem dicilur, restituere tenea- 
tur. Ubi est obiler advertendum cum Cajetano 
in Summa, verb. Excommunicatio, cap. ^, 
hoc non solum procedere in beneficiis propne 
dictis, quce conferunt jus ad proventus ra- 



SECT. IV. DE SUSPENSIONIBUS OB PECCATA CUM 

tione officii; sed etiam in aliis prselationibus 
spiritualibus seu Ecclesiasticis, quae nullum 
habent beneficium adjunctum, ut sunt prsela- 
tiones in religionibus; nam etiam qui ad heec 
eligitur vel illa suscipit per simoniam, manet 
non solum suspensus a tali officio, sed omnino 
carens illo; nam omnis hujusmodi electio et 
confirmatio irrita esse declaratur in dictis 
decretis. Quod adeo verum est, ut eliamsi per 
ignorantiam suscipienlis beneficium, et bona 
fide ex parte ejus, collatio simoniace facta 
sit, retineri beneficium non possit , juxta 
sacros canones, ut dicitur in cap. Sicut tuis, 
de Simonia, et declaratur ac limitalur, nisi 
receptor beneficii non solum non consenserit, 
sed etiam prius expresse contradixerit. De 
quo latius alibi ? nam hoc ad censuram sus- 
pensionis non spectat. 

46. An maneat suspensus a beneficiis antea 
habitis. — De suspensione vero ab aliis bene- 
ficiis, licet Sylvest., Angelus et alii dicant, 
hunc simoniacum in susceptione unius bene- 
ficii manere suspensum ab omnibus aliis 
beneficiis, qure legitime possidebat, nullo 
tamen jure id probant sufficienter, et ideo 
oppositum credo verius, seclusa excommuni- 
catione. Afferuntc. De simoniaco, deSimonia, 
ubi neque est sermo de simonia commissa in 
susceptione beneficii , sed in susceptione 
Ordinis, neque etiam fit mentio de suspen- 
sione aliqua jure lata. Item citatur cap. Prse- 
sentium, 1, qusest. 5, ubi etiam est sermo de 
simonia in ordinatione commissa et de pcena 
ejus, et ideo non fertur suspensioab omnibus 
Ordinibus, sed tantum ab Ordine simoniace 
suscepto; unde nec proportionale argumen- 
tum inde sumi potest. Cum ergo nulla cen- 
sura sit admittenda ipso jure, nisi in eo sit 
salis expressa, fit, ut haecsinealia probalione 
non sit a nobis admittenda. Et inde a fortiori 
sequitur, ex vi hujus delicti non manere ali- 
quem inhabilem ad alia beneficia postea reci- 
pienda, nisi ratione excommunicationis, et 
ideosiheec sitablataper absolutionem,absque 
alia dispensatione poterit quis novtlm bene- 
ficium oblinere. 



Alii casus breviter explicantur. 

47. Suspensio contra juramentum, emittenles 
de tenendo schismate, cap. 1 de Schismate. — 
Quinta suspensio sumilur ex cap. 1 de Schis- 
maticis, ubi qui juramentum prtebent sponte 
de tenendo schismate, a sacris Ordinibus et 
dignitate suspenduntur. Et quia de hoc textu 



, ETC. 143 

dixi plura supra tractando de excommunica- 
tione, hic solum expendo, ad incurrendam 
hanc suspensionem non satis esse tenere 
schisma, nisi de hoc juramentum prsestelur, 
et non quomodocumque, sed sponte, id est, 
absque timore vel ignorantia, ut ex preedicto 
textu constat. 

48. Casus de clerico in duello pugnante re- 
jicitur — Sextus casus adjungi posset ex 
Sylvestro, Angelo, Tabiena et aliis, verbo 
Suspensio, de clerico alium ad duellum pro- 
vocante, vel duellum ab alio oblatum accep- 
tante, quem dicunt ipso jure manere suspen- 
sum, ex cap. 1 de Clericis pugnant. in duello. 
Verumlamen, ut recle advertit Navarrus, 
cap. 27, num. 156, in eo textu non dicitur, 
hunc esse suspensum ipso jure, sed de rigore 
juris merito esse cleponendum ; solum ergo 
designatur pcena per judicem imponenda. 
Imo additur, Episcopum posse cum tali pcena 
misericorditer dispensare, dummodo ex ipso 
duellohomicidium vel membrorum diminutio 
non fuerit subsecuta; nam tunc jam oritur 
irregularitas, in qua solus Papa potest dis- 
pensare. Unde intelligitur, talem deposilionem 
non esse imponendam propter solam provo- 
cationem vel acceptationem duelli, nisi usque 
ad realem pugnam progressum sit; hoc enim 
videtur in lextu supponi, cum dicitur : Duel- 
lum susceperit, sive victor, sive victus fuerit. 
Imo etiam post pugnam illa depositio, de qua 
ibi est sermo, non videtur proprie et rigorose, 
sed pro suspensione accipi, quia in rigorosa 
depositione nunquam polest Episcopus dis- 
pensare, cum Papa ipse raro dispenset. 
Denique hasc procedunt juxta illud jus anti- 
quum, et de propria suspensione, ut ab ex- 
communicatione distinguitur. Nam juxta jus 
novum Concilii Tridentini, sess. 25, c. 19 de 
Reform., hujusmodiclericus pugnans in duello 
excommunicatus manet ipso jure, eaque ra- 
tione ab officio et beneficio suspensus. 

49. Alius casus de raptoribus rejicitur, — 
Tandem addi hic potest casus alius ex Concilio 
Tridentino, sess. 24, c. 6 de Reformat. matri- 
mon., ubi cum pcena excommunicationis, et 
aliee conlra raplores ferantur in haec verba : 
Raptor ac omnes illi auxilium, consilium, et 
favorem prxbentes sint ipso jure excommuni- 
cati ac perpetuo infames, omniumque dignita- 
tum incapaces; postea subjungitur : Et si 
clerici fuerint, de proprio gradu decidant. 
Quee verba et depositionem et suspensionem 
significare possunt. Et dubium est, an parti- 
cula illa, ipsojure, construenda sit cum sola 



144 DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS 

dictione seu poena immediata, scilicet excom 



municationis, an cum omnibus aliis poenis. 
Sed quidquid hoc sitquoad infamiam el inca- 
pacitatem, de quibus ibi, quoad suspensionem 
exislimo esse ipso jure, quia verba illa, deci- 
dant a proprio gradu, sumpta videntur ex c. 
Eos, 36, q. 2, et ibi ferendam poenam signifi- 
cant, ut constat ex c. de Puellis, eadem causa 
et quaestione. 

SECTIO V 

Quas suspensiones incurrant ipso jure Episcopi et 
Ecclesiarurn capitula. 

1 Prima suspensio. — Quoniam generalibus 
suspensionibus Episcopi non comprehendun- 
tur, ideo breviter annotare oportet, suspen- 
siones illas, quse vel specialiter in illos solos 
vel in eos simul cum aliis, facta eorum spe- 
ciali menlione, latse sunt. Prima causa sus- 
pensionis Episcopalis est illicita Ordinum 
collatio, sub quo genere plures comprehen- 
duntur species : una est de simoniaca colla- 
tione, de qua in sectione praecedente diximus 
propter connexionem materiae; nam pei; se 
huc spectabat. Quamvis interdum extendafur 
ad Prselatos inferiores, minores Ordines simo- 
niace conferentes. 

2. Secunda suspensio ob illicitam Ordinum 
collationem. — Ergo illo casu omisso, suspen- 
dilur Episcopus, quoties ordinatus propter 
malam promotionetn suspenditur. Sic suspen- 
duntur ipso jure Episcopi, qui ordinant ante 
tempora seu ante legitimam setatem, et qui 
ordinant non suos sine licentia proprii, vel 
etiain qui ordinant indignum seu irregularem, 
aut illegitimum, aut eum, qui publicain poeni- 
tentiam egit, vel denique qui ordinant illile- 
ratum , ut addunt Sylvester et alii. Quse 
omnia ex jure antiquo colligi solent. Primum 
ex cap. ultim. seu Nullus, de Temp. ordin., 
in 6, ubi per unum annum suspenditur Epi- 
scopus a collatione clericalis tonsurse dun- 
taxat, si infanti conferre prsesumat clericalem 
tonsuram, et additur limitatio : Nisi forle re- 
ligionem intraret. Qure exceptio videlur in- 
volvere repugnantiam, quia infanles in prae- 
senti materia intelligi debent, qui septimum 
saltem setatis annum non altigerunt, quos in 
ea relate repugnat religionem intrare. Dicen- 
dum vero est olim solitum fuisse hujusmodi 
infantes etiam ante illam aelatem religioni a 
parentibus offerri seu dicari, et hoc in eo 
textu significari, maxime si ab illa selate reci- 
piebant religionis habitum, quamvis non sta- 
tim, nec usque ad convenientem aetatem pro- 



fessionem emitterent. Tunc enim in favorem 
religionis voluit Pontifex, ut in quacumque 
selate habitum religionis susciperent, posset 
eis saltem prima tonsura conferri. Excepto 
ergo illo casu suspendilur Episcopus infanti 
conferens primam tonsuram. Idemque ibidem 
statuitur de conjugatis, cum duplici limita- 
tione, nisireligionem intraverint, vel statuant 
ad sacros Ordines promoveri, eo modo, quo 
secundum canones fieri potest. Idem stalui- 
tur ibi de illiteratis absque ulla exceptione. 
Itaque non permitlit jus illud etiam primam 
tonsuram conferri homini prorsus illiteralo, 
quanquam cum proportione hoc intelligen- 
dum sit juxta illius Ordinis seu initii Ordinum 
exigenliam , servata constitutione Concilii 
Tridentini, sess. 23, cap. 4 de Reformat. 
Denique eadem suspensio extendilur ibidem 
ad Episcopum sic ordinantem hominem dioe- 
cesis alienee absque sui superioris licentia. 
Quae omnia et species ac duratio suspensionis 
satis clara sunt ibi. 

3. An suspensio dicti cap. ultim. extenda- 
tur ad collationem aliorum Ordinum cum 
similibus defectibus. — Solum dubitari potest, 
an suspensio illa extendenda sit cum propor- 
tione ad collationem cujuscumque Ordinis 
factam persones habenli proportionalem de- 
fectum. Nam Sylvester et alii Summistte, ex. 
hoc texlu colligunt, manere suspensum Epi- 
scopum conferentem quemlibet Ordinem ha- 
benli aliquod ex dictis quatuor impedimentis, 
scilicet defectum eetalis, litteraturee, vel quia 
est non subditus, vel conjugatus. Et idem 
sentit D. Antoninus, 3 parl., tit. 28, cap. 4, 
et indical Soto, in 4, d. 25, quaest. 1, art. 2, 
circa finem, et videtur verisimile ex oaquali 
vel etiam majori ratione; plus enim peccatur 
servala proportione conferendo superiorem 
Ordinem indigno vel incapaci ejus, quam in- 
feriorem. Unde cum in illo lextu solum impo- 
natur in poenam suspensio collationis primre 
tonsuree, juxta pra3diclam sententiam erit hoc 
proporlionaliter intelligendum, ut pro uno- 
quoque Ordine sic male collato intelligatur 
ferri suspensio ab annua collatione illius 
Ordinis, ut in eo, in quo quis peccaverit, pu- 
niatur, quee est ratio illius textus. Sed objici 
polest, quia videtur heec nimia extensio et 
amplificatio legis poenalis, in qua, ut ssepe 
dixi, argumentumasimili, imoet a majori seu 
a fortiori ratione validum non est. Et prseser- 
tim est nimia licentia, augere pcenam taxa- 
tam in lege, propterea quod delictum sit 
majus, cum proportione ad delictum, cum 



SECT. V- DE SUSPENSIONIBUS EPISCOPORUM 

hoc totum pendeat ex voluntate legislatoris, 
de qua non constat ex sola illa proportione a 
nobis considerata. Eo vel maxime quod in 
collatione primse tonsuree, laici transferuntur 
ad ordinem clericalem; unde est veluti janua 
ad clerum (ut sic dicam), et ideo in hoc in- 
gressu seu assumptione laicorum ad cleri- 
catum voluit Pontifex specialem cautionem 
adhibere. Quse ratio non invenitur in quacum- 
que alia ordinatione, per quam ille, qui jam 
clericus est, ad superiorem Ordinem in illo 
statu ascendit; non ergo licet poenam illius 
legis ad alios Ordines extendere. 

4. Ex aliis juribus colligitur suspensio ob 
collationem minorum alieno. — Nihilominus 
tamen acldendum est, in aliis juribus esse 
latam pcenam suspensionis unius anni contra 
eos Episcopos, qui maie promovent clericos 
ad quoscumque Ordines. Nam in cap. Eos 
qui, de Temp. ordin., in 6, suspenduntur 
Episcopi, qui ordinant clericos aliente paro- 
chia3, nisi de suorum superiorum licentia. 
Fertur autem cum hac limilatione, si scienter, 
seu affectata ignorantia, vel quocumque alio 
figmento quxsito prsesumpserint ordinare. 
Itaque si id faciant bona fide, non incurrunt, 



145 



imo etiamsi ex ignorantia vel negligentia 
culpabili decipi se sinant, nisi ignorantia 
affectala sit, ut in textu dicitur; qualis erit, 
si probabiliter dubitans licentiam esse sub- 
reptitiam, nullam vult facere diligentiam. 
Quod vero additur, vel alio figmento qusesito, 
explicatio vel amplificalio esse videtur prse- 
cedentis particuke scienter Duobus enim mo- 
dis potest Episcopus ordinare clericum, quem 
scit esse allerius dicecesis : uno modo sine 
honeslotitulo eliainapparenle,ductusaffectu, 
et utens (ut sic dicam) absoluta potestate, et 
lunc clarum est, maxime incurrere hanc cen- 
suram. Alio modo potest id facere sub aliquo 
titulo, v. gr., quia urget aliqua necessitas, 
nec potest tam cilo proprius Episcopus adiri, 
et proesumitur, sine alio majori fundamento, 
quod ratum habebit. In quo casu licet igno- 
rantia facti non intercedat quantum ad hoc 
quod talis persona est alienae jurisdictionis, 
lamen intervenit quodammodo ignorantia 
juris, quia eo non obstante, existimatur in eo 
casu licitum esse illum ordinare; vel etiam 
potest illa dici ignorantia facti , quantum ad 
hoc quod creditur esse ibi licentia prasumpta 
vel tacita. Hoc ergo genus ignorantiae vel tituli 
colorati non sufficit ad excusandum. Quod 
intelligendum est, quando mala fides interce- 
dit, vel ignorantia affeclata, quse illi sequiva- 
xxiii bis. 



leat. Hoc enim significat fictio, seu figmen- 
tum in re morali. Est autem illa suspensio 
solum per annum; tamen est a collatione 
omnium Ordinum : hoc enim significat, ut 
supra vidimus, illa locutio absoluta , a colla- 
tione Ordinum. 

5. Ob primse tonsurse collationem non incur- 
ritur censura hxc, qux ab omni Ordine suspen- 
dit. — Incurrilurque hsecpcena propter colla- 
tionem cujuscumque Ordinis ultra primam 
tonsuram; nam propter hanc non incurritur, 
ut constat, tum ex alio textu supra tractalo 
in c. Nullus; tumetiam quia hic suspenditur, 
quiordinaverit clericum, collalioautem primse 
tonsura nequeest ordinatio simpliciter, neque 
ordinatioclerici, sedlaici;collatioautem cujus- 
cumque alterius Ordinis etiam minoris sup- 
ponit clericum, saltem per primam tonsuram ; 
et est ordinatio simpliciter, et ideo sufficit ad 
hanc pcenam incurrendam. Nec mirum videri 
debet, quod propter unum Ordinem sic male 
collatum inferatur suspensio a collatione om- 
nium Ordinum, eo quod videatur talis pcena 
excedere cnipam, quia licet secundum quam- 
dam exlensionem excedat, lamen secundum 
meritum et proportionem non excedit. Estque 
hoc usitatum in jure, ut patet ex cap. Vel non 
est compos, de Temp. ord., cum similibus. 
Atque ita exponilhanc pcenam Glossa in dict. 
cap. Eos qui. Non desunt tamen, qui putent 
illam pcenam et indefinitam locutionem de- 
lerminandam esse ad materiam, in qua pec- 
catur, id est, ad Ordines sic male collatos, 
arg. cap. Si compromissarius, de Elect. Quod 
sentit Dominicus ibi, quem alii sequuntur 
Mihi tamen prior expositio planior videlur, et 
conformior his, quse in superioribus de hujus- 
modi suspensionibus generatim diximus. Ad 
hanc eliam pcenam confirmandam citari solet 
cap. Si quis, d. 58, ubi punitur Episcopus, 
qui monachum ordinat sine licentia sui Prse- 
lati; tamen ibi non imponitur pcena suspen- 
sionis, sed cujusdam excommunicationis his 
verbis : Episcopus, qui hoc fecerit, a csete- 
rorum communione sejunctus, suse plebis com- 
munione contentus sit. Quse pcena nunc non 
est usitata. 

6. At vero proper alios tres defectus, scili- 
cet lilteraturae, setatis et conjugii, non invenio 
suspensionem ipso jure latam in eum , qui 
Ordines sic confert, loquendo de jure com- 
muni. Nam incap. 2 de Temp.ordin., suspen- 
dendus dicitur Episcopus, qui extra tempora 
ab Ecclesia statuta Ordines confert ; non vero 
fertur suspensio ipso jure. Et similiter in cap. 

10 



146 DISP. XXXI 

Vel non est compos, eodem titulo, decernitur 

suspensio ferenda, non lala, in eum, qui or- 

dinat aliquem ante legitimam setatem. Atque 

eadem lata fuerat in Goncilio Arelat. III, c. 1, 

juncto 3, ubi eadem pcena exlenditur ad eum, 

qui ordinat irregularem , bigamum , viduee 

maritum, aut publicum pcenitentem. In Con- 

cilio Aurelianensi III, c. 6, solum sex mensium 

suspcnsio pro hujusmodi delicto imponi prse- 

cipiebatur. Et in cap. 7, quod refertur d. 74, 

cap. 1 , in Episcopum ordinantem invitum et 

reluctantem annua suspensio fertur his ver- 

bis : Annuali poenitentise subditus , Missas 

facere nonprsesumat. Ex quibus suspensionem 

ipsojure latam colligunt Sylvest., verb. Ord., 

3, queest. 10; Maiol., lib. 4 de Irregul., c. 10. 

Qui etiam citat cap. Honoratus, et cap. Ubi, 

dist. 74. Sed in priori reprehenditur vitium, 

nihil tamen de pcena agitur; in alio vero 

potius Siricius supponit contrarium, et com- 

minatur suspensionem, si iterum flat delic- 

tum. Denique Pius II, qui male promotos 

suspendit, de ordinatoribus nihil dixit. Et 

prsesertim de ordinantibus illiteratos vel con- 

jugatos nihil invenio specialiter sancitum. At 

vero Concilium Tridentinum, sess. 14, c. 2, 

specialiter suspendit per annum ab exercitio 

Pontificalium Episcopos titulares, qui ad ali- 

quem Ordinem vel primam tonsuram promo- 

vent quempiam, absque ejus proprii Preelati 

expresso coiisensu aut lilteris dimissoriis, prte- 

textu cujusvis familiaritalis, privilegii, etc, 

et in sess. 23, cap. 8 de Reformat., extendit 

sermonem ad omnes Episcopos, eosque sus- 

pendit a collatione Ordinum per annum, si 

non subditum ordinent, nisi ejus probitas ac 

mores Ordinarii sui testimonio commenden- 

tur. Generalius autem et rigorosius Sixtus V 

in hujusinodi ordinantes suspensionem tulit, 

sed revocata est per Clementem VIII, ut supra 

notavimus. 

ln Episcopos prave utentes pastorali munere. 

7 Primus casus ex cap. ult., dist. 18, et 
cap. unic, 10, qusest. 3. — Secundo princi- 
paliter feruntur plures suspensiones in jure 
in Kpiscopos propter varios defectus , vel 
in electionibus, vel in usu jurisdictionis, vel 
in administralione rerum Ecclesiaj , vel in 



aliis rebus ad pastorale munus pertinentibus. 
Primus ergo casus in hoc ordine sumi solet ab 
Angelo et aliis Summistis ex cap. ult., d. 18, 
ubi preecipitur Episcopo, ut dum provinciale 
Concilium cogitur, infra sex 



DE SUSPENSIONIBUS JUP.E LATIS. 

celebratum Concilium convocet totam dioece- 
sim, ut ei promulgentur, quae in Concilio sta- 
tuta fuerint. Sed ibi non imponitur pcena 
suspensionis, sed cujusdam excommunicatio- 
nis duorum mensium; tamen Glossa, quoniam 
illa temporis delerminatio excommunicationi 
repugnat, per excommunicationem, suspen- 
sionem intelligit. Et similis texlus habetur in 
cap. unico. 10, qutest. 3. Quse jura sunt Con- 
cilii Toletani XVI, c. 7, in collectione Loaysae, 
ubi hsec pcena vocatur excommunicatio duo- 
rum mensium. Sed qusecumque illa fuerit, 
jam non est in usu etiam in Hispania, ubi 
Concilium illud coactum est; imo forte nun- 
quam fuit in Ecclesia universaliter recepta. 
8. Secundus casus cap. Provida, deElect., 
in 6. — Secunda suspensio sumilur ex cap. 
Provida, de Elect., in 6, ubi per annum sus- 
penduntur Episcopi, qui non servant consti- 
tutionem quamdam Concilii Lugdunensis, 
quee habetur in cap. Quamvis, eodem titulo, 
per quam prohibetur Episcopis, vel Archie- 
piscopis, ne in causis spectantibus ad electio- 
nem Episcoporum, postquam ad Sedem 
Apostolicam appellatum est, se intromittant, 
etiamsi partes ab appellatione volunlarie re- 
cedant, nisi prius facta diligentia eis consti- 
terit nullam fraudem vel pravitatem in tali 
negotio intercessisse. Et quamvis in d. cap. 
Provida, non fiat mentio de Episcopis, sed de 
judicibus inferioribus, ad quos via ordinaria 
talium negotiorum cognilio spectat, tamen 
ex mujtis circumstantiis constat illos judices 
esse non posse nisi Episcopos, vel illis su- 
periores, scilicet Archiepiscopos, Patriar- 
chas, etc. Quos omnes hoc loco nomine 
Episcoporum comprehendimus. Assumptum 
patet, primo quia electio Episcoporum res est 
gravissima; unde causse pertinentes ad illam 
inter majores annumerantur, ut dicilur in 
dict. cap. Quamvis; ergo ordinaria de illis 
cognilio non potest nisi ad Episcopos perti- 
nere , qui dicuntur inferiores judices com- 
paratione Summi Pontificis, post illum vero 
sunt superiores. Secundo, quia ibidem dici- 
tur, hos judices cognoscendo de his causis ad 
confirmandos et consecrandos electos proce- 
dere; at hoc Episcoporum munus est. Deni- 
que suspensio, quse ibi imponilur, solum est 
ab Episcoporum confirmatione, ac consecra- 
tione, quse suspensio in solis Episcopis locum 
habel. Unde est etiam considerandum, hanc 
suspensionem non incurri per violationem 
illius constitutionis Concilii Lugdunensis, do- 
nec ad confirmationem talis electionis, et 



menses post 



SECT. V- DE SUSPENSIONIBUS EPISCOPORUM. 



147 



consecrationem sic electi procedatur. Unde, 
licet Episcopus post appellationem interposi- 
tam in tali causa cognoscat, preeter formam 
preescriptam in dicto cap. Quamvis, non in- 
curret hanc suspensionem, donec confirmet 
electionem , et consecret electum, quidquid 
Angelus, et Sylvester dicant, quia prtedict. 
cap. Provida, solum suspendit confirmantes, 
et consecrantes eosdem; non ergo cognoscen- 
tes de causa, si ad preedictos actus non per- 
veniant, sed solum acta in ta)i causa erunt 
irrita et inania, ut in eodem textu dicitur. 
Nonnullam tamen dubitationem habet, an, si 
Episcopus confirmet, non tamen consecret, 
vel e converso, talem suspensionem incur- 
rat; nam ibi uterque actus simul et conjunc- 
tim videtur postulari. Respondeo probabilem 
quidem esse hanc partem, nihilominus pro- 
babilius videri, quemlibet ex illis actibus 
sufficere ad suspensionem sibi proportiona- 
tam incurrendam, id est ab usu seu exercitio 
actus male exerciti, juxta regulam in eodem 
textu positam, ut in eo, in quo peccaverint, 
puniantur *•• 

9. Tertia suspensio in Episcopos alienantes 
Ecclesix bona. — Tertia suspensio sumitur ex 
cap. Hoc consultissimo, de Rebus Eccles. non 
alien., in 6, ubisuspenduntur Preelati Eccle- 
siarum, qui bona immobilia Ecclesiarum sibi 
commissarum laicis subjiciunt sine consensu 
Capituli, et speciali licenlia Sedis Apostolicse, 
nisi modo, et in casibus a jure permissis. 
Nam in primis tales contractus irritantur; 
deinde ipsi Preelati ab officio, et ab admini- 
stratione ipso facto suspenduntur, et inferio- 
res clerici a perceptione beneficiorum, quee 
in tali Ecclesia obtinent per triennium sus- 
penduntur, si scienles aliquid conlra illam 
constitutionem atlentari, id superiori non 
denunciaverint. Quee suspensio annumerari 
poterat eis, quse tractatee sunt, sect. 3 ; huc 
tamen reservata est, quia est veluti annexa 
huic casui Episcopali, et non indiget alia ex- 
positione, nisi quod illi tunc incurrerent ta- 
lem suspensionem, quando et sufficienter 
cognoverint delictum, et illud probare potue- 
rint, et sine magno incommodo, seu morali 
periculo alicujus gravis nocumenti, illud po- 
tuerint denunciare, juxta superius traclata in 
simili in disp. 20. Suspensio autem hsec, quee 
Preelatis imponitur, non est triennalis, sed 
absolute fertur, ita ut duret, donec per supe- 
riorem tollatur. Est autem talis suspensio 
simpliciter ab officio, a beneficio autem non 
simpliciter, sed solum ab adminislratione 



rerum temporalium talis Ecclesiae sic gra- 
vatee; ita enim *moderandam censeo illam 
pcenam juxta materiam subjectam, et regu- 
lam illius textus, et aliorum similium. Dico 
autem illam non esse suspensionem a bene- 
ficio, quia ibi non exprimitur clare, nec im- 
plicile continetur, juxta principia superius 
posita. 

10. An contrahant hanc censuram Prxlati 
inferiores habentes quasi Episcopalem juris- 
dictionem. — Dubitari vero hic potest, an 
soli Episcopi, et superiores illis contrahant 
hanc censuram, vel etiam inferiores Preelati 
participantes jurisdictionem Episcopalem, et 
habentes Ecclesras Capitulares, scilicet Colle- 
giatas, vel regulares sibi commissas. Videntur 
enim etiam hic comprehendi, quia in eos 
conveniunt omnia verba illius textus, qui 
fortasse non sine mysterio usus est potius 
nomine Prselatorum, quam Episcoporum, ut 
hos etiam comprehenderet. Item, quia lex illa 
non minus erat necessaria his Preelatis, quam 
Episcopis. In contrarium vero objici potest, 
quia si suspensio illa communis est aliis pree- 
ter Episcopos, ergo non est propria Episcopo- 
rum; ergo cum in ea non fiat specialis mentio 
Episcoporum, non comprehendet illos, juxta 
cap. Quia periculosum, de Sentent. excom., 
in 6. Respondetur priorem partem sine dubio 
esse veram, ut probant priores rationes. Ad 
objectionem vero in contrarium respondetur 
negando sequelam, nam potius Episcopi pri- 
mario ac per se illa lege comprehenduntur , 
inferiores vero Preelati qualenus munus Epi- 
scopale participant in administratione sua- 
rum Ecclesiarum. Unde, licel illa lex alios, 
qui Episcopi non sunt, comprehendat, non est 
ex illis generalibus legibus, de quibus loqui- 
tur cap. Quia periculosum, nam per se primo 
el quasi per antonomasiam est propria Epi- 
scoporum, licet communicelur aliis quasi per 
parlicipationem, et analogiam quamdam. 

\ \ Quarta suspensio contra Prselatos occu- 
pantes bona Ecclesiarum vacantium. — Quarta 
suspensio sumitur ex cap. Preesenti, de Offic. 
ordin., in 6, ubi suspenduntur Episcopi cum 
aliis inferioribus Preelalis, qui sibi usurpant 
sine justo titulo bona dignitatum, persona- 
tuum, prioratuum, vel quarumcumque Eccle- 
siarum vacantium, et ad ipsorum curam , 
seu provisionem pertinentium. Quem casum 
quantum ad inferiores spectat, supra, sect. 3, 
declaravimus ; quantum vero pertinent ad 
Episcopos, si recte expendantur, non fertur 
ibi contra eos censura suspensionis, sed in- 



148 



DISP. XXXI. DE SUSBENSIONIBUS JURE LATIS. 



terdicti; suspenduntur enim ibi Episcopi ab 
iugressu Ecclesiee, donec restituant; suspen- 
sio autem ab ingressu Ecclesise, ut supra dixi, 
non est propria censura suspensionis, sed 
interdicti. Unde in eap. Exigit, de Censib., 
in 6, ex quo solet alia similis suspensio Epi- 
scoporum desumi, non ulitur Ponlifex verbo 
suspendendi, sed interdicendi. Agitur enim 
ibi de non recipiendis in pecunia procuratio- 
nibus nec muneribus ab Ecclesiarum visita- 
toribus, eorumque familiaribus; quee si aliqui 
receperint, duplum ejus quod receperint, 
Ecclesiee, a qua receperint, infra mensem 
reddere prsecipiuntur, et subditur : Alioquin 
ex tunc Patriarchse, Archiepiscopi, Episcopi 
duplum ipsum ultra prxdictum tempus resti- 
tuere differentes ingressum Eccleshe sibi sen- 
tiant interdictum. Similisque poena fertur in 
Extravag. unic. de Reb. Eccles. non alien., 
ubi Episcopus, vel Abbas Ecclesiee, bona alie- 
nans contra illam constitutionem,ab ingressu 
Ecclesiee inlerdicitur; quee etiam non est 
censura suspensionis, sed interdicti. Statim 
vero subjungitur ibi alia suspensio, quee pos- 
set hic distincte numerari; nam si in illo in- 
terdicto per sex menses obduratio animi 
perseveraverit, ab administratione suee Ec- 
clesiee in spiritualibus et temporalibus sus- 
penditur absolule et simpliciter, et absque 
temporis limitatione. 

12. Quinta suspensio. — Sexta suspensio. 

— Septima. — Octava. — Quinla suspensio 

sumitur ex Extravag. 2 Pauli II, in Bullario 

Rom., ubi Episcopus commissarius, vel dele- 

gatus in causa alienationis rerum Ecclesiasti- 

carum, si per gratiam, timorem, aut sordes 

in detrimentum Ecclesise utatur potestate sibi 

commissa, ab executione of/icii per annum 

suspenditur, ila ut, si damnabilitej" se ingerat 

divinis suspensione durante, irregularitatem 

incurrat, quam solus Papa possit auferre. De 

qua constitutione diximus supra agentes de 

excommunicationibus reservatis Papee, et ibi 

dicta hic cum proportione applicanda sunt. 

Alia vero suspensio, quee sumi potest ex 

Extravag. Ambitiosse, de Reb. Eccles. non 

alien., et potest hic esse sexta, declarabitur 

melius infra in materia de Interdicto. Item 

numerari hic posset alia suspensio lata a 

Joanne XXII, in Extravag. Salvator, de Pree- 

bend.; tamen quia solum attingit specialem 

causam Episcopatus Tolosani, illam omitto, 

sicut etiam attigi supra tractando de excom- 

municationibus reservatis. Legitur alia sus- 

pensio quoad Pium V, Constitutione sua 58, 



quee incipit Quanta. Quee quidem primo fer- 
tur in Episcopos; extendilur autem ad quos- 
cumque beneficibrum collatores, sive singu- 
lares personee sint, sive Capitula. Ratio vero 
incurrendi illam suspensionem est, si admit- 
tant resignationes beneficiorum contra for- 
mam ibi preescriptam; suspensio vero est a 
collatione vel institutione beneficii, quee tali 
personee convenil. Quam rem supra etiam 
attigimus agentes de excommunicatiouibus 
Papee reservatis, disp. 22, sect. 5. 

In Episcopos aliis modis delinquentes . 

13. Prima in Episcopos foventes usuras. — 
Contra quod usurse vitium censura hxc sit 
lata. — Tertio feruntur variee suspensiones 
in Episcopos propter alia delicta. In quo or- 
dine prima sumilur ex cap. 1 de Usuris, in 6, 
ubi Palriarchee, Archiepiscopi, et Episcopi 
ipso faclo suspenduntur, si domos suas locent 
vel sub alio titulo concedant ad foenus et 
usuram exercendam hominibus alienigenis, 
vel aliis non oriundis de terris ipsorum, tam 
illicitam negotiationem publice exercentes, 
vel etiam si eos in terris suis habitare per- 
mitlant. Circa quam prohibitionem et censu- 
ram nonnulla consideranda sunt. Primum est 
peccatum illud, in cujus odium illa constitu- 
tio facta est, esse peccatum usuree, non quo- 
modocumque exercitum, sed quasi ex officio 
et per modum publicee negotiationis. Nam 
licet usuree vitium absolute et in universum 
detestandum sit, tamen Ecclesiastica jura 
quee poenas statuunt contra hos usurarios, 
vel eos coercere intendunt, denegando illis 
aliqua subsidia aliorum fidelium, ut suavius 
procedant, de publicis foeneraloribus tantum 
loquuntur, ut patet in preedicto textu, et in 
Concilio Lateranensi sub Alexaudro III, 
part. 1, cap. 25. Quanquam, ut locum ha- 
beat constitutio dict. cap. 1, non est necesse 
ut prius hanc negotiationem publice exercue- 
rint ; sed satis est, ut ex tunc exercere velint, 
ul patet ex illis verbis, Exercentes aut exer- 
cere volentes. Non quod interiorem usuram, 
seu voluntatem foenerandi hoc jus puniat; 
hoc enim et est contra generale principium, 
quod Ecclesia non judicat de occultis, et 
contra specialem decisionem illius decreti, 
quee solum est contra usurarios publicos, ut 
constat ex verbis ejus; sed sermo est de vo- 
lunlale exterius et publice contestata, ita ut 
aliquis publice profiteatur se velle hanc ne- 
goliationem exercere, et ad hunc finem velle 



SECT. V. DE SUSPENSIONIBUS EPISCOPORUM. 



vivere in hac civitate, vel locare domum, etc. 
Unde cum statim in illo textu dicitur, hujus- 
modi publicos usurarios non«sse permitten- 
dos, vel inter usurarios jam computantur pu- 
blice profitentes se velle eam negotialionem 
exercere; vel sensus est, ut non permittantur 
illi, qui jam sunt, vel esse volunt publice 
usurarii. 

14. De quibus usurariis loquatur dict. 
ca p. \ — Rursus considerandum est in pree- 
dicto textu non de omnibus his usurariis, sed 
de alienigenis, et non oriundis in talibus terris, 
sermonem esse. Itaque si quis locet domum 
indigenfo terrae publico fceneratori, non in- 
curret censuras illius canonis, neque aget 
contra prohibitionem ejus, quidquid sit de 
alio genere culpee contra jus naturale, de quo 
alibi. Ratio est, quia verba illius textus ex- 
presse limitant legem illam ad preedictas per- 
sonas. Cur autem id fecerit Gregorius X, 
multee rationes considerantur ibi in Glossa, 
verb. Alienigenis. Nobis sufficiat Pontifici 
visum esse, per hoc sufficienter provideri pu- 
blica^ necessitati; nam si externi et alieni- 
genee abigantur, seu non admittantur, non 
erit difficile domesticos, et indigenas aliis 
modis facilioribus corrigere. Prsesertim quia 
frequenter videmus hujusmodi artem per 
alienigenas exerceri, quod credibile est ob- 
servatum esse illo tempore ab anctore ca- 
nonis; leges autem humanee considerant id 
quod frequentius accidit; et ideo contra illas 
personas specialiter lata est lex. 

15. Qux actiones prohibeantur Episcopis 
contra hos usurarios. — Quse personse incur- 
rant censuras et poenas dict. c. 1. — Quxsus- 
pensio sit quee in dict. cap. 1 fertur. — Tertio 
est considerandum duo ibi preecipue prohi- 
beri : unum est, ne his usurariis peregrinis 
domus locentur, vel quocumque modo conce- 
dantur, aut semel concessee, haberi permit- 
tantur Secundum est, ne terram inhabitare 
permittantur, sed ab illa ejiciantur. Primum 
horum pertinet non solum ad publicas per- 
sonas, sed etiam ad privatas; secundum vero 
specialiter spectat ad personas publicas, ad 
quas pertinet regimen Reipublicee , nam 
privatae personee non possunt quemlibet 
quantumvis criminosum a terra, vel civitate 
ejicere. Quarto advertendum est, legem illam 
generalem esse, et comprehendere, tam per- 
sonas singulares, quam collegia, seu univer- 
sitates; tamen censuram, quee eis imponitur, 
esse diversam; nam Patriarchee, Archiepi- 
scopi, et Episcopi suspenduntur; inferiores 



vero , seu reliqui omnes , tam 



149 
laici quam 



Ecclesiastici , excommunicantur; communi- 
tates vero inlerdicuntur Ultimo observare 
licet, hic haberi exemplum suspensionis latee 
simpliciter, et sine ulla determinatione officii 
vel beneficii. Unde ne incerta maneat sus- 
pensio, vel ne nimis ample, aut rigorose ex- 
plicetur, posset quis juxta subjectam mate- 
riam, illam limitare, ut scilicet intelligatur 
de suspensione a jurisdictione. Verius tamen 
credo intelligendam esse de suspensione ab 
officio et beneficio. Tum quia hoc sonant 
verba in omni proprietate sumpta; tum etiam 
quia non solum male utendo jurisdictione, 
sed etiam locando proprias domos possunt 
illam incurrere; tum denique quia non est 
illa pcena nimis rigorosa in peccato adeo pu- 
blico, et communi bono contrario, majorque 
est poena excommunicationis, quae pro aliis 
personis fertur. 

16. In Episcopos munere Inquisitorum ab- 

utentes. — Duplex prohibitio hujus canonis. 

— Secunda suspensio sumilur ex Clemenl. 1, 

§ Verum, de Heeret., ubi suspenduntur per 

triennium ab officio, et Episcopi, et superio- 

res, qui odii, gratigs, amoris, lucri, aut com- 

modi temporalis obtentu, contra, justitiam, 

et consoentiam suam orniserint contra quem- 

quam procedere, ubi fuerit procedendum su- 

per hujusmodi pravitatem (scilicet hxresis), 

aut obtentu eodem pravitatem ipsam, vel im- 

pedimentum officii sui, scilicet Inquisitionis, 

alicui imponendo. Quod quidem preeceptum 

commune est aliis Inquisitoribus, qui non 

sunt Episcopi; illis vero non imponitur cen- 

sura suspensionis, sed excommunicationis, 

ut patet in textu. Hic vero statim occurrebat 

declarandum, quomodo heec censura feratur 

propter malitiam mere internam, qualis est 

odium, etc; sed hoc sufficienter tractatum 

est in superioribus, ut diximus, non ferri 

propter malitiam internam, sed propter in- 

justitiatn ex tali pravo animo procedentem, 

de qua re latius in materia de Legibus. Hic 

ergo solum occurrit advertendum, duas esse 

partes, et quasi materias illius peccati, scili- 

cet malitiose contra aliquem procedere causa 

heeresis, vel in alia. quee Inquisitores in exe- 

cutione officii Inquisitionis impediat. Ad offi- 

cium autem Inquisitoris primo et per se per- 

tinet cognoscere de his, qui delinquunt in 

peccato heeresis; tamen etiam extenditur ad 

alia crimina, quse non sunt heeresis, inferunt 

tamen quamdam suspicionem propter ali- 

quam affinilatem, vel participationem. Quoad 



150 DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



primam ergo partem videtur limitanda hsec 
censura ad propriam pravitatem hteresis, ita 
ut si Episcopus, vel Inquisitor delinquant 
procedendo injuste ex odio in aliis delictis, 
qua3 non sunt hseresis, non incurrent has 
censuras, quia textus ioquitur de pravitate 
hseresis, et illa crimina non sunt hteresis; et 
poenalis lex ad verborum proprietatem re- 
stringenda est. At vero posterior pars abso- 
lute inlelligenda est de toto officio Inquisito- 
ris circa quodlibet crimen versetur, quia 
verba textus non sunt limitata, sed simplici- 
citer loquuntur de offieio Inquisitoris. In 
utroque autem casu necesse est, ut ex odio, 
vel amore procedant, sicul in textu dicitur. 
Unde si ex negligenlia, aut ex metu delin- 
quant, non incurrent, ut recle ibi colligit 
Gloss., quam Antonin., 3 parte, cap. 24, § 7, 
Sylvest., Navarr., el alii sequuntur, et Caje- 
tan., cap. 3. Qui etiam ex.texlu advertit, 
necessarium esse, ut contra justiliam et con- 
scientiam delinquant, ita ut sit peccatum ex 
cerla scientia; nam si esset ex ignorantia, 
non sufficeret; et e contrario, si esset ex con- 
scientia erronea, et in re non esset injustitia, 
mullo minus sufficeret. 

17 In Episcopos delinquentes contra cleri- 
corum immunitatem. — Tertia suspensio sumi 
videtur ex Clement. 2, de Pcenis, ubi Prtelati 
Ecclesiee, qui procurant, ul clerici capiantur 
a dominis temporalibus, ut beneficia renun- 
cient, vel ut cilati ad Apostolicam Sedem ab 
homine, vel a jure, ire ad ipsam non possint, 
per triennium suspenduntur a perceptione 
frucluum suarum Ecclesiarum. Dixi autem 
sumi videtur, quia clubitare quis potest, an 
hrec suspensio ad Episcopos pertineat, cum 
eorum expressa mentio non fiat; valde enim 
generalis est Praelatorum appellatio; et ideo 
ex vi illius non videntur Episcopi com- 
prehendi , juxla cap. Quia periculosum, de 
Sentent. excomm., in 6. Nihilominus verisi- 
milius videtur, hac lege etiam Episcopos 
comprehendi; imo illos ibi prrccipue, et quasi 
per antonomasiam significari nomine Prsela- 
torum. Quod Glossa, et Abbas tanquam 
certum supponere videntur, nullam dc hoc 
facientes quiestionem. Nam et ipsa vox Prx- 
latorum simpliciter dicta pracipue solet 
Episcopos significnre, et matcria illius con- 
stitutionis maxime potest ad Episcopos per- 
tinere, et pro eis esse necessaria. Et prselerea 
pro inferionbus clericis alia gravior posna 
ibidem ponilur, scilicet privatio omnium be- 
neficiorum; ergo suspensionis poena imponi- 



tur pro superioribus Praelatis, atque adeo 
pro Episcopis. Dixi autem videri hic fieri 
hanc suspensiortem, quia dubilari potest, an 
ipso jure feratur. Verba enim textus sunt, Sit 
suspensus, quaa aliqui pulant non indicare 
censuram latam, sed ferendam, quia sunt de 
futuro. Mihi autem videntur habere vim fe- 
rendi ipso jure, quia non sunt ita de futuro, 
ut postulent actum hominis, qualia sunt, fiat 
suspensus, aut, suspendatur; sed sunt de 
inesse, seu solum respiciunt futurum, ut in- 
dicant suspensionem pro illo tempore dura- 
turam, magisque sunt imperativi niodi effica- 
citer imponentis censuram, quam de futuro. 
■18. Quam pcenam incurrant Praelati infe- 
riores hoc crimen committentes. — Merito 
autem dubitari potest, an Preelati inferiores 
Episcopis, qui illud crimen committunt, in- 
currant hanc pcenam suspensionis, vel aliam 
privationis beneficiorum; hi enim compara- 
tione Episcoporum sunl inferiores; ibi autem 
de inferioribus sinelimitatione dicitur, utsint 
privati beneficiis suis. Preelerea ibi non dici- 
tur, inferiores clerici, sed simpliciter inferio- 
res; ergo intelligitur respective ad prsece- 
denlia ; ergo comprehendit inferiores etiam 
Pruelalos. Nihilominus existimo hanc suspen- 
sionem non esse omnino propriam Episcopo- 
rum, sed extendi ad inferiores Prselatos tam 
regulares quam seculares, et preesertim ad 
eos, qui participant Episcopalem jurisdictio- 
nem. Nam nomen Praelatorum simpliciter 
dictum hos omnes comprehendit, et nomine 
inferiorum, quod postea subjungilur, respec- 
tive quidem intelligendi sunt, non Pra?Iati 
inferiores, ut aliqui exponere videntur, alias 
illa pcena non extenderelur ad alios clericos, 
qui non sunt Praelati, sed intelliguntur infe- 
riores in dignitate, id est, omnes qui Praelati 
non sunt, vel, quod in idem redit, inferiores, 
id est, subditi ipsorum Praelatorum. 

19. Quae personse incurrant pcenam dict. 
Clement., et ob quod crimen. — Est autem 
circa causam hujus suspensionis adverten- 
dum, cum in hoc crimine duae personse con- 
currere supponantur, scilicet capiens clericum 
seu carceri tradens injuste per potostatem 
Jaicam, et id procurans, in illo textu poenam 
non ferri contra temporales dominoscapientes 
hujusmodi, sed conlra procurantes, non om- 
nes, sed eos, qui sunt Ecclesiasticae personae. 
Nam eliam laici possunt hujusmodi capturam 
procurare; et tamen nulla speciali poena affi- 
ciuntur, ut ex textu constal, elex ipsa pcena; 
nam illi non sunt suspensiouis capaces. Et 



SECT. V 

ratio fortasse fuit, quia delictum illud habet 
specialem deformitatem in personis Eccle- 
siosticis, et ideo speciali pcena afficiuntur, 
nam pro aliis est sufficiens excommunicatio- 
nis pcena , quam incurrunt ex vi canonis Si 
quis suadente. Hinc vero colligitur, si Episco- 
pus procuret clericum incarcerari ab alio 
Episcopo, utente titulo jurisdictionis spiritua- 
lis, ob easdem injustas causas, scilicet, ut re- 
nunciet beneficium , vel impediatur, ne ad 
Sedem Apostolicam citatus accedat, non in- 
currere hanc censuram, quia solum fertur in 
eum, qui hoc procurat, per potestatem secula- 
rem dominorum temporalium , ut ex lextu 
aperte conslat. Dico autem utente jurisdic- 
tione spirituali, quia si Episcopus esset simul 
dominus temporalis, et sub ea ratione indu- 
ceretur ab altero Episcopo, ut dominio tem- 
porali utendo, clericum incarceraret ob ali- 
quem ex prsedictis finibus, tunc sine dubio 
incurrerethanc censuram, ut sentit ibi Glossa, 
verb. Dominium, et Panormitan., in princip. 
Et ratio est, quia textus absolute loquitur de 
dominis temporalibus; quod autem hocdomi 
nium sit conjunctum cum dignitate Episcopali 
in eadem persona, non impedit, quominus 
ille sit vere dom.inus temporalis. 

20. Quid de Episcopo qui simul est dominus 
temporalis, et ut sic clericum capit. — Sed 
quid dicendum est de ipsomet Episcopo, qui 
simul est dominus temporalis, qui non pro- 
curat, ut alius temporalis dominus clericum 
capiat, sed ipsemet illum capit, ut dominus 
temporalis? numquid incurret hanc censu- 
ram? Videtur enim non incurrere, tum quia 
censura lata est contra procurantes, non con- 
tra capientes; tum etiam quia lata est contra 
personas Ecclesiasticas; ille autem tuhc non 
se gerit ut Ecclesiastica persona, sed ut do- 
minus temporalis. Nihilominus tamen non 
videtur separabilis transgressio hujus legis 
ab illo delicto; nam dominus temporalis, qui 
clericum capit aut detinet preedicto modo, 
necessario procurat ut capiatur, prsecipiendo 
aut mittendo ministros suos; omnia enim ha;c 
sub verbo procurandi comprehenduntur. 
Neque est necesse, ut ipsa procuratio semper 
fiat apud ipsum dominum seu superiorem. 
Quod autem id faciat ut utens potestate et 
dominio temporali, nihil refert, si ipsemet 
personaEcclesiastica sit, quia non estnecesse, 
ut id procuret ut Episcopus, sed solum ut 
ille, qui procurat, sit Episcopus, ut ex textu 
constat, et per se est satis notum. Quin potius 
licet fingeremus hujusmodi dominum tempo- 



DE SUSPENSIONIBllS EPISCOPORUM. 151 

ralem, qui simul est Prselatus, per se ipsum, 
et non per alium, sic capere vel incarcerare 
clericum, nihilominus incurreret hanc censu- 
ram, quia per se et apud se, ut ita dicam, satis 
procurat hujusmodi violeutiam seu capturam. 

21 . Quando compleatur causa hujus cen- 
surse. — Tandem inquiri potest, quando com- 
pleatur hoc delictum, ita ut incurratur cen- 
sura , an scilicet sufficiat captura ipsa , vel 
oporteat sequi effectum per illam intentum. 
Nam quod procuratio sola non sufficiat, nisi 
saltem ad incarcerationem perveniatur, ma- 
nifestum est, tum ex regula generali, quod 
censura requirit delictum completum , tum 
ex textu ipso, quia non imponit hanc poenam 
nisi supposita injuria facta clericis contra 
cap. Si quis suadente. Quse injuria in illo casu 
non est alia nisi incarceratio et injusta deten- 
tio. Hinc vero fieri videtur, statim post taiem 
incarcerationem incurri suspensionem, sicut 
incurritur excommunicatio, nam textus dicit : 
Prseter sententiam canonis, quam incurrunt, 
sint suspensi, etc. Ilem, quia in illo textu 
fertur hsec pcena contra procurantes talem 
capturam; ergo non est necessarium alium 
expectare effectum. Nihilominus dicendum 
censeo, non incurri hanc censurum, nisi per- 
veniatur ad effectum per censuram inlentum, 
id est, nisi clericus sic captus beneficio re- 
signet propter talem vim, aut nisi eam ob 
causam non compareat ante Apostolicam 
Sedem tempore sibi praescripto. Ita tenet 
Bernard. Diaz de Lugo, in Practica criminali, 
cap. 104. Et preeter generalem regulam, quod 
delictum debet esse consummatum, colligitur 
ex textu, ubi in principio sic dicitur : Eccle- 
siasticos capere, captosque donec sua resignent 
beneficia, aut ne citati ad Apostolicam Sedem 
venire valeant, ausu sacrilego detinere non 
verentur. Et infra subditur, procurantes ha?c 
fieri, manere suspensos; ergo non satis est 
captura, nisi sit cum detentione usque ad re- 
signationem beneficii vel usque ad impoten- 
tiam comparendi debito tempore. 

22. Aliae suspensiones in Episcopos, Extra- 
vagant. 2 de Elect., Joannis XXII. — Quarta 
suspensio sumitur ex Extravag. 2 de Elect., 
Joannis XXII, ubi Episcopus, qui non servat 
Extravagantem illam quoad perceptionem 
fructuum primi vel secundi anni sui Episco- 
patus eo modo, quo ibi statuitur, a Pontifica- 
libus et ingressu Ecclesiee suspenditur; eadem 
Extravagans habetur sub titulo Ne Sede va- 
cante, inter communes; et circa eam solum 
occurrit notandum sub uno verbo in latiori 



152 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 



licti et scandali, si adsit, ipso facto illam 
suspensionem incurret. Qufe suspensio abso- 
lute fertur, et sine limitatione temporis, offi- 
cii aut beneficii, et ideo ex se omnia complec- 
titur. 

25. Atque ex his fere explicatse sunt 
suspensiones, quee adversus Capitula Eccle- 
siarum jure latse sunt, nam in pracedenle 
quinta unam altigimus, et aliam supra in 
prima suspensione. Alia item sumi potest ex 
c. Quia sfepe, de Electione, in 6, quam supra 
declaravi sect. 3, casu 3. 

SECTIO VI. 

Quee suspensiones sint ipso jure latae, specialiter contra 
religiosos. 

<1 Prima contra aposlatas Ordinem sacrum 
recipientes, cap.ultim. de Apostatis. — Prima 
sumitur ex cap. ultimo de Apostatis, fertur- 
que in religiosos apostatas, qui in apostasia 
perseverantes, Ordinem sacrum suscipiunt; 
nam ab illo suspenduntur Circa quam est 
notandum, hancpcenam non fundariin aliqua 
priori censura quam incurrant apostatse, sed 
prsecise in ipso apostasifP vitio, cui est annexa 
ex vi illius juris hfjec inhabilitas seu quasi 
irregularitas ad Ordines , quamdiu illud 
durat; hoc enim significant illa verba texlus, 
aliquem sacrum Ordinem in apostasia reci- 
piens. Unde licet apostata ut sic non sit ex- 
communicatus antiquo jure, hanc suspensio- 
nem incurrit suscipiens Ordinem, et modo si 
excommunicatus sit, vel propter dimissionem 
habitus, juxla cap. 2 Ne clerici vel monaehi, 
in 6, vel propler ipsam apostasiam, juxta 
indulla religionum, duplicem suspensionem 
incurrit, si ita ordinetur, unam quia excom- 
municatus, aliam quia apostata ordinatur; 
nam h;e duse pcenfc non sunt incompossibi- 
les, ut una aliam excludat; nec una in aliam 
commutata est, sed unaqufeque propter suam 
ralionem absolute imposita. Unde, licet ab 
excommuniealione absolveretur , priusquam 
ad religionem rediret, et inlerim ordinaretur, 
aliam suspensionem vitaret, non vero prffi- 
senlem. 

2. An incurraiur suspensio hrec suscipiendo 
minores Ordines. — Prima opinio. — Vera 
vero censendus sit Episcopus non emendari sententia. — Cap. Placuit, dist. 50, cap. ull., 
postadmonilionem, ut statim hanc suspensio- dist. 50. — Iloc supposito dubilari primo 
nem mcurrat, m similibus superius tactum potest, an hfec suspensio incurratur susci- 
est; nam cum teneatur statim et sine dilatione piendo tanlum minores Ordines in apostasia. 
emendalionem exhibere, nisi statim etiam et Communis enim opinio affirmal, ut refert et 
absque morah dilatione tollat occasionein de- sequitur Panormilanus, dict. cap. ultim., et 



significatione sumpto dnplicem censuram 
ferri; nam illa suspensio ab ingressu Eccle- 
siee, ut stepe dixi, interdictum potius est, 
quam suspensio, argum. Extravag. Ambi- 
tiose, de Rebus Eccles. non alienan. Illud 
praterea est in illo textu adverlendum, verba 
illa : Donec prxdicta cum integritate resti- 
tuerint, etc, conjungenda esse non solum 
cum proximeprfecedentibus verbis, sed etiam 
cum superioribus , quibus dicla suspensio 
fertur, nam omnia illa verba suspensa sunt 
usque ad perfectum sensum illius clausula?, 
qiife unica tantum est. Alque ita illa suspen- 
sio non fertur ut perpetua, sed ut non aufe- 
renda, nisi sub illa conditione, donec restitu- 
tio ftat. 

23. Extravag. 1 de Elect. — Quinta sumi 
polest ex Exlrav 1 de Elect., inter commu- 
n s, ubi Episcopi, Abbates vel Praelati religio- 
num, qui ab Apostobca Sede confirmationem 
recipiunt aut ab ea promovenlur, si absque 
litteris authenticis ejusdem Sedis admiuistra- 
tionem suarum Ecclesiarum recipianl, ab ad- 
ministralione fructuum earutndem Ecclesia- 

• 

rum suspenduntur Quamvis enim ibi nou 
utatur Ponlifex verbo suspensionis, tamen re 
ipsa suspensionem imponit per effectus ejus, 
dum irritat omnia gesta in hujusmodi regi- 
mine per tales Pra>lalos, eosque provenlibus 
privat. Atque ibidem subditur alia suspensio 
contra Capilula, vel conventus lalium Eccle- 
siarum, qui hujnsmodi Episcopos, vel supe- 
riores sine talibus litteris recipiunt; suspen- 
duntur autem a beneficiis, donec ab eadem 
Sede Apostolica gratiam recipiant. Ubi obscu- 
rum manet, an singulae personte cle Capitulo 
a suis beneficiis suspendantur, vel a commu- 
nibus beneficiis, ut sic dicam, totum Capi- 
tulum. Sed de hac re supra egimus genera- 
lem doctrinam tradendo. 

24. In Episcopos concubinarios . — Sexta 
sumi potesl ex Concilio Tridentino, sess. 25, 
c. 14 de Reformat., ubi Episcopus si (quod 
absit) concubinarius sit, et a Synodo Provin- 
ciali adinonitus, se non emendaverit, ipso 
facto suspendilur Ubi non requirilur trina 
admonitio, sed una tantum; tamen nisi ea 
pra-mittatur, quod raro fiet, quia raro talia 
Concilia celebrantur, non incurretur. Quando 



SECT. VI 

significant Antonin., 3 part., tit. 27, cap. 4, 
Sylvester, verb. Ordo, 5, queest. 6, quatenus 
de Ordine absolute loquuntur, et uterque 
citat extra eodem Apostata, nullum tamen 
invenio decretum ita incipiens sub titulo de 
Apostatis, vel de Sentent. excomm.; videntur 
ergo citare dict. cap. ultim. de Apostatis, et 
errorem esse typographorum. Eamdem opi- 
nioneni tenet Maiol., lib. 2 delrregul., c. 1, 
num. 15, qui alia jura refert. Addit vero 
Panormitan., suspensionem contractam per 
receptionem Ordinis sacri, esse Pontifici re- 
servatam, aliam vero esse Episcopalem. Et 
fundari in hoc videlur, quod in dicto capite 
ultimo sola prior reservatur. Sed hinc certe 
melius inferret solam priorem incurri. Dico 
ergo hanc suspensionem non incurri propter 
solam receptionem minorum Ordinum. Pro- 
batur, quia vel ex vi dicti capitis ultimi, vel 
allerius; neutrum dici potest; ergo non incur- 
ritur, quia, ut seepe dixi, suspensio non in- 
curritur ipsofacto, nisi sit in jure lata. Minor 
ergo quoad priorem partem probatur, quia 
ibi expresse dicitur, aliquem sacrum Ordi- 
nem.. Et lex pcenalis non est extendenda, 
maxime ubi non est similitudo rationis; longe 
enim gravius est suscipere Ordinem sacrum 
in illo pravo statu, quam minorem. Confir- 
matur argumento insinuato contra Panormi- 
tanum, quia sola suspensio Ordinis sacri cen- 
setur reservata Ponlifici ex vi illius textus, 
quia de illa sola ibi est mentio facta ; ergo 
eadem ratione illa sola lata est ex vi illius 
textus, quia etiam quoad impositionem, lan- 
tum illius mentio facta est. Altera pars pro- 
batur, quia duo tantum alia jura citanlur ad 
hanc rem. Primum est cap. Placuit, d. 50; 
sed ibi non de hoc agitur, sed de his, qui 
publicam poenitentiam egerunt, qui dicuntur 
non admitti ad clerum, et de his dicitur in 
casu necessitatis admilti posse ad minores 
Ordines. Secundum est cap. ult., eadem dist., 
ubi de his apostatis dicitur : Jube?nus ad cle- 
ricatus officium non admitti. Qu?e verba pce- 
nam ferendam, non latam continent. Praeter- 
quam quod illud decrelum esl Concilii provin- 
cialis Arelat. II, c. 25, quod nec universaliter 
obligat, nec forlasse propriam irregularita- 
tem inducere poterat. Ac denique ibi solum 
jubentur hi non ordinari ; non dicitur autem, 
ut, si ordinati fuerint, suspensi maneant. 

3. Quid impediat suspensio hxc. — Dubium 
secundum est, quid impediat suspensio haec. 
Primum cerlum est, impedire usum Ordinis 
sic suscepti, ita enim dicitur in textu. Unde 



DE SUSPENSIONIBUS RELIGIOSORUM. 153 

secundo est certum, non impedire usum alte- 
rius Ordinis prius rite suscepti, quia in textu 
additur illa determinatio. Tertio constat im- 
«pedire ascensum ad superiores, licet aliqui 
Canonistse contradicant; sed haec est commu- 
nior sententiaPanormitani et aliorum, et satis 
conslat ex generali doctrina superius data. 

4. Religiosus transiens indebite ad aliam 
religionem,, anincurrat. — Opinionegans. — 
Sententia affirmans. — Terlio dubitari solet, 
an religiosus transiens indebite ad aliam reli- 
gionem hanc suspensionem incurrat. Dico 
indebite, nam si transeat ex facultate vel 
dispensatione sufficiente, nulla est qusestio, 
cum ille nullo modo dici possit apostata. Imo 
licet transeat indebite quoad modum , ut, 
v gr., quia transivit ad arctiorem sine licen- 
lia petita, si tamen jam professus est alibi et 
professio valuit, certum est non incurrere hoc 
impedimentum, quia nullo modo est aposlata. 
Et ita declaratur in cap. Ex parte, de Temp. 
ordin. Dubiuin ergo est, quando transitus est 
iniquus et occultus, ita ut semper quis tenea- 
tur ad suam religionem redire. Quidam ergo 
asserunt etiam tunc non incurrere hanc sus- 
pensionem, licet in eo statu ordinetur; signi- 
ficat Glossa in dicto cap. ultim., quia indis- 
tincte respondet. Et Panormitanus etiam 
exponit de transeunte in casu non concesso. 
IdemMaiol., dicto num. 15. Et videtursenten- 
tia communis, quiacommuniler hic non cen- 
setur aposlata , quia non deficit a religione, 
ut sic. Et licet aliqui Canonistfe vocent illum 
apostatam, dicunt saltem, non esse illam pro- 
priissimam apostasiam; lex aulem poenalis 
restringenda est ad significationem maxime 
propriam et rigorosam. Sed ha3c qutestio 
pendet ex alia, an sit vere apostata transfuga 
ab una religione ad aliam, in qua juxla insti- 
tutionem et indulta Aposlolica non potest 
valide profiteri, et consequenter nec perma- 
nere, quam in opere de religione, quod pree 
manibus habemus, ex professo tractamus, 
cum aliis multis de aposlasia a religione, ex 
quibus intelligentia hujus suspensionis pen- 
det. Nunc breviter assero illum esse vere 
ajDostatam et incurrere in pcenam hujus legis. 
Quod tenetGlossa, dicto cap. Ex parte, verb. 
Libere, de Tempor. ordin., et ibi Abbas, et 
alii. Ratio mea est, quia relinquens statum 
suum religiosum, et alium valide non assu- 
mens, absolute dimittit religiosum slatum, et 
ideo est verus apostata, et ita appellatur sim- 
pliciter a Pontificibus, et ut talis punitur, ut 
latius dicto loco. 



DISP. XXXI. DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 
Ratio dubii. — Conclusio. tulo exlenditur poena ad omnes ordines men- 



154 

5. Dubium 

— Ratio dubitandi enodatur — Quartum du- 
bium est, an, si religiosus, qui prius apostata 
fuit, post reconeiliationem , absolutionem et. 
reditum ad suam religionem, ordinelur sine 
dispensatione, maneat suspensus. Et ratio 
dubitandi sumitur ex illis verbis textus : 
Quantumlibet suo fuerit reconciliatus Abbati 
et receperit pcenitenliam, etc. Ubi expresse 
videtur hoc definiri. Et polest ita explicari, 
quia per illud crimen contrahitur quoddam 
eenus irrecularitatis seu inhabilitatis ad Or- 
dines suscipiendos; ergo licet peccatum sit 
ablalum vel alia censura, donec in illa irre- 
gularitate vel inhabililate dispensatum sit, 
non potest quispiam Ordines assumere, et si* 
assuniat, manebit suspensus. Nihilominus 
dicendum est in eo casu non incurri suspen- 
sionem hanc, sed eo ipso quod aliquis est ab 
apostasia liber et ab aliis censuris, posse 
ordinari absque nova dispensatione, et reci- 
pere non solum Ordinem, sed etiam Ordinis 
executionem. Ita notavit additio ad Abbatem 
in dict. cap. ; ex Innocentio et aliis Doctoribus 
ibi. Et colligi polest ex illo verbo text. : In 
apostasia sacrum Ordinem recipiens; nam 
qui apostasiam commisit, si jam ab illa re- 
cessit, non potest dici, in illa Ordines reci- 
pere. Ratio autem dubitandi in contrarium 
procedit ex mala inlelligentia textus. Non 
enim est sensus , quod qui fuit apostata , 
quantumvis fuerit reconciliatus Abbati vel 
pcenitentiam egerit, maneat suspensus reci- 
piendo Ordines, sed sensus est, quod qui re- 
ceperit Ordines in apostasia manens et ante- 
quam de illa pcenilentiam egerit, Ordines 
susceperit maneat suspensus, et ab ea sus- 
pensione non liberelur, etiamsi poslea recon- 
cilietur vel pcenilentiam agat apostasise, nisi 
etiam dispensationem a suspensione obtinue- 
rit. Et hoc modo et non alio imposita est illa 
prohibitio. 

Secunda, circa professionem religiosorum. 

6. Cap. Non solum, de Regularibus, in 6. 

— Cap. Constitutionem , eodem. — Quod sub- 
jectum suspensionis hujus. — Conclusio. — 
Secunda suspensio habetur in cap. Non so- 
lum, et cap. Constitutionem, de Regularibus, 
in 6, ubi in priori religiosi ordinum Pradica- 
torum etMinorum suspenduntur a receptione 
quorumlibet ad professionem suae religionis, 
si aliquem ante completum probationis annum 
ad professionem recipiant. In alio vero Capi- 



dicantes. Circa quam suspensionem solum 
video dubitari posse, an feratur in Capitulum, 
vel etiam in singulas personas. Et ralio dubii 
esse potest, quia potestas recipiendi ad pro- 
fessionem ordinarie in religionibus residet 
apud Capitulum; nam, licet professio fiat in 
manibus solius Prselati, tamen potestas reci- 
piendi est in toto Capitulo; hsec aulem sus- 
pensio proxime fertur in eum, quihanchabet 
polestatem ; ergo immediate fertur in ipsum 
Capitulum. Diximus autem supra , propter 
suspensionem Capituli non suspendi singulas 
personas nisi in quantum sunt membra ipsius 
Capituli. Atque ita fiet, ut licet Capitulum 
unius domus sit hac ratione suspensus, par- 
ticulares personse, si ad alias domos inhabi- 
tandas transferantur, illic possent suffragium 
habere in Capitulo ad hujusmodi actum, quia 
non sunt suspensi nisi ut partes alterius Ga- 
pituli, quod jam esse desierunt. Nihilominus 
probabilius credo, et Preelatum priecipue, et 
singulas personas, quse in tali receptione suf- 
fragium habuere, manere suspensas, quia 
verba Pontificis non ad Capitulum tantum, 
sed ad singulas personas diriguntur, ut patet 
ex illis verbis : Vosque a receptione, etc. Et 
signum etiam est, quia eisdem, quibus hanc 
suspensionem imponit, prius in virtute obe- 
dientise, et sub pcena excommunicationis 
mandaverat, ne id facerent; at vero poena 
excommunicationis non habet locum erga 
Capitulum ; ergo signum est totum sermonem 
immediate dirigi ad singulas personas; ad 
Capilulum autem quatenus ex illis constat. 

7. An ordo Minimorum et Societatis Jesu 
hac constitutione comprehendantur — Hic 
etiam dubitari posset, an heec constitutio et 
suspensio locum habeat in ordine Minimorum 
et in Socielate Jesu, quse inter ordines men- 
dicantium non erant, quando illa constitutio 
lata est; illa autem constitutio solum videtur 
comprehendere ordines mendicantium, qui 
tunc erant instituti. Respondeo hoc non ob- 
stare, quominus illa constitutio ad prtedictas 
religiones se extendat; nam lex, quae perpe- 
tua est, non tantum obligat eos, qui nati 
erant eo tempore quo ipsa fertur, sed etiam 
eos , qui nascuntur toto tempore quo ipsa 
durat. Est autem hsec lex perpetua, et ideo 
ex hacparte obligare potest quamcumque re- 
ligionem mendicantem postea institutam aut 
approbatam. Aliunde vero ex defectu mate- 
riae non habet Iocum haec constitutio in Socie- 
tale, moraliter loquendo, quia in ea nullus 



SECT. VI 

ad professionem suscipitur, imo neque ad 
simplicia vota ejusdem religionis, etiam post 
unum tantum annum probationis , nedura 
ante illum completum. Nihilominus tamen, si 
Generalis, apud quem est hsec potestas, ali- 
quem ad professionem . admitlere tentaret 
ante expletum unum probationis annum, 
hanc (ut opinor) suspensionem incurreret, 
quia jus proprium illius religionis, licet plus 
temporis exigat, et in hoc aliquid addat juri 
communi, tamen quantum ad necessitatem 
unius anni, non tollit, sed supponit jus com- 
mune; et ideo qui illud violat, etiam incurret 
poenam jure latam. Quod secus esset, si post 
completum annum,ante completum biennium 
ad professionem aliquis admitteretur; nam 
licet demus Prselatum male agere, non tamen 
incurret hanc suspensionem, quia non violat 
jus commune, sed proprium ; hac autem 
pcena solum est lata in eos, qui jus commune 
violant. Neque propter similitudinem , vel 
proportionem extendenda est, quia, ut saspe 
dixi, in pcenalibus legibus hoc locum non ha- 
bet. Et eadem ralione existimo non posse 
hanc suspensionem extendi ad superiorem, 
qui in eadem religione novitium admitteret 
ad simplicia vota ejusdem religionis ante ex- 
pletum biennium. An vero idem dicendum 
sit, si eadem vota admittantur ante unum 
annum probationis, majoris est considera- 
tionis, quam remitlimus in dictum opus de 
Religione, ubi de hoc ex professo disserimus. 

Tertia et quarta, circa usum temporalium 
bonorum. 



8. Tertia suspensio contra religiosos fertur 
in Clementina 1 de Rebus Eccles. non alien. 
Ubi religiosus prsesidens alicui monasterio, 
prioralui, Ecclesise, seu administrationi cui- 
vis, concedens alicui ad vitam, vel ad certum 
tempus jura, redditus, aut possessiones ejus- 
dem religionis sine sufficienti necessitate, aut 
utilitate, et consensu superioris, ab officio 
ipso facto suspenditur, absque ulla alia de- 
terminatione temporis, vel officii. Ubi circa 
causam hujus suspensionis solum est adver- 
tendum non extendi ad locationem seu ven- 
ditionem fructuum , quas ad breve lempus 
fit, ul in eodem textu explicatur; sed intelligi 
de alienatione ad vitam, vel ad tempus diu- 
lurnum, quale esset ultra triennium, secun- 
dum jura, et communem interpretationem. 
Circa poenam vero ipsam dubitari posset, an 
illa particula, Ab officio, limitanda sit ad offi- 



DE SUSPENSIONIBUS RELIGIOSORUM. 155 

cium, de quo ibi est sermo. Sed certe nulla 
est ratio vel conjectura sufficiens ad eam in- 
terpretationem adhibendam; et ideo verba 
ut sonant censeo simpliciter esse intelligenda. 
Sed de hoc etiam plura in citato opere de 
Religione. 

9. Clement. \ de Decimis. — Quarta sus- 
pensio sumitur ex Clementina 1 de Decimis, 
ubi religiosi, qui sibi appropriant, vel inique 
usurpant decimas ad se non pertinentes, vel 
in hoc defraudantes Ecclesias aliquo ex mo- 
dis, qui ibi narrantur, si inlra duos menses 
non satisfecerint, ab offirii, et beneficii ad- 
ministralione suspenduntur , donec resti- 
tuant. Quod si officia aut beneficia non ha- 
beant, ipso facto excommunicantur, ita ut 
absolvi non possint, donec satisfaciant. Ubi 
circa verbum prsesumpserint , ponderandum 
est quod seepe dixi , an scilicet si hujusmodi 
aclio fiat ex aliqua ignoranlia, quia religiosi 
putant se habere privilegium, vel excusari 
antiqua consuetudine, nam tunc cessat prae- 
sumptio, etiamsi ignorantia admodum pro- 
babilis non sit. Simililer ponderanda sunt 
verba, appropriare, usurpare, retinere, pro- 
hibere, etc; nam propter horum verborum 
proprietatem non satis erit quocumque modo 
non solvere, nisi vel prohibitio, vel appro- 
priatio, interveniat, ita ut vel dicant, non 
esse debita, et sub ea ratione ea retineant, vel 
etiamsi sint debita, ea nihilominus solvi pro- 
hibeant. Rursus expendendum est illud ver- 
bum, Religiosi quicumque; comprehendit enim 
non solum viros, sed etiam foeminas, ut saepe 
in superioribus dictum est in similibus. Et 
quoad hanc partem videntur includi etiam 
religiosi Militares, quia concensio haac quoad 
hanc partem favorabilis est Ecclesiis, et ideo 
extendenda quantum proprietas verbi pati- 
tur; suppono aulem illos esse vere religiosos. 
Est autem illud verbum formaliter intelligen- 
dum de religiosis in suo slatu viventibus; 



nam, si transacti sint ad Ecclesiam secula- 
rem, ut ejus bona et fructus dispensent, ibi 
non comprehenduntur sub hac censura, ut 
recte docent Sylvester, excomm. 9, casu 36, 
et Navarr., cap. 27, num. 138, contra Sum- 
mam Rosellam, verb. Excommun., casu 39. 
Tandem advertendum est hanc poenam non 
simpliciter ferri, sed sub hac conditione : Nisi 
intra mensem per requisitionem eorum, quo- 
rum intererit, factam, non satisfecerint; quae 
requisitio in praesenti una sufficit, quia non 
est monitio canonica. 



156 DISP. XXXI 

Quinta, circa religiosum habitum. 

10. Clement. 1 de Statu monach. — Quinta 
suspeusio sumitur ex Clement. 1 , § Si quis 
autem, de Slatu monaeh., ubi religiosus non 
ulens habitu et vestitu ad formam ibi prce- 
scriptam, si Abbas vel Prior non habens Ab- 
batem fuerit, a beneficiorum collatione per 
anuurn suspendilur; si inferior aliquam ad- 
ministralionem habens, eadem per annum 
privalur; si vero nullam habet, inhabilis fit 



ad illam, vel beneficium intra annum reci- 
piendum. Quai suspensio ibidem extenditur 
ad similem religiosum, qui venalioni aut au- 
cupationi clamorosse, vel alias cum canibus, 
aut avibus ex proposilo interfuerit. Circa 
quam poenam primum adverlo non de omni- 
bus religiosis aut monachis ibi sermonem 
esse, sed solum de Monachis nigris (ut ibi di- 
eilur), id est, ordinis S. Benedicti. Ideoque 
exlendenda non est ad alios religiosos^ ut 
GIoss. ibidem advertit. Nolanda enim sunt 
singula verba, quae ibi ponuntur in expli- 
canda causa hujus suspensionis; nam in pnori 
parte dicitur, Si prxsumpserit portare, etc, 
juxta quae verba requiritur, ut aliquis cum 
sufficienli adverlentia et per modum ordina- 
rii habitus, illo utatur sibi prohibito. Simili- 
ter in allera parte dicitur, Ex proposito in- 
terfuerit. Unde intelligitur, si casu contingat 
aliquem in hujusmodi venatione aliquantu- 
lum interesse, posse ab hac censura excusari. 

Sexta in Prselatos non restituentes bona. 

11 Clement. 1 de Privilegiis. — Causaz 
hujus suspensionis. — Sexta suspensio fertur 
in Clement. I , § Quibus, de Privilegiis, in qua 
fertur sententia suspensionis absolute et sim- 
pliciter in Praelatos religionum, qui de his, 
quae occasione quorumdam excessuum suo- 
rum religiosorum ibi prohibitorum ad eos 
quoquo modo pervenerint, Ecclesiis, aut per- 
sonis Ecclesiasticis lsesis , seu damnificatis 
intra mensem postquam requisiti fuerint, non 
satisfecerint. Itaque ad incurrendam hanc 
suspensionem multa concurrere debent ex 
parle causco, propter quam incurritur Pri- 
mum, quod isti Preelati aliquid acceperint; 
quod intelligo, sive pro monasterio religionis, 
sive etiam pro personis privalis aceeperint- 
nam lextus simpliciler et gcneratim loquitur 
Secundum, ut id quod accipitur, illis detur 
occasione exccssuum ibi prohibitorum suis 
religiosis,qua!es sunl, ne.cum intersunt con- 



DE SUSPENSIONIBUS JURE LATIS. 

dendis testamentis, a restitutionibus facien- 
dis, aut legatis matricibus Ecclesiis relin- 
quendis, teslatores retrahant. Item ne legata 
aut debita, vel male ablata incerta sibi, aut 
aliis singularibus sui ordinis fratribus, vel 
conventibus in aliorum prsejudicium fieri, aut 
erogari procurent, etc, et alia quee ibi nu- 
merantur. Terlium est, ut hujusmodi Proelati 
ad quos haec bona sic usurpala pervenerunt 
super ea requirantur ab his personis in quo- 
rum pra?judicium usurpala sunt. Quartum 
ut post hanc requisitionem per mensem sint 
in mora satisfaciendi, quo tempore elapso 
suspensionem incurrunt usque ad satisfaclio- 
nem debitam. Quee suspensio, cum simplici- 
ter feratur, ab omni officio et administratione 
suspendit, juxta superius dicta. Ex quibus 
constat hanc suspensionem non ferri contra 
omnes singulares religiosos, qni illos exces- 
sus committunt, et in principio illius Clemen- 
tinae numeranlur, ut Sylvesl., et Angel. 
verb. Suspensio, falso clocent; nam hi omnes 
ea causa ibi excommunicantur; suspensio au- 
tem solum fertur in Pralatos, qui modo ex- 
plicato delinquunt. 



Septima in confessores. 

12. Clement. Cupientes, de Poenis. — Nota. 
— Causa hujus censurx. — Septima suspen- 
sio sumitur ex Clement. Cupientes, de Pcenis, 
ubi omnibus religiosis, qui confessiones au- 
diunl, vel populo concionantur, praecipitur, 
ut, si a rectoribus Ecclesiarum, vel eorum 
vicariis requirantur, populum admoneant 
inter concionandum certis diebus ibi dosi- 
gnatis, ut decimas solvant, et poenitenlium 
conscientias super hoconerent; quod si con- 
cionalores religiosi sic requisiti scienter omi- 
serint hoc populo suadere, contra eos non 
fertur suspensio, ut quidam putant, sed so- 
lum praeipitur eorum Prselatis, ut eos pu- 
niant, et statuta pcenalia conlra eos faciant. 
Sed qui in audiendis confessionibus scienter 
postposuerint confitcntibus' conscientiam fa- 
cere de solvendis hujusmodi decimis, ab officio 
prsedicationis ipso facto suspenduntur, donec 
confitentibus eisdem conscientiam circa eam- 
dem rem fecerint, si commode potuerint. I" 
quo textu genus quidem seu modus suspen- 
sionis satis clarus est. Est autem animadver- 
sione dignum, quod cum delictum hoc sit ex 
negligenlia in confessione, suspensio non sit 
a munere audiendi confessiones , sed concio- 
nandi, ut intelligamus non semper necessa- 



SECT. I. QUID INTERDICTUM SIT, ET QUOMODO AB ALIIS CENSURIS DIFFERAT. 157 



rium esse, aliquem in eadem materia puniri, 
in qua deliquit, sed pendere hoc ex voluntate 
legislatoris. Et fortasse occasio hic fuit, ut 
possent hi in eodem confessionis officio sup- 
plere quod negligenter omiserant; hoc enim 
onus eis imponitur, quod implere non pos- 
sent, si ab officio audiendi confessiones sus- 
penderentur Rursus circa causam hujus sus- 
pensionis multse circumstantiae observandse 
sunt. Prima quod hujusmodi religiosi sint 
requisiti a rectoribus Ecclesiarum. Secunda, 
ut scienter hoc facere omittant; nam si ex 
aliqua inadvertentia id relinquant, non suffi- 
ciet. Tertia, quod circa confitentes hanc dili- 
gentiam omittant. Quod potest probabiliter 
exponi formaliter de confitentibus, ut confi- 
tentes sunt, id est, quatenus in confessione 
ipsa aliquam notiliam hujus obligalionis, vel 
occasionem hujus admonilionis prsebent, nam 
si poenilens nullam mentionem hujus rei fa- 
ciat, non videtur obligari confessor, ul de illa 
re poenitentem admoneat. Sed quia Pontifex 
simpliciter, et absolute loqui videtur, adden- 
dum censeo, prseter illum casum, obligari 
confessorem ad hoc, quoties ab Ecclesise rec- 
tore requiritur, nisi alias ei certo constaret 
hunc pcenitentem particularem nulla obliga- 
tione teneri. 

13. Poena in violantem suspensionem hanc. 
— Additur vero ulterius in preedicto textu 
pcena excommunicationis ipso facto incur- 
renda in praadiclum religiosum sic suspen- 
sum, qui non obstante dicta suspensione con- 
cionari audet, praedicta negligentia non prius 
purgata; quo satis significatur tamdiu durare 
suspensionem illam, et non amplius, Ac de- 
nique additur limitatio qusedam ex parte per- 
sonarum, scilicet, ut pcena vel constitutio 
non extendatur ad religiosos monasteriorurn, 
vel rectores Ecclesiarum decimas percipien- 
tium; eos enim tanquam in re propria delin- 
quentes noluit Pontifex punire. 

Alise suspensiones religiosorum. 

14. Ultimo loco addi hic possunt suspen- 
siones nonnullaa, quee sunt communes reli- 
giosis cum aliis clericis, ut est illa quse circa 
honestatem habitus fertur in Clement. 2 de 
Vita et honest. cleric, et quse circa matri- 
monii benedictionem, et contractum, sine fa- 
cultateadministratum, fertur in Concil.Trid., 
sess. 24, cap. 1 de Reform. matrim., quee in 
superioribus declaraUe sunt. Item hucspectat 
suspensio Capituli religiosorum , quod pro 



receptione alicujus aliquid ex pactione reci- 
pit, juxta Extravag. I de Simonia, inter com- 
munes. Ubi illa suspensio Papa3 reservatur. 
Sed textum illum supra exposuimus agenles 
de excommunicatione, quae ibi principalius 
fertur pro his actionibus quse ad singulas per- 
sonas pertinent, et de illo genere culpae, quia 
longiorem difficultalem postulat, in dicto 
opere de religione latius dicemus. Et ideo de 
suspensione hsec dixisse sufficiat. 

DISPUTATIO XXXII. 

DE INTERDICTO IN COMMUNI QUOAD ESSENTIAM, 
ET SPECIES EJUS. 

De hac censura eadem methodo et ordine, 
quo de aliis disputabimus. Prius enim de 
natura et specifica ratione interdicti, postea 
de singulis interdictis ipso jure Iatis dicemus. 
In priori vero parle prius essentialem ratio- 
nem interdicti, et varios modos seu species 
ejus, deinde effectus, postea causas, ac lan- 
dem ejus absolutionem, seu relaxationem de- 
clarabimus. Et quia cessatio a divinis inter- 
dicto annexa est, ideo brevem etiam de illa 
tractatum in fine adjungemus. Disputant 
autem de hac materia ex Scholasticis pauci, 
magnaque cum brevilate in 4, dist. 1 8, et 21 ; 
latius Summistee, prsesertim Angelus, Syl- 
vester, et Antoninus, 3 part., tit. 26; et Ju- 
risperiti, prsesertim Navarrus, et Covarru- 
vias, quos ssepe in sequentibus referemus, et 
in tomo 14. tractatuum Juristarum habentur 
nonnulli de hac materia. In hac ergo dispu- 
tatione solum definitionem et divisionem in- 
terdicti trademus. 

SECTIO I. 

Quid interdictum sit, et quomodo ab aliis censuris 
differat. 

1. Ratio dubitandi. — Difficullas hujus 
dubitalionis consistit in explicanda propria 
differentia interdicti ab aliis duabus censuris. 
Supponimus enim ex dictis in principiohujus 
operis, interdictum esse censuram quamdam, 
et consequenter per genus illud differre ab 
omnibus aliis pcenis, impedimentis, seu inha- 
bilitalibus Ecclesiasticis, quae censurse non 
sunt. Tamen ab excommunicatione, et sus- 
pensione non videtur posse differre, quia 
cum illis convenit in ralione privationis Ec- 
clesiasticorum bonorum, vel quse illis annexa 
sunt; nullum autem videtur posse excogitari 



158 DISP 

Ecclesiasticum bonum, quo non privent ex- 
communicatio, vel suspensio; ergo non ap- 
paret, quomodo possit esse censura ab his 
distincta ; sed ad summum differt ab illis vel 
tanquam pars a toto, vel sicut excommunica- 
tio minor a majore, vel alio modo simili. In 
contrarium vero est, quia supra ostendimus 
ex jure tres esse species censurse, quarum 
una est interdictum. 

2. Ratio noniinis. — Ut nominis ambigui- 
tastollatur, suppono verbuminterdicendi ali- 
quando generaliter sumi pro quacumque pro- 
hibitione a superiore facta; quomodo. sunt 
apud Juristas tituli de Interdictis, in Coclice 
et Institut. Ubi in secundo dicitur non solum 
dari interdicta prohibitoria, sed etiam resti- 
tutoria, et exhibitoria, quia licet interdicere 
quadam ratione significet idem quod prohi- 
bere, tamen ratione alia etiam significare 
potest dicere jus inter aliquos, et ideo obti- 
nuit usus (dicitur ibi) ut decretum inter duos 
dictum, interdictum dicatur. In qua signifi- 
catione utitur hac voce Pontifex in c. Paslo- 
ralis, de Causa possess. et prop., ubi Glossa 
ait : Interdictum olim erat qusedam formata 
et solemnis conceptio verborum, quibus pree- 
tor aliquid fieri jubebat, vel prohibebat. Sed 
omissa hac significatione juris civilis propria, 
quamvis a Cicerone etiam et Latinis interdum 
usurpata, frequentior estilla, qua interdiclum 
prohibitionem significat; et sic etiam jure ci- 
vili, interdictum, significat poenam, qua ali- 
quis vel patria, vel aliorum bonorum usu 
privatur; quomodo etiam est titulus ff. de 
Interdictis, et relegatis. Et aliquando in jure 
canonico, ut in superioribus ssepe notavimus, 
vox interdicendi in hac significatione sumi- 
tur, et effectibus cujuslibet censurae accom- 
modatur; sicut e converso verbum suspen- 
dendi aliquando huic censuree inlerdicti 
adaptatur Jam vero usu Ecclesiae nomen in- 
terdicti accommodatum est ad significandam 
quamdam specialem Ecclesiaslicam pcenam 
privativam quorumdam bonorum Ecclesiasti- 
corum, quae per modum censura imponitur. 

3. Varice definitiones. — Interdictum ergo 
in hac acceptione sumptum ita solet definiri : 
Est censura Ecclesiastica , qua hotno a per- 
ceptione quorumdam sacramentorum , et a 
divinis officiis, et ab Ecclesiastica scpultura 
separatur Ila Soto, in 4, dist. 22, quaest. 3, 
art. 1, ex cap. Non est vobis, de Sponsal., et 
cap. Quod in te, de Poenilentiis et remiss. Ex 
quibus colliyuntur quidem effectus interdicti, 
qui in praedicta definitione insinuantur, non 



XXXII. DE INTERDICTO IN COMMUNl. 

tamen ipsa definitio. Quae, si recte attenda- 
tur, tota convenit excommunicationi, quam- 
vis non sit illi adsequata ; et ideo ex vi illius 
definitionis non vitatur, quod in principio 
objiciebamus, interdictum esse quamdam mi- 
nus gravem excommunicationem, veluti me- 
diam inter majorem et minorem supra decla- 
ratas. Accedit, quod illa definitio non videtur 
dari de interdicto iu communi , quod a 
personali et locali abstrahit. Et ideo alii 
preescindunt hominem a tali definitione, et 
indefinite vel passive aiunt, inlerdictum 
esse censuram Ecclesiasticam , qua prohi- 
bentur divina officia , etc. , ut Navarrus , 
cap. 27, num. 164, qui in reliquis particulis 
fere convenit cum praedicta definitione. Co- 
varruvias vero in dict. cap. Alma, 2 part., 
§ I, num. 2, magis sequivoce usus est voce 
suspensionis , dicens , Interdictum esse sus- 
pensionem a divinorum officiorum sacra- 
mentorumque activa et passiva celebratione 
respectu alicujus loci, aut personarum facta, 
Ecclesiasticam etiam prohibentem sepultu- 
ram. Usus est enim nomine suspensionis pro 
nomine prohibitionis vel privationis, non sine 
eequivocatione, cum de differenlia inler sus- 
pensionem et interdictum agamus. In reliquis 
vero particulis, non solum genus, sed etiam 
species interdicti complectitur. Alii differen- 
tiam interdicti constituunt in hoc, quod pro- 
hibitio ejus directe non fertur ad personas, 
sed ad locum, prohibens in illo usumvel 
ministerium talium rerum sacrarum; per- 
sonas vero non prohibet nisi vel ratione loci, 
vel in ordiue ad locum, ut cum alicui inter- 
dicitur ingressus Eeclesia?, vel celebratio in 
Ecclesia. Sed quamvis in multis interdictis 
hoc verum sit, et in eis declaretur diffe- 
rentia ab aliis censuris, tamen non est gene- 
raliter verum ; datur enim aliquod inler- 
dictum personale, quo simpliciter persona 
interdicitur, non tanlum in ordine ad hunc, 
vel illum locum, sed omnino. 

4. Propria definitio. — Ad rationem dubit. 
— Videtur ergo propria ratio inlerdicti in 
hoc posita, quod sit : Censura Ecclesiastica 
prohibens usum quarumdam rerum divina- 
rum, ut fidelibus communem, quatenus talis 
est. In qua definitione abstrahimus a loco et 
a personis, quoniam eliam interdictum abs- 
trahit, ut postea declarabimus. Abstrahimus 
etiam ab usu activo et passivo, quoniam in- 
terdictum in genere ab hoc etiam praescindit, 
et interdum utroque modo, inlerdum altero 
ferri potest. Addita est particula, ut fidelibus 



SECT. 

communem, ad separandum interdictum a 
suspensione, quse privat aliquo usu, non ut 
communi, sed ut proprio alicujus potestatis 
Ecclesia?, seu ut ministerio exofficio, quod est 
materiale ad interdictum. Et ideo suspensio 
per se solum privat usu activo, interdictum 
indifferenter. Hinc etiam suspensio per se 
privat clericos; interdictum commune esl de 
se. Dictum vero prseterea est, quatenus talis 
est, ut separetur heec censura ab excommuni- 
catione ; nam excommunicalio privat quidem 
usu talium rerum sacrarum, non tamen qua- 
tenus est usus rei sacrae, sed quatenus est 
communicatio cum aliis fidelibus; interdictum 
vero formaliter prival usu talis rei sacree per 
se ac independenter a communicatione cum 
aliis. Inler excommunicationem vero et in- 
terdictum intercedil alia, scilicet, quod ex- 
communicatio privat non solum communi- 
catione in divinis, sed etiam in humanis; 
interdictum vero solum privat usu sacrarum 
rerum. Dixi autem, quarumdam rerum sacra- 
rum, quia inlerdiclum non privat omnibus 
rebus sacris, sed illis, quse in jure expressaa 
sunt, et modo etiam in jure declarato, quod 
aliqui in definitione ponunt, sed non oportet 
eam onerare. Qusc autem illse sint, videbi- 
mus infra agentes de effectu interdicti. Ex 
quo pendet distinctior cognitio hujus censurse, 
quia tota ratio ejus in ordine ad illum consis- 
tit. Ex quo etiam salis responsum est ad ra- 
tionem dubitandi; concludit enim materialiter 
quidem habere has censuras plures effectus 
communes, non tamen sub eadem ratione, ac 
proplerea in multis aliis differunt, quod satis 
est, ut sint diversse pcenee ac censurse. 

SECTIO II. 

Quotuplex sit interdictum. 



\ . Pritna divisio interdicti in locale et per- 
sonale. — Locus quomodo capax interdicti. 
— Primo ac prsecipue dividitur interdictum 
in locale et personale. Quee divisio sumitur ex 
cap. Prsesenti, cap. Si sententia, et cap. Si 
civitas, de Sentent. excom., in 6, et aliis quse 
superiore sectione citavi, et qute infra refere- 
mus agentes de singulis interdictis. Locale 
interdictum dicitur, quod directe fertur ad 
locum, quia in eo interdicuntur fieri divina 
officia secundum modum a canonibus prae- 
scriptum. Quod si inquiras, quomodo locus, 
qui res inanimata est, sit capax censurse, 
quaa videtur esse propria poena et prohibitio 



II. DE SPECIEBUS ILLIUS. 159 

rationalis personse. Dicendum est primum , 
etiam loca sacra, eo modo, quo sunt capacia 
cujusdam sanctificationis, esse etiam capacia 
cujusdam irregularitatis seu inhabilitatis, ut 
sacra in eis peragantur, quomodo contingit 
Ecclesiam pollui, ut alibi tractavimus; ad 
hunc ergo modum dici potest locus capax 
hujus censurse. Secundo et magis ad rem 
dicitur, licet hoc interdictum dicatur locale, 
quia prohibitio ejus proxime versatur circa 
locum et intra illum, ut sic dicam, continetur, 
tamen illam prohibitionem ad homines dirigi, 
qui in eo loco prohibentur divina audire, 
facere aut recipere, quamvis non prohibean- 
tur simpliciter seu extra talem locum. Atque 
ita haec censura semper est pcena alicujus vel 
aliquorum hominum, proprie quidem illius, 
ob cujus culpam interdictum ponitur, late 
vero et quasi per communicationem etiam 
illorum, quibus talis locus inlerdicitur. Non 
ergo dicitur interdictum locale, quia non sit 
pcena et gravamen personarum, sed quia 
directe cadit in locum, el per illum in perso- 
nas redundat. 

2. Interdictum autem personale immediate 
dirigitur ad personam, eique interdicit cer- 
tum quemdam usum divinarum rerum, dif- 
fertque a prsecedenti, quod non terminatur ad 
certum locum. Nam si persona interdicta est 
simpliciter, prohibita est, ne alicubi talibus 
divinis uti valeat, ut latius videbimus decla- 
rando effectus. Dico autem, si sit simpliciter 
interdicta, nam, si ei tantum sit interdictus 
Ecclesias ingressus, non ubique, sed tantum 
in Ecclesia est illi prohibita divinorum cele- 
bralio, argument. c. Is cui, de Sent. excom., 
in 6. 

3. Divisionis sufficientia. — Atque hinc 
tandem constat divisionem illam sufficientem 
esse, quia praeter personas vel loca nihil in 
jure interdici consuevit. Et ratio reddi po- 
test, quia omnia sacra , quae hac censura 
interdicuntur, sunt quorumdam sacramento- 
rum usus et divinorum officiorum, ac sepul- 
turee sacree participatio; haec aulem el in 
sacro loco, et in homine, vel ab homine, vel 
per hominem fieri debent, et ideo his duobus 
tanlum modis , et non aliis interdicuntur. 
Quidam nihilominus huic divisioui addunt 
tertium membrum, scilicet, interdicti, quod 
simul locale et personale sit, ut videre licet in 
Sylvestro et Angelo, verb. Interdictum, et 
Navarr., cap. 27, num. 166. Verumtamen 
(sicut in simili dixi tractando de suspensione) 
superfluum est addere hsec membra, quae 



160 



DISP. XXXII. DE INTERDICTO IN COMMUNI. 



tantum sunt collectiones aliorum. Unde Na- 
varrusfatetur, de hoc interdicto complexo, ut 
sicdicam, judicandum esse ex aliis duobus. 
Et ideo ad doctrinam tradendam illud mem- 
brum nihil deservit. Et ob eamdem causam 
non fuit necessarium hic addere inlerdictum, 
quoddeambulatorium vocant, cujus fit mentio 
in cap. Non est vobis, de Spons., et in cap. 
Dileclis filiis , de Appellat., ferturque hoc 
modo Interdicimus Petrum et quemcumque 
locum, ubi ille prxsens fuerit, vel quod in re 
idem est : Ubicumque Petrus fuerit, ille locus 
interdictus sit. Hoc enim interdictum locale 
est, vel certe plura localia successive, prout 
talis persona successive mtttat loca. Et inelu- 
dit etiam personale, vel formaliter, ut in priori 
forma, vel virtute, ut in posteriori, sicut ex 
dicendis magis patebit. Sed dicet aliquis : 
officia sacra etiam requirunt tempus; cur 
ergo non datur etiam interdictum temporale, 
quo tempus per se primo interdicatur. Res- 
pondetur, tempus non directe interdici, sed 
personam, vel locum, pro tali, vel tali tem- 
pore; unde licet aliqua prohibeantur fieri in 
aliquo tempore propter specialem circum- 
stantiam ejus, semper ad personas direcle 
refertur prohibitio. 

Secunda divisio interdicti localis in generale 
et speciale. 

4. Angeli divisio rejicitur — Secundo po- 
test utrumque ex his interdictis dividi in 
generale vel speciale, seu universale et sin- 
gulare. Et primum quantum ad interdictum 
locale sumitur hsec divisio ex diclo cap. Pree- 
senti, de Sentent. excom, in 6, ubi expresse 
solum fit mentio generalis interdicti; unde 
alterum membrum satis insinualur Utrutn- 
que autem expresse ponitur et declaratur m 
c. Cum in partibus, de Verb. signif. Generale 
ergo interdictum appellatur, quod in aliquem 
locum quasi generalem, et plura partialia 
loca complectenlem dirigitur. In quo polest 
esse latitudo, nam potest interdici regnum, et 
provincia, et dicecesis, et civitas, vel villa, 
aut castrum, ut dicitur in dicto cap. Cum in 
parlibus, et ibi Glossa notat. Quamvis enim 
unum borum comparatione alterius dici pos- 
sit particulare vel potius minus generale, 
tamen absolute omnia sunt generalia, quia 
servant eamdem proportionem respectu loco- 
rum, ad quie feruntur ; nam omnia illa loca 
habent aliquam universalitatem seu collec- 
tionem et totam illam prohibet interdictum 



quod in tali loco generatim ponitur Unde 
necessaria non est dislinctio Angeli, qui sepa- 
rat interdictum particulare, a generali et sin- 
gulari, vocans parliculare illud , quod est 
unius tantum civitatis vel oppidi, generale 
vero, quod est totius dioecesis vel provincise. 
Nam hsec distinctio non habet fundamenlum 
in jure, et licet hsec differant secundum magis 
et minus, ut declaravimus, tamen utrumque 
est simpliciter generale, ut expresse constat 
ex dicto cap. Cum in partibus. Igitur speciale 
interdictum esl, quo specialis locus, nimi- 
rum heec vel illa Ecclesia interdicitur. Refert- 
que multum ad jura et privilegia explicanda, 
intelligere, an interdictum locale, generale 
vel speciale sit, quia diversas causas requi- 
runt , et diversos effectus interdum habent, 
ut postea videbimus. 

5. Quale sit interdictum unius parochix. — 
Prima sententia. — Et ideo inquiri hic solet, 
an interdiclum positum in tola parochia civi- 
tatis vel oppidi, in quo sunt plures parochiae, 
dicendum sit generale vel particulare. Nam 
auctores dissentiunt. Covarruvias, dicto § I, 
num. 9, dicit esse parliculare, refertque 
Abbatem, Calderinum, Nicolaum Plovium, et 
alios. Et videtur probari ex dicto cap. Cum in 
partibus, ubi ad interdictum generale videtur 
requiri , ut saltem sit in toto oppido vel 
castro; non est autem hujusmodi, quod in una 
tantum parochia ponitur, ut per se notum 
est. In cap. veroCum inter, de Consuetudine, 
quod etiam Covarruvias affert, solum habetur 
interdictum civitatis esse generale, non vero 
quod hoc sit necessarium ad generale inter- 
dictum. Simililer auctores, quos cilat, nihil 
specialiter Ioquuntur de parochia, sed fere 
eodem modo loquuntur, quo c. Cum in parti- 
bus. Favel vero huic sentenliee Felin., in cap. 
Sane, 2, de Offic. deleg., num. 3, qualenus 
ait, propter pecuniarum debitum posseparo- 
chiam interdici, quod verum non esset, nisi 
illud interdictum esse particulare. 

6. Secunda sententia. — Nihilominus con- 
trariam sententiam tenet Navarr., cap. 27, 
num. 166, qui etiam citat in suam sententiam 
dictum cap. Cum in partibus; sed, ut dixi, ibi 
nulla est mentio de parochia, sed de castro 
aut villa, et similiter loquuntur Gloss. ibi, 
Abbas, etDoctores, et Sylvest., Interdictum, 
1, qutest. 10; et Antonin., 3 part., tit. 26, 
c. 2; et Cald., tractalu de Interdicto, part. 1, 
num. 11 et sequenl.; et Nicolaus Plovius, 
traclatu de Interdicto, in princip. Qui larnen 
in duobus favent huic sententise. Primo, quia 



SECT. II. DE SPECIEBUS ILLIUS 

quoties loquuntur de particulari interdicto, 
exempla adhibent quando ponitur in deter- 
minata vel determinatis Ecclesiis. Secundo, 
quia dicunt interdictum esse generale, quoties 
omnino interdicitur aliquis locus, iri quo 
possunt esse plures Ecclesiec, licet actu non 
sint. Unde certum est, si interdicatur parvum 
oppidum, ubi tantum est una Ecclesia, inter- 
dictum esse generale. Ex quo sumilur argu- 
mentum, quia tale oppidum solum esl una 
parochia , et latior esse solet una parochia 
unius civitatis, quam unum oppidum inte- 
grum, et una parochia, licet non habeat nisi 
unam Ecclesiam parochialem, potest habere 
plures Ecclesias simpliciter regulares vel 
seculares. 

7. Distinctione dubium deciditur. — Haec 
sententia absolute videtur probabilior, sed 
quia nomen parochiee eequivocum est, et pro 
templo solo Ecclesiee parochialis, vel pro tolo 
ambitu parochiee, priori modo sumpta paro- 
chia, si sola illa interdicatur, erit interdictum 
particulare, et si in hoc sensu loquutus est 
Covarruv., verum dixit. Et aliqui putant in 
eodem veram esse sententiam Felini supra 
relatam, et non in alia; sed de hoc dicam 
disputatione sequenti explicando Extravag. 
Provide, de Sentent. excommun., quee non 
loquitur de generali vel particulari interdicto, 



161 



sed sub alia verborum forma, et ex cujus 
intelligentia pendet illius queestionis decisio. 
At vero interdictum totius parochise simplici- 
ter est generale, quatenus comprehendit to- 
tum ambitum seu districtum parochiee, quia 
tale interdictum habet objectum, ut sic dicam, 
collectivum, et illud respicit tanquam totum 
quoddam, quod generaliter prohibet; quod 
autem illud sit pars civitatis, est accidenta- 
rium ad rationem generalis interdicti. 

8. Dixi autem esse hoc interdiclum simpli- 
citer generale, quia majus dubium esse po- 
test, quando in aliquo privilegio vel canone, 
est sermo de interdicto generali terrse, nam 
ratione illius additi, terrse, videtur necessario 
requiri, utsit generale in toto oppido, quale- 
cumque illud sit; et de hoc videtur esse 
sermo in dict. cap. Gum in partibus, ubi agi- 
tur de sensu cujusdam privilegii, quo conce- 
ditur, ut, cum generale interdictum terrae 
fuerit, liceat hoc vel illud, etc, et exponitur, 
nomine terrse non solum regnum vel provin- 
ciam, sed etiam villam et castrum compre- 
hendi. Ubi Glossa advertit, nomine terrx 
comprehendi tam magnam , quam parvam, 
dummodo tota intelligatur Unde licet in hac 
xxiii bis. 



civilate inlerdicatur tota parochia sancti 
Joannis , non poterit illud dici interdictum 
genernle hujus terree, licet alioqui absolute 
et sine addito generale sit, quod quidem est 
notatione dignum, nam est hoc valde consen- 
taneum dicto textui, et necessarium ad in- 
telligenda varia rescripta. 

9. Interdictum generale esse potest licet una 
Ecclesia excipiatur — Sed quid si interdica- 
tur hfcc civitas , excipiatur tamen una vel 
altera Ecclesia? eritne generale, an particu- 
lare interdictum? Gloss. cit., in dict. c. Cum 
in partibus, significat de ratione generalis 
interdicti esse, ut nullus particularis locus 
excipiatur. Et Sylvester, dict. queest. 2, ait 
generale dici, quia totum aliquod sine excep- 
tione comprehendit. Et Nicol. Plovius, n. 2 
supra, ail, speciale interdictum esse, in quo 
aliquee Ecclesiee excipiuntur Mihi tamen vi- 
detur tale interdictum esse generale; idque 
colligo ex aliis auctoribus citatis, qui, licet 
expresse hoc non attingant, dicunt tamen ad 
interdictum particulare necessarium esse, ut 
particularis locus seu Ecclesia inlerdicatur, 
quod in illo interdicto non fit; non est ergo 
particulare; erit ergo generale. Preeterea 
illud interdictum habet generale objectum, 
quod de se plura loca quasi collective com- 
plectitur; ergo ratione illius est generale, 
praesertim quia particularis exceptio et quasi 
privilegium non lollit absolutam generalita- 
tem, nam simpliciter verum est dicere lalem 
civitatem esse interdictam. Nec fortasse auc- 
tores citati censuerunt contrarium, sed solum 
voluerunt, ut interdictum ex se generaliter 
feratur in totum locum ; quod vero illi adjun- 
gatur exceptio, est per accidens, nec mutat 
rationem ejus. Unde, curn aiunt speciale in- 
terdictum esse, in quo aliquee Ecclesiae exci- 
piuntur, intelligi debet, non de exceptione ab 
interdicto , sed de exceptione a communi 
celebratione, quee per ipsum interdiclum fit; 
id est, quandoparticularis Ecclesia excipitur, 
ne in ea celebrentur divina, tunc interdictum 
est speciale. 

10. Interdictum omnium templorum quale 
sit. — Tandem dubitari hic potest, quale sit 
interdictum, in quo nec universaliter totus 
locus aut tota civitas, nec solum una vel duee 
Ecclesiee , sed omnia templa interdicuntur. 
Soto supra sentit, si omnes Ecclesiee interdi- 
cantur nulla excepta, esse interdictum gene- 
rale. Et rafio esse potest, quia ad generalita- 
tem interdicti non videtur spectandus locus 
quasi materialiter sumptus, sed in ordine ad 

11 



162 DISP. XXXII 

functiones sacras, quatenus publice in Eccle- 
sia fiunt; ad has autem solum Ecclesiae seu 
lempla destinata sunt; ergo interdicere omnes 
Ecclesias alicujus loci, est simpliciter interdi- 
cere totum illum locum; erit ergo illud inter- 
dictum generale. Nihilominus conlraria sen- 
tentia est certa et communis, quam ex 
Archidiacono et Calderino refert Sylvest., 
dict. quasst. 3, et sequitur; idemque tenent 
Covarr., Navarr. et Anton. sapra, et in spe- 
ciali tractatu de Interdicto. Et ratio est, quia 
lunc non interdicitur civitas, aut castrum, 
vel aliquid simile, quod necessarium est ad 
generale interdictum locale, ut colligitur ex 
decretis citatis. Item tale interdictum non 
fertur directe ac per se in tolum aliquem 
locum generalem, sed in plures particulares 
determinatos, et ideo est particulare, vel. ut 
ita dicam, virtute est plura particularia in- 
terdicta ; sicut, quando excommunicantur 
plures homines, excommunicatio parlicularis 
est, vel sunt potius plures excommunicatio- 
nes juxta numerum personarum. Nec refert, 
quod divina officia in Ecclesiis tantum .fieri 
soleant, nam in necessitate fieri possunt extra 
illas, et absolute loquendo, possunt alia loca 
talis oppidi ad illud munus destinari, quee ex 
vi illius censuraj interdicta non sunt, et hoc 
est satis. ut lale interdictum generale non sit. 

Tertia divisio interdicti personalis in gene- 
rale et speciale. 



41. Angelus impugnatur. — Discrimen et 
convenientia interdicti respectu excommuni- 
cationis. — Terlia divisio similis praecedenti 
est de interdicto personali in generale et spe- 
ciale; quam etiam trimembrem constituit 
Angelus, vocans generale illud, quod fertur 
contra communitatem aliquam, ut contra ci- 
vitatem, oppidum, etc, in quo omnes alii 
conveniunt; particulare vero seu speciale 
vocat, quo interdicuntur plures personse de- 
lerminatae; singulare autem appellat, quando 
vel unica tantum persona interdicitur, vel 
indeterminate quicumque aliquod cerlum 
opus fecerit; ita colligitur ex illo, verbo In- 
terdictum, 1, num. 7 et 11 Verumtamen hic 
dislinguendi modus nullum fundamentum 
h;ibet; sed speciale interdiclum est, quoties 
in singularem personam fertur, sive illa sit 



DE INTERDICTO IN COMMUNI. 

collectivum plurinm personarum , et perso- 
nas singulas solum ut sunt partes talis com- 
munitatis, juxta c. Si sententia, de Sent. 
excom., in 6. Particulare aulem interdictum 
personale est, quod in determinatam, vel 
determinalas personas ferlur; parum enim 
refert , quod in unam , vel plures feratur, 
dummodo ad singulas per se, et ad omnes, ut 
aiunt, per modum plurium tendat, sicut dixi- 
mus de locali, quod in hoc eamdem propor- 
tionem servat, ut Panormitanus, et alii indi- 
carunt in dict. cap. Cum in parlibus, et 
Sylvester, ac reliqui Summistae. Unde etiam 
in hoc partim differt, partim convenit hoc 
interdictum cum excommunicatione; differt 
quidem , quia excoinmunicatio non polest 
ferri in universitatem, et ita non datur ex- 
communicatio generalis sicut interdictum; 
convenit autem in ratione particularis cen- 
surae, ut sic dicam ; nam, sicul excommuni- 
catio potest ferri in unam, vel plures per- 
sonas certas, vel incertas, et nihilominus 
semper est specialis seu singularis, una, vel 
plures, eodem modo se habet interdictum 
particulare. 

12. Collegii interdictum quale sit. — 
Nonnulla vero supersunt dubia. Primum est, 
an, quando inlerdicitur collegium, quod est 
pars alicujus universitatis, seu populi, sit in- 
terdictum generale, vel parliculare. Sylvest., 
lnterdictum, primo, in fine, dicitesseparticu- 
lare, ut si in hac civitale interdicatur Acade- 
mia tota, quia non interdicitur, inquit, toturn 
corpus civitatis, sed pars ejus. Contrarium 
tamen censeo verum, quod aperle sentil Na- 



varrus, dict. num. 466. Et ratio est, quia 
tale interdictum non fertur in determinatam 
personam, unam, vel plures, sed in quoddam 
totum politicum , quod collectivo nomine 
optime significatur; est ergo generale ex vi 
objecti sui, cui est omnino accidentale, quod 
illud corpus sit pars alterius corporis poli- 
ticU Et declaratur optime per comparationem 
ad excommunicationem, nam illud objectum 
tale est, ut excommunicatio non posset iu 
illud ferri; cujus ratio non est alia, nisi quia 
non dalur excommunicalio generalis; ergo, 
cum interdictum in idem corpus fertur, gene- 
rale est. 

13. Quid interdicatur per generale inter- 
dictum personale. — Conclusio. — Secundum 



una, sive plures, et sive certa, sive incerla. dubium huic annexum est, quid interdicatur 

Atque Ua solum sunt necessaria duo mem- per generale interdictum , an singuhe per- 

bra, quae differunt in objectis, nam generale sonoe, vel totum corpus politicum ut sic; non 

interdictum respicit aliquod corpus politicum quidem totum, quia effectus hujus censura 



SECT. II. DE SPECIEBUS ILLIUS. 



163 



non habent locum in illud, quia recipere, vel 
conferre sacramenta , audire, vel cantare 
divina officia, sepeliri, aut sepelire, acliones 
et passiones sunt singularum personarum, 
nort alicujus corporis mystici. Si autem sin- 
gulse personaa interdicuntur, nihil interest 
inler hoc interdictum generale, et illud per- 
sonale, quod in plures personas fertur; -sive 
enim comprehendantur nomine colleclivo, ut, 
v- gr., noinine collegii , sive nomine com- 
muni distributo, ut omnes collegiales, sive 
nominibus propriis, ut Petri, vel Pauli, etc, 
iu re idem est effectus, scilicet quod singulae 
personse interdiclte manent. Dicendum nihilo- 
minus est per inlerdictum generale manere 
inlerdictas singulas personas, qute sunt par- 
les illius communitatis , in quam ferlur, et 
non alias, neque lotum corpus aliquam in 
singulis partibus , ut tales sunt. Tota haec 
asserlio habetur salis expresse in dict. c. Si 
senlenlia, ejusque pars ultima sufficienler 
probatur ratione facta, quse in praedicto etiam 
textu habetur Secunda etiam esl facilis, quia 
sententia vel poena non extenditur extra 
illum, in quem fertur; ergo cum tale inter- 
dictum ferlur in aliquod corpus polilicum , 
extra illud non extenditur; sed corpus illud 
non complectitur nisi illas personas, quae 
sunt partes ejus; ergo prseter illas nullam 
aliam interdicit. Ex quo recle infertur in 
prsedicto lextu, inlerdicto clero alicujus loci, 
non proplerea inlerdici populum, neque e 
converso, quia populus non est pars cleri, ut 
per se patet, neque eliam clerus censetur 
pars populi , ut in illo textu supponitur. 

14. Interdicto populo, an clerus interdica- 
tur — Resolutio. — In quo posset quispiam 
haesitare, quia nomen populus ita est collec- 
tivum, ut non minus clericos, quam laicos 
complectalur, nam ex omnibus consurgit, ut 
lale disputat Decius, in c. 1 de Prasben., 
ubi de hoc. Sicut etiam si interdicatur familia 
alicujus Principis, Cardinalis, .vel Episcopi, 
quse constet ex laicis et clericis, utrique in- 
terdicti manent, ut omnes docent, Sylvesler, 
Tabiena, et alii, et videri potest Maiol., lib. 3 
de Irregul., c. 20. Possunt ergo aliquando 
clerici et laici interdici ut partes unius cor- 
poris, et exemplum adduclum, et ralio con- 
vincunt, quia potest corpus politicum ex 
omnibus illis componi. Unde miror, cur Syl- 
vest., Interdictum, 2, num. 17, admittens 
exemplurn illud de familia, addat, si interdi- 
cantur Doctores alicujus civitatis, non com- 
prehendi clericos Doctores, citans Glossam in 



d. c. Si sententia, quse nihil tale dicit, neque 
est probabile; maxime quia sub illa forma 
interdictum potius est particulare quam 
generale, nam illa forma distributiva potius 
est, quam collecliva; sub illa autem distribu- 
tione seque comprehenduntur clerici et laici, 
quia nomen Doctoris commune est. Quod si 
reducatur ad formam collectivam, ut si uni- 
versitas inlerdicatur, in qua et clerici , et 
Iaici sunt Doctores, numifeslum esl utrosque 
inlerdici. Respondeo igitur hoc non negari in 
d. c. Si sententia, sed dici nomine populi 
inteiligi laicum populum; nam licet ex rigo- 
rosa vocis significatione illa vox comprehen- 
dat omnes homines hujus congregationis , 
cujuscumque ordinis sint, et in jure civili 
fortasse aliquando ita sumatur, ut patet ex 
§ Constat, Inslit. de Jure natur., tamen juxta 
usum Ecclesim., et canonici juris, populus 
simpliciter dictus solel a clero distingui, et 
pro laico accipi, quia habent quasi jura om- 
nino diversa. Ac denique in illo capite expli- 
catum est, in generali interdicto nomine po- 
puli ita esse accipiendum, nisi aliud in ipsa 
sententia declaretur. 

15. Ratio assertionis quoad primam par- 
tem. — Qui sub hoc nomine, populus, com- 
prehendantur. — Prima vero pars assertionis 
probatur in textu illis verbis , JVe sententia 
effectu careat, quod plane sequeretur, si tale 
inlerdictum singulas personas non ligaret, 
quia si non ligat personas exlraneas, nec to- 
tum ipsum, ut sic, nihil aliud superesl, quod 
ligare possit. Unde fit necessario debere li- 
gare omnes, qui sunt partes illius communi- 
tatis, tum quia non est major ratio de una 
quam de alia; tum etiam quia interdictum 
generale est, et ita omnes complectitur, cum 
nullum excipiat; intelligo autem per se, et 
ex vi talis interdicti. Nam, si lator ejus velit 
aliquem excipere, non censeo repugnare, ut 
simili proportione de inlerdicto locali dixi. 
Et simili ratione potest aliquis excipi ob pri- 
vilegium, si illud habeat; an vero possit 
habere aliquam aliam conditionem, quae illum 
excusel, videbimus infra agentes de subjecto 
inlerdicti. Debent ergo singulae personee talis 
communitatis interdictae, in se, ul ita dicam, 
sentire omnes effeclus interdicti per pro- 
priam et quasi personalem prohibitionem 
sibi factam. Ideoque ad intelligendum quas 
personas ligel hoc interdictum, atlente consi- 
deranda sunt verba senlentise, vel legis, qua 
interdictum ferlur; et deinde spectandum est, 
an talis vel talis persona sit pars illius com- 



164 



raunitatis, quse tali nomine collectivo in lege 
vel sententia posito significatur; nam, si est 
pars, comprehenditur, non vero alias. Ut, 
v gr., si absolute interdicatur hic populus, 
quamvis sint aliquse personse habitantes in 
suburbiis, etiam distantibus aliquantulum a 
civilate, lali interdicto comprehenduntur, 
quia revera sunt cives, et consequenter par- 
tes hujus populi; nec per se loquendo, exci- 
piuntur nobiles, aut ignobiles, si vere sunt 
cives, quia de hoc non habent generale pri- 
vilegium; secus vero erit, si habeant spe- 
ciale, saltem ex consuetudine. At vero , si 
aliquis in hac civitate habitat ut hospes, 
etiamsi longo lempore habitet, non ligabitur 



DISP. XXXII. DE INTERDICTO IN COMMHNI. 

etiamsi in favorabilibus veniant. Potestque 
confirmari, quia si interdicantur religiosi, 
non veniunt clerici steculares, etiamsi lato 
modo religiosi sint, ut notatur in Rubrica de 
Regul.; ergo similiter e contrario. Sed huic 
sententiaa videtur obstare d. c. Si sententia, 
ubi totam communitatem oppidi, vel civitatis 
in duas partes distinguit, populum scilicet, et 
clerum ; ergo sub altera earum comprehen- 
duntur religiosi; sed non sub populo, quia 
hoc minus favorabile est ipsis religiosis, alio- 
qui interdicto populo intelligerentur religiosi 
interdicti, quod dici non polest , ut recle 
Sylvest. supra, num. 9; ergo quoad hoc com- 
prehenduntur sub clero; nam sub neutra 



per solum interdictum generale in populum parle eos includere, videtur, et a ratione, et 



latum , quia revera non est pars communita- 
tis, quse per se primo per interdictum ligatur. 
Qua ralione scholastici, verbi gratia, hic ha- 
bitanles, etiamsi populus Conimbricensis in- 
terdicatur, non erunt interdicti, quse est com- 
munis et certa sententia. 

16. Dubium de habente duo domicilia. — 
Sed dubitari solet, quid diceudum sit, si quis 
habeatduo domicilia, unum in loco, ubi totus 
populus est generaliter interdictus, alius in 
loco non subjecto interdicto. Calder., tractatu 
de Interdicto, affirmat illum manere inter- 
diclum, fortasse quia interdictum est quse- 
dam prohibitio , quae satis est ut uno titulo 
imponatur, ut obliget; sufficiens autem titu- 
lus est habere domicilium ibi; quod vero 
etiam alibi habeat, non potest excusare. Con- 
trarium tamen tenet Sylvester, Interdictum, 
2, num. 13, quia non est major ratio, cur 
sentiat onus unius communitatis, quam liber- 
tatem alterius, cum utriusque eeque sit pars; 
et alioqui potius est in partem favorabilem 
inclinandum. Et propter hoc huic parti magis 
assentior. Limitandam tamen censerem, nisi 
actu habitet in populo interdicto; nam pro 
tunc est major ratio, cur sentiat onus illius 
populi, illique conformetur 

17. Quse personse veniant nomine cleri, cum 
ille interdicitur. — Aliud dubium est, an, cum 
clerus interdicitur, comprehendantur omnes 
Eeclesiasticse personee, id est, quse gaudent 
privilegio clericali , ut sunt religiosi omnes 
etiam novitii, etconversi, etiam fceminse. Ita 
tenet communis sententia, quam refert et se- 
quitur Covarr., in c. Alma, p. 2, § 1, n. 8; 
oppositum tamen tenet Sylvest., Interdictum, 
5, num. 17, quem Maiolus, et nonnulli alii 
sequuntur. Et fundamentum ejus est, quia in 
odiosis nomine cleri non veniunt religiosi, 



a dict. textu alienum. Confirmatur, nam cutn 
in eo dicitur, interdicto populo non compre- 
hendi clerum, sub clero comprehenduntur 
religiosi; ergo cum dicitur sub clero non in- 
terdici populum, non comprehendit religiosos 
sub populo, sed sub clero. Heec controversia 
solum est de usu vocis, de qua non habemus 
in jure specialem declarationem, et ideo nihil 
potest constanter dici, quia vox utriusque 
significationis est capax. Et sine dubio ssepe 
sumitur pro solo clero saeculari, interdum pro 
toto Ecclesiaslico ccetu ; et ideo circumstantioe 
sententise, et materia spectandae sunt ad ve- 
rum sensum intelligendum. Ubi aulem res 
fuerit dubia, sequenda est regula, ut poena 
mitiori modo exponatur. 

18. Respondetur ad rationem dubitandi ini- 
tio factam. — Sic igitur satis constat, quo- 
modo interdictum personale generale singu- 
las personas comprehendat. Ad rationem 
autem dubitandi in principio positam res- 
pondetur, multam quidem esse similitudinem 
inter interdictum personale generale, et par- 
ticulare distributum circa easdem personas, 
quantum ad effectum, quem in eis infert, ut 
argumentum convincit, et ex dicendis infra 
de effectibus interdicti magis constabit. 
Nihilominus tamen dicendum est, illa inter- 
dicta esse diversa quoad rationes formales 
suas, nam, quando est generale, est una cen- 
sura, quse fertur in hoc totum; quando vero 
est particulare distributum, sunt plura inter- 
dicta personalia. Et ideo illud prius non com- 
prehendit personas nisi ut partes hujus com- 
munitatis; aliud vero comprehendit singulas 
absolute, et independenter ab omni simili 
respectu. Ex qua differentia, licet specula- 
tiva videatur, oriuntur alite morales, quas 
postea ex professo tractabimus, videlicet, 



SECT. II. DE SPECIEBUS ILLIUS. 



165 



quod per interdictum generale ligatur inter- 
dum persona , quae est pars communitatis, 
sine culpa sua; per interdictum autem perso- 
nale nenio ligatur sine personali culpa. Rur- 
sus interdiclum generale auferri potest a 
persona, manens in tolo, si illa persona de- 
sinal esse pars totius; interdictum autem per- 
sonale non aufertur a persona, nisi relaxetur 
aliquo modo, ut infra lalius. 

Tertium dubium. 

19. An interdicto generali loco omnia par- 
ticularia loca ejus interdicantur. — Interdic- 
tum loci generalis habet suum effectum in 
locis particularibus. — Ex diclis in hoc du- 
bio resolvendum est tertium, quod de gene- 
rali interdicto locali tractari potest, scilicet, 
an interdiclo aliquo generali loco quasi collec- 
tive sumpto, interdicantur omnia loca parti- 
cularia ejus, et quomodo id intelligendum sit. 
In quo in primis cerlum est, tale interdictum 
in locis parlicularibus habere suum effectum, 
quia actiones, quae interdicuntur, non. exer- 
centur in loco in genere seu confuse sumpto, 
sed in hoc vel illo loco determinato, sicut de 
personis dicebamus; est enim eadem ratio 
proporlionalis. Quo fit, ut suo modo locum 
habeat in inlerdicto locali, eliam particulari, 
quia etiam per illud non interdicitur aliquis 
locus, qui a philosophis vocatur proprius, 
qualis erit, v gr., altare ad sacrificandum, 
chorus ad canendum officium; sed interdici- 
tur aliquis locus communis (loquimur regula- 
riter et moraliler), scilicet, Ecclesia, v gr., in 
qua solent esse varia loca propria, ut multa 
altaria , vel capellfe; necesse est ergo, ut 
illud etiam interdiclum quoad effectum seu 
praxim , ad propria, seu particularia loca 
descendat, et in eis servetur 

20. Objectio. — Qui locus in jure parlicu- 
laris censeatur. — Quis locus dicatur com- 
munis. — Dices : ergo destruitur divisio su- 
pra posita localis interdicti in generalem et 
parlicularem, quia utrumque versatur circa 
locum communem , in quo solum possunt 
differre secundum magis et minus, quomodo 
interdicta eliam generalia inter se differunl; 
et sic ad summum erit differenlia respectiva, 
ila ut particulare dicatur, qui versatur circa 
locum minus communem. Respondelur, in 
hac re esse magis attendendam juris disposi- 
tionem, et usum, quam physicam diversita- 
tem. In jure ergo ille locus censetur proprius, 
et particularis in ordine ad hunc effectum , 



qui non solet per parles interdici, sed vel 
lotus, vel nihil, ut est particularis Ecclesia, 
vel templum, etiamsi alioqui respectu sacro- 
rum, quse in illo exerceri possunt, includat 
alia loca physice magis propria , quee res- 
pectu alteriusloci ila sunt partialia, ut mora- 
liter nullam habeant rationem loci totalis. At 
vero communis locus quoad hunc effectum 
dicitur, qui de se plura complectitur, vel 
complecti potest loca totalia, quaa per se et 
particulariter interdici possunt, et solent, ut 
sunt diversa templa, vel oratoria, quae in suo 
ordine sunt loca lotaliff; et ideo locus ille 
communis censetur quasi collectivum quid 
plura tota complectens. Et ita consistit oplime 
superior divisio, et nihilominus doctrina hic 
tradita cum proportione ad utrumque mem- 
brum applicatur 

21 lnterdicto communi loco interdicuntur 
partialia sub eo contenta. — Qua ratione 
dignoscantur loca particularia interdicta. — 
Secundo dicendum esl, inlerdicto aliquo com- 
muni loco, interdici omnia particularia, vel 
partialia loca sub illo comprehensa, et nullum 
aliud. Probatur ex proportione saepe dicta ad 
interdictum personale, quia non esl major 
ratio de uno loco particulari, quam de alio in 
eodem toto comprehensis ; ergo si inlerdic- 
tum fertur in tolum, et descendit ad particu- 
laria, necesse est, ut descendal ad omnia in 
loto contenta. Non vero ad alia, quia censura 
non excedit terminos sententia3 vel legis, ut 
sajpe dictum est. Difficultas vero est in ex- 
plicando, quse loca particularia, vel partialia 
inlelligi debeant comprehensa, seu conjuncla 
totali loco in sententia interdicti nominato. 
Cui difficultati in genere duo tantum respon- 
dere possumus. Primum est cpnsulendum 
esse jus, ut, si in eo casu aliquid disponit, 
juxta lale jus sententiam interpretemur; vel, 
si casus non sit omnino idem, consideretur, 
an sit similis, el eadem ralione intelligendus. 
Secundum est, ubi jus nihil disponit, verbo- 
rum proprietatem esse observandam, et ma- 
gis receptam et usitatam eorum significatio- 
nem , quse in hujusmodi rebus moralibus 
plurimum valet. Et ex his principiis genera- 
libus definienda sunt particularia, ex quibus 
gralia exempli aliqua usitata proponemus, ut 
ex illis facile possint similia resolvi. 

22. An interdicta civitate intelligatur in- 
terdicta Cathedralis Ecclesia. — Primum sit, 
quando interdicitur dicecesis tota, vel civitas 
ejus, in qua est Ecclesia Cathedralis, an in- 
telligatur ipsa etiam Ecclesia Cathedralis in- 



166 



DISP. XXXII. DE INTERDICTO 1N COMMUNI. 



lerdicla, nam de aliis nulla est dubitatio; de 

Cathedrali vero id negat Covarr supra , 

num. 4, citans Slaphilteum, lib. de Litteris 

gratiaset justitise, fol. 156, argumento textus 

m cap. Quamvis, de Prpebendis, in 6, ubi di- 

citur nomine Eeelesiarum non comprehendi 

Cathedralem in casu odioso, nisi exprimatur 

Sed in primis non recte applicatur ille textus 

ad interdietum generale, in quo non omnes 

Ecclesise, sed totum corpus dioecesis vel civi- 

tatis interdicitur, et nemo probabiliter dicet 

in illo toto non includi caput. Addo nimium 

enervari tale interdittum, si dicatur excludi 

Cithedralis Ecclesia ; quae est ratio textus in 

cap. Si civitas, stalim traclanda. Quare quoad 

hanc partem falsam censo hanc sententiam. 

At vero si interdictum esset speciale sub ge- 

nerali nomine, et distributione Ecclesiarum 

civih.tis, vel dioecesis, esset utcumque pro- 

babilis illa opinio. Mihi tamen non videtur 

recle probari ex illo cap. Quamvis, sed po- 

tius per argumentum ab speciali oppositum 

colligi, nam ibi dicitur : Quanquam sub no- 

mine Ecclesiarum civilatis includatur alias 

Ecclesia Cathedralis. Et postea dicitur, 

propter ipsius honorem nolumus hoc casu 

includi, scilicet in speciali casu illius textus,- 

nimirum, ut cum alicui fit gratia, ut de ali- 

quo beneficio provideatur in aliqua Ecclesia- 

rum dioecesis, vel civitatis, tunc non com- 

prehendatur Cathedralis; ergo extra illum 

casum, et si qui sunt alii expressi in jure, 

semper comprehenditur. Casus autem inter- 

dicti nullibi est exceptus quoad hocinjure; 

ergo ex illo lextu potius colligitur debere 

comprehendi Cathedralem Ecclesiam sub illa 

generalitate in sententia interdicti. Neque ex 

illa licet illationem facere ad omnem mate- 

riam odiosam, quia ibi non est propler ma- 

teriam odiosam, sed quia Papa declarat se 

nolle ampliorem gratiam concedere , nam 

statim dieit in simili fere casu sub generali 

nomine Ecclesiarum Provinc'ne comprehendi 

Catliedrales, etiam Metropolitanam, propler 

gratiie amplitudinem. Quapropter etmm sub 

ea forma interdicti non censeo illam .'cnlen- 

tiam admitlendam, quia non habet funda- 

mentum, et alias pugnat cum vcrborum 

proprietale. 

23. An interdicta civitate loca extra muros 
inbTdicantur — Regula ad cognoscendum 
quando sedificia sint continentia. — Seeun- 
dum exemplum seu dubium est, quando in- 
terdicitur eivitas, muris circumdata, an loca 
extra muros interdicla censeantur. Et reso- 



lutio est etiam illa interdicta manere, si sunt 
suburbia, vel aedificia, quas continentia appel- 
lantur, quia, licel non sint tam vicina, ut 
suburbium faciant, non sunt multum dis- 
tantia, sed ad eamdem civitatem pertinere 
censentur, ut sunt nonnulloe Ecclesise, quaa 
vulgo eremitoria appellantur, vel monasteria, 
vel suburbana prsedia. Ita declaralum est in 
cap. Si civitas, ubi ponderandum est verhum 
illud, Intelligi volumus; uam ex vi ver- 
borum videbanlur hsec non comprehendi 
nomine civitatis; tamen ne interdictum con- 
temptui habeatur, et reddatur inefficax, vo- 
luit jus haec omnia comprehendi. Quia, si 
cives possent. in suburbio, vel proximis locis 
divina audire, non multum tali interdicto 
gravarentur, ex quo facile fieri poterat, ut 
illud conlemnerent ; et ideo illa interprelatio 
generalior a jure tradita est; nam, licet ma- 
teria videatur odiosa respectu subditorum, 
lamen est favorabilisEcclesiasticaediseiplinae. 
Ex qua ratione sumenda est regula ad judi- 
candum, quando sedificia censenda sint con- 
tinentia, vel quibus terminis concludenda sit 
illa distantia , quam tale interdictum com- 
plectitur; nam, cum non sit per legem taxata, 
necessario debet arbitrari juxta prudens ju- 
dicium , vel judicis, si declarare velit, ut 
Glossa et Doctores in dict. cap. dicunt, vel, 
si nolit, Doctorum el sapientum hominum, 
qui spectare debent, an in tali loco sic dis- 
tante respectu talis populi procedat preedicta 
ratio, quod si ibi celebrentur divina, oriatur 
occasio conlemnendi inlerdicluin ; tunc enim 
interpretabimur, talem locum esse interdie- 
lum, non vero alias. Unde non obstabit quod 
talis locus vel Ecclesia ad talem civitatem non 
pertineat, sed alterius dominii et jurisdictionis 
sit, imo nec quod sit allerius dioecesis, in qua 
judex, qui inlerdiclum tulit, jurisdictionem 
non habet, ut recte notavit Covarr., dict. § I , 
num. 8, circa fin., cum aliis, quos refert, et 
Sylvester, verb. Interdictum, 2, num. 5. Et 
ralio est, quia dispositio illius juris absoluta 
est, nihilque distinguit inter suburbia aut 
eedificia conlinenlia ejusdem vel alterius do- 
minii aut jurisrlictionis; et ratio legis pro- 
cedit in utrisque; ergo et dispositio illa ha?c 
omnia complectitur. 

'24. Qbjectio. — Responsio quorumdam im- 
probatur. — A priori respondendi modus. — 
Dices : quomodo polest Ecclesiasticus Judex 
interdieere locum sibi non subjectum? Res- 
pondent aliqui, talem locum tunc non esse 
interdietum ab homine, sed a jure; sicut 



quando aliquis excomraunicatur ab homine, 
alii cum illo communicare prohibentur, non 
ab homine, sed a jure. Sed melius dicitur, 
quoad hunc aclum illum locum esse sub- 
jectum tali judici per connexionem ad alium 
principalem locum hoc jure declaratam; ut 
ila illud interdictum, quod unum est, ab 
homine sit, et non partim a jure, partim ab 
homine. Intelligendum autem hoc est seclusis 
privilegiis; nam, si talis locus specialiter sit 
exemptus quoad hunc effectum, jam tunc 
illo titulo, et non ratione distantiae immunis 
erit; quod etiam de quacumque Ecclesia in 
civitate contenta dici potest. Quid autem di- 
cendum sit, quando tale sedificium fit post 
latum interdictum ; quid etiam si illo durante 
destruatur, dicemus postea agentes de causis, 
et de ablatione interdicti. 

25. Interdicto templo interdicuntur etiam 
capellx, cxmeterium illi contigua. — Atque 
ex hoc exemplo interdicti generalis infertur 
in eodem cap. Si civitas, proportionalis ex- 
posilio interdicti particularis alicujus templi. 
De illo enim queeri posset, an eo ipso in- 
terdicantur capellse, caamiterium, etc. Et 
respondetur ibi affirmative, sub ea condi- 
lione, quod ea parlialia loca contigua sint 
templo interdicto. Et ratio est, quia censen- 
tur unum corpus sacrum cum illo efficere. 
Ralio etiam prioris partis hic suo modo lo- 
cam habet, quod interdictum posset aliquis 
facile contemni. At quando csemiterium vel 
capella non est contigua, declaratur ibi non 
comprehendi, quia non efficit unum locum 
cum illo, qui determinate interdicitur Neque 
tunc altera ralio de vilipendio interdicti ad 
hanc partem accommodatur; quia quando 
interdictum est particulare, auctor ejus non 
vult, ut majorem vim habeat, quam ex pro- 
hibitione unius loci consequitur, ideoque, si 
locus sit distinctus, qualis esl omnis ille, qui 
non esl contiguus, quantumvis sit vicinus, 
non comprehenditur sub tali interdicto. 

26. Interdicta civitate a proprio Episcopo 
interdicitur etiam parochia aliense jurisdic- 
tionis. — His etiam annexurn est alterum 
dubium, an per inlerdiclum generale vel 
parliculare loci, interdici possit Ecclesia 
exempta a jurisdictione ejus, qui interdictum 
tulit; ut, verbi gratia, in civitate Episcopali 
contingit esse parochiam immediate subjec- 
tam Praelato inferiori exempto, ut hic Co- 
nimbricse, vel superiori et Metropolitano, ut 
Salmanticee; cum ergo interdicitur illa civitas 
a suo Episcopo, dubitatum est, an illa etiam 



SECT. H. DE SPECIEBUS ILLIUS. 167 

parochia interdicatur. Dicendum vero est, 
per interdictum generale sine dubio compre- 
hendi, juxta superius tradita , nam si loca 
distantia , si continentia sint, comprehen- 
duntur, etiamsi alterius jurisdictionis exi- 
stant, multo magis loca in eadem civitate 
inclusa; ratio enim cap. Si civitas, fortius in 
illis procedit. Et propter eamdem rationem 
nulla Ecclesia religiosorum, quantumvis alias 
exempti sint, excipitur ab observantia inter- 
dicti generalis ab Ordinario positi in tota ci- 
vitate, ut statuit Goncilium Trident., sess. 25, 
cap. 12 de Regularibus, et cap. 22 extendit 
illud decretum cum aliis ad omnes religiones, 
quas ibi speciatim numerat. At vero e contra- 
rio per interdictum speciale non poterit illa 
Ecclesia interdici per talem Episcopum, sed 
solum per illum, cui subjecta est, quia alius 
non habet directam jurisdictionem in illam, 
neque etiam per consecutionem , aut aliam 
juris interpretationem, illam oblinet. Solum 
posset excogilari casus, in quo talis Ecclesia 
esset contigua alteri Ecclesife subjectse tali 
Episcopo, nam tunc, licet non directe, indi- 
recte et consequenter posset comprehendi 
talis Ecclesia per interdictum speciale posi- 
tum in alia sibi conjuncta. 

27- Speciale interdictum unius ternpli non 
comprehendit illi contiguum pariete communi 
vel cxmeterio. — Interdictum speciale, si in 
partem accessoriam templo ferretur, non cen- 
seretur templum interdici. — Sed in hoc di- 
cendum est, si fingamus duas Ecclesias esse 
contiguas, vel medio caemeterio, vel quia 
haljent parietem communem, si una non sit 
capella alterius, sed omnino sint distinctee, 
non comprehendi unam per speciale inter- 
dictum alterius. Ratio est, quia contiguilas 
non tollit distinctionem ; tale autem inter- 
dictum solum fertur in unum delerminatum 
locum. Idem colligitur ex dict. cap. Si ci- 
vitas, ubi, ut aliquis locus per interdictum 
speciale interdicatur simul cum Ecclesia prin- 
cipaliter interdicla, duo requiruntur : unum 



est ut sit capella, vel csemelerium ejus, id 
est, locus illi annexus; aliud est, ut sit illi 
contiguus; sicut ergo non sufficit prima con- 
ditio sine posteriori, ita neque e converso. 
Unde, si duse Ecclesise vicinee communicarent 
in cseraeterio, ita ut illud inter se dividerent 
in certo termino, interdicta una Ecclesia, so- 
lum esset interdicta una pars caemeterii ad 
illam pertinentis, non vero alia pars, quse ad 
illam non pertinet, quia non est caemeterium 
ejus, etiamsi sit contiguum vel physice con- 



168 DISP 

tinuum caemeterio suo. At vero quando una 
Ecclesia ita est alteri contigua, ut sit illi 
annexa, principali interdicla, etiam eril in- 
terdicta annexa, quia est veluti capella ejus, 
et ita in ea procedit dispositio cap. Si civitas. 
Etlocum etiam habel illa regula juris^acces- 
sorium sequi principale. Non potest 'autem 
moraliter conlingere, ut tales Ecclesise sint 
diversarum jurisdictionum; tamen si hoc fln- 
geretur, etiam tunc procederet regula posita, 
propter rationem proportionalem datam de 
inlerdicto generali; nam in hoc etiam abso- 
luta et sine exceptione est interpretatio capi- 
tuli Si civitas; e contrario vero non videlur 
moraliter accidere, ut interdictum speciale 
directe feratur in Ecclesiam accessoriam 
alteri; quia talis Ecclesia comparatur ad 
aliam ut capella et pars ; interdictum autem 
ferri non solet in partem. Si tamen fingamus 
ita ferri, revera non manerel ex vi illius in- 
terdicti alia principalis Ecclesia interdicta , 
quia non est illi annexa, sed e converso, et 
principale non sequitur accessorium. Item 
non esl capella nec csemiterium ejus. Deni- 
que comparatur ad illam, ut commune ad 
particulare, inter quse non est conversio; 
sicut si poneremus unum altare vel capel- 
lam alicujus Ecclesiee directe tantum inter- 
dici, non maneret propterea interdicta lota 
Ecclesia. 

28. Dubium. — Atque haec exempla vi- 

denlur sufficere, ut ex eis intelligatur, quid 

comprehendat interdictum generale vel par- 

ticulare. Doctores vero et Summistae addunt 

alias qusestiones, quse in sola vocis ambigui- 

tate positaa sunt. Contingit enim propter de- 

lictum domini, terram ejus interdici ; dubitant 

ergo, si ille habeat plures terras , titulis 

ajqualibus dominii, vel insequalibus, scilicet, 

unam titulo dominii, aliam pignoris, emphy- 

teusis, etc, an omnes, vel quse illarum 

interdicla' sint, ut videre licet in Sylvestro, 

Interdictum, 2, num. 3 et 4, et Antonino, 

2 part., tit. 26, cap. 2, et Interpretibus juris 

Canonici in dict. cap. Si senlentia , et Si 

civitas. Sed hic de re nulla est quajstio, sed 

solum de sententias incertitudine , orta ex 

communi termino, nec satis contracto ad in- 

dividuam significalionem. Et ideo primum 

omnium generales regulee applicandce sunt et 

servandar, consideranda esl enim proprietas 

vocis, et circumslantise lam malerise quam 

personse, et occasionis interdicti ferendi, etc. 

Et si pensatis omnibus adhuc manet indefi- 

nila el incerta locutio, sentenlia censuraj erit 



XXXII. DE 1NTERDICTO IN COMMUNI. 

nulla , utpole ambigua et incerta ; si vero 
ex verbis et circumstantiis constare potuerit 
sufficienter, de qua terra sit sermo, illa erit 
interdicla. 

29. Secunda regula. — Improbatur quo- 
rumdam opinio. — Ad hoc autem judicium 
ferendum deservient nonnulla indicia circa 
proprietates locutionum, quaj vel ex dictis 
auctoribus sumuntur, vel excogitari pos- 
sunt. Primum, quando locutio esl iu singu- 
lari sine signo distribuenle, nunquam com- 
prehendit plures terras non continuas, seu 
quae unum corpus politicum non componunt, 
quod sub propria significatione talis vocis 
cadere possit. Ratio est clara, quia terminus 
in singulari numero multa in rigore non com- 
prehendit, nisi copulative, si distribualur, vel 
collective, si in ea significalione sumi possit. 
Propter quod dixi, nisi terra sit continua, 
quia tunc optime comprehenditur tota nomine 
singulari, significalione collectiva. Idemque 
est, quando, licel non sit continua, componit 
unurn corpus politicum, ut unum Regnum, 
unam Provinciam , etc. Et ideo, quando 
neutrum horum intervenit, jura, quse feruut 
hanc censuram, si volunt plures terras com- 
prehendere, in plurali loquuntur, ut patet ex 
Exlrav- Super gentes, de Consuet., ubi eliam 
distributio additur, quse mihi in rigore non 
videlur necessaria; nam si in plurali dicatur, 
Interdicimus terras, civitales, aut oppida 
Petri, licet habeat plura quam duo, omnia 
in rigore sermonis comprehendi videntur, 
quia illa pluralis locutio relata ad talem per- 
sonam juxta moralem locutionem compre- 
hendit ornnia. Secundum , quando dicitur 
terra, vel civitas Pelri, etc, in rigore ser- 
monis significatur illa, cujus ipse est domi- 
nus, ut ex latina significatione constat. Unde, 
si plures terras aaque possideat sub dominio 
suo, per se loquendo talis locutio ambigua 
est, ac propterea senlentia nulla. Dico aulem 
per se, quia si per antonomasiani soleat illa 
vox accipi pro principialiori, et quae est ve- 
luti caput sui status, vel illa, in qua habet 
domicilium, vel diutius habilat, vel (juxta 
subjectam maleriam) illa, in qua commisit 
delictum, pro quo fertur interdictum , tunc 
ex adjunclis, et communi usu vocis lolletur 
ambiguilas, et tunc constat lerram subjici 
tali interdicto. Cavendum autem est hoc 
loco quod aliqui dicunl, quando interdicuntur 
terrse alicujus committentis delicLum, com- 
prehendi etiam terras illorum, qui cum illoin 
delicto coinmunicarunt. Est enim hoc aperte 



SECT. II. DE SPECIEBUS 1LL1US. 



169 



falsum, nisi in ipsa sententia fiat expresse 
extensio ad cooperatores delicti, et terras 
eorum. Quia pcena non est extendenda ultra 
lerminos ejus, quando talis extensio in jure 
non est expressa; sed ex vi verborum sen- 
tentia lata in aliquem delinquentem non ex- 
tenditur ad coadjutorem vel cooperatorem, 
nisi exprimatur. Quod maxime verum est, 
quando censura fertur contra singularem 
personam, prout contingit in praedicto casu; 
nam, quando interdicuntur terrse alicujus, 
illeest, qui singulariter punitur; et preeterea 
terrae aliorum cooperantium non sunt illius ; 
ergo in rigore non comprehenduntur sub illa 
locutione, neque ex aliquo textu potest talis 
extensio colligi. Sylvester vero supra favet 
huic sentenlise, quatenus ait, interdicta terra 
alicujus, interdici terram, quee illi favit in 
crimine. Sed hoc etiam censeo falsum, nisi 
etfam illa terra sit illius, nam aliud est esse 
adjutricem, aliud esse subditam, et verba illa 
significant in rigore hoc posterius, non illud 
prius ; et non sunt extendenda extra pro- 
priam significationem. 

30. Tertia regula. — Tertia regula est : 
quando aliquis possidet plures terras inse- 
qualibus titulis, si locutio sit singularis, in- 
telligetur de illa, qui propriissime est sua, id 
est, cujus est absolutus dominus, licet habeat 
alias in emphyteusim, vel usumfructum, etc. 
Si vero locutio sit pluralis, comprehenduntur 
omnes juxta vim verbi, quod adjungitur et 
modum possessionis talis terrae ; ut si verba 
sint, terras aut regna Petri, quia haec abso- 
lute significant dominium, non comprehen- 
dent terras, quas possidet solum loco pignoris, 
aut quas tenetaut gubernat nomine allerius; 
comprehendent autem omnes, quarum habet 
qualecumque dominium, vel etiam usum- 



men, ob aliquam conjunctionem cum illo. 
Propter quod dubito de veritate illius dicti, 
nam si talis persona illam tantum terram 
haberet, et judex illam interdiceret illo titulo, 
et sub illa forma verborum , terram Petri 
interdicto subjicimus , sententia non esset 
invalida, imo neque injusta, etiamsi essent 
alii domini illius terraa pro indiviso, quia licet 
alter sit innocens, non est inconveniens, ut 
gravetur interdicto, nec disciplina Ecclesias- 
tica debet impediri propter consorlium alte- 
rius in dominio; ergo similiter dicendum est 
in prtesenti, quamvis non sola illa terra, sed 
simul cum aliis supponatur interdicto. Nihilo- 
minus alia ratione posset illa sententia de- 
fendi, quia terra , qute est multorum pro 
indiviso, simpliciter non dicitur esse alicu- 
jus illorum, sed omnium simul, quia nullus 
eorum est absolutus dominus, sed parlialis, 
quamvis non partis determinatae, sed lotius; 
et ideo non videtur comprehendi sub illis 
verbis absolute prolatis et generalibus. Non 
dubito tamen, quin possit judex talem ter- 
ram supponere interdicto, propter peccatum 
unius, ut ratio facla probat, et latius infra 
dicemus. Et ideo, si interdictum specialiter 
versetur circa talem terram, vel ille, propter 
cujus delictum fertur, non habeat aliam, 
idque judex non ignoret, tunc interdictum 
habebit effectum in illam, quia potestas non 
deest, et voluntas judicis jam satis expli- 
catur, 

An interdictum personale semper in asu 
conjunctum sit cum locali. 

31 Interdictum particulare ferri potest 
sine generali ejusdem generis, et e converso. — 
Quatuor complicationes interdicti localis et 



fruclum, ut quas possidet maritus eo quod personalis. — Ultimo dubitatur circa inter- 



sint uxoris, vel quas habet in emphyteu- 
sim, etc. Quia haec ornnia solent dici alicujus, 
in communi usu loquendi. At vero, si verba 
sententise dicerent, omnes terras possessas, 
vel gubernatas a tali persona, tunc com- 
prehenderentur etiam aiiaejuxta verbi exi- 
gentiam. Addit vero Sylvesler, si aliqua ex 
illis terris sit etiam alterius domini inno- 
centis, ita ut pro indiviso uterque sit do- 
minus, talem terrarn non comprehendi illo 
interdiclo, ne innocens, inquit puniatur, arg. 
cap. ult., \ , qusest. 4, quod parum ad causam 
facit; neque illa ratio in materia interdicti 
est efficax , cum saepe in hac censura con- 
tingat quosdam gravari propler aliorum cri- 



dictum locale etpersonale, esto distincta sint, 
an in usu etiam separentur vel conjungantur 
semper, ila ut nunquam feralur locale sine 
personali, et e converso, nec generale sine 
aliquo parliculari , et e coutrario. Possunt 
autem hic plures comparationes fieri, scilicet 
personalium inter se et localium inter se, et 
in his conslat interdictum particulare ferri 
sine generali tam personale quam locale, quia 
censura unius personse ex vi sua non exten- 
ditur ad communitatem, et idem est de par- 
ticulari loco respectu communis. At vero e 
contrario videtur generale interdictum sem- 
per includere particulare cum proportione; 
lamen jam dixi hoc ad summum esse verum 



170 DISP. XXXII 

materialiter, et quoad effectus interdicli, non 
vero quoad rationem formalem et moralem 
modum ejus, ut salis explicui, et infra am- 
plius deciarabitur, explicando quse differen- 
tia in hoc sit intor eos qui dederunt vel non 
dederunt causam interdicto. His ergo com- 
parationibus omissis, personale et locale in- 
terdictum quatuor modis possunt inter se 
conferri, scilicet generale cum generali, et 
parliculare cum parliculari , vel generale 
personale cum particulari personali. 

32. Interdictum generale locale confertur 
cum generali personali. — Prima ergo regula 
sit : interdictum generale Iocale non infert 
personale generale, neque e converso; loqui- 
mur per se et ex vi illorum, nam per accidens 
judex vel lex. possunt illa conjungere. Et sic 
est condusio certa, et sumitur ex cap. Si 
sententia, de Senlent. excomm. Et ratio est, 
quia per interdictum locale solum prohiben- 
tur homines generatim illic celebrare yel 
audire divina, non vero extra illum locum, 
ut dicitur in prsedict. cap.; ergo ex vi illius 
non inlerdicuntur personse talis loci genera- 
tim, quia per interdictum generale personale 
prohibentur personae simpliciter respectu 
cujuscumque loci, ut ibidem significatur, et 
infra latius videbimus. Similiter e converso 
ex vi interdicti generalis. alicujus populi 
nullus locus ibi simpliciter interdicitur, quia 
queelibet alise personae possunl ibi facere et 
audire divina, quia censura non transcendit 
terminos seu res significatas per verba legis 
aut sententiae ; interdictum aulem locale 
solum est, quando locus ipse absolute et 
direcle prohibetur, ita ut nec personse ibi 
habitantes, neque extrane* , etiam ex uni- 
versa Ecclesia, possint facere, vel audire ibi 
divina. 

33. Cap. I de Usuris, in 6. — Confirma- 
tur ex c. 1 de Usuris, in 6, ubi prius ponitur 
inlerdictum personale generale, et propter 
contumaciam semestrem in illo, additur gene- 
rale interdiclum locale; ergo supponitur hoc 
non esse conjunctum cum illo. Item supponi- 
tur ex diclo cap. Si sententia, et ex propor- 
tione ad interdictum locale generale, nam 
quoad hoc est eadem ratio : sicut inlerdictum 
locale excludit ab hoc loco omnes personas, 
non tamen omnes personas hujus loci ab omni 
alio loco, ita inlerdiclum personale generale 
excludit quidem has personas ab omni loco, 
non lamen impedit ipsum locum absolule ct 
respectu omnium; nullo enim jurc hoc ostendi 
potesl. Prteterea hoc aliter colligi potest ex 



DE INTERDICTO IN COMMUNI. 

dict. c. Si sententia, quatenus ibi dicitur, in- 
terdictoclero, nonesse interdictum populum. 
Unde bene ibi Glossa infert, interdiclo clero, 
non esse interdictam Ecclesiam, quia populus 
ab aliis clericis potest in illa audire officia ; 
ergo multo minus inlerdicto populo, erit in- 
terdicta Ecclesia; magis enim conjuncta est 
Ecclesia cum ipso clero, quam cuin populo. 
Imo, nec si ambo interdicantur, locus erit 
interdictus, nam semper militat eadem ratio. 
Atque hanc sententiam tenuit Navarr., c. 27, 
num. 167; et Soto, dist. 22, q. 3, art. 1; et 
auctorCompendii Mendicantium, verb. Inter- 
dictum, 3, § 13; et ex Canonistis Glossa in 
dict. cap. Si sentenlia, verb. In clerum, et 
verb. Interdicti, quatn inlerpretes communi- 
ter sequuntur. Covarruvias autem, lib. 2 
Variar. resol., cap. 8, circa finem, et dicto 
cap. Alma, part. 2, § \, num. 7, inclinat in 
contrariam sententiam, et sequitur Sylves- 
trum, Antoninum et. quosdam alios quos re- 
fert. Et praecipue fundatur in cap. Quod non- 
nullis, de Privileg. Sed non recte, quia illud 
caput manifeste loquitur de interdicto locali, 
quod vocatur commune terrae inlerdictum, ut 
aperte Glossa ibi sentit, et expressius ibi Pa- 
normitanus dicens, quod ibi per privilegium 
conceditur, nunc esse jus commune, c. Alma 
maler. Addit Covarruv- conjecturam, quia 
illo loco possent celebrari divina publice et 
solemniter, et possent pulsari campange, si 
ipse locus non esset interdictus; hoc auteni 
esset in ludibrium ipsius inlerdicti, nec pos- 
sent personse interdictse moraliter excludi, 
imo esset quodammodo invitare illas; sed haec 
omnia sunt accidentaria, per se autem omnia 
illa licent in tali loco; clerici autem cavere 
debent, ne personas interdictas admittant, et 
consequenter non debent dare signa, quae ad 
vocandum populum dari solent; si tamen 
aliquod esset in usu proprium clericorum ad 
vocandos illos, illud dari posset. In modo 
etiam celebrandi juxta loci commodilatem et 
dispositionem se gerere tenebuntur; nam, si 
Ecclesia aliquantulum dislaret, nec esset 
periculum, quod interdicti audire possent, 
libere poterunt celebrare; sin minus, tene- 
buntur submissa voce et januis clausis, etc, 
celebrarc, non quia circumstantia vel impe- 
dimenlum loci postulet, sed propter vitando's 
interdictos. 

34. Qui causam interdicto dedit , nullibi 
potest divinis interesse. — Secunda regula sil : 
intcrdietum personale particulare non infert 
locale particulare; e contrario autem recte 



SECT. II. DE SPECIEBTJS ILLIUS. 

infert, saltem quoad substanliam et effectum. 
Prior pars manifesta est ex ratione proxime 
facta, quia prohibitio personarum non infert 
aliquem locum esse simpliciter probibitum, 
quod tam est verum de quolibet particulari 
loco, sicut de generali. Ut probetur altera 
pars, suppono primo, nullum locum etiam par- 
ticularem posse supponi interdicto, nisi prop- 
ter delictum alicujus personee, quod satis 
constare potest ex dictis supra de censuris in 
communi; nam cum hsec sit gravis poena, 
debet supponere culpam saltem in aliquo, 
quod infra latius traclabo. Secundo suppono, 
quando locus interdicitur ob delictum ali- 
cujus, illum, qui sua culpa dedit causam in- 
terdicto, neque ibi, neque alibi posse inter- 
esse divinis, ut colligitur es dicto cap. Si 
senlentia, ibi : Qui culpabiles non existunt, 
possunt extra ipsam licite interesse divinis; 
ergo qui exislunt culpabiles, etiam extra 
locum inlerdictum non possunt interesse 
divinis; quamvis enim ibi sit sermo de inter- 
dicto generali, tamen cum proportione est 
eadem ratio de particulari; atque ita omnes 
inlelligunt. Hinc ergo concluditur, interdic- 
tum particulare locale virtute semper inclu- 
dere particulare etiam personale, quia ex vi 
illius semper aliqua vel aliquse personoe ma- 
nent simpliciter exclusse a divinis in omni 
loco; sed hsec est propria ratio interdicti per- 
sonalis particularis : ergo. 

35. Atque hinc a fortiori sequitur tertia 
regula, nimirum interdictum generale locale 
virtute semper includere interdictum perso- 
nale parliculare, non tamen e converso. Prior 
pars constat ex prascedenti regula , nam si 
interdictum locale particulare aliud infert, 
multo magis generale. De quo est expressior 
textus in dict. cap. Si sententia. Et ratio est 
eadem. Secunda etiam pars est manifesta ; 
nam si interdictum personale etiam generale 
non infert interdictum generale loci , multo 
minus interdictum speciale personale illud 
infert. 

36. Ex quo sequjtur tandem quarta et 
ultima regula, scilicet interdictum generale 
personale non includere virtute interdictum 
locale etiam particulare, sicut neque e con- 
trario. Ratio prioris partis est manifesta ex 
diclis in prima regula, quia ex vi cujuscum- 
que interdicti personalis nullus locus est per 
se prohibitus, quominus in eo personee non 
inlerdictee possint facere vel audire divina; 
ergo nullus locus particularis manet simplici- 
ter interdictus ex vi cujuscumque interdicti 



171 

personalis, quantumvis generalis. Et ratio 
differentiee quoad hoc itlter locale et personale 
inlerdictum est, quod nullum interdictum 
fundatur in defeclu loci sive generalis, sive 
particularis; fundatur autem omne interdic- 
tum, etiam locale, in delicto alicujus vel ali- 
quarum personarum, quse acerbius semper 
puniunlur; et ideo particulare interdictum 
personee alicujus per se et ex vi institutionis 
semper est conjunctum cum quolibet locali. 
At vero e contrario quantumvis personae 
interdicantur, etiam generatim, nullus locus 
specinliter prohibetur, quia neque est in illo 
specialis causa ipsius interdicti, neque in illum 
directe dirigitur interdictum ipsum. Dicunt 
veroaliqui, omne interdictum personee esse 



interdictum loci , quia ratione personee in- 
terdicitur locus, si in illo ipsa sit; imo hsec 
videtur esse directa intentio talis interdicti. 
Sed respondetur, falsum hoc esse, nisi ubi 
interdictum est deambulatorium, quod jam 
diximus utrumque comprehendere. At cum 
est personale ex intentione directa , solam 
personam interdicit; quod si ipsa sit in loco 
communi, v. gr., in oppido, non proplerea 
oppidum est interdictum; si autem sit in 
templo, impediet quidem , ne tunc fiant 
divina, sicut impediet excommunicatus; non 
tamen propterea est locus interdictus, quia 
illo excluso, sine alia relaxatione poterunt ibi 
celebrari divina. Altera item pars facillima 
est, quia ex vi interdicti generalis loci non 
manet populus generaliler interdictus; ergo 
multo minus manebit propter interdiclum 
particulare loci. Ratio autem utriusque est, 
quia culpa, ob quarn fertur locale interdic- 
tum, non est in toto populo. Imo, licet con- 
tingeret, omnes personas populi esse culpa- 
biles in tali delicto, singulee quidem essent 
specialiter interdictce, tamen in populum 
ipsum non esset latum generale interdictum. 

Aliae interdicti divisiones proponuntur. 

37- Divisio interdicti in totale et partiale. 
— Quarla divisio interdicli addi potest in 
totale et partiale; totale voco illud, quod sim- 
pliciter fertur quoad omnes effectus inler- 
dicti, quale erit, quoties interdictum in locum 
seu personam profertur absolute, et sine ulla 
determinatione , ut notavit Navarrus, in 
Summa, cap. 27, num. 170. Partiale autem 
erit, quando solum fertur quoad unum vel 
alium effeclum , quale erit, quoties verba 
juris vel sententise ita illud limitaverint, ut si 



172 



DISP. XXXIII. DE PRIMO EFFECTU INTERDICTI. 



dicant : Ab ingressu Ecclesix, juxta cap. Is 
qui, de Senlent. excom., vel si tanlum privet 
Ecclesiastica sepullura, argument. cap. 2 de 
Torneamentis , et idem est in similibus, ut 
notavit Covarruv. referens alios, in c. Alma, 
part. 2, § I , num. 3, circa finem. Quse divisio 
et dottrina est conformis illi, quam supra de 
suspensione tradidimus, et juxta illam est 
proportionaliter intelligenda; ideoque non 
oportet hic plura addere, sed ex his quse de 
effectibus dicemus, res tota exacte constabit. 
38. Quinto dividitur in interdictum a jure 
et ab homine. — Ultimo in interdictum latum 
jper modum censurse, et tanquam pura poena. 
— Quinta divisio interdicli erit, quia aliud 
est a jure, aliud ab homine, quse per se nota 
esl, nam ab homine quotidie fertur; in quibus 
autem casibus feratur a jure, infra videbimus. 
Solum ergo hic applicanda sunt supra dicta 
de censuris in communi, et quse infra dice- 
mus de causis interdicti. Sexto et ultimo 
dividi potest interdictum in illud, quod per 
modum censura? fertur propter contumaciam, 
et quod fertur lanquam pura pcena. Cujus 
divisionis sensus conslat ex dictis in simili de 
suspensione, et ex doctrina de censuris in 
communi. Res autem magis in particulari 
constabil ex his, qufe dicemus de causis et de 
relaxatione interdicti. 



DISPUTATIO XXXIII. 

DE PRIMO EFFECTU INTERDICTI , QUI EST 
SACRAMENTORUM PRIVATIO. 

Priusqnam de causis interdicti dicamus, 

visum est dicere de effectibus, quoniam et ad 

intelligendam exactius rationem interdicli, et 

ad faciliorem causarum cognitionem heec dis- 

putatio confert. Omnes autem effectus inter- 

dicti ad Iria capita revocantur, quae sunt, 

privalio activa et passiva quorumdam sacra- 

mentorum , privatio acliva et passiva divino- 

rum officiorum, et similis privatio Ecclesias- 

ticeesepulturaj. Atquehi tres effectus commu- 

nes sunt proportionaliter omni interdicto, tam 

locali quain personali, et utrique tam gene- 

rali quani parliculari. Et ha?c inlelliguntur 

per interdictionem divinorum , quando sub 

hac forma fertur interdiclum, ut colligitur ex 

cap. Ex rescripto, de .lurejurando. Et in par- 

ticulari explicatur in aliis juribus, quee infra 

referemus expressc ; tamen habentur hi effec- 

tus in cap. Si civitas, et cap. Si sentenlia, et 



cap. Alma mater, de Sentent. excom., in 6. 
Hos ergo tres effectus sigillatim explicabimus, 
eosque ad singula interdicla applicabimus. 
Solet autem addi quartus effectus , qui est 
prohibitio ab ingressu Ecclesiae, de quo pecu- 
liariter videbimus, an sit effectus communis 
omni interdicto, an potius constituat peculiare 
interdictum. 

SECTIO I. 

Quorum sacramentorum usus per interdictum 
prohibeatur. 

1 Ratio dubitandi. — Conclusio. — Ratio 
dubilandi esse polest, quia in dicto cap. Si 
sententia, absolute dicitur, personas interdic- 
tas rion debere Ecclesiastica accipere sacra- 
menta. Quse absoluta proposilio sequivalet 
universali; nulla ergo sacramenta debent 
recipere , sed omnia sunt. illis inlerdicta. 
Dicendum vero est, hanc prohibilionem im- 
plicite continere conditionem seu limitatio- 
nem, scilicet nisi in casibus aut sacramentis 
a jure exceptis. Ita declaratur in cap. Alma 
mater, de Senlent. excommun., ibi : Certis 
casibus et sacramentis exceptis. Et quamvis 
loquatur de inlerdicto locali, tamen eadem 
proportionali ratione in ceeteris procedit. Et 
hsec est communis senlentia Doctorum in hoc 
loco, et Theologorum, et Summistarum, quos 
in re clara referre non est necesse. Videndum 
ergo superest, quse sacramenta permittantur, 
nam cselera erunt prohibila. 



De baptismo. 

2. Baptismus potest interdicti tempore so- 
lemniter ministrari. — Ad baptismi solemni- 
tatem satis est quod aqua sit benedicta. — 
Primo ergo excipitur baptismus , qui nullo 
interdict.o prohibelur, quia esl necessarium 
remedium ad salutem. Et quidem de perso- 
nali interdicto, et quantum ad susceptionem 
hujus sacramenti id non oporluit jure caveri, 
quia ante baptismum susceptum nulla per- 
sona est capax interdicti, quia non esl capax 
censurae, ul supra suo loco diximus, et ideo 
non potuit Ecclesia interdicere directe alicui 
personoe, ne baptismum suscipiat; potuit 
tamen fidelibus prohibere , ne in tali loco 
baptismum administrent, vel etiam ipsis per- 
sonis absolute interdicere activam admini- 
strationem hujus sacramenti. Quod autem id 
non faciat per interdictum generale loci, con- 
stat ex cap. Responso, de Sent. excomm., et 



SECT I. QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM, ETC. 



173 



ex cap. Non est verbis, de Sponsalibus; est 
tamen advertendum, in illis locis specialiter 
excipi baptismum parvulorum, per quod ad- 
ditum indicari videtur, baptismum adulto- 
rum esse illo tempore interdiclum. Verum- 
tamen vel illa locutio non est sumenda 
tanquam restrictio, sed tanquam denominatio 
qusedam baptismi, qui veluti per antonoma- 
siam ita vocalur, quia parvulis est maxime 
necessarius, autcerte illa restrictio ablata est 
in c. Quoniam, de Senlent. excom., in 6, ibi : 
Nedum pueris, sed adultis propter periculum 
morse exhiberi potest licite tempore interdicti. 
Nam licet adultus possit per baptismum fla- 
minis salvari, tamen Ecclesia noluit ejus salu- 
tem in eo discrimine constituere, ut contritio 
vel amor Dei super omnia necessario illi 
habendus sit; neque etiam voluit uberiori 
fructu sacramenli, quoad gratise augmenlum, 
et plenam remissionem culpse et pcense 
quempiam privare. Colligitur prteterea ex 
dict. cap. Quoniam, sacramentum hoc non 
solum privatim, sed etiam solemniter mi- 
nistrari posse in loco iuterdicto, tum quia non 
postulat accidentariam necessitatem, ut ad- 
ministrari possit; sed quovis tempore dari 
permittit propler intrinsecam causam seu ne- 
cessilalem, quse est morse periculum; quoties 
autem baptismus conceditur extra articulum 
necessitatis, solemnitas ejus concessa intelli- 
gitur; imo hsee nunquam licite dimittitur, nisi 
ob accidentariam necessitatem. Tum etiam 
quia in illo textu supponitur, hujusmodi bap- 
tismum dandum esse cum unctione chrisma- 
lis; hsec autem unctio pertinet ad solemnita- 
tem baptismi , et ex hac cseremonia alias 
licitas esse concludimus, quia non est major 
ratio de una, quam de alia, et quia illa unctio 
non nisi in plena adhibelur solemnitate. 
Quod etiam credimus jure antiquo et com- 
muni fuisse concessnm; quando enim jus 
aliquid simpliciter concedit, et non limitat 
modum aut formam, intelligitur illud conce- 
deresecundum communemet usitalum ritum. 
Prsesertim quia in hac materia, quando aliud 
vult, id exprimil, ut patet ex cap. Alma, de 
Sentent. excom., in 6. Et htec sentenlia com- 
munis est, ut videre licet in Sylvestro, Inter- 
dictum, 5, num. 9; Navarro, cap. 27, n. 178; 
Covarruvias, in cap. Alma, parl. 2, § 2, n. 7 
Atque hinc fit, ut ea, quee sunt quasi preepa- 
raloria ad solemnitatem baptismi, etiam 
liceant, qualia sunt catechismus; nam ordi- 
natur ad convenientem dispositionem bapti- 
zati; item benedictio fonlis seu aquee, si facta 



non sit, licet oppositum censeat Covarruvias, 
num. 6, cum Paludano, in 4, dist. 7, quia 
benedictio fontis non est necessaria ad bap- 
tismiim. Dico tamen satis esse, quod ad so- 
lemnitatem baplismi spectat, ut aqua sit 
benedicta; probalur recte a simili ex dicto 
cap. Quoniam , ut paulo inferius videbimus. 
Crediderim tamen, hujusmodi solemnitatem 
et benedictionem, quatenus ad divinum offi- 
cium spectat, faciendam esse cum circum- 
stantiis preescriptis in cap. Alma, de quibus 
postea. 

3. Per interdictum particulare loci non 
prohibetur administratio baptismi in eo. — • 
Non tenetur parochus , cujus parochia *est 
specialiter interdicta, aliam adire ad bapti- 
zandum. — Hinc colligo , hujus sacramenti 
administrationem per se non prohiberi in loco 
interdicto per inlerdictum particulare. Ita 
Calderinus, tract. de Interdicto, et Covarru- 
vias supra, et Burgasius, de Sentenlia inter- 
dicti, n. 27 Et ratio est, quia preedicta jura 
simpliciter excipiunt baptismum. Verum est 
cap. Responso, et cap. Non est nobis, specia- 
tim loqui de inlerdicto generali provincise aut 
civitatis, propter quod nonnulli Ganonistse 
tenuerunt hoc non esse extendendum ad in- 
lerdictum parliculare. Et favet illis, quod ex 
inlerdicto particulari non oritur tanta neces- 
sitas administrandi hoc sacramentum in Ioco 
interdicto, sicut ex generali, quia per hoc 
omnia loca prohibentur, et ideo si queerendus 
esset locus non interdictus, difficilis reddere- 
tur administratio talis sacramenti; at vero 
quando interdiclum est particulare, potest 
facile, relicto illo loco, in alio non interdicto 
ministrari sacramentum. Unde etiam Covar- 
ruvias limitationem addit, nisi commode sa- 
cramenta alibi ministrari possint. Nam tunc 
putat non licere baptismum in Ecclesia spe- 
cialiter interdicta ministrare. Quando ergo 
est moralis necessitas, cerlum est corollarium 
illatuio a paritate rationis. Erit autem illa 
necessitas, si in populo non sit nisi una Eccle- 
sia , et illa sit interdicta ; vel, si sint plures, 
si omnes sint particulariter interdictse; nam 
solemnis baptismus in Ecclesia ministrandus 
est el juxta Clementinam unicam de bap- 
tismo. Addo vero, ex vi talis interdicti per se 
non prohiberi baptismum in loco inlerdicto, 
tum quia si id licet in ea necessitate, non est 
propter exceptionem a generali prohibitione ; 
nam haec exceplio non est expressa in jure 
sub hac speciali ratione. Secluso autem jure, 
non esselilla sufficiens causa, ut id licite fie- 



174 



DTSP. XXXIII. DE PRIMO 



ret, si esset generalis lex in contrariunv, ergo 
ideo tunc licet, quia nulla est lex prohibens 
baplismi administrationem per aliquod inter- 
dictum locale. Tum etiam quia in dicto cap. 
Quoniam,absolute dicitur, tempore interdicli 
licitum esse ministrare hoc sacramentum, 
neque dislinguit de interdicto particulari aut 
generali, perquodjus explicanda suntcsetera; 
nam quoad hoc sub generali comprehendunt 
particulare, quia ila se habet ad suum objec- 
tum seu locum, sicut generale ad suum. Nec 
refert, quod tunc baptismus absque magna 
difficultate possit dari alibi; id enim non in- 
jducit obligalionem, si alius locus non est 
prOhibitus, nec censeo esse obligandum paro- 
chum, cujus parochia interdicta est, ut ad 
baptizandum suum subditum eat ad aliam 
Ecclesiam velparochiam, etiam vicinam, cum 
sua quoad hunc effectum interdicta non sit. 
Dixi autem per se, quia si sequatur scanda- 
lum, ex eo quod id fiat in loco interdicto, cum 
fieri possit in non interdicto , tunc id non 
licebit; tamen ex alio capite, quod est per 
accidens, nec erit illa tunc violatio censura, 
sed charitatis. Et ita sentit Sylvester, Inter- 
dictum, 5, queest. 7, num. 9. 

4. Num personaliter interdictus possit per- 
sonaliter ministrare. — Refellitur quorum- 
dam sententia. — Secundo sequitur ex dictis, 
ministerium baptismatis non esse simpliciler 
prohibitum ei, qui personaliter interdictus 
est; nam constat, in casu necessitatis posse 
ab eo fieri. Difficultas autem est, an hoc mi- 
nisterium per se sit prohibitum ex vi inter- 
dicti personalis, solumque permitlatur in 
casu necessitatis proximi; an vero e contra- 
rio, quia hoc sacramentum ex senecessarium 
est, ideo absolute non probibeatur per inter- 
dictum personale; ideoque non peccet per- 
sona interdicta baplizando, etiam solemniter, 
licet sint alii non interdicti, qui hoc ministe- 
rium preestare possint. De qua re pauca in- 
venio in specie dicla a Doctoribus. Quidam 
autem generatim de censuris aiunt, hominem 
ligatum censura majori, non posse baplizare 
extra articulum necessitalis, in eo veroposse, 
non tamen solemniter, quia solemnitas non 
est necessaria , et solum propter necessita- 
lem conceditur quod alias per censuram 
prohibitum est. Ad hoc autem citantur varii 
textus, qui vel in specie loquuntur de excom- 
municatione, ut cap. ult. de Clerico excom. 
ministr., et cap. penult. de Sent. excom.; 
non potest autem ex effectu unius censurre 
inferri effectus allerius, cum in effectibus 



EFFECTU INTERDICTI. 

maxime differanl. Vel certe jura, quae lo- 
quuntur specialiter de inlerdicto, non lo- 
quuntur specialiter de baptismo, sed genera- 
tim de usu divinorum, vel celebratione, aut 
auditione divinorum officiorum, ut palet ex 
c. Si senlentia, et c. Si civitas, et c. Is cui, de 
Sententia excom., in 6, cum similibus. Jam 
autem ostendimus, hanc verborum generali- 
tatem esse inlelligendam juxta materiam sub- 
jeclam, et moderationem in aliis juribus ex- 
pressam ; nam cum eadem amplitudine est 
ibi sermo de perceptione sacramentorum, et 
de interdicto locali, in quibus certum est 
adhibendam esse exceptionem baptismi ; idem 
ergo erit de interdicto personali. 

5. Secunda sententia. — Vera sententia, et 
explicatio superioris. — Propter hoc ergo 
videri potest probabile, interdictum perso- 
nale non habere hunc effeclum interdicendi 
ministerium sacramenti baplismi. Possumus- 
que ad hanc formam rationem redigere : nou 
habet plures effectus interdiclum personale 
circa personam, quam habeat locale circa lo- 
cum; sed interdictum locale non prohibet 
baptismum dari in loco interdicto; ergo in- 
terdictum personale non prohibet personam 
interdictam ministrare baptismum. Major 
probari potest ex citatis juribus; nam gene- 
ratim, et pariformiter loquunlur de effecti- 
bus ulriusque interdicti, neque invenitur ali- 
quod jus, quod speciale aliquid statuat circa 
hoc de interdicto personali. Et addi polest 
congruentia , quia sicut baptismus propter 
necessitatem suam ubique dari potest, ita 
etiam a qualibet persona ex vi inslilutionis 
suee; et sicut ad decenliam et reverentinm 
ejus spectat (licet non ad subslantiam) ut in 
loco sacro detur, ita eliam quod a persona 
sacra ministretur; ergo sicut hac ratione non 
inlerdicilur locus sacer quoad ministerium 
baptismatis , ita nec persona sacra quoad 
illius administrationem. Et declaratur pro- 
portio; nam interdicta generaliler terra, vel 
specialiter Ecclesia, potest ibi solemniter ce- 
lebrari baptismus, prsesertim si supponamus 
ibi non esse aliam Ecclesiam ; ergo interdicto 
generaliter clero, vel specialiter hoc clerico, 
ubi alius non est, nihilominus polest ibi so- 
le.mniter dari baptismus, quia est eadem 
ratio, et citatum c. Quoniam, absolute dicit, 
tempore interdicti ; ergo tunc ministrari po- 
terit etiam solemniter a persona interdicta, 
quia non est alia persona sacra, quse id mu- 
neris prtestare possit; ergo signum esl id non 
fieri licitum propter necessitalem baptismi, 



SECT. I. 



QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM, ETC. 



175 



quia hfec non sufficit, ut baplismus, alias 
prohibitus, solemniter detur;signum ergo est 
id esse licitum, quin per se, et ex vi talis 
interdicti non est prohibitum. Alque hanc. 
opinionem indicare videtur Sylvest., verb. 
Interdictum, qusest. 2;' cum enim dixisset, 
clericum interdictum peccare, et violare cen- 
suram exercendo aliquem actum Ordinis, 
excipit ceeremonias baplismi et poenitentise. 
6. Ut vero hrec sententia probabilis sit, 
limitanda est ad interdictum generale, cui 
aliquis causam non dedit, quod non imme- 
diate, ac per se, sed per quamdam redun- 
dantiam seu communicationem talem perso- 
nam innocentem interdicit, ut sumitur ex c. 
Si sententia, de Sent. excom., in 6. El ideo 
quoad has personas oplime procedit ratio, et 
proportio adducla inler locale et personale 
interdictum. At vero quando persona est spe- 
cialiter interdicta, vel direcle, vel virtute, 
quia causam dedit inlerdicto generali , sive 
personali, sive locali, tunc aliter sentiendum 
censeo; nam ratio facta cessat, et alia jura 
non favent, sed potius obstare possunt, ut 
melius in sequenti punclo explicabo; nam 
quoad hoc eadem est ratio de confirmatione, 
et de baptismo solemniter dato. Dicendum 
ergo censeo, personam inlerdictam tanlurn 
generaliter, et absque culpa propria, posse 
ministrare baptismum solemniten, quia non 
solum ratione necessitalis licet illi ministrare 
hoc sacramentum, et quia absolute non est 
illi prohibitum. Persona autem specialiter in- 
terdicta solum ob necessitatem hoc facere po- 
lest; et ideo non solemniter, sed privatim 
tantum hoc ei licet. Neque in hoc comparnri 
debet persona cum loco specialiter interdiclo, 
quia locus semper interdicitur ratione culpae 
alterius, persona autem ob propriam, quando 
vel interdicitur per interdictum particulare, 
vel per generale, aut locale, cui causam dedit. 

De confirmatione et chrismate. 

7 De confirmationis sacramento idem di- 
cendum est, quod de baplismo, quia quoad 
hoc negolium facta sunt paria in cap. Res- 
ponso. de Sent. excom., et habetur etiam in 
c. Quoniam, eodem titulo, in 6. Et in priori 
loco sermo est de interdicto generali loci, de 
quo propterea indubitatum est non habere 
hunc effectum in loco interdicto, neque pro- 
hibere, quominus in illo loco, et in qualibet 
parte ejus, alias apta ad hoc ministerium , 
hoc sacramentum administrari possit. Cujus 



ratio primaria voluntas est instituentis; illum 
antem movere potuit, quod confirmatio est 
veluti complementum quoddam status Chri- 
slinni hominis, cujus professio esl baplismus. 
Accedere etinm potuit, quod hi, qui confir- 
mantur, sunt parvuli, et innocentes ; et ideo 
in eorum commodum merito potuit hic favor 
ampliari, quanquam de facto non pro illis so- 
lis, sed etiam pro omnibus adultis beec con- 
cessio facta sit, ul habetur in dict. cap. Quo- 
niam. Ubi etiam pro ratione redditur morx 
periculum, quia pro magno incommodo habi- 
tum est, ut vel infantes exponantur periculo 
moriendi sine fructu hujus sacramenti, vel 
adulti cogantur aliquamdiu vivere sine 
auxilio, et ope illius, cum tamen illo maxime 
indigeant ad resistendum lentationibus, prae- 
sertim contra fidem. In eodem etiam c. Quo- 
niam, hoc non limitatur ad interdictum loci 
generale; sed simpliciter dicitur, tempore 
interdicti. Propter quod, et propter alia, qufe 
dixi supra de bnptismo, censeo etiam in 
Ecclesia specialiter interdicta posse hoc sa- 
cramentum ministrari, quia hscc duo sacra- 
menta paria facta sunt in jure quoad hoc 
negotium. Unde alise congruenliae adductee de 
baptismo hic applicari possunt. 

8. Confirmatio, etiam in loco interdicto, so- 
lemniter conferri potest et debet. — Chrisma 
potest confici in loco interdicto in die Coense 
Domini. — Atque hincsequitur, sacramentum 
hoc, etiamsi in loco inlerdiclo detur, cum 
omni sua solemnitate dari posse, imo et de- 
bere, tum quia hoc sacramenlum, cum non 
sit necessitatis, regulariter loquendo, non de- 
bet aliter administrari ; tum etiam quia in 
jure simpliciter conceditur; el ita non licet 
per modum exceptionis a lege prohibente 
hunc actum in specie, sed per modum actus 
non prohibiti in tota sua specie. Est ergo hoc 
ministerium simpliciter concessum in omni 
loco secundum caeremoniam et ritum com- 
munem, quo fieri solet in Ecclesia. Imo addi- 
tur in diclo c. Quoniam, ob eamdem causam 
posse chrisma confici in tali loco inlerdicto in 
die Coenee Domini, quia sicut philosophia di- 
cit : Qui dat formam, dat et consequentia ad 
formam , ita ralio moralis docet, eum qui ali- 
quid concedit, eliam concedere ea, quae ad 
illud necessaria sunt. Quod principium plane 
supponunt stepe leges etiam civiles, ut videre 
licet in 1. Ad rem, et 1. Ad legatum, ff. de 
Procurator. Quia ergo chrisma ab Episcopo 
confectum necessarium est ad confirmationis 
sacramentum praeslandum, et juxta morem 



17 6 DISP. XXXIII. DE PP.IMO 

Ecclesife tantum in die Ccense confici potest, 
et veteri chrismate amplius non est utendum , 
ideo concesso confirmationis sacramento, ne- 
cesse fuit chrismatis etiam confeclionem con- 
cedi. At vero quoniam hsec confectio chrisma- 
tis officium quoddam Ecclesiasticum , seu 
pars ejus existit, dubitari potest, an dum fit 
in loco interdicto, ser\ andae sint illse circum- 
stantia?, qu;v de aliis officiis prascribuntur in 
jure; de qua re dicemus inferius agentes de 
divinis ofticiis in loco interdicto prohibitis vel 
concessis. 

9. Per interdictum personale non prohibe- 
tur reccptio confirmationis . — Regula gene- 
ralis. — Jam vero hic occurrit queestio de 
interdicto personali, an in illo eliam exci- 
piendum sit hoc sacramentum , ita ut per 
hanc censuram non prohibeatur personae in- 
terdictte usus hujus sacramenti ; et hic habet 
locum quaestio eliam de passivo usu, quia 
qui confirmandus est, jam supponitur bapti- 
zatus, et consequenter capax censurse, et 
prohibilionis. Dico ergo per interdictum 
generale personale neminem excludi a par- 
ticipatione hujus sacramenti, nisi qui causam 
interdicto dedit. Prior pars habetur in d. c. 
Quanto, quod simpliciter dicit, tempore in- 
terdicti, non distinguens de interdicto civita- 
tis, quoad terram, vel quoad populum. Alte- 
rius vero partis, seu exceplionis sensus est, 
eum, qui ligatur hoc interdicto, quia sua 
culpa causam illi dedit , nec posse se inge- 
rere, nec admilti ad tale sacramentum reci- 
piendum , nisi prius vel satisfecerit, vel, si 
hoc non possit, cautionem dederit saltem ju- 
ratoriam, si aliam non possit. Quod in specie 
de hoc sacramento non invenio in jure ex- 
pressum ; tamen a fortiori sumitur ex c. Alma 
mater, de Sent. excom., in 6, ubi de his, qui 
dederunt causam inlerdicto generali loci, di- 
citur non esse admittendos ad pcenilentiee 
sacramentum, nisi salisfactione, aut cautione 
pramissa. Videtur autem necessaria, ac ge- 
neralis regula, quos Ecclesia non admittit ad 
pcenitenlise sacramentum propter censuram, 
vel indispositionem eorum (de baptizatis agi- 
mus), ad nullum aliud sacramentum eos ad- 
mittere, quia in hujusmodi homine pcenilen- 
tia est veluli preeparatio, et dispositio ad alia 
sacramenta ; unde qui esl indignus, seu in- 
capax in foro Ecclesiee sacramento pceniten- 
tise, a fortiori est incapax cujuslibet alterius 
sacramenti. Ergo in nostro casu qui sic dedit 
causam huic interdicto generali personali , 
non potest admitti ad sacramentum pceniten- 



EFFEC.TU 1NTEPDICTI. 

tiae, nisi praamissa illa conditione ; nam est 
eadem, vel major ratio de hoc interdicto, ac 
de locali, quia est eeque grave, et magis di- 
recte respicit personas. Item quia dictum c. 
Alma, simpliciter loquitur, tempore interdicti, 
etoprius solum excipit excommunicatos , et 
postea eos, qui dederunt causam inlerdiclo. 
Certum ergo videtur, illam legem procedere 
etiam de interdicto generali personali; ergo 
ob aliud principium positum extendenda 
etiam est ad sacramenlum eonfirmationis, 
quod scilicet personae sic interdictas el cul- 
patse admitti ad illud non debeant, sive id sit 
propler indignitaiem, quam censenlur ha- 
bere, saltem in foro Ecclesise, sive quia jus 
voluit talem censuram in eis aliquid effica- 
cius operari propter culpam eorum, quod 
probabilius videtur, 

10. Interdicto speciali et personali ligatus 
non potest recipere confirmationem, nec ad 
ipsam admitti. — Ex quo ulterius concludi- 
tur, quoties aliquis interdicto speciali et per- 
sonali ligatus est, non posse admitti, neque 
ipsum posse licite recipere hoc sacramentuni, 
donec Ecclesiee satisfaciat, et per formam ab 
ea prsescriptam admitlalur. Ratio est clara 
ex dictis, quia nunquam aliquis specialiter 
interdicitur, nisi propter propriam culpam, 
vel contumaciam; ergo si is, qui ligatur ge- 
nerali interdicto, cui ipse per propriam cul- 
pam causam dedit, recipere non potesl hoc 
sacramentum, nisi praemissa juris forma, 
multo magis dicendum id est de specialiter 
interdicto. An vero necessarium sit prsemitti 
absolulionem , seu relaxationem interdicti, 
vel sufficiat satisfactio, quse in d. c. Alma 
mater, postulatur, ita ut ipso faclo censeatur 
ablata prohibitio interdicti, saltem quoad 
hunc effectum, dicam infra tractando de re- 
laxatione interdicti ; interim videri possunl 
Glossa et Doclores, in c. Praesenti, verb. Ge- 
neraliter, de Sent. excom., in 6. 

11 Tandem juxta doctrinam dalam intelli- 
gendam censeo decisionem textus in c. Epi- 
scoporum, de Privileg., in 6, ubi in hoc pares 
fieri videntur excommunicati, et interdicti, 
quod ad Ecclesiastica sacramenta non admit- 
tantur; nam si hoc sumendum est sine ulla 
exceplione, intelligendum est de interdictis 
personaliter et specialiler, vel directe, vel 
saltem indirecte, et virtute. Estque hoc con- 
sentaneum illi lextui, in quo sermo est de 
inlerdicto locali, et postea transfertur sermo 
ad personas interdictas, quse in illo interdicto 
sunt, et illi causam dederunt; propter quod 



SECT I. QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM, ETC. 



177 



dicebamus supra, interdictum locale semper 
includere virtute aliquod personale. Si quis 
autem velit de omnibus quomodocumque in- 
lerdictis textum illum exponere, necessario 
debet subintelligere conditionem, nisi in casi- 
bus ajure expressis, juxla ea, quas in supe- 
rioribus dicta sunt. 

12. Ligatus generali interdicto, cui causam 

non dedit, solemniter conferre potest confir- 

mationem. — Non ita vero si causam dedit 

interdicto. — Jam vero superest dicendum 

de acliva administratione hujus sacramenti, 

an prohibita sit personse specialiter, vel ge- 

neraliter interdictaj, sive per proprium inter- 

dictum personale, sive per locale, cui causam 

dedit. Estque eadem qusestio de confectione 

chrismatis, eodemque modo definienda juxta 

superius dicta. Igitur si persona tanlum est 

interdicta generali interdiclo, cui causam non 

dedit, idem de illa censendum est quoad hoc 

sacramenlum, quod de solemni administra- 

tione baptismi , quia hsec duo sacramenta 

sequiparata sunt in jure quoad hoc, ut com- 

prehendanlur, vel non comprehendantur in 

interdicto; et ideo quee in simili puncto dixi- 

mus de baptismo, hic applicari possunt. At 

vero si persona sit interdicta specialiter, sive 

directe per proprium particulare interdic- 

tum , sive per generale, cui dedit causam, 

probabilissimum censeo, non posse, propter 

generalem prohibilionem administrandi di- 

vina, quee habetur in d. c. Si sententia, et in 

c. Clerici, et in c. Latores, de Clerico excom. 

ministr., in quibus interdicti etiam in hoc 

aoquiparantur excommunicalis , quod etiam 

intelligendum videtur, ut supra exponebam, 

de interdictis ob propriam culpam ; illi enim 

merito possunt excommunicatis comparari. 

Sicut ergo excommunicatis non licet sacra- 

mentum confirmationis ministrare, ita nec 

proprie et specialiter inlerdictis. Praterea , 

quia licet velimus hic subjungere conditio- 

nem , nisi in casibus a jure expressis, non 

inveniemus talem exceptionem in jure factam 

vel formaliter, vel sequivalenter, sed potius 

opposilam. Quod non formaliter, palet, quia 

nullum est jus, quod eis expresse concedat, 

vel talem exceplionem in propriis terminis, 

vel in specie faciat. Non etiam eequivalenter, 

quia in jure nunquam fit exceptio de inter- 

dicto personali particulari, neque etiam de 

interdicto generali , nec de quolibet locali 

respectu personarum, quae causam dederunt 

interdicto; sed solum respectu earum, quee 

cum sint innocenles , quasi concomitanter 

xxui bis. 



comprehendunlur interdicto ; vel de loco ipso, 
qui perinde se habere videntur; cum autem 
in his sit ratio longe dissimilis, non polest 
dici una exceplio aliam per eequivalentiam 
comprehendere. Denique quod oppositum po- 
tius in jure insinuetur, patet ex dictis de 
passiva receptione hujus sacramenti, quia 
per hanc censuram non minus interdicitur 
administratio, quam receptio; sed in jure de- 
claratum est, receptionem non esse licilam 
personis sic interdictis, ut ostendimus; ergo 
idem censendum est de activa administra- 
tione. Unde cum sacramentum hoc nec sil ne- 
cessarium, nec possit nisi solemniter, et ex 
officio ministrari, simpliciter concludendum 
est, ministerium ejus nunquam licere perso- 
nis sic interdictis. 

De sacramento pcenitentix. 

13. Sacramentum pcenitentiae tempore in- 
terdicti recipi, et conferri potest. — De hoc 
etiam sacramento quantum ad receplionem 
ejus expressa est in jure exceptio in cap. 
Alma mater, de Sentent. excom., in 6. Circa 
quod adverlendum est, ante illud caput non 
inveniri expressum in jure, hoc sacramentum 
dari posse omnibus peccaloribus tempore in- 
terdicti absque speciali necessitate periculi 
mortis instantis; nam de illo casu id suppo- 
nitur in cap. Permittimus, de Sent. excom., 
et cap. Quod in te, de Poenit. et remiss. In 
dicto autem cap. Alma mater, declaratum, 
seu concessum est, ut cuilibet homini possit 
hoc sacramentum tempore interdicti concedi; 
quia necessitas ipsius sacramenti conjuncta 
cum periculis, el facilitate hominum ad pec- 
candum, visa est ratio sufficiens ad hanc fa- 
cultatem concedendam cum limitationibus, 
quee ibidem adjunguntur, et statim exponen- 
tur 

1 4. Quodcumque sit interdict. — Nisi per- 
sona illi causam dedit. — Secundo observan- 
dum est, licet in principio illius capitis vi- 
deatur Romanus Pontifex tantum loqui de 
interdicto generali loci, tamen postea in ipsa 
concessione absolute dicere, Tempore inter- 
dicti. Et, ne quis existimet hoc verbum esse 
referendum ad initium capitis, et juxta illud 
restringendum, postea in fine illius clausulse 
adduntur haec verba : Ubi civitas, vel locus 
alius, seu universitas interdicli existunt. In 
quibus tria interdicta continentur, scilicet 
interdictum locale, tam generale quam par- 
ticulare, et interdictum personale generale. 

12 



178 



DISP. XXXIII. DE PRIMO EFFECTU INTERDICTI. 



, quae m 

Dum tamen excom- 



In illis ergo omnibus licitum est sacramentum 
paMiitentia? aeeipere, quando persona causam 
interdicto non dedit, aut alia censura non 
obstat, ut statim dicam. Et quidem de inter- 
dicto generali loci id habetur expresse in 
tcxtu ; de parliculari vero etiam locali tum ex 
illa particula, vel locus alius, lum ex pari- 
tate rationis, quando persona non magis fuit 
in culpa, cur interdiclum particulare ponere- 
tur, quam generale. Eademque ratio est de 
interdicto personali generali, quod in textu 
significatur per illam particulam, seu univer- 
sitas. 

15. Prima limitatio propositse assertionis. 
— Refellitur quorumdam sententia. — Tertio 
observandse sunt duse limitationes 
textu ponuntur. Prima 
municati non fuerint, quos admitti, prseter- 
quam in mortis articulo, nolumus ad eamdem, 
scilicet poenitentiam. Circaquam dubitari po- 
test, an sit sermo de excommunicatis tantum 
propler causam interdicti, vel quocumque 
alio nomine. Quidam priori modo intelligunt, 
ut Sylvester, verb. Interdictum, 5, num. 9, 
et Tabiena, num. 6, et Armilla, num. 45, et 
ratio esse potest, quia per se non est probi- 
bitum excommunicatum absolvere quocum- 
que tempore in foro pcenitentice, absolvendo 
illum prius ab excommunicatione ; alioqui 
neque in articulo mortis licitum erit excom- 
municatum absolvere a peccatis, non prius 
absolvendo a censura. Alii vero censent 
verbo illa intelligenda esse absolute de qua- 
cumque excommunicatione, ita ut textus ille 
prohibeat absolvere tempore interdicti a cen- 
sura excommunicationis, et ideo etiam pro- 
hibeat excommunicatum a peccatis absol- 
vere, quia verba textus absoluta sunt, et 
sine limitatione. et ideo non sunt sine co- 
gente ratione restringenda. Item , quia ad 
absolvendum ab excommunicatione requi- 
runtur aliquse caeremoniae, quse inter divina 
offiiia computantur juxta cap. A nobis, se- 
cundo, de Scntent. excommunicalionis. Ve- 
rumtamcn ha?c ratio licet habere possit lo- 
cum in absolulione solemni, quee in exteriori 
foro ce-rtis creremoniis fit, tamen in absolu- 
tionc, quae in foro interiori fieri potest, non 
procedit; quia sine illis precibus, vel crere- 
moniis fieri polest, et eisdem fere verbis, 
quibus datur absolutio sacramentalis, dari 
potest. Ut aulem excommunicato tribui pos- 
sit pinnitentiae sacramenlum, sufficit absolu- 
tio excommunic;itionis illo posleriori modo 
data; ergo non est verisimile propter illarn 



rationem probiberi in illo textu, ne excom- 
municatus in foro poenitenliae absolvatur, et 
a peccalis, et ab excommunicatione. Unde 
Panormitan. in cap. finali de Excessib. Prae- 
latorum, num. 5, dicit non esse prohibi- 
tum tempore interdicti absolvere ab excom- 
municatione, saltem quando absolutio non 
datur cum solemnitale prsescripta in dicto 
cap. A nobis; secus enim censet, quando cum 
illa fit, de quo postea dicam; ad rem enim 
praesentem illud prius sufficit. 

16. Non prohibeturprivataabsolutioabex- 
communicatione tempore interdicti. — Censeo 
igitur, in dicto cap. Alma, non prohiberi ab- 
solutionem ab excommunicatione privatim 
concessam tempore interdicti, si alioqui ex- 
communicatio non sit reservala, neque aliud 
impedimentum interveniat, prseter interdic- 
tum, quia ante dictum cap. Alma, hoc non 
erat prohibitum; imo videbatur concessum 
concessa facultale absolvendi a peccatis mor- 
talibus, juxta cap. Nuper, de Sentent.excom. 
Neque in dicto cap. Alma, fit nova prohibitio, 
sed solum non conceditur in hoc speciale 
privilegium. Quapropter, vel textus ille in- 
telligendus est de absolutione solemni et in 
foro exteriori, vel exponendus est de excom- 
municatione lata ob causam, et culpam, in 
qua fundatur etiam interdictum; vel certe 
(quod probabilissimum mihi est) loquitur de 
excommunicatione reservata, ita ut illud re- 
lativum, Quos admitti, etc, sit restrictivum 
eorum excommunicatorum, quos simpliciter 
nominaverat; quem sensum Glossa ibi teti- 
gisse videtur. 

17- Secunda limitatio. — Utrum validum 
sit sacramentum pcenitentise collatum specia- 
liter interdicto. — Alia limitatio est de illis, 
propter quorum culpam latum est interdic- 
tuin; quibus non est concedenda pcenitentia, 
nisi prius satisfecerint modo ibi praescripto, 
et jam a nobis in superiori puncto explicato. 
Ex qua limitatione a fortiori colligimus, eum, 
qui personali, et particulari interdicto ligatus 
est, non posse sacramentum pcenitentia) 
recipere; quia hujusmodi interdictum nun- 
quam fertur. An vero sacramentum poeni- 
tentise collatum persona? sic interdicta3 spe- 
cialiter, seu ratione proprise culpse validum 
sit, idem judicium est, quo de excommuni- 
cato; quia quoad hanc prohibitionem eodem 
modo se habent, ut recte notavit Glossa in 
cap. Prassenti, verb. Generaliter, de Sentent. 
excommunicationis, in 6. 

18. Sacramentum pcenitentise potest tni- 



SECT. I. QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM, ETC 



179 



nistrari in loco interdicto. — Sed queeret 

aliquis, an tempore interdicti localis possit 

hoc sacramenturn ministrari etiam in loco in- 

terdicto. Et quidem, quando interdictum est 

generale loci, non videtur habere dubium, 

quia tunc tota terra est interdicta, et non 

oportet extra illam, vel ad locum distantem 

ire ad hoc sacramentum suscipiendum; et hoc 

est, quod directe concedit cap. Alma raater, 

alias nihil novum quoad hoc sacramentum 

induxisset. At vero quando Ecclesia tautum 

vel alius similis locus est specialiler inter- 

dictus, quidam ceusent non esse in eo sacra- 

meutum poenitentise administrandum, quia 

commode potest extra Ecclesiam in alio loco 

non interdiclo dari. Sed hoc non satis est, 

nisi oslendatur prohibitio, quia non sufficit 

antiqua generalis; quia in dicto cap. Alma 

mater, videtur limitata etiam circa interdic- 

tum parliculare loci, ut supra expendi; quee 

limitalio nulla fuisset, nisi liceret etiam in 

tali loco sic inlerdicto poeuitentiam admi- 

nistrare, quia extra illum antea etiam lice- 

bat. Accedit, quod hsec sacramenta, quae 

tempore interdicli permittuntur, fieri pos- 

sunt cum omni decentia, vel requisita, vel 

magis conveniente; ad hanc autem spectat 

quod sacramentum poenitentiae detur in Ec- 

clesia, vel in loco sacro; et ideo probabilius 

credam per se concedi, ut hoc sacramenlum 

dari possit in Ecclesia specialiter interdicta, 

quod etiam confirmant dicla in simili de bap- 

tismo et confirmatione. 

49. Qui causam interdicto non dedit, potest 
pcenitent. sacr. ministrare. — Non vero qui 
causam interdict. dedit. — Dicendum superest 
de activo ministerio hujus sacramenti. De 
quo primo constat non prohiberi per ullum 
interdictum locale ei, qui causam illi non de- 
dit. Probatur, tum ex diclis de aliis sacramen- 
tis, tum etiam quia per hoc interdictum non 
arcenlur a divinis personae, quse illi causam 
non dederunt, nisi in ordine ad talem locum ; 
sed ministerium hujus sacramenti jam non 
est prohibitum in loco interdiclo per dictum 
cap. Alrna, ergo. Secundo existimo probabi- 
lius personas innocentes non privari hoc mi- 
nisterio per interdictum generale personale. 
Probatur, lum ex dictis de confirmalione, 
nam hoc sacramentum magis necessarium 
est, tnm quia eadem exceptio de illo fit in 
jure; et praeterea fit absolute de usu talis sa- 
cramenli, unde comprehendilur tam activus 
quam passivus, quia unus sine alio esse non 
potest, et ita eadem est utriusque ratio. Tertio, 



persona specialiter interdicta , vel directe , 
vel indirecte, quia causarn dedit interdicto 
generali, privata est ministerio activo hujus 
sacramenti. Probatur satis ex dictis de bap- 
tismo. Semper tamen excipitur casus neces- 
silatis proximi, iu quo etiam excommunica- 
tus polest poenitentiani dare; interdictus 
autem speeialiter, ad summum sequiparatur 
excommunicato. 

20. An sacramentum ministratum a nomi- 
nalim interdicto validum. — Pars negans. — 
Quid in hoc dubio sentiendum. — Sed queeri 
potest, an sit irritum hoc sacramentum a 
persona sic interdicta miuistratum. Loquor 
autem per se, et ex vi censuree; nam ex 
prava dispositione pcenilentis facile polerit 
hoc sacramentum esse nullum, juxta specia- 
lem proprielatem ejus; de qua alibi. Difficul- 
tas ergo propria erit, si poenitens bona fide 
accedat. Deinde supponendum est confesso- 
rem esse nominatim interdictum, ac denun- 
ciatum, alias juxta Extravag. Ad evitanda, 
nondum erit privatus usu potestatis suae in 
ordine ad alios; et ideo sacramentum vali- 
dum erit, licet peccet ministrando. Difficul- 
tas ergo est, an interdictum ut sic non solum 
prohibeat usum, sed eliam tollat jurisdictio- 
nem; nam si non tollit, erit validum sacra- 
mentum, per se loquendo; si vero tollit, erit 
nullum. An vero tollat, necne, non invenio 
in jure expressum, nec a Doctoribus satis 
definitum. Affirmans vero pars suaderi potest, 
quia hsec censura privat rebus divinis quan- 
tum potest, nisi in jure limitetur : ergo. In 
contrarium vero est, quia interdictum non 
tollit jurisdiclionem; unde censura 1-ala a 
persona interdicta, vel absolutio ab illa, et 
alii aclus. similes valent. Res profeclo mihi 
dubia est : ideo moneo, ut talis absolutio om- 
nino cavealur. An vero in rigore nulla sit, id 
est, an haec censura tollat jurisdictionem, di- 
cam infra tractando similem quaeslionem de 
irregularitate, in quem locum aliam etiam 
similem de suspensione ab Ordine remisi, 
quia horum omnium videtur esse fere eadem 
ratio. 

De Eucharistia. 

24 Eucharistia per modum viatici potest 
dari tempore interdicti. — Quomodo appli- 
canda sit assertio ad interdictum locale. — 
Idem dicendum respectu peregre navigaturi, 
et similium. — Dislinguendi sunt duo modi 
recipiendi, vel ministrandi hoc sacramentum. 
Unus est per modum viatici ob perieuluin 



180 DISP. XXXIII. DE PRIMO EFFECTU INTERDICTI 

mortis, alius est extra illam necessitatem 



De priori generalis regula cap. Quod in te, 
de Poenitent. et remiss., est : Ubicumque in 
jure pcenitentia morientibus non negatur, 
viaticum etiam, quod vere poenitentibus exhi- 
betur, comprehendit, quod nec ipsum disce- 
dentibus denegetur Cum ergo per inlerdic- 
tum jure antiquo et novo poenitentia non sit 
morientibus deneganda, etiam viaticum ne- 
gandum non est. Esl tamen notanda diffe- 
rentia inter generale, et particulare interdic- 
tunr, tam locale quam personale, quod stante 
interdicto generali locali, potest hoc viaticum 
infirmis, seu morientibus tribui, etiam in 
locis inlerdictis, quia boc est moraliter ne- 
cessarium, eo quod tota civitas, vel locus, 
v gr., interdictus sit; et ideo sicut hoc conce- 
ditur de poenitentia, ita etiam de Eucharistia. 
At vero, quando Iocus est specialiter inter- 
dictus, non solum necessarium non est, verum 
etiam nec moraliter accidit, ut Eucharistia 
detur in loco inlerdicto, quia talis locus solet 
esse Ecclesia ; infirmus autem. cui viaticum 
ministratur, non solet esse in Ecclesia ; po- 
test tamen ex Ecclesia interdicta viaticum ad 
illum deferri. Si contingeret etiam infirmum 
in tali Ecclesia aegrotare, vel in hospitali tali 
Ecclesiae conjuncto, qui simul cum illa inter- 
dictus sit, poterit illi in eodem loco hoc sa- 
cramentum ministrari. Similiter, quando 
periculum non esset mortis naturalis, sed 
violentae, aut si navigatio longa esset in- 
choanda, in quo articulo potest is, qui sacra- 
mento indiget, ad Ecclesiam accedere, non 
oportet sacramentum extra Ecclesiam de- 
ferre, sed in ea, licet inlerdicta sit, est mi- 
nistrandum, quia etiam tunc datur per mo- 
dum viatici, respectu cujus per se non est 
prohibitio, neque interdictio; praesertim, quia 
magis expedit Eucharisliam in Ecclesia dis- 
pensare, etiam si interdicta sit, quam in alio 
profano loco. Quanquam, si plures essent Ec- 
elesiae, seu loca sacra, consulendum potius 
essel, ut id fieret in Ecclesia non interdicta, 
quam in interdicta. 

H.Quiddeligatopersonaliinterdictoparti- 
culari. — De personali etiam interdicto ad- 
vertendum est, si generale illud sit, et parti- 
cularis persona, quae illo ligatur, non dedit 



ratione, sicut necessarium non est tale inter- 
dictum tolli, ut viaticum detur, ita etiam non 
est necessarium, ut aliqua absolutio a tatt 
censura praecedat. Secus vero est, quando 
quis dedit causam tali interdicto ; tunc enim 
praemittenda est satisfactio, quae ad poeniten- 
tiam concedendam necessaria est, juxta cap. 
Alma, tum quia hoc sacramentum per se illud 
supponit, tum etiam quia in praesenti eadem 
est utriusque concessio. Unde si contingeret 
posse dari alicui viaticum, et non absolulio- 
nem, quia, v gr., adest diaconus, et non sa- 
cerdos, tunc idem modus satisfactionis esset 
ab illo exigendus, ut probatur satis ex dicto 
cap. Alma, juncto cap. Quod in te. 

23. Atque hoc idem a fortiori locum habet 
in eo, qui speciali interdicto personali ligatus 
est ; nam ille semper supponitur dedisse cau- 
sam tali interdiclo. Quapropter etiam absolvi 
debet a tali censura, vel ante absolutionem a 
peccatis, vel ante viaticum, si prior absolutio 
dari non potuit, quia omnis censura, quae per 
se et direcle privat sacramentis, prius tol- 
lenda est, quam sacramenta recipiantur. 
Item quia jam diximus interdictum hocaequi- 
parari excommunicationi.Quo etiam fit, utin 
articulo, omnis, qui potest ministrare sacra- 
mentum, possit etiam interdictum auferre 
quantum ad talem personam , sicut etiam 
potest auferre excommunicationem. De quo 
latius infra dicemus. 

De activa administratione viatici tempore 
interdicti. 

24. Sacerdos qui generali interdicto cau- 
sam non dedit, viaticum ministrare potest. — 
Dubium. — Resolvitur — Ex quibus intelli- 
gitur, quid dicendum sit de activa admiui- 
stratione viatici tempore interdicti. Censeo 
enim quemlibet sacerdotem, qui non dedit 
causam interdicto, nec parliculari interdicto 
ligatus est, posse in eo eventu viaticum mi- 
nistrare, si alioqui jus habet administrandi, 
quod supponimus. Hoc manifestum est in 
quolibet interdicto locali ; nam illud non im- 
pedit hujusmodi personam, nisi quatenusim- 
pedit locum, et respective in ordine ad illum; 
sed tale interdictum non impedit locum in 



causam mterdicto, absolule posse communi- ordine ad viaticum prsestandum ; ergo neque 

care absque aha praevia satisfactione, vel hujusmodi personam. De interdicto vero per- 

absolutione a censura, quia cum ipse non de- sonali generali id patet, tum, a parilate ra- 

hquer.t, non est de quo satisfactio ab illa sit tionis, tum maxime quia tale interdictum 

danda, et cum interd.clum generale sit, et aeque comprehendit omnes personas, quas 

non Iiget hanc personam, nisi ex generali causam non dederunt; ergo vel nullam im- 



SECT. I. QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM , ETC. 



181 



pedit ab hoc ministerio, vel omnes, quia non 
est major ratio de una quam de alia ; suppono 
enim esse oequales in jure ministrandi. Non 
potest autem impedire omnes; nam repugnat 
hoc, si receptio conceditur; ergo nullam im- 
pedit. Solum interrogari potest, si in aliquo 
populo clerus sit interdictus, et solus sit 
unus parochus, ad quem ex officio pertineat 
viaticum ministrare, an possit hoc commit- 
tere aliis sacerdotibus, et illi possint admit- 
tere, et exercere, etiamsi generatim inter- 
dicti sint. Respondeo : probabilius censeo 
posse, quia non video specialem prohibitio- 
nem, et generalis non sufficit, quia in excep- 
tione viatici totum hoc ministerium includi 
debet, quia moraliler necessarium est, et quia 
nihii referre videtur, quod ministerium per 
ipsum proprium parochum fiat, vel per alium 
delegatum ab ipso, cum uterque sit eeque ge- 
neratim interdictus. Et ex dietis etiam de 
pcenitentia, et de aliis sacramenlis hoc sequi- 
tur. 

25. Sacerdos interdicto ligatus, cui ipse 
causam dedit, non potest viaticum ministrare 
si sit alias non specialiter interdictus. — At 
vero clericus, qui personaliter interdiclus 
est, vel directe, vel indirecte, quia causam 
dedit inlerdicto, non potest, per se loquendo, 
hoc ministerium usurpare, nisi prius a tali 
censura absolvatur, quia per talem censuram 
maxime interdicitur minislerium sacramen- 
torum ; et de hoc parliculari neque formaliter, 
neque virtute fit exceptio, ut supra in simi- 
libus declaravi. Dixi autem per se loquendo, 
quia, si sint alii sacerdotes non inlerdicli 
specialiter, qui viaticum deferre possint, 
tunc ille, qui inlerdictus est, non potest illud 
ministerium usurpare. At vero, si deesset 
minister alius idoneus, lunc ob necessitatem 
poterit sacerdos specialiter interdictus illi 
succurrere; posset excommunicatus, ut aliis 
locis late diximus. 

26. An parochus specialiter interdictus 
possit in hoc sacerdoti simplici suum ministe- 
rium committere. — An hujusmodi parochus 
possil hoc ministerium diacono committere. — • 
Sed quid si parochus sit specialiter interdic- 
tus, et solum sint alii sacerdotes simplices? 
tenebilurne illis committere vices suas, vel 
alii possunt sua autoritate se intromittere, eo 
quod pastor censura ligatus non videatur 
posse, aut per se facere, aut auctoritatem 
dare? Respondetur primum non posse alium 
sibi hoc jus usurpare, quia impedimentum 
alterius non confert aliis tale jus. Deinde in 



eo casu non debet parochus per se ministrare 
sacramentum , quia revera non est necessi- 
tas, et alioqui habet absolutam prohibitio- 
nem. Debet ergo per alium id facere, potest- 
que et licite, et valide talem facultatem alleri 
concedere, quia illa concessio non est actus 
Ordinis, sed jurisdictionis;interdictumautem 
non impedil jurisdictionis actus, qui non in- 
volvunt immediatum usum Ordinis. Propter 
quod etiam in sacramento pcenitentiee, potest 
parochus interdictus ministerium illud, et vi- 
ces suas alleri committere, eique jurisdictio- 
nem in illo foro dare. In quo est differentia 
notanda inter interdictum hoc speciale, et 
excommunicationem, quod parochus excom- 
municatus non potest alteri jurisdictionem 
committere, quia hic est quidam usus juris- 
dictionis;excommunicatio autem privat omni 
usu jurisdictionis; interdictum autem non ita. 
Sed queeres tandem, si parochus interdictus 
non habeat alium sacerdotem, sed diaconum 
tantum, cui hoc ministerium committat, te- 
nebitur nihilominus non per se facere, sed per 
diaconum? Respondetur : minime, tum quia 
jam fere non estinusuEcclesiae, uthoc minis- 
terium committatur diacono, nisi deficiente 
omninosacerdote; tum etiara quia hocspectat 
ad majorem reverentiam sacramenti, et ad 
quamdam solemnitatem illius ministerii, quee 
servanda est, ut jam dicam. 

27 An tempore interdicti ad aegrotos viati- 
cum cum solemnitate sit deferendum. — Ul- 
timo dubitari potest, an tempore interdicti 
viaticum sit ad eegrotos deferendum cum 
solemnitate et pompa in Ecclesia usitata, an 
vero servandse sint circumstantise cap. Alma 
mater, pro exigentia seu proportione illius 
actionis. Respondeo ex communi sententia, 
deferendum esse cum omni comitatu, et ho- 
nore consueto, et debito, juxta cap. Sane, de 
Celebrat. Missarum; ita Sylvest., Angel., et 
alii Summistee, et Navarr., num. 179, et 
Covarr., d. c. Alma, part. 2, § 2, num. 7. Et 
a fortiori patet ex dictis de baptismo et con- 
firmatione; nam si illa sacramenta solemniter 
ministrari tunc possunt, multo magis Eu- 
charistia; nam illi longe major reverentia 
debetur, et ad hunc finem totus ille honor 
ordinatur Unde rationes aliee de aliis sacra- 
mentis factae a forliori in hoc locum habent. 

28. In praedicto casu non omittenda cam- 
panarum pulsatio. — Solum dubitari potest 
de campanarum pulsatione; nam haec specia- 
liter videtur prohibita in d. c. Alma. Respon- 
delur etiam esse licitam, nam in d. c. solum 



182 



mandatur, ut Missa?, et alia divina officia di- 
cantur campanis non pulsatis; deferre autem 
viaticum, non est Missam dicere, aut aliud 
divinum officium , quod audire eo lempore 
prohibitum sit; et ideo illa prohihitio ad hanc 
aclionem non extenditur Quod etiam ex fine 
talis prohibitionis colligi polest; nam signum 
cimbalorum datur ad excitandam vel congre- 
gandam plebem; quia ergo ad Missas, et di- 
vina officia audienda publice et indiscrimina- 
tim non est populus admittendus, ideo nec 
est illo signo publico convocandus. At vero 
ad sanctissimum sacramenlum comitandum, 
et venerandum, omnes concurrere possunt, 
et admitti; non est ergo prohibitum praedicto 
si"no illos vocare, et ad reverenliam exci- 
tandam. Quia vero in aliquibus locis consue- 
tum est, ut in illa actione campanse pulsentur 
cum qundam significatione alacritatis et gau- 
dii, consulendum videlur, ut tempore gene- 
ralis interdicti illa peculiaris significatio omit- 
tatur. 

29. Quantum debeat esse mortis periculum, 
ut tempore interdicti Eucharistia infirmis d"e- 
ferri possit. — Polerat tandem hoc loco trac- 
tari, quanta debet esse necessitas, et quale 
mortis pericilum, ut sufficiat ad hoc minis- 
terium tenipore interdicti praestandum. Sed 
de hac re videnda sunt, qua? superiori tomo 
dixi de articulo et periculo mortis, et ad hunc 
locum sunt applicanda, ex principib posito, 
quod quolies potest poenilentia dari propter 
oec.isbnem mortis, polest etiam Eucharistia. 
Addo vero non esse necessarium expectare 
evidens periculum mortis, aut quod infirmitas 
nimium aggravelur, sed satis esse, quod sit 
ex suo genere gravis. Itaque quoties judicio 
docti medici, infinnitas , vel occasio est ita 
gravis, ul prudenter quis faciat se ad mortcm 
poeparando, petendo vialicum, illi est dan- 
dum, q'iia isla nihil aliud petunt, nisi quod 
inlereedat vera occasio suseipiendi viiticum; 
cumque hoc ad favorem pertineat, est am- 
pliandum quantum prudenter possit. Unde a 
fortiori constat idein dicendum esse de qua- 
cumque occasione probabili mortis violentse, 
et niulto magis quando illa cerlo inslat, ut in 
damnatis ad morlem ; suppono enim illis jure 
non d<'iiei:ari Jvicharisliam, utbreviter letigi 
in lertio tomo, disp. 69, scct. 3, in fino, et 
\ideri possunt, qu;o eitat Govarr., dict. cap. 
Alma, part. 2, § 3, d. 3, et 1. 2 Variarum , 
cap. 1, num. 1 1 



DISP. XXXIII. DE PRIMO EFFECTU INTERDICTI. 

De communi usu Eucharistix. 



30. Sacerdotalis usus Eucharistise. — Su- 
perest, ut dicamus de usu hujus sacramenti, 
quando non datur per modum viatici. In quo 
distinguere possumus duplicem usum, sci- 
licet in sacrificio, vel exlra; et priorem vo- 
care possumus sacerdotalem, alium vero lai- 
cum. De priori nunc non agimus, quia non 
est separabilis a Missrc sacrificio, quia nec 
sacrificium sine tali communione , nec talis 
communio extra sacrificium fit. Quapropter 
tunc licet illa communio, quando licet sacri- 
ficare; et e converso qui sacrificare non po- 
test tempore interdicti, nec communicare illo 
modo potest. Quando autem et quomodo sa- 
crificium illud permissum sit tempore inter- 
dicti, dicemus disputatione sequenti. 

31 De usu laico Eucharistise regula gene- 
ralis. — Occurrit objectioni. — De communi 
ergo, seu laico usu Eucharistise regula gene- 
ralis est, jure communi prohibitam esse om- 
nibus ex vi interdicti , juxta modum ejus. 
Ratio est, quia omne interdictum prohibet 
sacramentorum usum in his, quse jnre non 
excipiuntur; sed usus Eucharistise non est 
exceptus extra sacrificium, nisi quando da- 
tur per modum viatici; ergo extra illum ar- 
ticulum manet sub generali juris prohibitione, 
ut recte concludit Panormitanus secutus Cal- 
derinum, in cap. Quod in te, de Poenis et 
remiss., num. 2. Dices : in cap.Alma, conce- 
ditur, ut pcenitentia possit sanis administrari, 
non obstante interdicto, et in dict. c. Quod 
in te, dicitur sub pcenitentia comprehendi 
Eucharistiam ; ergo favor ille cap. Alma 
mater, extendendus est ad Eucharisliam , 
qua3 sanis datur Respondetur negando mi- 
norem ; verba enim cap. Quod in te, heec 
sunt : In illo verbo , per quod pcenitentiam 
morientibus non negamus , viaticum etiam, 
guod vere poenitentibus exhibetur, intelligi 
volumus. Non ergo sub pcenilenlia absolute 
sumpta voluit Pontifex Eucharistiain seu 
usum ejus comprehendi et concedi, quia hoc 
nec ex proprielate verborum, nec ex aliqua 
universali ratione haberi poterat; sed spe- 
cialiler sub pcenitentia morientium voluit 
comprehendi viaticum, quia in illo articulo 
habent illa sacramenla necessariam quam- 
dam conjunctionem. Et ideo concessio illa, 
quoe de pcenitenlia fit in d. c. Alma, pro oin- 
nibus etiam sanis, extendi non potest ad 
communem Eueharistiae usum. 

32. Tempore interdicti dari nec recipi po- 



SECT. I. QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM, ETC. 



183 



test Eucharistia extra periculum mortis. — 
Ex his ergo fit, ut quando interdiclum est 
generale loci, Eucharistia nec dari, nec re- 
cipi possit prredicto modo in toto illo loco 
interdicto, a quibuscumque personis cujus- 
cumque loci, aut ordinis, seclusis privilegiis, 
aut specialibus exceptionibus, de quibus sta- 
tim. Et idem proportionaliter est de inter- 
dicto particulari loci quoad illum specialem 
locum. At vero extra iila loca communicare 
poterunt omnes personse, quae directe vel in- 
directe non fuerint personaliter interdictae. 
Ralio est, quia haec est vis et institutio inter- 
dicti localis, ut constat ex dict. c. Si civitas, 
et ex aliis juribus supra citatis. Secundo 
sequitur, quando iuterdictum est generale 
personarum, omnes de populo, qui sub illo 
generatim comprehenduntur, prohiberi abso- 
lute Eucharisliam sumere, seu in quocumque 
loco, quia hsec etiam est vis interdicli perso- 
nalis generalis, ut ex eisdem juribus constat, 
et supra declaratum est. De interdicto aulem 
personali particulari a fortiori hoc idem pro- 
cedit, cum supra dictum sit etiam per modum 
viatici dari aut recipi non posse, per se lo- 
quendo, nisi ablato tali interdicto. Quod idem 
intelligimus de personis interdictis, ut cau- 
sam dederint cuilibet interdicto generali, 
quia tanquam specialiter interdicUe repu- 
tanlur. 

33. Exceptio regulse generalis. — An jure 
communi aliquse personse a dicta regula ex- 
cipiantur, — Prima opinio. — Ab hac tamen 
generali regula excipiuntur illi, qui ad com- 
municandum eo tempore , vel loco, speciale 
privilegium habent, ut sunt communiler reli- 
giosi et moniales. Mulli eliam viri nobiles 
habere solent hsec privilegia, et per bullam 
etiam Cruciatae conceditur, et per alias, qua- 
rum tenor attendendus est et servandus. 
Dubitari autem potest, an jure communi ex- 
cipiantur aliquee personse Ecclesiasticee ab 
hac generali regula. Dicunt enim aliqui, 
quando locus, vel Ecclesia per generalem 
censuram interdicuntur, clericos ad talem 
Ecclesiam pertinentes , quique ibi possunt 
officiis divinis inleresse, juxta cap. Alma ma- 
ter, posse eliam ibi Eucharistiam sumere. 
Ita Sylvest., verb. Interdictum, 5, num. 9, 
citans Geminianum, in dict. cap. Alma. Alio- 
qui (ait Sylvester) stante eodem interdicto 
posset hodie alicui licere communicare, cui 
heri non licebat ; ut si heri erat diaconus tan- 
tum, et jam ordinatus est sacerdos. Sed hoc 
nullum inconveniens est, tuui quia est mu- 



tatus status personse; tum etiam quia non 
est sermo de eadem communione ; illi enim 
sic de novo ordinato sacerdoti licita est de 
novo communio sacerdotalis, seu sacrificalis, 
ut sic dicam, quia novam potestatem sacrifi- 
candi accepit; de alia vero communione ea- 
dem qusestio manet.Fundamentumergo illius 
sententise sumi debet ex cap. Alma, ubi con- 
ceditur clericis Missas et divina officia cele- 
brare cum circumstantiis, de quibus infra; 
ergo etiam eis conceditur, ut possint Eucha- 
ristiam accipere; nam hsec est veluti pars 
divinorum officiorum. 

34. Opposita sententia communis. — Heec 
vero sententia communiter non approbatur, 
ut colligitur ex Covarruvia, dict. cap. Alma, 
part. 2, § 5, num. 6; Navarro, cap. 27, num. 
178, et ex aliis, quos ipsi referunt, et ex 
Panormitano supra. Et fundamentum est, 
quia illa concessio cap. Alma, ex vi et pro- 
prietale lerminorum non extenditur ad com- 
munionem laicam Eucharistite, quia illa nec 
est sacrificium, nec pars ejus, nec etiam est 
divinum officium , prout ibi accipitur, nec 
pars illius ; sicut enim inter effectus interdicti 
distinctos est privatio sacramentorum a pri- 
vatione divinorum officiorum, ut ex discursu 
hujus, et sequentis disputationis, constabit, 
ita concessio seu relaxatio unius effectus per 
se distincta est, et non comprehendit alium 
effectum. At vero communio heec, licet cle- 
ricis vel sacerdotibus detur, ex se laica est, 
et ita in jure appellatur, ut alibi tractavimus ; 
ergo non comprehenditur in dicta conces- 
sione. Et confirmatur, quia ibi Pontifex so- 
lum concedit clericis tanquam minislris Ec- 
clesise , quod possint facere divina , sicut 
prius ; sed communicare non est officium 
minislrorum, neque prius id faciebant tan- 
quam ministri. Et rationes, quibus ibi Pon- 
tifex motus esse dicitur ad concedendum illud 
ministerium, locum non habent in recipienda 
Eucharistia laicorum more ; ergo non est illa 
concessio ad hunc casum exlendenda. 

35. Quid in hsec controversia sentiendum. 
— Tom. 3, disputat. 69, sect. 3. — Inter has 
sententias non est facile judicium ferre, ut 
etiam sensit Calderinus in suo tractatu de 
Interdicto, et Paludanus, in 4, dist. 18, q. 8, 
num. 30,qui dicit Papam esse super hoc con- 
sulendum. Quamdiutamen ejus judicium non 
habemus, probabiliter potest defendi prima 
sententia ex alio fundamento, nimirum quod 
cui conceditur facultas assistendi Missae sa- 
crificio, conceditur eliam, ut de illo partici- 



184 



pare, seu commumciire possit, nisi expresse 
excipiatur, seu denegetur Quanivis enim qui 
Missam audit, non statim obligetur ad com- 
municandum in illa, ut alibi latius probavi- 
mus, quod verum est non solum de laicis,sed 
etiam de clericis, nihilominus est valde con- 
sentaneum huic sacrificio, et modo, quo in 
Ecclesia offertur, ut qui assistunt, de illo suo 
modo participent, sicut illud suo modo offe- 
runt; et ideo usitatum olim in Ecclesia fuit, 
ut assistentes in Missa communicarent, quod 
maxime in clericis observatum, et aliquando 
etiam pneeeptum fuit. Unde de se ait Trid. 
Synodus, sess. 22, c. 6 : Optaret, ut in sin- 
gulis Missis fideles adstantes non solum spi- 
rituali affectu, sed sacramentali etiam Eu- 
charistise perceptione communicarent ; ergo 
verisimile est, ut quando Ecclesia alicui au- 
fert interdictum, quantum ad prohibitionem 
assistendi huic sacrificio, concedere etiam, ut 
de illo participare possit, si alias specialiter 
non prohibet, quia in illa absoluta concessione 
contiretur, ut possit quantum voluerit, et 
valuerit, uberrimum fruclum illius sacrificii 
participare; cerlum esl autem accepturum 
uberiorem, si in tali sacrificio communicet. 
Pralerea expendo verba illa cap. Alina : 
Dicantur divina officia sicut prius; nam 
prius ita dicebantur, ut ministri de sacrificio 
communicare possent, si vellent, et ha?c, ut 
dicebam , erat antiqua consuetudo; et hanc 
nunc desiderat Ecclesia, quamvis non proeci- 
piat; ergo ex vi illorum verborum concedilur 
ministris, ut divina faciant modo consuelo, 
vel de facto, vel sullem de licentia, vel (ut ita 
dicam) de consilio Ecclesiee, seu, quod idem 
est, conceditur illis, ut sallem possint parli- 
cipare sicul prius. Denique fa vores ampliandi 
sunt, et hic sensus est salis consentaneus 
verbis, ut expensum est, et ralioni lextus, ut 
patet ex illis verbis Ex districtione hujus- 
modi statutorum crescit indevotio populi, et 
infinilapericula anintarum surgunt. Hae nam- 
que dua? rationes maxime locum habent in 
privatione, seu dilalione communionis, et 
majorem habent vim in clero, el personis 
Ecclesiasticis; e;-go non est, cur luec ampli- 
ficalio hujus graliue nimia esse vidoatur 

36. Corollarium superioris doctrimc, et 
amplialio cap. Alma. — E\ qua sculenlia 
sequitur optiina amplialio ad cap. Alma,dum 
concedit omnibus laicis, ut in quatuor festivi- 
talibus, Natalis Domini, Pasclue, Penlecostes, 
ct Assumptionis Virginis, possint interesse 
divinis, consequenter conccdere, ut possint 



DISP. XXXIII. DE PRIMO EFFECTU INTERDICTI. 

Eucharistiam sumere. Licet oppositum sen- 
tiat Antonin., 3 part., til. 26, c. 4; Sylvest. 
(plane non satis consequenter), Interdictum, 
5, quuest. 2; Soto, 4, dist. 22, qusest. 3, art. 
1, post 4 concl.; Covarr supra. Qui solum 
fundantur, quia in illo capilulo hoc expresse 
non conceditur Nobis aulem ex ratione facta 
videtur concedi virtute, idque satis esse. Et 
preeterea expendo illa verba : Participatio- 
nem permittimus div inorum ; nam haec verba 



in rigore non solum ad assistendum , sed 
etiam ad communicandum , id est, ad parti- 
cipandum quantum sunt capaces, faciunt 
facultatem. Accedit, quod quibus Pontifex 
voluit hoc negare, eos expressit subjungens 
in hunc modum : Sic tamen, quod illi, prop- 
ter guorum excessum interdictum hujusmodi 
est prolatum, altari nullatenus appropin- 
quent. Quae verba intelligi possunt de obla- 
tionibus fidelium, ad quas faciendas solent 
ad altare accedere, ut refert Paludanus su- 
pra; non tamen video cur non potius sint de 
communione intelligenda ; nam illa est prop- 
ter quam maxime solet ad altare accedi. Et 
sumi potest argumentum ex cap. Quia in 
omnibus, de Usuris, ubi de publicis usurariis 
dicitur : Nec ad communionem admittantur 
allaris, nec oblationes eorum quisquam acci- 
piat. Expendo enim, quod nomen altariscum 
communione potius, quam cum oblatione 
conjunctum est. Quamvis ergo non negem 
per verba illa cap. Alma, prohiberi hujusmodi 
interdictis, et peccatoribus omne ministerium 
altaris, et omnem actionem, vel receptionem 
sacrarn, quse circa altare fit, dico tamen, ibi 
etiam Eucharistiae communionem compre- 
hendi, ac proinde aliis vel non interdictis, 
vel qui interdicto per suum excessum cau- 
sam non dederunl, non prohiberi, sicut ne- 
que aliud altaris minislerium, cum alias et 
capaces et digni sint. Atque luec probabililer 
sint dicta pro hac parte, qme pia et favora- 
bilis videlur;nihilominus communissententia 
non difficile defendi potest, et in praxiser- 
vanda est Ecclesite consuetudo. 

37 An ad implendum prxceptum annux 
communionis possit quis tempore intcrdicti 
communicare. — Tandem hinc obiter expe- 
dilur alia quseslio, an scilicet propter iru- 
plendum pnoeeptum de annua communione, 
possit quis, aut debeat lempore inlerdicti 
communicare, possitquc illi Eucharistia dari. 
Aliqui enim simpliciter affirmant, quia tunc 
jam illud est sacramentum necessitatis. An- 
toninus vero et alii simpliciler negant. Di- 



SECT. I. QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM, ETC. 



185 



cendum est, jure antiquo id non licuisse, 
quia solum concedebalur propter viatici ne- 
cessitatem, ut supra ostensum est; necessitas 
autem prsecepti Ecclesiastici neque est simi- 
lis, neque aequalis ; imo jam tunc non esset 
necessitas, quia per unam prohibitionem 
cessat obligatio alterius prsecepti ejusdem 
Ecclesise; sicut in die festo cessat obligatio 
audiendi Missam posito interdicto, et prohi- 
bitione ejus. Idemque dicendum erit nunc 
juxta communem priorem sentenliam. De- 
fendendo autem posteriorem, consequenter 
dicendum est , posito jure novo dicti cap. 
Alma, aliud verum esse, quia una ex illis 
quatuor festivitatibus est Pascha, pro qua 
specialiter obligat praeceptum annuas com- 
munionis; sed dictum est ex vi illius juris 
ablatam esse prohibitionem interdicti quoad 
communionem ; ergo obligabit tunc prsecep- 
tum, cum jam omne impedimentum ablatum 
sit. Neque est inconveniens, ut ex uno favore 
pullulet aliunde alia obligatio, quando illud 
est per accidens, et solum quasi removendo 
prohibens; prsesertim, quia illa obligatio com- 
municaudi neque odiosa neque onerosa cen- 
seri debet, sedyaotius favorabilis. Neque ab 
hac senlenlia est alienus Navarrus supra, 
quamvis dicat consulendum esse Summum 
Pontificem. 

De extrema unctione. 

38. Tempore interdicti, nec etiam ob mortis 
periculum, dari potest extrema unctio. — De 
hoc sacramento est expressa et absoluta pro- 
hibitio in cap. Quod in te, de Poenitentia et 
remiss., cujus verba sunt : Licetper generale 
interdictum omnibus denegetur tam unctio 
quam Ecclesiastica sepultura, etc. Ubi signi- 
ficatur non fieri de novo illam prohibitionem, 
sed jam factam supponi; et licet in particu- 
lari non inveniatur in antiquioribus juribus, 
satis est, quod a prohibitione generali divi- 
norum non inveniatur excepta. Additurque 
in eo capite, quasi per declarationem specia- 
lem, non esse excipiendam. Quod jus per 
nullum posterius revocatum, aut limitatum 
invenitur. Est autem notanda triplex distri- 
bulio ibi formaliter, vel virtute contenta. 
Prima est temporis, seu occasionis, aut ne- 
cessilalis ministrandi hoc sacramentum; nam 
absolute prohibetur, ita utpropler extremum 
mortis periculum pegrotantibus dandum non 
sit; et ita intelligunt Doctores omnes. Et 
ratio est clara, quia proprium, et quasi in- 



trinsecum tempus, in quo dandum est sacra- 
mentum, est, quando mors instat ex gravi 
morbo ; ergo si prohibetur, pro illo articulo 
maxime prohibetur. Et in hoc est facta dif- 
ferentia inter hoc sacramentum et Eucha- 
ristiam, quia non est ita necessarium, sicut 
illa. 

39. Idque intelligendum non solum de acci- 
dentali solemnitate, sed de substantiali sa- 
cramento. — Respondetur cuidam objectioni. 
— Secunda distributio est modi, ut sic 
dicam, conferendi hoc sacramentum, quia in 
hoc non est distinguere sicut in baptismo, 
quod detur cum solemnilate vel sine illa , 
quia neutro modo dari potest; simpliciter 
enim prohibetur quoad subslantialem solem- 
nitatem, ut sic dicam, sive habeat acciden- 
talem adjunclam, sive non; multum enim 
differt a baptismo in necessitale. Et prsete- 
rea in hoc etiam differt quoad substantialetn 
solemnitatem, quia semper requirit sacerdo- 
tem ministrum, qui ex officio illud conferat, 
qui in baptismo non semper est necessarius. 
Accedit, quod illa sacramenta, quse tempore 
interdicti specialiter permittuntur, etiam cum 
accidentali solemnitate dari possunt; ergo e 
converso cum hoc sacramentum prohibetur, 
simpliciter et quoad substantiam prohibe- 
tur Denique nomen unctionis, ipsam sub- 
stantiam sacramenti significat. Dices : cur 
potius prohibelur unctio, quam confirmatio? 
nam si necessitatem simpliciter spectemus, 
non est magis necessaria confirmatio, quam 
unctio; si vero utilitatem, non est minus neces- 
saria unctio morituris, quam confirmatio vic- 
turis. Respondetur, non esse facile rationem 
reddere, quse Innocenlium III moverit, qui 
fuit auctor utriusque decreti; fortasse tamen 
non tanti aastimasse necessitatem unctionis, 
sicut confirmationis, quia sine confirmatione 
non censetur aliquis perfecte Ghristianus, et 
seepe accidere polest, ut multi, verbi gratia, 
pueri ante usum rationis absque aliis sacra- 
mentis, preeler baptismum et confirmationem 
morianlur; alii vero, quisuntcapaces unctio- 
nis, et supponuntur jam perfecti quod statum 
Christianorum per baptismum et confirma- 
tionem , et quoad propriam et personalem 
necessitalem eis subvenitur per poenitentiam 
et Eucharistiam , et ideo non tanta videtur 
eorum necessitas. Accedit, quod sacramen- 
tum confirmationis omnino ordinatur ad in- 
ternum animes bonum; unctio vero etiarn ad 
salutem corporis; et ideo ex hac parle minor 
ejus quodammodo necessitas visa est, et ejus 



186 



DISP. XXXIII. I.)E PRIMO EFFECTLl INTERDICTI. 



interdictio magis necessaria ad vigorem et 
terrorem hujus censurae, tum quia homines 
magis limere solenl (de vulgo et multitudine 
hominum loquimur) detrimenta corporis, 
quam spiritus; tum etiam quia si haec omnia 
sacramenla concederentur tempore interdicti, 
quoad hanc partem contemneretur. 

40. Omnibus personis cujuscumque condi- 
tionis prohibetar extrema unctio tempore in- 
terdicti. — Tertia distributio esl personarum, 
qute ibi formalius continetur in illa particula 
omnibus, quae ex se tamclericos, quam laicos 
comprehendit. Accedit preeterea, quod cum 
in citatis verbis duo conjungantur, scilicet 
unctio et sepultura sacra, quoad sepulturam 
statim excipiuntur clerici, ut infra videbi- 
mus; ergo quoad unetionem comprehensi re- 
linquuntur, ut recte ibi notat Abbas, num. 9, 
et communis sententia, idemque est de reli- 
giosis et quibuscumque aliis , quia verba 
universalissima sunt, qusenemo jure limitare 
potest, nisi in alio decreto talis limitatio vel 
exceptio adjuncta sit ; nam ubi aliquid gene- 
raliter prohibetur , quod expresse non conce- 
ditur, intelligitur denegatum,, ut dicitur in 
Clementina Exivi, § Porro, de Verborum 
significationibus. 

41 Paludanus confutatur — Quapropter 
immerilo Paludanus, disl. 18, q. 8, num. 28, 
ab hac sententia communi recessit, dicens 
clericis et religiosis dari posse unctionem, 
sumens argumentum ex eodem cap. Quod in 
te, quia ibi (inquit) conceditur his Ecclesias- 
ticis personis Ecclesiaslica sepultura; ergo 
sub illa comprehenditur unclio, qu.se est 
veluli praeparatio ad illam; credendum est 
enim, eum, qui concedit sepulturam soli cor- 
pori proficuam , unctionem animee necessa- 
riam non negare. Sed potius inde oppositum 
colligitur; nam cum ex duobus propositis et 
generaliter vetitis , unum tantum Pontifex 
concedat et de altero taceat, illud lacendo 
negavit, ut in simili argumentatur Gregorius, 
hom. 18 in Evangelia, et refertur in cap. 
Nonne, dc PrEesumptionibus. Non ergo unum 
sub alio comprehendilur, alias nec in prin- 
cipio oportuisset unctionem distincte expri- 
mere; cumque minus sit sepullura, quam 
unctio, non recte ex concessione minoris in- 
fertur, cliam id , quod majus est , esse 
concessum. Cur aulem Ponlifex (hoc enim 
argumentum Paludani postulare videtur) 
conco-seril Ecclesiasticis personis sepulturam 
Ecclesiasticam , et non sacram unctioncm, 
dicendum est, negari unctionem proplcr ra- 



tiones superius factas; sepulturam vero con- 
cedi propter status decentiam, ut inferius 
latius dicemus. Addendum vero est,.per heec 
non excludi specialia privilegia, quse aliqme 
religiones pro suis religiosis vel familiaribus 
a Sede Apostolica habere possunt. 

42. Doctrina data ad interdictum locale 
applicatur — Ullimo tamen advertendum 
est dictum cap. Quod in te, speciatim loqui 
de interdicto generali loci, et ita ex illo textu 
immediate tantum haberi, in toto illo loco 
interdicto non posse hoc sacramenlum mini- 
strari, quanquam personae illius loci, si alibj 
eegrotent, vel se illuc deferri faciant, possint 
ibi hoc sacramentum accipere , si causam 
interdicto non dedere, juxta superius dicta. 
Hocautem servata proportione in inlerdicto 
particulari loci servandum est, quia est 
eadem vel major ratio, procedit generalis 
prohibitio, quod in loco interdicto nulla sa- 
cramenta administrantur, juxta c. Responso, 
de Sent. excomm. 

43. Applicatur ad interdictum personale. 
— Ad interdictum etiam generale personale, 
et a fortiori ad speciale, commutata (ut sic 
dicam) proportione, eadem regula applicanda 
est ; nam omnes personte sic interdictse, 
etiamsi causam non dederint interdicto, hoc 
sacramenlum accipere non possunt, neque in 
eo loco, neque in alio, nisi prius a tali inter- 
dicto aliquo modo liberentur, quia tale inter- 
diclum, ut supra vidimus, omnes et singula- 
res personas afficit et in eis habet suum 
effectum ; hic autem est generalis sacramento- 
rum prohibitio juxta jura supra citata. Atque 
heec omnia procedunt juxta antiquum jus. 
Dubitari vero potest, an juxta novum jus in 
cap. Alma mater, liceat hoc sacramentum 
ministrare in quatuor festivitatibus ibi excep- 
tis. Sed dico breviter quoad hanc partein 
nihil esse innovatum illo jure, quia de hac re 
nulla ibi menlio fit, neque in specie, neque in 
genere. 

De Ordine. 

44. Non potest laicis sacramentum Ordinis 
conferri tempore interdicti. — Quid de cleri- 
cis. — De hoc sacramento non invenio aliquid 
in propria specie in jure declaratum, et ideo 
nonnulla est diversitas inler auctores. Et in 
priniis quoad personas laicas, omnes convo- 
niunt non posse lemporc interdieti sacramen- 
tum hoceis conferri. Ratio est, quia prohibitio 
est gencralis, juxla dictum cap. Responso, 
ct de sacramento Ordinis nulla facta est ex- 



SECT I. 



QUORUM SACRAMENTORUM USUS PER INTERDICTUM, ETC. 187 



ceplio : ergo. Nihilominus tamen circa per- 
sonas Ecclesiasticas aliqui dicunt eos , qui 
jam habent aliquem Ordinem inferiorem , 
posse non obstanle interdiclo ad superiorem 
promoveri. Ita Innocentius, in cap. Non est 
vobis, de Sponsalibus, qui de omnibus cleri- 
cis loquitur, et ideo ex illius sententia etiam 
hi, qui solum primam tonsuram habent, pote- 
runt Ordinibus initiari. Ratio est, quia clerici 
sunt. 

45. Secunda et vera sententia. — Extra 
locum interdicli potest suscipere Ordines, qui 
illi causam non dedit. — Nihilominus contra- 
ria sententia vera est, quam tenent Panormi- 
lanus, in dict. cap. Non est vobis; Paludanus, 
dist. 18, qusest. 8, num. 29; Covarruv., dict. 
cap. Alma, part. 2, § 3, num. 4, et omnes 
SummistEe. Et ratio est, quia ista exceptio 
nullojure fundatur. Neque illa ratio Innocen- 
tii satis intelligitur; aut enim agimus de in- 
terdicto locali aut de personali : si de locali, 
sicut per illud non sunt absolute interdicti 
clerici, ita nec laici, et sicut locus est inter- 
dictusin ordine ad laicos, ita et in ordine ad 
clericos in his, quee illis non sunt jure con- 
cessa; nuJlo autem jure est illis concessum, 
ul possint ad superiores Ordines promoveri 
in tali loco, vel quod quispiam possit in eodem 
loco Ordines conferre, nisi prius ab eodem 
loco interdictum auferat vel suspendat, si ad 
hoc potestatem habet. Quod patet ex dict. 
cap. Alma, in quo postrema et major extensio 
hujus concessionis facta est, et tamen ibi hoc 
non conceditur, ut ex textu constat. Haac 
autem intelligenda sunt de omnibus Ordini- 
bus, quse sunt sacramentum, et consequenter 
etiam de consecratione Episcopali. De prima 
vero tonsura et de benedictione Abbatis vel 
virginis, quee non sunt sacramenta, sed sacra- 
menlalia, non est eadem ratio. Sed ita de illis 
judicandum est, sicut de divinis officiis, de 
quibus infra. Si vero loquamur de interdiclo 
personali, aut illud esset solius populi laici, 
vel solius clerici, vel utriusque : de primo 
verum est per illud non prohiberi clericos, 
quin ulterius ordinari possint, quia non sunt 
interdicti; tamen eadem proportione , de 
secundo interdiclo verum est, per illud pro- 
hiberi clericos, ne ulterius ordinari possint, 
non vero prohiberi laicos, quin denuo possint 
Ordinibus initiari, quia non sunt inlerdicti. 
Si vero loquamur de tertio interdicto, ex vi 
illius nec laici, nec clerici ordinari possunt, 
quia omnes sunt interdicti; nulla est ergo 
exceptio nec differentia quoad hoc inter 



Ecclesiasticos et laicos, si proportio servetur. 
Undenihil etiam oportet hic distinguere inter 
personale interdictum generale et particulare, 
neque inler eos, qui dederunt vel non dede- 
runt causam interdicto; omnes enim simpli- 
citer prohibiti sunt, quamdiu inlerdicto ligan- 
tur Solum oportet adverlere in interdicto 
locali eos, qui sua culpa causam dederunt, 
simpliciter prohiberi ordinari vel ordinare, 
non tantum in loco interdicto, sed ubique, 
quia illi consequenter sunt personaliler inter- 
dicti, ut superius declaratum est. 

De matrimonio. 

46. Sponsalia de futuro non prohibentur 
fieri tempore interdicti. — In matrimonio tria 
dislinguere possumus , scilicet sponsalia de 
futuro, substantiam matrimonii, et Ecclesias- 
ticam solemnitalem cum sacerdotali benedic- 
tione, quee subsequi solet et debet. De spon- 
salibus certum est licite et valide fieri posse 
tempore interdicti , sive in loco interdicto, 
sive inter personas interdictas , quia illud 
neque est sacramentum, neque aliquid sacrum 
aut divinum officium, sed est tantum quidam 
humanus contractus; ideo non continetur in 
his, qiue per interdictum prohibentur. 

47. Covarruv. opinio. — Secundo est cer- 
tum benedictiones nuptiales esse prohibitas 
tempore interdicti, quia inler divina officia 
computantur; imo habent adjunctum Missse 
sacrificium et solemnes preces a sacerdote in 
Ecclesia factas; heec vero divina officia pro- 
hibita sunt tempore interdicti , ut postea 
videbimus. Et in hoc conveniunt omnes Doc- 
tores statim citandi. Quanquam Covarr., in 
dict. cap. Alma, part. 2, § 2, num. 7, censet, 
si solemnitas matrimonii fiat cum his circum- 
stantiis, cum quibus Missa dici potest in loco 
interdicto, juxta cap. Alma, non esse malum, 
neque prohihitum ita fieri. Quia ibi concedi- 
tur, ut Missae divinaque officia dici possint 
sicut prius, campanis non pulsatis, et januis 
clausis, et interdiclis ac excommunicatis ex- 
clusis; sed heec benediclio et solemnitas est 
quoddam sacrum officium cuidam Missae an- 
nexum seu conjunctum ; ergo cum eisdem 
circumstantiis licebit. 

48. Obstat vero huic sententise, quia illa 
officia solum conceduntur clericis; nam, per 
se loquendo, debent excludi laici , ut infra 
videbimus; sed hoc officium per se et intrin- 
sece requirit praesentiam laicorum, scilicet 
sponsi et sponsee. Responderi potesl, hoc esse 



188 



DISP. XXXIII. DE PRIMO 



accidenlarium, et sallem id licere, quando 
sponsus et sponsa nliunde habent privilegium 
audiendi divina officia lempore interdicti. 
Sed contra, nam potius hoc est per aceidens, 
scilicet hahcre tale privilcgium; per se autem 
est, quod tolis actus intrinsece requirat per- 
sonas laicas, et ideo non videtur comprehen- 
sus sub illis officiis, quse in dicto cap. Alma, 
permittuntur; nnm illa supponuntur esse 
talia, ut inter solos clericos dici possint. Quae 
ralio videlur efficax, supponendo laicos esse 
excludendos a divinis officiis; nihilominus 
tamen probabilem censeo opinionem Covar- 
ruviee cum ea moderatione, quod sponsus et 
sponsa alioqui possint interesse divinis, ut 
ex dicendis sequenti disputatione clarius con- 
stabit. 

49. Matrimonium tempore interdicti cele- 
bratum est validum. — Tertio est certum, 
matrimonium, si tempore interdicti fiat, ser- 
vatis conditionibus alias requisitis, vel ex se, 
vel ex novo jure Concilii Tridentini, validum 
esse. Hfecest communis sententia, quam pro- 
bat Gloss., dict. cap. Alma, verb. Sacramen- 
tis, quia matrimonium non est sacramentum 
dans gratiam. Sed assumptum est erroneum 
in fide, ut nunc suppono, et impertinens ad 
inferendum consequens; quid enim obstat 
dare gratiam, ut valeat sacramentum ? Alias 
Ordo datus tempore interdicti vel personse 
interdictaj, non esset validus, quia est sacra- 
mentum dans gratiam. Ratio ergo solum est, 
quia interdictum nihil aufert, quod sit de 
vcritate talis sacramenti. Confirmatur, quia 
supra ostensum est, matrimonium inter ex- 
communicatos conlractum validum esse; ergo 
eliam erit validum ab interdiclis contractum, 
etiamsi ob excessus proprios interdicti sint, 
quia isti ad summum comparantur excom- 
municatis in usu sacramentorum, ut supra 
dictum est. Ergo a fortiori matrimonium con- 
tractum in loco interdicto validum erit, quia 
minus potest circumslantia loci quam per- 
some , matrimonium invalidum reddere. 

50. An matrimonium licite conlrahatur in- 
terdicti tempore. — Scntentia affirmativa. — 
Fiefellihir fundamentum . — Difficultas ergo 
supcrest, an licitum sit matrirnonium contra- 
hcre non obstante interdiclo ; mulli enim 
Dortorcs simplicilcr affirmant, Sylvester, 
verb. Interdictum, 5, n. 9, cum Innocentio, 
cap. ult. de Excessibus Prrclat., n. 6, clarius 
in c. \on cst, de Sponsal., ubi Panormitanus 
dicit csse communcm, et rationem indicnnt, 
nuia inter infideles licite conlrahitur matri- 



EFFECTU INTERDICTI. 

monium; ergo et inter fideles etiam inlerdic- 
tos. Quee ratio idem concluderet de excom- 
municntis; non est ergo bona illatio, quia 
inter fideles matrimonium est sacramentum, 
non vero inter infideles. Item quia fidelessub- 
jecti sunt ritibus et prohibitionibus Ecclesire, 
non tamen infidelcs. Eamdem vero senten- 
tiam tenent Covarruv., dicto num. 7, ct 
Navarr., cap. 27, n. 179, ubi eliam asserunt 
inter interdiclos personaliter et specialiter 
posse licite matrimonium contrahi. Funda- 
mentum esse videtur, quia licet matrimonium 
sit sacramentum, tamen est etiam contractus 
humanus; imo substantialiter est contractus, 
et ratio sacramenti est illi adjuncta; contrac- 
tus autem humani non sunt prohibiti per 
.interdictum; ergo nec matrimonium est pro- 
hibitum. Et confirmatur, nam hac ratione 
dicitur in jure, matrimonium quocumque 
tempore contrahi posse, in cap. Appellamus, 
de Feriis. Neque hoc caput restrictum aut 
derogatum est per Concilium Tridentinum , 
sess. 24, cap. 1 de Reformatione matrimonii, 
quia licet ex vi illius decreti requiratur prse- 
sentia parochi et duorum testium , tamen 
quocumque tempore illa forma contrahendi 
adhiberi polerit. 

51 Excluditur supra posita sententia. — 
Nihilominus fundamenta hujus sententiae vi- 
dentur esse infirma, et aliunde obstare gene- 
ralem regulam prohibentem usum sacramen- 
torum tempore interdicti in cap. Responso, 
de Sentent. excomm., et in cap. Alma, gene- 
raliter dicitur, nulla esse ministranda sacra- 
menta, certiscasibus et sacramentis exceptis. 
Sed matrimonium nullo jure exceptum est; 
ergo esl simpliciter prohibitum. Nec videtur 
quicquam referre, quod sit contractus; nam 
hoc non tollit, quin sit etiam sacramentum- 
Quse ratio sacramenti principalior est, et alia 
ratio contractus per illam elevatur, et ideo 
sequitur, ut ita dicam, forum, vel prohibitio- 
nem, aut concessionem ejus. Unde quod in 
alio cap. Capellanus, dicitur, salis juridice 
exponelur, quod omni lempore non prohibito 
potest matrimonium contrahi, vel ccrte, quod 
licet possit omni tempore, non tamen omni 
loco, neque inter quascumque personas, sed 
circumstantiis servatis, quas jura disponunt. 
Eo vcl maxime, quod in illo textu non dicitur 
matrimonium omni tempore contrahi posse, 
scd quocumque tempore contrahi (id est, va- 
lidum osse) consensu interveniente legitimo de 
prxsenti. Quapropter in rigore juris videtur 
verior contraria sentenlia. 



SECT II. QUALE PECCATUM SIT 

52. Negans sententia probatur percurrendo 
omnes species interdicti. — Probatur in inter- 
dicto personali particulari. — Occurritur 
objectioni. — Et in primis de interdictis per- 
sonaliter et specialiter (sub quibus compre- 
hendo omnes, qui interdicto causam dede- 
runt) videtur sane probabilius non posse 
licite matrimonium conlrahere; nam illos 
omnino separat Ecclesia a participatione sa- 
cramentorum. Et confirmari polest, nam ex- 
communicatus non potest licite matrimonium 
contrahere; ergo nec interdictus specialiter; 
nam eequiparantur quoad separationem a 
sacramentis. Dices, excOmmunicationem pro- 
hibere etiam contractus et in hoc differre ab 
interdicto. Sed contra primo, quia excommu- 
nicatus contrahens matrimonium non solum 
peccat ut communicans in humanis, sed etiam 
ut participans in divinis, alias solum veniali- 
ter peccaret, cum tamen constet peccare 
mortaliter ; sed interdiclus specialiter aeque 
est exclusus a participatione divinorum : 
ergo. Deinde sumi videtur efficax argumen- 
tum ab excommunicalione minori; nam illa 
non privat communicatione humana , nec 
contraclibus, et nihilominus qui sola illa liga- 
tus est, non potest sine gravi crimine malri- 
monium contrahere , quia est separatus a 
participatione sacramentorum , juxta cap. 
ult. de Clerico excommunicato ministranle; 
ergo a fortiori idem dicendum est de specia- 
liter interdicto; nam est gravior censura et 
quoad hoc eumdem effectum habet secundum 
jura. 

53. Eadem sententia in interdicto generali 
personali ostenditur — Deinde videlur idem 
dicendum de interdicto generali personali; 
nam etiam, qui illo tantuni sine culpa propria 
ligati sunt, non videntur posse matrimonium 
contrahere, quia nullo jure excipiuntur; et 
alioqui est generalis prohibitio prseterquam 
in solis casibus a jure expressis, juxtacap. Si 
sententia, de Sentent. excomm., in 6, ubi de 
interdictis per generale ac personale inter- 
dictum dicitur : Non debent alicubi (casibus 
expressis a jure duntaxat exceptis) audire 
divina vel Ecclesiastica recipere sacramenta. 
Ubi Gloss., verb. Expressis, solum allegat 
jura de baptismo, et confirmatione, el viatico 
loquentia. Et in dicto c. Alma, etiam dicitur, 
certis casibus et sacramentis exceptis, ubi 
Glossa de matrimonio solum dicit, tenet etiam 
tnatrimonium ; non vero ait, licet. 

54. Idem de interdicto locali suadetur, — 
Non licet parocho assistere matrimonio in loco 



VIOLARE INTERDICTUM, ETC. 189 

interdicto. — Denique idem consequenter, et 
cum proportione videtur dicendum de inter- 
dicto locali; nimirum ex vi illius non licere 
in loco interdicto matrimonium contrahere, 
propler similem rationem. Nec video proba- 
bilem causam hoc permittendi, cum neque 
sit tanta necessitas statim matrimonium con- 
trahendi, nec sit difficile extra locum inter- 
dictum illud conlrahere. Et quidem cum 
praasentia parochi, vel sacerdotis habentis 
ejus licentiam hodie necessaria sit, male ille 
faciet, si in loco interdicto illi assistat, et 
suum qualecumque ministerium exhibeat. 
Atque haec quidem videntur vera in rigore 
juris. Si tamen opinio contraria ita preeva- 
luit, usuque recepta esl, ut contrariam con- 
suetudinem induxisse censeatur, rationecon- 
suetudinis dici poterit exceptio introducta; 
ideoque jam ita valere, ac si jure esset facta. 
De hac vero consuetudine , quia ad factum 
spectat, mihi satis non constat, et in perso- 
nalibus interdictis non credo illam esse, et 
rnaxime in specialibus; in localibus autem 
generalibus facilius posset tolerari. 

SECTIO II. 

Quale peccatum sit violare interdictum in materia 
sacramentorum. 

1 Violatio interdicti in rnateria sacramen- 
torum peccaminosa , ex suo genere. — Hanc 
violationem ex se peccaminosam esse, aperte 
sequitur ex dictis sectione praecedente, quia 
esl contra Ecclesiaa prohibitionem, et censu- 
ram. Dico aulem , ex se , quia ex accidenti 
excusari potest, vel per ignorantiam, vel per 
justam necessilatem. In quo servandee sunt 
regulse traditse de censuris in communi, et 
ad praasens applicandse; nihil enim amplius 
circa hoc addendum occurrit. 

2. Violatio interdicti in materia sacramen- 
torum ex suo genere mortalis. — Excluditur 
distinctio ab aliquibus data. — Diflicultas 
vero est de gravitate culpae. In qua censeo, 
ex genere suo esse mortalem, quia materia 
sacramentorum gravissima est, et prohibitio 
Ecclesiee est absolula, habens vim proprii 
preecepti pertinentis ad virtutem religionis; 
unde conlrarium peccatum est sacrilegium, 
quod conslat ex genere suo, et in materia 
gravi mortale esse. Nec distinctio, quse in 
hac materia interdicti dari solet ab aliquibus 
inter personas laicas, et Ecclesiasticas (de 
qua videbimusdisputationesequente), adprse- 
sentem materiam recte accommodatur, quia 



190 DISP. XXXIII.. DE PRIMO 

materia sacramenlorum, tam respectu cleri- 
corum, quam respeclu laicorum gravis est, 
si ad ulrosque cum debita proporlione accom- 
modetur, id est, administralio sacramenlo- 
rum ad clericos, receptio vero etiam ad 
laicos. Neque etiam censeo ad prsesentem 
causam referre, quod clericis sit imposita 
aliqua pcena propter hoc peccalum, non vero 
laicis; nam, esto hoc ita sit, quod infra vide- 
bimus, nihilominus gravitas culpa? non pen- 
det ex Ecclesiastica pcena; prohibitio enim 
comedendi,v. gr., carnes , aut bis in die 
jejunii, nullam habet pcenam Ecclesise ipso 
jure adjunclam, et nihilominus transgressio 
illius ex suo genere peccatum mortale est; 
ergo simililer prohibitio recipiendi aliquod 
sacramentum in lali statu,erit peccatum mor- 
tale ex genere suo, etiamsi non habeat pce- 
nam Ecclesise adjunctam , quia culpa est 
prior, et per se non pendet ex pcena, sed ex 
materia, el praecepto. Solet autem pcena 
interdum esse indicium a posteriori gravi- 
tatis preecepti, et actionis; quando vero alias 
de hac salis constat, impositio pcenee neces- 
saria non est. Tandem confirmatur, nam 
exeommunicatio minor, quia separat a per- 
ceptione sacramentorum, obligat sub morlali 
omnes tam clericos quam laicos, ne ligati a 
censura sacramentum aliquod recipiant, et 
transgressio illius ex suo genere est peccatum 
mortale, quamvis non habeat aliam pcenam 
ipso jure impositam, ut supra declaratum 
est; ergo majore ratione idem dicendum est 
de interdicto , quod ex se gravior censura 
est. 

3. Omne interdictum personale speciale, in 
materia sacramentorum, ex se est grave pec- 
catum. — Quid si recipiat sacramentum ma- 
trimonii. — Quia vero peccatum mortale ex 
genere, in individuo potest esse veniale, et 
quia, cum interdicta sint varia, in eis potest 
esse insequalitas etiam in gravitate hujus obli- 
gationis, vel transgressionis , ideo necesse 
est positam generalem regulam ad singula 
interdicta applicare, omiltendo in omnibus 
excusationes, vel diminuliones culpae, quee 
oriri possunt ex parte operantis, ut sunt in- 
deliberatio, inadvertenlia , et similes, quia 
nihil habent speciale in hacmateria, sed ap- 
plicandse sunt generales regulas de actibus 
humanis. Primoigitur, maximeest indubitala 
regula proposita in inlerdicto personali spe- 
ci;ili formaliter, vel rcquivalenter, id est, in 
omni illo, quo persona interdicitur propler 
propriam cuipani, quia illud est, quod cum 



EFFECTU INTERDICTI. 

majori rigore obligat. Et ideo in jure nulla 
fere fit exceplio de hoc interdicto, ut vidi- 
mus. Item illa est justa pcena talis personae 
interdictse propter propriam culpam, estque 
ipso jure illala, vel ex justo preecepto judicis, 
si ab homine sit, et non requirit specialem 
aclionem ipsius rei , qua sibi ipsi malum 
aliquod inferat, sed solum quod abstineat a 
tali actione, vel receptione; ergo obligat in 
conscientia juxta maleriee exigentiam; ergo 
obligat sub mortali, cum materia sit gravis. 
Quapropter in hujusmodi persona, receptio 
sacramenti cujuslibet et in individuo semper 
est peccatum mortaleabsque ulla exceptione. 
Nisi velit quis excipere sacramentum matri- 
monii, quod non censeo necessarium, quia 
aut esl vera opinio dicens hoc sacramentum 
esse prohibitum personee sic interdictse, et 
juxta illam etiam est peccatum mortale illud 
contrahere , quia materia est valde gravis. 
Vel supponitur contraria sententia, saltem ut 
probabilis practice, et tunc non est exceplio a 
regula posita, sed ab ipsa prohibitione, ideo- 
que non tanlum non erit peccatum mortale, 
verum etiam nec veniale, quia nulla trans- 
gressio censuraj est. 

4. Quid de solemni benedictione matri- 
monii. — De solemni autem benedictione 
matrimonii dubitari potest, an sit sufficiens 
materia peccati mortalis in hujusmodi per- 
sonis sic interdictis; nam, cum non sit sacra- 
mentum, sed solum caeremonia qusedam, 
videtur res levior, quam ut ad peccatum 
mortale sufficiat. Respondetur : primum de 
sacerdote seu ministro Ecclesise non est du- 
bium, quin mortaliler peccet admittendo 
personas sic inlerdictas ad talem benedictio- 
nem, vel dando illam, si ipse interdictus sit. 
Ratio est, quia ex officio tenelur utrumque 
cavere, et actio ipsa est satis gravis, cum sit 
quoddam officium, et minislerium pulilicum, 
quod Ecclesia observat tanquam cajremoniam 
gravem. Deipsis vero contrahentibus judican- 
dum videlur, sicut de aliis officiis Ecclesiasli- 
cis qualenus prohibentur laicis sic interdiclis; 
de quibus dicemus disputalione sequenli; 
nunc autem videtur in hac speciali materia 
hoc esse peccatum mortale , quia est actio 
satis gravis, ut dixi, et direcle prohibita his 
personis; ipsse vero ad eam concurrunt, non 
solum assistendo, sed etiam cooperando spe- 
cialiter, seu recipiendo. 

5. De violatione interdicti generalis, sive 
localis, sive personalis. — In secundo ordine 
hujus obligalionis sunl personae generaliter 



SECT. III. DE POENA VIOLANTIS 

interdictse; et videtur ejusdem gravitatis 
esse, sive interdictum sit personale , sive 
locale, quatenus ulrumque interdicit, aut 
separat personam absque propria culpa ejus. 
Nihilominus tamen est aliqualis differentia 
in eo quod personale interdicit personam 
simpliciter, et ubique ; Iocale vero tantum 
prohibet in tali loco interdiclo, sive genera- 
liter, sive specialiter Ex hac vero differentia 
nascitur alia notanda, scilicet, quod per in- 
terdictum generale personale prohibetur cui- 
libet personee interdictse usus sacramentorum 
secundum se, seu quoad substantiam; per 
interdictum autem locale solum interdicitur 
hic usus quoad circumstantiam quamdam , 
scilicet, ne in tali loco fiant. Unde videtur 
prior prohibitio esse gravior, atque etiam 
major respectu personarum. De inlerdicto 
ergo personali, etiam generali, existimo obli- 
gare sub mortali, et ministrum sacramenlo- 
rum, ne det sacramenta personis sic inter- 
diclis, nec ipse ea ministret, si interdictus 
sit; et omnes alios, ne sic interdicti ea 
recipiant, nisi in casibus permissis. Ratio est 
supra tacta, quee hic cum proportione appli- 
cari potest, quia hoc interdictum est quasi 
quoddam praeceptum generale cadens super 
omnes has personas, et directe ac per se 
separans omnes et singulas ab usu sacra- 
mentorum; idque a fortiori palebit ex di- 
cendis. 

6. Ministri Ecclesise peccant mortaliter 
dando sacramenta in loco interdicto. — Deinde 
non dubito, quin ministri Ecclesise peccent 
morlaliter dando sacramenta in loco inler- 
dicto extra casus permissos, quia haec etiam 
estcensuragravis, cujus observantiaadEccle- 
siasticam disciplinam necessaria est, et hsec 
maxime pertinet ad Ecclesise ministros; ergo 
eos graviter obligat ad ejus observationem ; 
ergo in materia gravi, qualis est ministerium 
sacramentorum, obligabit eos etiam sub mor- 
tali. De ipsis vero laicis, quia magis indirecte 
ad eos spectant talia prtecepta, et circum- 
stantiarum observatio, videtur res minus 
certa. Nihilominus tamen etiam respectu illo- 
rum censeo hanc obligationem esse gravem, 
quia interdictio loci est quaedam prohibitio 
generalis respectu omnium fidelium; quse 
vere ac per se pertinet ad omnes, licet ad 
quosdam principalius, quam ad alios; et alio- 
qui illa circumstantia in ordine ad actiones 
adeo graves, quales sunt sacramenta, est res 
magni momenti in Ecclesia secundum pru- 
dentem omuium aestimationem. Item, facere 



INTERDICTUM IN MATERIA , ETC. 191 

sacrum in loco non permisso, ob hanc causam 
est peccatum mortale, ut alibi ostendimus. 
Item , comedere carnes tempore prohibito , 
est peccatum mortale; ergo et communicare, 
v. gr., in loco interdicto, seu prohibito; nam 
utraque est circumstantia quodammodo ex- 
trinseca; tamen ex utraque fit, ut actio sic 
facta sit simpliciter prohibila ; et in preesenli 
actio est gravior, et magis sacra : ergo, etc. 
Neque occurrit objectio alicujus momenti. 
Quaeri autem hic posset, an recipere sacra- 
mentum a persona interdicta simile pecca- 
tum sit. Sed hoc dubium cum aliis similibus 
expedietur melius dispulatione sequenti. 

SECTIO III. 

Quain poenam incurrat violans interdictum in 
materia sacramentorum. 

1 Prima generalis regula. — Duae regulae 
generales statuendse sunt. Prima : clerici vio- 
lantes interdictum in sacramentorum minis- 
terio, irregulares fiunt, easque pcenas, quas 
illi, qui violant interdiclum celebrando, in- 
currunt. Hanc regulam constituunt Doctores 
communiter, quam probant ex cap. 1 de 
Sent. et re judic, in 6, et cap. 1 de Sent. 
excomm., in 6. Quae duo capita loquuntur 
solum de censura suspensionis, et statuunt, 
suspensum ab officio, qui se ingerit divinis, 
fieri irregularem, ut supra declaravimus-; his 
autem materiis pcenalibus, ut saepe diximus, 
non sumitur argumentum efficax a simili seu 
ab una censura ad aliam, et praesertim in 
poana irregularitatis, quae non incurritur nisi 
in casibus a jure expressis, ut in ipsojure 
cautum est. Sed dicitur, interdictum secum 
afferre suspensionem a divinis formaliler, 
vel virtute, et hac ratione irregularitatem 
illam etiam exlendi ad ministros Ecclesife 
violantes interdictum , qualenus per illud 
suspensi sunt. Sicut de excommunicato etiam 
probavimus fieri irregularem ministrando , 
quia per excommunicationem suspensus est 
a divinis, quod non intelligitur de propria, et 
distincta censura suspensionis, sed quatenus 
materialiter (ut sic dicam) in excommunica- 
tione includitur; ergo, si in interdicto etiam 
includitur, idem erit de illo dicendum. Ut 
autem probetur includi, citari solet textus in 
cap. ult. de Excessibus Prselat. Sed ex illo 
solum colligitur, graviler peccasse quemdam 
Episcopum violando quoddam interdictum, 
aliosque ad illius violationem cogendo. Melius 
id probatur ex cap. Is cui, de Sent. excom., 



192 



DISP. XXXIII. DE PRIMO EFFECTU INTERDICTI. 



in 6, ubi dicitur, eum, cui Ecclesiee ingressus 
est interdictus, si in ea se ingerat, divinis in 
suo officio minislrando , sicut prius, irregu- 
larem fieri. El ratio redditur, quia ei, cui est 
interdictus ingressus Ecclesise, etiam est in- 
terdicta divinorum celebratioin ipsaEcclesia. 
E\ qua ratione aperte colligitur in easupponi, 
per violalionem interdicli in ministerio divi- 
norum ex officio, irregularitatem incurri. 

2. Tria maxime notanda circa cap. Is cui. 
— Primum. — Sunt aulem in verbis illis non- 
nulla notanda. Primum est, heec verba inter- 
dicendi, vel suspendendi non semper accipi 
in jure ut distincta, id est, ut significantia 
diversos effectus dislinctarum censurarum; 
nam in illo textu quod in principio vocatur 
interdictum ab ingressu Ecclesise , in fine 
appellatur suspensio ab ingressu Ecclesiee, et 
ibi dicitur celebratio divinorum interdicta , 
id est , prohibita. Unde intelligitur, quod 
omnisprohibitio ministrandi divina exofficio, 
facta ex vi alicujus censurse Ecclesiaslicee, 
ejusdem rationis, seu efficaciee censetur in 
jure quoad hunc effectum incurrendi irregu- 
laritatem, si contra illam agatur; parurrique 
referre, quod suspensio, aut interdictio ap- 
pelletur 

3. Secundum. — Tertium. — Secundo ad- 
verlo illam particulam, celebrationem divino- 
rum, et ex ea colligo, quando dicitur in jure, 
irregularem lieri illum, qui celebrando violat 
interdictum, ut habelur in c. Is qui, § Is vero, 
de Sent. excomm., in 6, id non restringi ad 
solam celebrationem per Missee sacrificium, 
sed extendi ad omnem celebrationem divino- 
rum ex officio factam ; in qua certum est 
includi minislrationem sacramentorum ex 
officio. Noto tertio, ex illo textu colligi, hanc 
regulam habere locum tarn in interdicto lo- 
cali quam personali. Nam in primis illud 
interdictum ab ingressu Ecclesise, quantum 
ad preesens spectat, tequivalet locali, quia 
per illud non prohibetur huic personre cele- 
bratio divinorum absolule, et simpliciter, sed 
in Ecclesia, ut in eodem texlu expresse limi- 
talur; ergo, cum per quodlibet interdictum 
locale interdicatur divinorum celebratio in 
loco interdicto, qui illud violat celebrando 
sacramenta in tali loco, eamdem irregulari- 
tatem incurrit. Atque ila expresse dicitur de 
interdicto locali, et de celebratione absolute 
in dict. § Is vero. Rursus interdictum illud 
ingrediendi Kcclesiam, directe personale est, 
non localc, ut ex ipsis verbis constat, et ta- 
nien, quia in illo includilur suspensio lalis 



personse a divinis in Ecclesia celebrandis, 
perejus violationem incurritur irregularitas; 
ergo a fortiori, quando persona directe inter- 
dicitur, non ab uno actu, et respectu unius 
loci, sed simpliciter et absolute, violando tale 
interdictum per ministralionem sacramento- 
rum ex officio, praedicta irregularitas incur- 
retur, quia suspensio a tali ministerio multo 
magis includitur in tali interdicto. Hoc ergo 
modo sufficienter mihi videtur probari ex 
jure htec irregularitas. 

4. An irregularitas extendatur ad eos qui 
causam interdicto non dederunt. — Ab ea 
poena excipiuntur privilegiati. — Solum pos- 
set quis contendere dictam irregularitatem 
coarctandam esse ad personas inlerdiclas 
propter propriam culpam, seu quse suis ex- 
cessibus causam dederunt, ut generale vel 
speciale interdictum poneretur; quia illud 
interdiclum ingrediendi Ecclesiam , de quo 
est sermo in cap. Is cui, tale est, ut non im- 
ponatur nisi propter propriam culpam, ut 
infra videbimus. Respondetur, quidquid de 
hoc sit, limitationem illam non esse admit- 
tendam. Primo quia in dict. § Is vero, sim- 
pliciter est sermo de celebrante in loco 
interdiclo, neque additur limitatio de dante 
causam interdicto; imo additur exceptio, 
Nisi privilegiatus existat super hoc, vel a 
jure sit ei concessum. Quee exceptio declarat, 
illa lege comprehendi omnes, etiamsi non de- 
derint causam interdicto, tum quia una ex- 
ceptio firmat generalem regulam in omnibus 
aliis; tum etiam quia manifestum est eos, 
qui dant causam interdiclo, non posse super 
hoc esse privilegiatos, aut a jure habere con- 
cessionem; ergo signum est sermonem esse 
de omnibus celebrantibus in loco interdicto, 
etiamsi eidem causam non dederint, et ab 
hac generalitate solum excipi privilegiatos ab 
homine, ut sic dicam, vel a jure. Deinde in 
dict. cap. Is cui, pro ratione non redditur, 
quia propter culpam suam est interdictus , 
sed solum quia celebratio divinorum in Eccle- 
sia ei est interdicta, et ideo simpliciter acci- 
piendum, nec restringendum est, ut omnes 
Doctores inlelligunt, quos ex parte refert 
Covarruvias, dict. cap. Alma, part. 2, § 2, 
num. 2, et in sequenlibus indicabimus. 

Qua violatione interdicti contrahatur 
irregularitas. 

5. Excipiuntur aliqui casus. — Occurritur 
objectioni. — Sed quaeres primo, quae vio- 



SECT. III. DE POENA VIOLANTIS INTERDICTUM IN MATERIA, ETC. 



193 



latio interdicti, vel quibus modis fieri possit 
ita ut sufficiat ad hanc irregularitatem con- 
trahendam. Respondeo, tres esse generales 
modos et simplices hujus violationis, et ex 
eis posse componi alios quasi mixtos. Primus 
est, si persona interdicta aliquando sacra- 
mentum conferat alteri non interdicto, nec in 
loco interdicto; loquor autem de minislerio 
ex officio, et exlra casus in jure permissos, 
quia alias non est violatio, cum non aga- 
tur contra prohibitionem ; hic autem agi- 
mus de violatione, et ideo necessarium non 
erit hoc ilerum repetere. Unde etiam addo, 
excipiendos esse casus, qui ex ipso veluti 
naturali jure excepti sunt, ut, verbi gratia, 
esse potesl casus necessitatis, aut proprise, 
aut aliorum propriae; si, verbi gratia, cen- 
sura interdicti occulla sit, utpote per factum 
occultum ipso jure vel per sententiam gene- 
ralem contracta , et aliunde adjungatur, ut 
ministerium sacramenti vitari non possit sine 
magno scandalo , aut infamia ; tunc enim , 
sicut administratio sine culpa fit, juxta prin- 
cipia supra posita de censuris in comniuni, 
ita etiam irregqlaritas excusatur, nam de hac 
irregularitate generaliter verum est, non 
incurri sine culpa morlali , quia ut gravis 
poena imponitur. Eadem necessitas accidere 
possel ex parle aliorum, ut si Episcopus in- 
terdictus Ordines conferret propter aliquam 
urgentem necessitatem , quae licet raro con- 
tingat, tamen inaliqua insula, vel loco remoto 
accidere posset. Unde hunc casum necessitatis 
excepit Abbas, in cap. Non est, de Sponsali- 
bus, num. 8, quem sequitur Villadiego, tract. 
de Irregular., et mihi probatur eorum sen- 
tentia , quamvis oppositam teneat Covarru- 
vias, dict. 2 part., § 3, num. 4, secutus 
Sylvestrum, verb. Interdictum, 5, qutest. 7, 
quia talis exceptio (inquit) in jure non ha- 
betur Respondetur tamen primo ex Panor- 
mitano, haberi in simili, nam quia confirmatio 
per interdictum non prohibetur, et ad con- 
firmationem est necessarium chrisma , ideo 
declaravit jus etiam confectionem chrismatis 
interdicto non prohiberi ; ergo similiter, cum 
interdictum non prohibeat omnia minisleria 
clericorum, quae sine illis exerceri non pos- 
sunt, ubi vera necessitas illorum fuerit, non 
erit prohibita illorum ordinatio. Secundo di- 
citur, non oportere omnem hujusmodi decla- 
rationem expresse et in specie factam esse 
in jure , nam aliquando fundari potest in 
naturali jure, vel ordine charitatis, aut in hoc 
generali principio, quod prohibitiones Eccle- 
xxiii bis. 



siasticse non obligant cum tanlo rigore, quin 
propter gravem necessitatem cesset et quasi 
suspendatur earum obligatio. Haec autem 
prohibitio interdicti Ecclesiastica est, ut con- 
stat ex dictis de censuris in communi, et in 
simili de excommunicatione ; haec item ne- 
cessitas, de qua agimus, est gravis, et perti- 
nens ad commune bonum Ecclesise : ergo. 

6. Secundus modus quo incurritur irregu- 
laritas. — Eamdem irregularitatem incur- 
rent Episcopi. — Secundus modus hujus 
violationis est, si persona non interdicta 
alteri etiam non interdictsesacramentum con- 
ferat in loco interdicto. Atque hi duo modi 
expressius continentur in preedictis juribus, 
et praesertim posterior, qui cum eisdem de- 
clarationibus, et limitationibus intelligendus 
est, cum quibus praecedens, propter easdem 
rationes, quia hsec etiam transgressio debet 
esse peccaminosa. Est tamen advertendum, 
quod licet jus novum permittat divina officia 
celebrare in loco interdicto certis quibusdam 
diebus, vel cum prsescripto modo et circum- 
stantiis, in dict. cap. Alma, lamen etiam illo 
modo non permitti quorumcumque sacra- 
mentorum administrationem in tali loco; sed 
vel eorum, quae supra declaravimus, vel alio- 
rum divinorum officiorum, de quibus in se- 
quenli disputatione dicemus; ideoque, licet 
aliquis servatis circumstantiis ibi positis , 
nempe januis clausis, etc, vel alio quovis 
modo occultiori, sacramentum non permis- 
sum , ut Ordinem , vel extremam unctio- 
nem, etc, in tali*loco ministraret, irregula- 
ritatem non fugeret, quia talis actio semper 
manet interdicta, etiam cum tali modo, et 
poena heec propter talem actionem absolule 
imposita est. Addunt denique citati Doctores, 
non solum inferiores sacerdotes, sed etiam 
Episcopum incurrere hanc irregularitatem, 
sic violando hujusmodi interdictum, latum a 
jure, vel a Pontifice. Quod est certissimum, 
argum. cap. ult. de Excess. Praelator., quia 
Episcopus est inferior et subditus. Est hoc 
verum de interdiclo imposito a quolibet alio, 
etiam a seipso, sicut supra dicebamus teneri 
ad vitandum excommunicatum a se ligatum. 
Quia, posito interdicto, et ex jure communi 
obligatur ad observationem ejus; quanquam, 
cum interdictum impositum est ab ipsomet 
Episcopo, possit ab eodem suspendi pro ali- 
quo tempore, vel quoad illum actum; et tunc 
non peccabit Ordines conferendo in tali loco, 
ut recte notavit Calderinus in tractatu de In- 

terdicto. 

13 



194 DISP. XXXIII. DE PRIMO 

7 Qui solum violat interdictum conferendo 
sacramentum personse interdictse non fit irre- 
gularis. — Tertius modus hujus violationis 
interdicti est, si minister Ecelesiasticus con- 
ferat sacramentum personee interdictfe, etiam 
in loco non interdicto, et bunc modum non 
invenio expressum in praedictis juribus; ni- 
hilominus tamen aliqui senliunt illum etiam 
sufficere ad hanc irregularitatem incurren- 
dam, quia causa illius irregularitatis adee- 
quata non est hic vel ille modus violandi 
interdictum, sed absolule quaecumque vio- 
latio per administralionem divinorum ex 
officio, ut ex citatis juribus colligi videlur 

8. Sed nihilominus non censeo illam trans- 
gressionem sufficere ad irregularilatem con- 
trahendam, quia in his rebus non est facienda 
extensio, neque argumentum a simili, et ideo 
non invenio auctorem gravem, qui hoc ex- 
presse et in particulari affirmet. Preeterea 
qui dat sacramentum aliquod excommuni- 
cato, non incurrit irregularitatem, ut supra 
suo loco diximus; ergo neque qui dat sacra- 
mentum interdiclo, quia est eadem vel'ma- 
jor ratio, si gravitatem peccati, et censuree 
spectemus ; iu jure vero non est magis ex- 
pressa irregularitas in uno casu, quam in 
alio, cum tamen, si censura se teneat ex 
parte ministri, id est, si ipse excommunicatus 
vel interdiclus sit, eeque incurrat irregulari- 
tatem ministrando. Et in hoc est clara diffe- 
rentia inter hanc censuram , quando ligat 
dantem sacramentum, vel eum cui datur; 
nam in priori casu ipse mirilsler estsuspensus 
ab officio, et est principalis violator inler- 
dicti, et ideo merito fit irregularis. In poste- 
riori vero casu minisler ipse non est sus- 
peusus, sed solum alius est prohibitus , ne 
recipiat. 

9. Occurritur objectionibus. — Admittens 
personam interdictam ad sacramenta, ab in- 
gressu Ecclesise interdicitur — Dices : etiam 
per interdictum locale non est sacerdos sus- 
pensus aministeriosacramentorum,sed locus 
ipse est prohibitus. Respondebis, etiam sa- 
cerdotem suspendi, ne ibi ministret sacra- 
mentum. Ateodem modo dicipoterit suspendi 
per interdictum personale alterius, ne illi 
conferat sacramentum ; neutra tamen est vera 
suspensio. Respondeo verum quidem hocesse; 
nihilominus tamen in jure latam esse irregu- 
laritatem in eum, qui violat interdictunHo- 
cale, non vero in eum qui violat personale 
per solam communicationem cum alio, ut sic 
dicam. Quod si ratio pelalur, cur jus posuerit 



EFFECTU INTERDICTI. 

hanc irregularitalem in uno casu potius quam 
in alio, cum non videatur minor culpa dare 
sacramentum personee interdicta3,quam dare 
in loco interdiclo , respondeo , primum hoc 
maxime pendere ex voluntate legislatoris; et 
fortassenonoccurrit occasio, vel necessilas ita 
puniendi unam transgressionem, sicut aliarn; 
localia enim interdicta frequentiora sunt, el 
eorum violatio solet esse magis publica et 
scandalosa ; et ideo circa illam magis fuit illa 
pcena necessaria. Accedit, quod qui celebrat 
in loco interdicto, directe et principaliter agit 
contra censuram Ecclesiasticam. At vero qui 
confert sacramentum personee interdictae non 
est principalis transgressor, sed ipse qui re- 
cipit; minisler vero solum delinquit quasi 
cooperando, seu communicando cum alio; et 
ideo non est in eo tanta causa irregularitatis. 
Denique propter hanc causam videtur impo- 
sita in jure alia pcsna propter hunc rno- 
dum violationisinterdicti magis quodammodo 
accommodata , scilicet interdictum ab in- 
gressu Ecclesiee, ut sumitur ex cap. Episco- 
porum, de Privileg., in 6, ubi qui admittit 
personam interdictam ad sacramenta , ab 
ingressu Ecclesiee interdicitur, donec ad ar- 
bitrium ejus, cujus sententia violatur, salis- 
fecerit competenter Quem textum supra 
declaravimus agentes de excommunicatione; 
nam illa pcena utrique censuree communis 
est, quam etiam incurrunt violantes inter- 
dictum prioribus modis positis ; atque etiam 
aliis, quos sequenti disputatione tractabimus. 
10. Id vero intelligendum de publice inter- 
dictis. — Est autem advertendum circa hunc 
textum, in eo esse sermonem de publice in- 
terdictis , quod nunc intelligendum est de 
nominatim interdictis, ac denunciatis, juxta 
Extravag. Ad evitanda, et ideo non violat 
interdictum, qui dat sacramentum personae 
interdictee, cujus censura specialiter et no- 
minatim denunciata non est. Atque idem cum 
proportione servandum est in interdicto lo- 
cali, quia, nisi sit publice denunciatum, non 
incurretur irregularitas celebrando sacra- 
menta in loco interdicto, quia sicut non tene- 
mur vitare personam non denunciatam, ila 
nec locum. Quod secus est in primo modo 
violalionis; nam quando ipsamet persona in- 
terdicta est, statim et absque alia denuncia- 
tione tenetur servare interdictum, quia nullus 
favor ei fit; et ideo si ministret sacramenta, 
eamdem irregularitatem incurret, juxta dicta 
de aliis censuris; est enim eadem in preesenti 
ratio. 



SECT. III. DE POENA VIOLANTIS 

11 Quartus modus violandi interdictum, 
ex duobus primis compositus. — Quartus 
modus ex duobus primis compositus erit, si 
persona interdicta in loco interdicto sacra- 
menluin administret, et addo etiam, quod 
illud conferat personae interdictae ; de quo 
nihil novi dicendum occurrit, quia ex simpli- 
cibus judicandum de illo est. Solum potest 
dubitari, an in eo casu duplex incurratur 
irregularilas ; cum enim peccatum sit unutn 
lantum, licet sit gravius propter plures cir- 
cumstantias, non videtur causa plurium irre- 
gularitatum. 

12. Quando per unum singularem actum 
plures irregularitates incurrantur. — Con- 
trarium nihilominus sentiendum est, quia 
quando diversi tiluli concurrunt ad censuram 
incurrendam, ita ut unusquisque illorum per 
se sufficiat, et ipsi sint diversarum rationum 
moralium, diversas inferunt censuras, argu- 
mento cap. Officii, de Sent. excom., et Clem. 
1 de Sepult., ubi Cardinalis Zabarella, n. 29, 
referens alios, ita censet, in simili puncto de 
censura, quod disputat. 4 tractavimus; idem 
ergoestdeirregularitate; haecenim pcena ite- 
rabilis est, sicut et censura ; sed in hoc facto 
concurrunt duae causae diversarum rationum, 
et singulae per se sufficiunt; ergo unaquaeque 
inducit suam irregularitatem , ita ut, si ad 
dispensationem obtinendam unus tantum ti- 
tulus explicelur, v gr., quod in loco inler- 
dicto aliquem ordinavit, adhuc maneat altera 
irregularitas ex alio titulo contracta, scilicet, 
quia cum esset ipse interdictus, tale sacra- 
mentum ministravit; ideoque ad plenam 
dispensationem obtinendam necessarium sit 
utramque causam declarare, argumento dict. 
cap. Officii. 

13. Et confirmatur, nam si diversis actio- 
nibus et temporibus aliquis commisisset illa 
duo delicta, nuncordinando in loco interdicto 
ipse non interdictus, postea vero ipse jam 
interdictus ordinando in loco non interdiclo, 
sine dubio duplicem irregularitatem incur- 
reret, quia est duplex causa sufficiens, et 
omnino diversa, et effectus est multiplicabi- 
lis; ergo idem erit, etiamsi illae duae causae 
simul et unica actione maleriali concurrant, 
quia semper manet diversitas moralis et for- 
malis, et leges, imponentes hanc poenam, 
eamdem efficacitatem habent in utroque casu, 
et malitiae morales licet in eodem actu mate- 
riali conjungantur, diversee manent ex cir- 
cumstantiis morali specie diversis, et una- 
quaeque suam pcenam integram meretur. 



INTERDICTUM IN MATERIA, ETC. 195 

Quod tandem ita declaratur; nam, si propter 
illas diversas violationes interdicli essenl im- 
positae poenae diversarum rationum, ut, v. gr., 
excommunicatio propler ministrationem sa- 
cramenti in loco interdiclo, irregularitas 
propter tale ministerium factum a persona 
interdicta, etc, qui una actione ulrumque in- 
terdictum violaret, excommunicatus et irre- 
gularis maneret, quia utrique pcenae dat suf- 
ficienlem causam, et non est major ratio de 
una quam de alia; ergo idem est, etiamsi 
pcense sint ejusdem rationis; nam est eadem 
ratio, supposilo quod talis pcena est multi- 
plicabilis in eodem subjecto. 

14. In quo casu conferens sacramentum 
prseter dictas duas irregularitates triplica- 
tum incurrat interdictum ab ingressu Eccle- 
sise. — Atque hinc colligo, si addalur altera 
circumstantia , nimirum quod sacramentum 
detur personae interdictae, praeter dictas irre- 
gularitates simul incurri inlerdictum ab in- 
gressu Ecclesiae. Imo hoc interdictum tripli- 
catum videtur incurri propter violationem 
hanc, si triplicem illum modum, seu tres cir- 
cumstanlias simul involval, quia etiam pcena 
interdicti multiplicabilis est, et propter unam- 
quamque ex illis circumstantiis per se solam 
est imposita, ut dixi. Non oportet autem de 
nomine contendere, si quis importune ad- 
miscens metaphysicam disputationem neget 
illa esse plura interdicta, vel irregularitates, 
sed unam cum diversis respectibus, sicut 
multi de relalionibus loquuntur; inutilisenim 
est hoec disputalio, dummodo id, quod ad 
mores spectat, constet, nimirum has pcenas 
ita incurri propter dictas circumstantias, ut 
ad dispensationem integram obtinendam non 
sufficiat, unam causam sine alia explicare; 
et quod dispensatione habita ex una causa, 
adhuc maneat ex alia, et e converso, quod est 
sufficiens argumentum moralis distinctionis. 

15. Prseter has pcenas sunt alise impositse, 
quse colliguntur ex dictis capitulis Is qui, et 
Is cui, cum similibus, scilicet, quod iste vio- 
lator interdicti sit inhabilis ut eligatur, vel 
postuletur, quod sit privatus Ecclesiastica 
sepultura, et aliae similes. Quarum explicatio 
pendel ex iis quae dicturi sumus de secundo 
effectu interdicti, et ideo melius tractabunlur 
in disputatione sequenti. 

16. Prsedictas pcenas etiam incurri solem- 
nem cseremoniam alicujus sacramenti exer- 
cendo. — Advertenda tamen sunt nonnulla 
circa praedictas pcenas. Primum est non so- 
lum incurri propter administrationem sacra- 



196 DISP. XXXIU. DE PROK) 

menti quoad substantiam, sed eUam propter 
pablicam el solemnem caeremoniam, seo ri- 
lom alicujus sacramenli, sive antecedat, sive 
eomitetur, sive sobsequi soleat sacramen- 
tom. Exemplom primi est in collatkMie prima; 
tonsura?, quse revera sacramentum non est, 
sed praeambolam qaoddam ad sacramentales 
Ordines: tamen quia est caeremonia quaedam 
Ecclesiastica. quae solemni ritu datur. et ex 
offieio est annexa ejus eottatio Ordini Episco- 
pali, vel aliquando et ex privilegio sacerdo- 
tali cam dignitate Abbatis vd similis con- 
juncta. et ideo violatio interdicti per hoc 
ministeriaro safficit ad praedictas poenas in- 
currendas juxta commanem sententiam. Unde 
constat a fortiori, collationem cajoscamqae 
minoris Ordinis safficere, cam juxta veram 
sententiam sacramentnm sit. Idem dicendam 
est de confectione chrismatis et benedictione 
olei, quae sunt praeparaliones materiae ad 
plura sacramenta. 

17. Exercere baptismi solemnitatem tem- 
pore interdicti quando tidtum sil. — Exem- 
plum secundi erit in caeremoniis, seu solenj- 
nitatibas baptismi. quae per se comilari solent 
sobstantiam baptismi; aliquando vero prius 
datur privatim baptismus propter necessita- 
tem. et postea pubUca soleninilas expletur 
Dico ergo, hoc solum miuisterium. faclum in 
casu a jure non permisso, sufficere a i eas- 
dem poenas incarrendas.Qaia vero baptismus 
solemnis non esl probibitas per interdictum, 
ut sapra dixi, ideo non opinor violari inter- 
dictum , etiamsi baptismi solemnitas sola. 
post baptismum prius collatum, in Ioco inter- 
diclo celebretur. Si tamen persona specialiter 
interdicta, vel ob propriam colpam, illud mi- 
nisterium exhiberet, irregularis fieret; nam 
illud non esl jure permissum. In extrema 
vero unctione, si contingeret. v gr., anum 
sacerdotem in loco interdicto celeriter propter 
timorem mortis dare extremam unctionem 
tantum quoad substantiam sacramenti, alium 
vero sacerdotem statiro publico et solemni 
ritu supplere caeremonias illias sacramenli, 
non solum prior, sed etiam hic poslerior irre- 
golaris fieret. 

4S. Exemplum tertii membri est in solemni 
benedklione nuptiarum, quae dari solet post 
sacramentum illud prius receptum. el sufficit 
etiam ad dictos poenas incurrendas, si sacer- 
dos contra inlerdictum tale ministerium exhi- 
beat, quatenus ex officio sacerdotali Ordini 
annexum esl. Ratio omnium est. quia haec 
omnia comprehenduniur sub admuustratioue 



EFFECTC DTTERDICn. 

sacramentorom ex officio, Tel darius, sub 
celebratione diTinorum, de qua in tota hac 
generaliUte jora loquuntur. 

49. /» quo casu subservieutes mhustranti 
saeramentum meurrant dictas pomas. — Se- 
cundo est advertendum aliquos extendere has 
poenas non solum ad ministrum sacramento- 
rum, sed etiam ad eos, qui illis cooperantor, 
seu sabserviant in tali ministerio, ut sunt, 
verbi gratia, assistentes Episcopo Ordines 
conferenti in loco interdicto, ut videre licet 
in Covarruvia, dicio § 3, in fine. Sed est ad- 
vertendum hujusmodi assistentes, seu ser- 
vientes, ex vi cooperationis ad sacramentum 
non incurrere has pcenas, quia, quantum ad 
hoc caput spectat, non sunt impositae servien- 
tibus, seu cooperantibus. sed ministrantibus 
sacramenta. Si tamen contingat cooperatio- 
nem illam inclodere aUqood ministerium 
sacrum, per se annexum alicui Ordini, prae- 
sertim sacro, jam ex illo capite poterunt 
hujusmodi poeoa; incarri, ut dioetur latias 
explicando secundum effectum, cui magis 
opponitur talis interdicti violatio. 

?0. Tertio in his poenis observandae sont 
singula? particula? seu voces texluum, in qui- 
bus hujusmodi poenae feruntur, ut sunt in 
dicto cap. Is qui. § Is vero, particula seienter, 
et in cap. Episcoporum, eadem particuh 
scienter, et xerbum prsrsumpserint^el verbum 
contempserint, et similia, quorum vis semper 
expendenda est ad inlelligendam, an poena 
seu irregularitas incurratur Quam vim au- 
tem habeant similia verba, satis dictum est 
in aliis censuris, praesertim de excommuni- 
catione: et ideo hic repetere non est ne- 
cesse. Ponderanda item sunt verba , quae 
continent excepliones, ut sunt illa dicti cap. 
Is qui, dict. § Is vero, .Vi>i super hoc prwi- 
legiatus existat. ubi expendeoda esl parti- 
cularoperAoc.Xon enim sufBciunt communia 
privilegia exemptionum, quae reiigiosi com- 
muniter habent, ut in sequentibus videbimus, 
sed necesse est, ut circa iulerdictum specia- 
liter sit privilegium concessum. Item, additur 
exceptio , -Vi>» a jure sit concessum, vel, ut 
dieitur in cap. Episcoporum, de Privil., Xisi 
quatenus eis a jure conceditur. Denique in 
dicto cap. Is cui, hoc ipsum indicalur in Ula 
particula, contra interdictum. Nam qui ope- 
ratur ex juris concessione, non agil contra 
interdictum; et eadem ratione in hac parti- 
cula induditur omnis legitima causa, quae a 
culpa excusat; nam in conscientia excusat 
etiaui a praedicta poena et irregularitate. 



SECT. III. DE POENA VIOLANTIS 

21 Propter usum sacramenti non exigen- 
tem ministerium Ordinis clericalis, nulla im- 
ponitur pcena. — Secunda regula generalis 
est. Propter usum sacramenti, qui non re- 
quirit proprium ministerium alicujus Ordinis 
clericalis, nulla est poena jure ipso imposita, 
sive clericis, sive laicis. Probatio hujus est, 
quia nullum invenitur jus imponens hujus- 
modi pcenam, una vel alia exceptione addita 
circa particulares personas, et cum specia- 
libus circumstanliis. Declaratur autem hsec 
regula magis in particulari, quia hic usus 
duplex essepotest : unus estactivus, qui tan- 
tum in duobus sacramentis inveniri potest 
absque usu alicnjus Ordinis, scilicet in ma- 
trimonio et in baptismo sine solemnitate col- 
lato. Nam in matrimonio ipsi contrahentes 
sunt ministri quoad substantiam sacramenti, 
de quibus dubium est, an peccent contra- 
hendo tempore interdicti; tamen, licet sup- 
ponamus peccare, nullam censuram aut Ec- 
clesiastieam pcenam ipso facto incurrunt. 
Imo, nec parochus, cujus prsesentia nunc 
necessnria est juxta Concilium Tridentinum, 
aliquam pcenam vel irregularitatem incurrit, 
quia illa praesentia non est actus alicujus 
Ordinis, ut in superioribus etiam tetigi. Simi- 
liter baptismi collatio et prohibita non est, et 
quamvis esset, ad hanc irregularitatem non 
sufficeret , quando absque solemnitate fit, 
quia non est actus Ordinis,quamviscontingat 
fieri ab eo, qui Ordinem habet; et hrec irre- 
gularitas non conlrahitur nisi per actum ali- 
cujus Ordinis, quem exercet is, qui talem 
Ordinem habet, cum sit interdictus, vel in 
loco interdicto, ut constat ex illis verbis : In 
suo officio ministrando sicut prius, quse ha- 
bentur in citatis juribus, et in simili sunt 
explicata superius agendo de excommunica- 
tione; et atligit Govarruvias in dicto c. Alma, 
part. 2, § 2, num. 3. 

22. Propter receptionem sacramenti nulla 
incurritur poena. — Excipiuntur duo casus. 
— Atque hinc etiam constat, propter usum 
passivum, seu receptionem sacramentorum 
nullam hujusmodi poenam incurri, quia reci- 
pere sacramentum non est actus alicujus Or- 
dinis, etiamsi a clerico fiat. Excipitur tamen 
sumptio Eucharistiee sub utraque specie, qufe 
fit a sacerdote sacrificanle; illa enim est actus 
Ordinis, non tamenprsecise quatenus assump- 
tio, sed quatenus est consumptio, et quasi 
consummatio sacrificii, quee est proprius ac- 
tus Ordinis, qui tunc exercetur. Excipi etiam 
posset participatio illa sacramenti Eucha- 



INTERDICTUM IN MATERIA , ETC. 197 

ristiae sub specie vini, quse fit a diacono mi- 
nistrante Summo Pontifici solemniter cele- 
branti; nam ille modus communicationis 
videtur esse proprius actus Ordinis diacona- 
tus; proprie tamen id non tam est propter 
susceptionem sacramenti, quam propter to- 
tum illud ministerium , quod per modum 
unius fit, et esl proprius actus illius Ordinis. 
23. Recipiens Ordines, aut in ipsa ordina- 
tione ministrans, non incurrit irregularita- 
tem. — Praeterea fit exceptio de sacramento 
Ordinis, quse dupliciter fieri potest : primo 
ratione receptionis talis sacramenti praecise; 
secundo ratione alicujus actus concomitantis. 
Prior modus suaderi potest, tum quia excom- 
municatus recipiens Ordines fil irregularis, 
vel saltem suspensus ; ergo et interdictus. 
Confirmatur, quia suscipiens superiorem Or- 
dinem utitur inferiori, sine quo alium non 
potest suscipere, ut supra dictum est ; ergo 
etiam hoc titulo fit irregularis. Secundo po- 
lest incurri ha?c irregularitas per acturn con- 
comilantem ipsam ordinationem, ut est con- 
secratio in sacerdotibus, canere Epistolam, 
vel Evangelium, in diacono, vel subdiacono, 
quando in ipsa ordinatione eis committitur, 
quod sentit Covarr., dict. § 3, num. 5, quia 
ille est actus Ordinis. Neutro tamen modo 
videtur exceptio admittenda , quia non est 
satis in jure expressa. Unde ad priorem par- 
tem respondeo, illam pcenam non esse ad 
interdictum extendendam, quia jura solum 
loquuntur de excommunicatione, et hic non 
valet argumentum a simili , prfesertim cum 
excommunicatio gravior censura sit. Ad con- 
firmalionem respondetur, suscipere superio- 
rem Ordinem non esse proprie ministrare, in 
inferiori, quia ministrare dicit actionem, et 
ita intelligenda sunt jura cum proprietate in 
materia preesertim poenali. Ad alleram par- 
tem respondeo , etiam in illis casibus non 
incurri, propter ea qusedixi supra, tractando 
de suspensione, de illo, qui suspensus in sua 
ordinatione, statim in eadem actum Ordinis 
exercet. Et quamvis sil nonnulla differentia, 
quia ibi suspensio contrahitur in ipso actu 
susceptionis Ordinis, hic autem interdictum 
supponitur ante susceptionem Ordinis, et ideo 
major ratio esse videtur contrahendi irregu- 
laritatem, nihilominus in hoc videtur esse 
eadem ratio, quod illa moraliler non censetur 
ministratio in Ordine suscepto, sed tantum 
indebita Ordinis susceptio; nam aliud est 
tanquam accessorium, quod non reputatur 
actio distincta, neque magis punitur, quam 



198 



DISP. XXXI V DE SECUNDO EFFECTU INTERDICTI. 



ipsum principale quod conntatur Praesertim, 
quia etiam jura, quae loquunlur de persona 
interdicta exercente officium Ordinis, illis 
verbis loquuntur, quae indicant ministerium 
illud debere esse moraliter distinctum ab ipsa 
ordinatione, ut palet ex illis verbis, in suo 
officio ministrando sicut prius, et similibus. 
Propter quae censeo hanc partem esse pro- 
babilem , de qua iterum redibit sermo in 
dispulatione sequenti. 

24. Religiosi ac moniales generale inter- 
dictum non servantes excommunicantur — 
Praeter has exceptiones, quse ex parte sacra- 
mentorum notantur, ex parte personarum 
fieri solent aliae; nam religiosi, et moniales, 
qui generale interdiclum non servant, ex- 
communicantur ipso jure in Clement. 1 de 
Sent. excom., et in Clementina 3, specialiter 
excommunicantur fratres Minores, qui per- 
sonas sui tertii ordinis tempore interdicti 
admillunt ad divina, et in Clement. 2, eodem 
titulo, excommunicantur domini temporales, 
qui in terris suis cogunt aliquem ad divioa 
facienda tempore inlerdicti. Haec enim poena 
cum proportione applicanda est ad sacra- 
mentorum usum ; nam ille etiam, ut diximus, 
sub celebralione divinorum comprehenditur; 
tamen, quia illa pcena generalior est, in se- 
quenti disputatione exactius declarabitur. 

DISPUTATIO XXXIV 

DE SECUNDO EFFECTU INTERDICTI, QUI EST 
DIYINOROI OFFICIORUM PROHIBITIO. 

Quam late pateat secundus effectus inter- 
dicti generalis. — De lioc effectu disputare 
non oportet, an sit, sed supponere, esse per 
se et maxime proprium effeclum interdicti, 
ut constat ex definitione interdicti, supra 
tradita, et ex oninibus juribus, quae de in- 
terdicto loquuntur, ut c. Si civitas, c. Si sen- 
tentia, et c. Alma, de Sent. excom., in 6, c. 
Episcoporum, de Privilegiis, in 6, c. Non est 
vobis, de Sponsalib., Clemenlina I de Sent. 
excom. Esl autem hic effectus communis 
omnibus inlerdictis cum proporlione, n.im, si 
sit gt-iifrale loci , non solum in templis, vel 
oraloriis, sed eliam in doinibus, viis, et vici- 
nis agris, ac denique in tota illa terra, quai 
een raliler interdicitur, habet hunc effectum 
respectu omnium hominum cujuscuinque loci, 
vel dicecesis. ul ex eisdem juribus conslal, et 
ex c. Licet, ct c. ult. de Privil., in 6, cum 
similibus. Si vero inlerdictutn loci sit spe- 



ciale, in illo definito Ioco habet cum propor- 
lione eumdem effectum. Denique, si perso- 
nale sit, generale et speciale, in persona, vel 
personis idem cum proportione operatur res- 
pectu Iocorum omnium, ex eisdem juribus, 
cum aliis, quae de his interdictis in disputa- 
tione prima tractavimus. Hoc ergo supposito, 
tria praecipue, vel quatuor declaranda super- 
sunt. Primurn, quae divina officia , praeter 
sacramenta, et quis eorum usus interdicto 
prohibeantur. Secundo, quale peccatum sit 
violatio interdicti quoad hanc partem. Tertio, 
quae poena sit ob eam rem ipso jure imposita. 

SECTIO I. 

An, et quomodo Missae sacrificium per interdictum 
generale loci prohibeatur. 

\ Inter divina officia primum ac prreci- 
puum locum tenet sacrificium Missee; unde 
certum est usum hujus sacrificii maxime in- 
terdici per hanc censuram , ut constat ex 
citatis juribus; ex quibus etiam intelligitur 
prohibitionem hanc non simpliciler, sed cum 
moderatione sumendam esse, scilicet ne con- 
sueto more, et libertate fiat, sed modo a jure 
prsescripto. Quod in singulis interdictis di- 
verso modo, et ratione verum est; et ideo 
sigillatim explicandum. 

2. Sacrificium Missse tempore interdicti 
nunguam fuit oinnino prohibitum. — Per in- 
terdictum ergo generale loci nunquam vide- 
tur fuisse omnino prohibitum Missae sacri- 
ficium , quia cum viaticum nunquam sit 
morientibus denegandum , semper oportet 
Eucharistiae sacramentum saltem pro infir- 
mis in Ecclesia conservare. Ex quo fit conse- 
quens, ut semper etiam potuerit congruenti 
tempore renovari; nam haec veluli intrinseca 
et necessaria connexione sese consequuntur; 
et primum pertinet ad animarum salutem, 
et observationem divini preecepti; secundum 
autem ad debitam sacramenti reverentiam 
speclat. Et ideo neutrum debuit, vel eliam 
potuit per interdictum simpliciler prohiberi. 
Cum ergo Eucharistiae sacramentum nonnisi 
in sacrificio Missae renovari possit, quia in 
solo illo confici polosl, fTt consequens, ut nec 
sacrificium Missae fuerit omnino prohibitum, 
sed permissum saltem quantum ad hunc 
finem necessarium erat. Quia vero, scclusa 
dispositione juris positivi, hoc arbitrium crat 
pro ratione necessitatis, ideo, ul melior ordo 
servaretur, slatutum postea fuit in c Permit- 
tiuius, de Sententia excom., ut semel in heb- 



SECT. I. DE SAGRIFICII 

domada posset Missaa sacrificium dici tem- 
pore interdicti in singulis Ecclesiis causa 
conficiendi Corpus Domini, quod decedenti- 
bus in poenitentia non negatur, cum circum- 
stantiis, et conditionibus statim explicandis. 

3. Jure antiquo quid concessum. — Quid 
jure novo. — Postea vero propter magna in- 
commoda, quse ex carentia tanti sacrificii se- 
quebantur, hunc rigorem interdicti Ecclesia 
temperavit, et permisit, ut singulis diebus in 
Ecclesiis, et monasteriis Missae celebrentur, et 
alia dicantur divina officia sicut prius; sub- 
missa tamen voce,januis clausis, excommuni- 
catis, ac interdictis exclusis, etcampanis etiam 
nonpulsatis. Quaesuntverba c. Alma,deSent. 
excom., in 6, et quoad dictas circumstantias 
eadem habebantur in dicto cap. Permittimus. 
Et breviter sunt sigillatim explicanda. 

4. Et in primis dubitari potest, quid no- 
mine Ecclesiarum hoc loco inlelligendum sit; 
nam ex quo sub disjunctione ponuntur Eccle- 
sise vel monasteria, nomine Ecclesiarum non 
videntur intelligi omnia loca sacra, in quibus 
solet hoc sacrum confici, alioqui non opor- 
teret monasteria specialiter adjungere; signi- 
ficari ergo videntur illa voce templa , quae 
sunt sub cura secularium clericorum, et auc- 
toritate Episcopi publice sunt exposita et 
approbata, ut in eis tam sacrificium, quam 
alia divina officia celebrentur. 

5. Dubium. — Nomine Ecclesiarum com- 
prehenduntur sacella hospitalium. — Hinc 
vero oritur dubium, an extra hujusmodi Ec- 
clesias, vel raonasteria liceat Missre sacrifi- 
cium eo tempore celebrare. Nam illa consti- 
tutio solum in his locis hoc permittere videlur, 
ut ex textu constat, et notarunt ibi aliqui in- 
terpretes, et senlit Covarruvias ibi, 2 part., 
§ 4, num. 2. Addit lamen nomine Ecclesia- 
rum comprehendi etiam hospitalia, in quibus 
est sacer locus auctoritale Episcopi approba- 
tus ad hoc ministerium, lum quia ratio hujus 
concessionis in illis maxime militat; tum 
etiam quia in favorabilibus merito hsec no- 
mine Ecclesiarum comprehenduntur. Addit 
praeterea ibi comprehendi monasteria monia- 
lium; namex vi verbi manifestum est, vocem 
monasteriis, simpliciter dictam, haec etiam 
comprehendere; necessitas etiam in eis quo- 
dammodo major est, ut possint sacrificio 
Missse interesse. Qui etiam advertit, sermo- 
nem esse de Ecclesiis, et monasteriis existen- 
tibus in loco generatim interdicto, quia illa 
moderatio non extenditur ad loca specialiter 
interdicta, ut infra videbimus. 



MISS^E PROHIBITIONE. 199 

6. An dicto casu nomine Ecclesiarum ve- 
niant privata oratoria. — Prirna opinio. 
— Queeritur autem ulterius, an in priva- 
tis oratoriis, qua? solenl esse in communibus 
domibus , possint tempore interdicti Missse 
celebrari, preesertim nunc, quando talia ora- 
toria esse debent ab Ordinariis designata 
et approbata juxta Concilium Tridentinum, 
sess. 22, decreto de observandis in Missse 
celebratione. Nam, quia materia favorabilis 
est, videntur hsec oratoria posse nomine Ec- 
clesiarum comprehendi, quia favores am- 
pliandi sunt. Nihilominus dictus auctor con- 
trarium significat, quia solum ad monasteria 
monialium, et hospitalia facit ampliationem, 
alia loca tacite excludens. Prsesertim, cum 
generalem regulam statuat, extra loca ibi 
signata non posse divina celebrari. Et potest 
hoc confirmari, tum quia, juxta communem 
usum, non solent hsec loca nomine Ecclesia- 
rum intelligi, unde Concilium Tridentinum, 
citato loco , haec oraloria etiam ad divinum 
tantum cultum dedicata, et ab Ordinariis 
designata, ab Ecclesiis condistinguit; tum 
etiam quia cap. Alma, preeter Ecclesias ex- 
primens monasteria , satis significavit nolle 
permittere omnia loca, sed ea tantum, quae 
videntur aaque digna , ut in hoc privilegio 
sequiparentur, quod de privatis oratoriis di- 
cere non possumus. 

7. Secunda opinio etverior — Contrarium 
vero videtur posse sumi ex Navarro, c. 27, 
num. 175, quatenus dicit, quando jura per- 
miltunt divina officia cum hac moderatione, 
in Ecclesiis, vel monasteriis, non addere hanc 
particulam, ut limilationem ad excludenda, 
alia loca, sed potius ut ampliationem, quia 
permittendo hasc loca, in quibus laici solent 
sacra audire, multo magis permittunt alia 
loca, in quibus laici interesse non solent ; nam 
principalis, inquit, scopus prohibendi divina 
officia est, ne audiantur a laicis. 

8. Sed quidquid sit de aliis divinis officiis, 
de quibus infra dicemus, in Missse sacrificio 
ratio illa non videtur locum habere. Primo, 
quia de illa verum non est, propter laicos 
principaliter fuisse prohibiturn, ne ab eis au- 
diretur; nam olim seque erat prohibitum pro 
laicis et clericis; et non solum prohibebatur 
audiri, sed simpliciter fieri extra casum ne- 
cessitatis, supra explicatum. Cum ergo jus 
novum solum permittat fieri in certis, ac 
determinatis locis, integra manet prohibitio 
quoad caetera loca. Secundo, quia nullus est 
locus aptus ad hoc sacrificium conficiendum, 



200 



DISP. XXXIV DE SECUNDO EFFECTU INTERDICTI. 



in quo laici non possint et soleant assistere et 
audire; ergo respectu hujus sacrificii non 
videtur habere locum ille modus ampliatio- 
nis; imo, quia omnis alius locus, praeter Ec- 
clesiam et monasteria, est jure communi 
quasi ineptus ad hoc ministerium, ideo illis 
tantum locis concessum videtur hoc privile- 
gium. 

9. Nihilominus ha3C posterior opinio viris 
doctissimis probatur, et quoniam favorabilis 
est, et favorem ampliat, mihi etiam probanda 
videtur. Vel dicendo, nomen Ecclesise am- 
plissime sumptum (utin re favorabili sumen- 
dum est) comprehendere omnia loca appro- 
bata ad Missae sacrificium perficiendum. Vel 
dicendo (quod verisimilius videtur) in eo 
textu nominatas esse Ecclesias et monasteria, 
quia sunt frequentiora loca, in quibus divina 
officia celebrari solent; non vero ut ad illa 
sola concessio limitaretur Nam primaria 
illius legis intentio non fuil his locis nomina- 
tis privilegium concedere, sed sacrificium 
ipsum permittere sicut prius, cum conditio- 
nibus ibi positis; ergo ubicumque antea fieri 
poterat, potest etiam nunc, illis condilionibus 
servatis. 

10. Prsedicta concessio intelligi debet res- 
peclu cujusque sacerdotis non personaliter in- 
terdicti. — Secundo expendenda est absoluta 
permissio celebrandi Missarum solemnia cum 
illa adjectione, sicut prius, nam hic duo colli- 
guntur Unum est, non solum esse licitum 
singulis diebus in singulis Ecclesiis semel.sa- 
crificare, sed eliam toties, quoties aliis diebus 
fieri solebat, atque adeo omnes sacerdotes, 
alias non prohibitos, seu personaliter inter- 
dictos, posse eo tempore cum dictis circum- 
stantiis in talibus locis sacrificare. Quia licet 
in textu hoc expresse non declaretur, sed 
indefinite dicatur, quod liceat in Ecclesiis 
singulis diebus Missarum solemnia celebrare, 
tamen hoc ipso quod haec concessio non limi- 
tatur, omnibus indifferenter conceditur; et 
addendo, sicut prius, hocamplius, et eviden- 
tius declaratur. 

11 Non est limitanda dicta concessio ad 
officium proprium illius diei. — Unde colli- 
gunl omnes. quoscumque clericos, sive illius 
loci, sive allerius, qui ibi inveniantur, posse 
tempore inlerdicti sacrificia ibi facere sicut 
prius, ut palet ex Navarro, c. 27, nuin. 174, 
cum aliis, quos citat, et ex Covarruvia, cap! 
Alma, part. 2, § 4, num. 4, qui excipit cleri- 
cos conjugatos, qui quoad hoc tanquam iaici 
reputanlur, de quo paulo inferius dicetur. 



Aliud quod colligitur est quodcumque Missaa 
officium posse eo tempore celebrari, quod 
supra animadverlit Covarruvias, numero 
tertio, contra quosdam Canonistas, qui dixe- 
runt, tantum licere dicere Missam diei, quo- 
rum sententia improbabilis est, quia illa li- 
mitatio in textu non habet fundamentum, et 
ex absoluta concessione et adjectione illius 
particulae, sicut prius, contrarium polius 
colligitur; et ita communius sentiunt Docto- 
res, quos ibidem Covarruvias refert. Addi 
etiam posset, ex his verbis colligi omnem so- 
lemnitatem hujus sacrificii in Ecclesia usita- 
tam licitam esse tempore interdicti, prater 
eas quatuor conditiones, quee ibidem adjun- 
guntnr Nam cum prius fiat generalis conces- 
sio, et postea addantur quatuor illae limita- 
tiones, per illasmet declaratum est, quoad 
alia omnia generalissimam esse concessio- 
nem; nam exceplio, ut aiunt, firmat regulam 
in contrarium. Sed hoc habet difficultatem 
inferius tractandam. 

Conditiones servandx in sacro faciendo in 
prsedicto casu. 

12. Prima conditio ut submissa voce fiat, 
ne ab externis audiatur — Tertio expen- 
denda est particula, submissa voce, per quam 
excluditur, ne Missa solemni cantu dicatur. 
Et quia finis hujus circumstantiae est, ut di- 
vina officia extra Ecclesiam , atque adeo a 
personis prohibitis audiri non possint, ideo 
ea vocis submissio tenenda erit, quee ad hunc 
finem necessaria fuerit, ut ibi communiter 
advertitur, et sumilur ex c. Quod in te, de 
Poenitentiis et remissionibus, ibi : Et voce ita 
demissa, quod exterius audiri non possit. Non 
ergo prohibetur, quin Missae officium tam 
alta voce proferri possit, ut et a ministris, et 
ab aliis, qui intra Ecclesiam legitime as- 
sistunt, audiri possit, et in hoc omnes etiara 
conveniunt, neque aliqua occurrit difficultas. 

13. Secunda ut januis clausis fiat. — Non 
tamen requiritur ut januae ita sint obseratx 
ut ab externis aperiri nequeant. — Adhibere 
ostiarium laudabile est, non tamen necessa- 
rium. — Quarlo notanda est secunda condi- 
tio, scilicet, januis clausis. Circa quam primo 
adverti potest, finem hujus circumslantise 
esse, ne orationes, aut alia divina officia ex- 
lerius audiantur, quod facile contingere pos- 
set, si januae essent apertae, quantumvis Missa 
submissa voce diceretur, loquendo regulari- 
ter et prout communiter dici solet. Deinde, 



SECT. I. DE SACRIFICH MlSSJi PROHIBITIONE. 



201 



ne Missse sacrificium, et alise Ecclesiasticae 
caeremoniae ab existentibus extra Ecclesiam, 
atque adeo a personis prohibitis videri pos- 
sint. Unde necesse est, ut janiue inlegrae 
sint, ita ut et auditum, et visum impedire 
possint. Unde in Clement. 1 de Sent. excom., 
graviter reprehenduntur, qui Ecclesiae januis 
latenter perforatis, aut in eis factis fenestris 
interdictum violare praesumunt. Tertius finis 
hujus circumstantiae esse potest, ne personae 
prohibitae ingredi valeant; ad hunc autem 
finem videtur necessarium, ut januae ita sint 
interius clausae, ut exterius aperiri non pos- 
sint; quod lamen neque est in usu , neque 
in textu exprimitur Sed sufficere censetur, 
quod portae ita junctaj sint, ut et visum, et 
auditum et transitum impedi:mt, nisi ape- 
riantur, quamvis non sint ita obseratae, ut 
volenti ingredi resistant ; hoc enim etiam 
magnum esset incommodum, cum multi de 
populo facultalem habeant ingrediendi. Solet 
autem in nonnullis Ecclesiis osliarius ad ja- 
nuam adhiberi . qui ingredienles admoneat, 
et prohibitos, seu facultatem non habentes 
repellat, quam providentiam censeo esse lau- 
dabilem, non tamen in praecepto, quia nullibi 
illud invenio, neque ex natura rei sequitur ex 
aliis, quae praecepta sunt, quia generalis ad- 
monitio et denunciatio interdicli, per se lo- 
quendo, sufficit, et ipsae januae clausae per se 
significant, et admonent, ne ingrediantur ii, 
qui facultatem non habent. Quod si aliquis 
prohibitus nihilominus ingressus fuerit, satis 
erit illum expellere, cum primum in notitiam 
ministrorum devenerit , neque ad majorem 
diligentiam, moraliter loquendo, tenentur. 

14. Omnes janux pnedicto tempore clau- 
denda!. — Advertendurn praeterea est, si 
templum plures portas habeat, non satis 
esse unam, vel aliam etiam principalem clau- 
dere, sed necesse est onines, tum quia ad 
praedictos fines id necessarium est; tum 
etiam, quia propterea dicitur in texlu, januis 
clausis. Quae locutio pluralis aequivalet uni- 
versali, maxime cum includat virtute hanc 
negationem, non aperta Ecclesiee janua. In- 
terdum vero solet Ecclesia, praesertim in mo- 
nasteriis, hospitalibus, vel eliam in Galhe- 
dralibus, vel aliis similibus templis, praeter 
eas januas, qu;e sunt in viis publicis, habere 
aliquum ad interius claustrum, de qua dubi- 
tari potest, an necesse sit illam etiam claudi. 
Nam in illa cessare videntur omnes rationes 
et fines hujus circumstantiae, praesertim, quia 



satis videtur illa porta esse clausa muris, et 
portis ipsius claustri, quibus ipsa concludi- 
tur In contrarium vero obstanl generalia 
verba legis, quae magis attendenda videntur, 
quam finis legis. Eo vel maxime, quod saepe 
intra claustrum ingredi possunt persona?, 
quibus licitum non est sacris interesse. Unde 
hanc regulam censeo esse servandam, nimi- 
rum , quod si claustrum ita sit post Eccle- 
siam contentum, ut ad illud non pateat adi- 
lus, nisi per Ecclesiae januas, satis censeatur 
clausa Ecclesia, si januae, quae publicas vias 
respiciunt, clausae sint; quando vero aliunde 
pateat aditus ad ipsum claustrum, qui aditus 
lempore inlerdicti non solet esse specialiter 
impeditus, tunc necesse est, ut januac eliam 
quae clauslrum respiciunt clausae sint, quia 
ratione finis et ratione verborum legis com- 
prehenduntur 

15. Utrum liceat facere sacrum solius ca- 
pellse porta clausa. — Excluditur quorumdam 
opinio. — El ad euindem modum responden- 
dum est, si quis interroget, an liceat in Ca- 
pella Ecclesiae Missam dicere aperlis Ecclesiae 
jnnuis, porta vero ipsius CapelUe clausa; 
nam si ita Capella occludalur, ut nec videri, 
nec, moraliter loquendo, possint Missae exte- 
rius audiri, id salis est, quia et ad finem legis 
hoc sufficit, et in verbis ejus nihil est, quod 
cogat ad id inlelligendum de januis totius 
Ecclesiee, sed (respeclive) illius loci, ubi fit 
sacrificium, vel divinum officium. Imo ad- 
dunt aliqui, si locus Capellae ita sit remotus, 
ut nullum sit morale periculum, ut ab aliquo 
possit audiri vel videri Missa, etiam si januae 
aperlae sint, tum necessarium non esse eas 
claudere. Quod videtur a simili posse sumi 
ex Navarro. num. 174, ut infra videbimus. 
Et ratio esse potest, quia tunc cessat finis 
legis. Sed hoc ego non probo, quia illud est 
aecidentarium, et semper necesse est verba 
legis tenere, et servare in aliquo probabili 
sensu; nam cessante fine legis in particulari, 
non statim cessat obligatio legis. Ut non lice- 
ret tempore interdicti Missam dicere solemni 
cantu, etiamsi esset Ecclesia ita remota a 
populo, ut nullum essel periculum quod ab 
externis audiri posset; ac denique quia nun- 
quam potest esse ila certum, nullum esse tale 
periculum, ut ob eam rem hujus praecepti 
obligatio cessare judicelur. Clausae ergo de- 
bent esse januae, vel proxime, vel remote, 
prout moraliler ac prudenter satis existime- 
tur. 



202 DISP. XXXIV DE SECUNDO EFFECTU INTERDICTI 

Tertia conditio, ut campanx non pulsentur 



16. Quidnomine campanarum intelligatur 
— Quinto notanda est alia conditio requisita, 
scilicet ut sacrificium fiat sine pulsatione 
campanarum. Quod in primis intelligitur de 
pulsatione, quae Missam antecedit, et publice 



non solum possunt, sed etiam debent divinis 
officiis interesse tempore interdicti, alioqui 
distributionibus quotidianis privandi sunt, 
aeque ac in tempore non interdicto, ul statui- 
tur in dicto cap. Alma; ergo merito possunt 
in Ecclesiis institui specialia signa illi tempori 
accommodata, quibus clerus admoneaitur. 



fit ad populum convocandum, ut omnes in- Nihilque refert, quod populus intelligat tunc 



telligunt, et usus probat. Ejusque ratio pri- 
maria videtur esse, quia cum communis po- 
pulus ad talia officia admittendus non sit, 
nec etiam est vocandus illo publico signo, 
quo yocari solitus est. Alque ex hac ratione 
confirmantur dicta in superiori puncto; ideo 
enim non vocatur populus, quia admitti non 
debet; ergo signum est ex vi hujus capitis 
non concedi populo, ut interesse possit. Nam 
si soli excommunicati, et interdicti, exclu- 
dendi essent, nihil esset, cur campanae non 
essent pulsandae; nam excommunicati et in- 
terdicti pauci sunt, et eorum impcdimentum 
est satis notum, et constat eos non vocari, 
quamvis signum publicum delur, ut constat 
aperte quando illi soli sunt excommunic^iti et 
interdicli absque interdictione loci. Deinde 
ex eadem ratione intelligimus sub appella- 
tione campanarum comprehendi quodlibet 
signum publicum, quo solent ad celebratio- 
nem divinorum populi convocari. Quia ubi 
est eadem ratio, eadem videtur esse juris 
dispositio; valde enim materiale est, qtrod 
signum detur per cymbalum, vel per tubam, 
vel voce preeconis, quse campanis aequipara- 
tur in Glementina 2de Sententia excommuni- 
cationis, quia convocatio et significatio est 
eadem. 

17. Prxdicta prohibitio non extenditur 
nisi ad signum campanae. — Publice potest 
tuba dari signum Canonicis, et iis qui debent 
interesse divinis officiis. — Aliqui tamen hoc 
ita exlendunt, ut dicant, nullum esse dan- 
dum publicum signum, quo popuio constet, 
divina tunc esse facienda. Verumtamen si 
tale signum non sit campanse, quod in specie 
prohibitum est, et alioqui ex more et usu 
constet non dari ad convocandum popu- 
lum, sed solum ad admonendum clerum, 
quod jam sit hora, in qua divina sunt cele- 
branda modo jure permisso, non video illud 



divina celebrari, tum quia hoc non est pro- 
hibitum ; tum etiam, quia dum id intelligit per 
signum speciale, verbi gratia, alicujus tubse, 
et non per commune signum campanae, simul 
intelligit ex vi talis signi populum non vocari, 
sed potius excludi, nisi privilegium habeat. 

18. Quis campanarum usus sit prohibitus 
tempore interdicti. — Ex prsedicta etiam ra- 
tione constat, quod notavit Covarruvias, dicto 
§ 4, numero 5, usum campanarum non esse 
simpliciter prohibitum tempore interdicti, 
sed solum illum, qui est ad convocandum po- 
pulum ad divina officia, non vero ad concio- 
nem, verbi gratia, salutalionem Angelicam, 
significandas horas diei, et similia, quia non 
est illa pulsatio per se prohibita, sed solum 
ut circumstantia divini officii. 

19. An violetur interdictum si campanx 
pulsentur, nec tamen divina celebrentur. — 
Sed quid, si detur signum quasi vacuum et 
sine re, nimirum, quia pulsantur campanae 
illis horis, in quibus divina celebrari solent, 
quamvis ibi celebranda non sint; solent enim, 
verbi gralia, in aliquibus Ecclesiis vel mo- 
nasteriis pulsari campanee ad Matutinum, vel 
etiam ad Missam,quamvis non dicantur; tunc 
enim non videtur talis pulsalio prohibita, quia 
revera non est circumstantia celebrationis, 
nec etiam est verum signum, sed apparens. 
Nihilominus aliqui existimant hoc etiam esse 
prohibitum, ut videre licet in Calderino, trac- 
tatu de Interdicto, part. 1 Indicant etiam 
Navarrus, num. 177, et Sylvester, Interdk- 
tum, 5, num. 7, quatenus dicunt, interdicti 
tempore nullo modo licere pulsare campanas 
pro signo celebrationis divinorum officiorum. 
Quae sententia erit vera ratione scandali, 
quia populus per hocintelligit interdictum Hlo 
modo violari; per se autem ac formaliter 
talis actio non videtur contra legem inter- 
dicli; quia interdictum, ut dicebam, non pro- 



esse hic prohibitum, quia neque verba neque hibet per se pulsationem campanarunij sed 



ratio texlus tali signo accommodantur, Imo 
video in gravissimis Ecclesiis, in quibus viri 
et timorati, et valde docti congregantur, hanc 
consuetudinem observari. Neque immerito; 
nam canonici, et alii beneficiati Ecclesiarum 



prohibet celebrationem divinorum cum pul- 
satione campanarum; ibi autem non fit cele- 
bratio divinorum. Tum etiam quia signum 
campanae datum ad res non sacras non est 
prohibitum ; ergo nec datum ad res non 



SECT. I 

veras, sed tantum fictas, et apparentes. De- 
nique (quod ponderandum videtur) si quis 
tempore interdicti faceret pulsari campanam 
ad Missam, publice faciendam, et animo illam 
dicendi, si postea mutaret animum et illam 
non diceret, quamvis peccasset graviter 
mente, non tamen censeretur exterior trans- 
gressor interdicti, simpliciter et absolute, ne- 
que incurreret censuram latam contra hujus- 
modi transgressorem interdicti; ergo pulsatio 
per se sola non sufficiet ad hanc transgres- 
sionem proprie ac formaliter loquendo, 
quamvis sufficere possit ad culpam gravem 
ratione scandali. 

20. Quid de pulsatione parvx campanx in 
Missa. — Tandern inquiri potest in hoc 
puncto an per hanc particulam sit prohibitus 
usus seu signum parvte campanse, quod in 
Missadari solet; namin illo cessat ratio hujus 
prohibitionis, quia illud signum non datur ad 
convocandum populum, sed ad excitandum 
mentes audientium, ut sacrificio attentius 
assistant, et adorent corpus et sanguinem Do- 
mini, qui finis honestus videtur etiam tem- 
pore interdicti. Nihilominus omnes auctores 
docent hoc etiam esse prohibilum, ut Calde- 
rinus, Govarruvias et Navarrus supra, aliique 
Sumrnista3. Nam in textu dicitur, Campanis 
etiam non pulsatis, qute locutio universali 
negativse eequivalet. Ratio vero est, quia vel 
hue etiam parvulse campanse, regulariter lo- 
quendo, facile exterius audiuntur, et ita per 
eas etiam convocantur alii; vel certe non est 
illa ratio adaequata, quin etiam prohibeantur 
hee propter aliquam solemnitatem tollendam. 
Quod a simili colligere licet ex cap. Quod in 
te, de Poenitent. et remiss., ubi organa , et 
alia signa solemnitalis, vel lsetitise prohiben- 
lur Unde, licet in illis conditionibus de hoc 
non fiat expressa mentio, tamen in hoc 
verbo, et multo magis in illo, submissa voce 
sufficienter continetur. 

Quarta conditio , ut interdicti personaliter, 
et qui interdicto causam dederunt, exclu- 
dantur 

21 Sexto additur, Excommunicatis et in- 
terdictis exclusis. Et quidem prior pars, quae 
ad excommunicatos spectat, non est hujus 
loci propria, quia non solum interdicti tem- 
pore, sed quolibet alio, a divinis officiis et 
prsesertim a sacrificio Missee excludendi sunt, 
juxta superius dicta in propria materia. 
Posterior autem pars intelligitur de omnibus 



DE SACRIFICII MTSS/E PROHIBITIONE. 



203 



personaliter interdictis, sub quibus compre- 
henduntur etiam personse, quse inlerdicto 
generali causam dederunt, et quae ad perpe- 
trandum delictum, cujus occasione interdic- 
tum latum fuit, consilium, auxilium vel favo- 
rem prsebuerunt, ut dicitur in cap. Licet, de 
Privilegiis, in 6; nam illse virtule, seu conse- 
quenter etiam sunt personaliter inlerdictee 
per ipsummet interdictum locale, ut supra 
diximus. 

22. Utrum excludi etiam debeant laici non 
excommunicati , nec interdicti. — Ratio dubi- 
tandi. — Dubium vero grave hic occurrit, 
an debeant excludi omnes laici, qui interdicti 
et excommunicati non sint; nam ex prsediclis 
verbis colligi potest, omnes non excominuni- 
catos vel interdictos, cujuscumque condilio- 
nis sint, excludendos non esse, quia excep- 
tio firmat regulam in contrarium ; sed hic 
Pontifex solum excipit excommunicatos et 
inlerdictos; ergo admittit omnes alios. Prae- 
terea, ut supra expendebamus, concedit fa- 
cultatem absolutam offerendi sacrificium 
sicut prius, solumque hoc limitat illis quatuor 
conditionibus appositis; sedquamvislaici non 
interdicti vel excommunicati adsint, omnes 
illse condiliones servari poterunt; ergo sicut 
prius licebat facere sacrificium pra?sentibus 
laicis, etiam nunc licet servatis prsedielis 
conditiouibus. Denique ratio illius modera- 
tionis in eo expressa, scilicet ne indevotio po- 
puli crescat, videtur hanc ampliationem 
postulare; alioqui eadem occasio indevolionis 
populi remaneret. Et hanc sententiam vide- 
tur probare Frederic, cons. 70. 

23. Nihilominus contraria sententia et 
auctoritate et consuetudine est communiter 
recepta, ut videre licet in omnibus interpre- 
tibus, cap. Alma, ubi Covarruvias, part. 2, 
§ 4, num. 4, et in Calderino, Antonino et in 
aliis in tractatibus de interdicto, et Sum- 
mistis, verb. Interdictum, Navarr., n. 173. 
Et videtur hsec sententia declarata a Boni- 
facio VIII, qui auctor fuit cap. Alma, in cap. 
Licet, de Privileg., in 6, ubi sic inquit : Licet 
vobis concessum cxistat, ut interdicti tem- 
porejanuis clausis, excommunicatis , et inter- 
dictis exclusis, voce submissa divina celebrare 
possitis, ad ea tamen aliquos etiamsi aliunde 
venerint, nisi super hoc privilegiati existant, 
recipere nulla ratione debetis. 

24. Objectio prima contra primum funda- 
mentum propositx opinionis. — Sed hic textus 
licet communiter ad hoc allegetur, tanquam 
omnino clarus, non caret difficultate ; quia 



201 



DISP. 



aliud est agere de privilegio concesso perso- 
nis in particulari, vel in communi alicui re- 
ligioni, aliud vero de communi jure mode- 
rante locale interdiclum et effectus ejus 
limitante. Nam cap. Licet, loquitur in priori 
specie, ut ex verbis ejus constat, et ex titulo 
sub quo continelur, et in illa habet ejus de- 
cisio evidentem rationem; nam privilegium 
uni concessum, alteri non prodest, neque ex- 
tenditur ultra verba ejus. Et ideo quamvis 
mihi factum sit privilegium faciendi sacrum 
in loco interdicto, non ideo mihi concessum 
est aliquem ad sacrum audiendum admittere 
qui alias prohibitus eral. Quia hoc est valde 
diversum, nec in alio formaliter aut virtute 
continetur; nec ego possum alteri privile- 
gium meum communicare. At vero nos nunc 
non agimus de privilegio personali, sed de 
lege moderante effectum interdicti localis, 
qualis fuit constitutio cap. Alma, per quod 
non fuere personae aliquse privilegiatse, sed 
locus ipse habilis factus est, ut in eo fierent 
sacrificia sicutprius, servatis solum illis qua- 
tuor conditionibus; ergo, cum laici non 
essent antea prohibiti audire sacrum in tali 
loco, nisi in quantum ipse locus quasi inha- 
bilis fiebat ad tale interdictum, ablata hac 
inhabilitate per hanc legem, omnes fruentur 
beneficio ejus. 

25. Confirmatur eadem objectio. — Et con- 
firmatur a simili ; nam sistendo in terminis 
cap. Licet, non solum laici, verum etiam cle- 
rici non privilegiati aliunde venientes non 
polerunt admitli ad celebranda ibi divina, 
quia in eis procedit eadem ratio, nimirum, 
quod privilegium aliis factum non extenditur 
ad extraneos. At vero juxta cap. Alma, om- 
nes clerici etiam extranei admilti possunt 
in quacumque Ecclesia, ut supra dictum est; 
quia ibi non conceditur privilegium personis, 
sed in ipso loco fit quaedam interdicti mode- 
ratio; ergo ex dict. cap. Licet, non sumitur 
efficax argumentum. Quam difficultatem vi- 
detur i!)i sensisse Glossa, verb. Exclusis. Ubi 
in primis rationem illius decretalis fundat 
solum in hoc, quod unius privilegium alteri 
non prodest, et postea dubitat quem usum ha- 
beat nunc illa decretalis, cum de jure com- 
muni liceat illo modo celebrare tempore in- 
terdicti; et respondet, non obstante jure 
communi, posse interdum, saltem auctoritale 
Papae, poni interdictum prohibens celebra- 
tionem etiam secundum illam formam juris 
communis, et tunc si aliqui ex privilegio 
nihilominus celebrent, non possent alios ad- 



XXXI V. DE SECUNDO EFFECTU INTERDICTI. 

miltere, et tunc haberet locum decisio illius 
cap. Licet. 

26. Clement. 2 de Sentent. excomm. — Objec- 
tio secunda contra secundum fundamentum. 
— Solet prrcterea citari textus in Clement. 2 
de Sentent. excomm., ubi Papa excommu- 
nicat eos, qui ad divina audienda vocant, 
tempore interdicti, non solum excommunica- 
tos et interdictos, sed etiam alios , ut patet 
ex illis verbis : Aut qui modo prsedicto ad 
officia eadem audienda aliquos, excommuni- 
cationis prsesertim, vel interdicti ligatos sen- 
tentia, evocare prxsumpserint. Expendenda 
est enim illa parlicula, prsesertim, ampliat 
enim ad alios prseter ibi nominatos; ergo 
signum est aliis etiam non ligatis excommu- 
nicatione, vel interdicto, non licere interesse 
divinis tempore interdicti generalis; nam si 
liceret eis, non excommunicarentur alii, qui 
eos evocarent. Minus autem efficax est ha?c 
probatio, quam praecedens, quia ponderala 
non est illa dictio, prsedicto modo. Modus au- 
tem evocationis superius narratus fuerat, 
quod quidam nobiles in suis terris Ecclesia- 
stico interdicto suppositis Missas et alia divina 
officia publice et solemniter faciebant cele- 
brare, ad officia eadem celebranda nunc hos 
nunc illos vocantes, et subditur : Hisque non 
contenti excessibus per campanarum non so- 
lum pulsationem, sed et voce prseconia populos 
ut ad audiendas Missas hujusmodiveniant, /o- 
ciuntevocare. Unde constat non quomodocum- 
que vocantes, sed illis modis publicis, scilicet, 
voce prseconia, et pulsatione campanarum, 
nec ad quascumque Missas, sed ad hujus- 
modi, id est, publice et solemniter dictas vo- 
cantes excommunicari. Quapropler qui nunc 
vocaret laicum non privilegiatum, alio modo 
rogando, vel inducendo illum ad Missam au- 
diendam, qua? modo a jure prsescripto dici- 
tur, sine dubio non incurreret illam excora- 
municationem ; e contrario vero, qui modo 
prsedicto, et ad Missas dicto modo publico et 
solemni celebratas audiendas vocaret horai- 
nes etiam privilegiatos , imo etiam clericos, 
illam excommunicationem incurreret, quia 
ageret contra illam prohibitionem, quae non 
respicit qualitatem, ut sic dicam, vel condi- 
tionem personarum quae vocantur, sed mo- 
dum vocationis et terminum ; nam uterque 
est in contemptum interdicti, et contra for- 
mam a jure prtescriptam. Ex illo ergo textu 
nullo modo colligi potest, illicitum esse laicis 
audire Missam tempore interdicti, quaejuxta 
formam juris dicitur, quia inde eliam non 



SECT. I. DE SACRIFICH 

colligitur, esse illicilum vocare privalim et 
secreto laicum ad hujusmodi Missam audien- 
dam, nam ibi propter hoc non est excommu- 
nicatio lata, ut ostensum est. 

27. Tertium argumentum. — Objectio. — 
Aliter probatur heec sententia, quia, si, hoc 
liceret laicis, non indigerent privilegio ut 
iateresse possint sacrificio tempore inter- 
dicti celebralo; usus autem probat indigere 
privilegio, nam communiter conceditur et pos- 
lulatur ; ergo signum est hoc eis non licere. 
Haec vero probatio pertinet ad factum, non 
vero ostendit jus, quo hoc prohibeatur; et 
factum illud potest interdum procedere ex 
scrupulo vel dubilatione, ut privilegio obtento 
major sit securitas, et ideo in aliis etiam ma- 
teriis argumentum illud non est efficax. 

28. Temporeinterdictiexcludendisunt laici 

etiam non interdicti vel excommunicati. — His 

vero non obstantibus communis sententia om- 

nino retinenda est. Primo ac preecipue, quia hic 

videtur esse communis sensus Ecclesise, ut os- 

tendit consuetudo, quae est optima legum in- 

terpres. Secundo id aperte supponitur in Clem . 

3, de Sent. excom., ubi in primis narratur 

factum, nimirum quod fratres Minores tem- 

pore interdicli ad divina officia audienda ad- 

mittebant fratres et sorores sui tertii ordiois, 

alias vero personas excludebant, ex quo nas- 

cebatur scandalum, el deinde prsecipitur sub 

excommunicatione eisdem Minoribus, ut hu- 

jusmodi homines lertii ordinis non admil- 

tant, etiamsi ad hoc, vel ipsi, vel illi privile- 

gium habeant. Ex quo in primis constat ibi 

non esse sermonem de excommunicatis vel 

interdictis, sed de quibuscumque laicis non 

privilegiatis , tum quia alios nullum esset 

scandulum, quod excommunicali et interdicti 

ejicerentur, et non alii; tum eliam quia Papa 

supponit, posse habere privilegium ad divina 

audienda, quod excommunicatis vel inter- 

dictis non datur. Deinde clarum est ex hoc 

textu, approbare Pontificein quod alii laici 

ejiciantur, quandoquidem ad tollendum scan- 

dalum, quod ex illa differentia personarum 

oriebatur, non mandat alios extraneos ad- 

mitli, sed potius praecipit eos etiam repelli, 

qui quodammodo proprii videbatilur;et, quod 

mirum est, ut ibi Glossa notat, etiamsi privi- 

legium habeant, per quod possint in aliis 

Ecclesiis admitti, non vult eis prodesse pro 

Ecclesiis ipsorum Minorum, ob scandalum 

vitandum. Ergo manifeste ibi supponitur hoc 

esse prohibilum laicis, et in particulari et 

pro talibus Ecclesiis probibelur iis, qui de 



MISSiE PROHIBITIONE. 205 

tertio ordine dicuntur. Supponitur etiam 
privilegium esse ad hoc necessarium, et quod 
illud sit in sua vi, id est, a Pontifice non re- 
vocatum vel coarctatum. Atque hoc modo 
tertium eliam argumentum supra factum ex 
privilegio efficax est, quando alias ex jure 
colligitur tale privilegium esse simpliciler 
necessarium. Et hoc etiam modo potest induci 
dictum cap. Licet. Nam ibi etiam supponitur 
hujusmodi privilegium esse necessarium. 

29. Respondetur primee objectioni. — Quod 
autem in objeclione supra facta supponeba- 
tur, ibi esse sermonem de personali privilegio 
concesso celebrantibus Missam, certum non 
est; nam verba Pontificis sunt : Licet vobis 
concessum existat. Quae intelligi possunt de 
concessione ab eodem Pontifice facta per cap. 
Alma , quee existimatur tanquam generole 
privilegium respeclu juris antiquioris, et ideo 
potuit sub illo titulo collocari. Quam exposi- 
tionem probabilem putat Glossa ibi, verb. 
Exclusis, quamvis prius, verb. Exclusis, 
oppositum supposuerit. Et nonnihilfavetcon- 
sonantia verborum utriusque lextus; nara in 
uno dicitur : Licet vobis concessum sit; in alio 
vero dicitur : Concedimus quod tempore inter- 
dicti, etc. Addo vero ulterius, quacumque 
ratione intelligatur illa concessio cap. Licet, 
urgens inde sumi argurnentum. Nam in dict. 
c. Alma, neque fit absoluta moderatio inter- 
dicti respectu loci, ut in eadem objectione 
supponebamus, neque fit ulla concessio res- 
pectu audientium, sed solum respectu cele- 
brantium seu dicentium divina officia , ut 
patet ex illis verbis : Adjecimus propterea, 
quod singulis diebus in Ecclesiis, et monaste- 
riis Missse celebreniur, et aliadicantur divina 
officia, sicut prius. Ergo , servata propor- 
tione, declaratio cap. Licet, optime cadit iu 
concessionem cap. Alma, quod scilicet laici ex 
vi illius textus admittendi non sint, quando- 
quidem nulla ibi facta est illis concessio. 

30. Satisfit confirmationi ejusdem objectio- 
nis. — Ad objectionem autem, quae videbatur 
difficilis, quod eadem ratione non essent ad- 
miltendi clerici aliunde venientes, quia juxta 
tenorem cap. Licet, admittendi non sunt, res- 
pondelur, si teneamus, narrationem c. Licet, 
referri ad concessionem cap. Alma, negandum 
esse assumptum; si vero dicamus esse ser- 
monem de concessione per speciale privile- 
gium aliquibus personis vel alicui congrega- 
tioni facta, neganda est consequentia. In cap. 
enim Licet (juxla hanc expositionem), sermo 
est de speciali privilegio quibusdam personis 



206 DISP. XXXIV 

concesso, quod ad alias extendi non potest. 
At vero in c. Alma, sermo est de concessione 
faeta toti ordini clericali, ut supra pondera- 
tum est. Kt ideo nihil refert quod clerici sint 
alterius loci seu dicecesis; nam omnibus con- 
cessum est, ul possint in loco interdicto cele- 
brare, juxla formam cap. Alma. 

31 Satisfit rationi dubitandi initio positx. 
— Occurritur cuidam objectioni. — Undead 
aliam ralionem in principio posilam respon- 
detur primo, argumentum illud, quod est a 
contrario sensu, non semper esse validum, 
quando aliud ex jure colligitur, ut est in pree- 
senti. Dico autem illa verba , Excommunicatis 
et interdictis exclusis, posita esse prnecipue 
propter clericos et alios privilegiatos, quibus 
neque Ordo, nec privilegium sufficit, ut inter- 
esse possint, si ipsi interdicti sint. Et ideo non 
recte infertur, omnes laicos, censura non im- 
peditos, interesse posse, cum illa expressio 
non sit posila propter solos laicos. Ad aliam 
vero parlem, quod ibi facta est concessio 
generalis celebrandi sicut prius, adjunctis 
solis quatuor conditionibus, respondetur, id 
esse verum ex parte celebrantium, non vero 
ex parte assistentium, de quibus ibi nulla fit 
mentio, neque aliquod novum privilegium eis 
conceditur, quia non oportebat prohibitionem 
inlerdicti adeo enervari seu relaxari. Nam 
alias ex vi interdicti localis nullus excludere- 
tur a divinis officiis, quia excommunicali et 
interdicti per sese et ex vi propriae censurte 
exclusi jam erant. Dices : si in c. Abna, nihil 
novum conceditur assistentibus divinis offi- 
ciis, ergo nec clericis, qui tantum assistunt, 
et nullo modo cooperantur ad divina officia. 
Respondetur, id esse accidentarium; nam per 
se loquendo, ipsi sunt ministri, ipsisque ge- 
neraliter concedilur, utfaceredivina possint; 
ergo multo magis ut assistant; unde cum 
duobus modis possit participari sacrificium 
Missse, scilicet, ministrando, vel tantum as- 
sislendo, prior prohibitus non est ex vi inter- 
dicli, servatis circumstantiis juris, et sub illo 
comprehendimus non tantum sacerdotis obla- 
tionem, sed etiam omne ministerium, quod 
ex officio convenit clericis, et hac ratione ipsi 
exclusi non sunt. Posterior autem modus 
assistendi lantum est simpliciter prohibitus, 
et ideo excludunlur laici per se loquendo. 

32. Laicus potest in necessitate ministrare 
sacrum facienti. — Dico autem, per se, primo 
quidem ad excludendum casum necessitatis; 
nam, si sacerdos velit facere sacrum tempore 
interdicti, et neminem habeat, qui ministret 



DE SECUNDO EFFECTU INTERDICTI. 

nisi laicum, polerit illo uti ad tale ministe- 
rium , et ipse poterit sine culpa assistere, 
dummodo alias inhabilis non sit, id est, ex- 
communicatus, aut interdictus, seu causam 
dederit interdicto. Atque ha^c est communis 
sententia in dicto c. Alma, ubi Covarruvias, 
dict. num. 5, ct Navarrus, num. 81 Et ratio 
est, quia licet hoc non sit concessum Iaico 
ratione sui, est tamen concessum ratione sa- 
cerdotis. Nam cum huic concessum sit sacri- 
ficare, consequenter conceditur adjutorium 
illud, quod juxta communem usum Ecclesiae 
moraliter necessarium est. 

33. Cum persona habente privilegium adesse 
possunt divinis officiis domestici eam comi- 
tantes. — Dixi eliam, per se, ad excludenda 
privilegia, ratione quorum saspe possunt laici 
assistere, et ideo haec exceptio in ipsis juribus 
additur. Declaraturque in dictocap. Licet, de 
Privilegiis, per privilegium concessum singu- 
lari personae ad audieridam Missam tempore 
interdicti, admitti posse cum ea familiares 
domesticos ejus, qui eam comitantur. Ubi 
ponderanda est illa particula, cum ea, nara 
solum hoc extenditur ad ipsos propler minis- 
terium, quod exhibent privilegiatse personae, 
comilando et honorando illam, unde si hujus- 
modi familiares per se et separatim eant ad 
divina, non sunl admittendi , ut omnes ibi 
notant. Et ob eamdem rem additur in eodem 
cap. Licet, quando privilegium concessum est 
collegio seu communitati , tunc hujusmodi 
familiares collegii, nisi ad eos expresse ex- 
tendatur privilegium, illo non gaudere, quia 
nimirum hi familiares non solenl comitari 
collegium ipsum vel conventum euntetn ad 
divina celebranda vel audienda. Quod etiara 
intelligendum est, quando privilegium est 
collegio ut sic concessum ; nam secus esset si 
omnibus de collegio concederetur; nam tunc 
jam privilegium esset singulorum, et conse- 
quenler extenderetur ad familiares ipsorum. 
Quod semper inlelligendum est, dummodo 
ipsi alias inhabiles non sint, id est, inler- 
dicli, etc. Nam hseo exceptio semper generalis 
est in tota hac materia,adeo ut in ipsis etiam 
personis, quibus directe conceditur privile- 
gium, locum habeat, nisi aliud expresse in 
ipso privilegio poneretur, quod quidem nun- 
quam fit. 

34. Omnibus omnino laicis prohibetur tetn- 
pore inlerdicti audire Missam. — Ex dictis 
sequitur non solum excommunicatos et inter- 
diclos, sed eliam omnes laicos non habentes 
privilegium, esse a divino sacrificio exclu- 



SECT. I. DE SACRIFICII 

dendos per Ecclesise ministros, nam ad eorum 
officium spectat omnes prohibitos repellere, et 
facere, ut censurse Ecclesiasticse serventur, 
et ideo non oportuit hoc specialiter declarari 
in illo decreto. Quseri autem potest, an hoc 
extendatur uon solum ad omnes ratione uten- 
tes, de quibus non est dubium, cum lex nihil 
distinguat, sed etiam ad alios. Non enim 
desunt, qui hanc prohibitionem exlendant ad 
infantes nondum ratione utentcs, et a fortiori 
ad amenles et similes. Quia licet isti non sint 
capaces prohibitionis, quee ipsos obliget, alii 
autem, prsesertim ministri Ecclesiae, prohi- 
beri possunt, ne illos adesse permittant. Quod 
sentit Sylvest., verb. Interdictum, 2, q. 17, 
ut illi tribuit Covarruv.; at in communibus 
exemplaribus Sylvestri deest particula non, 
qua3 omnino mutat sensum, nam illa ablata 
nihil ibi tractat de infantibus, qui non sunt 
doli capaces, sed tantum de his, qui ratione 
jam utuntur et doli capaces sunt, quanquam 
secundum contextum videatur negatio deesse, 
et consequenter illam fuisse mentem Sylves- 
tri, et eamdem opinionem tenet Navarrus, 
cap. 27, n. 169; Corduba, in Summa Hispana, 
qusest. 60. 

35. Prsedicta prohibitio comprehendit solos 

laicos ratione utentes. — At vero Covarru- 

vias supra, dicto num. 5, primo hoc negat de 

illis hominibus seu infantibus, qui omnino 

rationis usum non habent, quia officia divina 

non prohibentur, nisi celebranda vel audien- 

da, ad quod requiritur aliqua intelligenlia seu 

rationis usus. Addit deinde non oportere, ut 

hujusmodi infantes sint doli capaces , sed 

satis esse, ut aliquo modo inlelligant ibi cele- 

brari divina, ut communiter esse solent pueri 

post septimum setatis annum. Et prima qui- 

dem pars mihi absolute probatur, quia non 

prohibetur hic quselibet assistentia, sed hu- 

mana et rationalis; nam allera impertinens 

est ad divinorum celebrationem. Dico autem 

assislentiam humanam prohiberi, quia non 

est necessaria sensibilis audilio aut visio. 

Nam caecus aut surdus intelligens sacrum 

fieri, nullo modo esl admittendus sine privi- 

legio, quia illud est moraliter audire Missam. 

IUa vero distinctio inter infantes doli capaces, 

et non capaces, percipienles tamen aliquo 

modo res divinas, licet fortasse utendo illo 

termino, doli capax, more Juristarum, admitti 

possit, tamen nos in praesenti non admillimus 

medium inter infantem nondum ulentem ra- 

tione et puerum jam utentem. Nam, si ita 

utitur ratione, ut peccare sciat, excludendus 



MISS.E PROHIBITIONE. 



207 



est a loco interdicto, et ipse tenetur abstinere, 
quia jam est capax hujus prsecepti Eccle- 
siastici, et Theologico more jam dici potest 
doli capax. Si vero nondum habet usum 
rationis, ita ut sciat discernere inter bonum 
et malum , non tenetur hac obligatione, et 
consequenter neque alii ipsum expellere te- 
nentur, et si adsit, non audit divina humano 
ac morali modo, de quo est prohibitio. 

36. Prseterea interrogari potest , an hoec 
prohibitio sit de tota Missa et omnibus parti- 
bus. Respondeo principaliter quidem intelligi 
de substantia sacrificii ; tamen etiam exten- 
ditur ad totam solemnitatem ejus, prout in 
Ecclesia fieri consuevit , etiam ad Missam 
catechumenorum. ut vocant, quia hoc totum 
jam comprehenditur nomine Missse, prreser- 
tim quia jura expressius loquuntur de Mis- 
sarum solemniis. Nec refert, quod quis intra 
Ecclesiam assislat, vel extra, dummodo mo- 
ralem prsesentiam habeat, siveper fenestram, 
sive alio simili modo, argumento Clement. 
1 de Sentent. excomm., ut supra pondera- 
vimus. 

37. An interdictis sit prohibitus Ecclesix 
ingressus. — Tandem interrogabit aliquis, an 
personis interdictis sit prohibitus Ecclesiee 
ingressus, etiam cum divina officia in illa non 
celebrantur. Respondeo non esse prohibitum, 
de quo infra latius. Ralio est, quia nullo jure 
id caulum est generaliter de interdicto, sed 
id specialiter exprimitur, quando talis prohi- 
bitio imponitur, ut patet ex c. Ex rescripto, 
de Jurejurando, et cap. Is cui, de Sentent. 
excom., in 6. Quod verum censeo, etiamsi 
contingat sanctum Eucharistise sacramentum 
essein Ecclesia ad videndum omnibus propo- 
situm, ut solet esse in aliquo speciali die ad 
frequenlem populi orationem seu devotionem 
deputato, vel sicut etiam ostendi soletpopulo, 
quando viaticum delatum est infirmo et ad 
Ecclesiam reducitur. Nam conspectus Eucha- 
risliae, ut Navarr. notavit, num. 179, non est 
per se prohibitus, sed solum in Missa, quate- 
nus scilicet prohibitum est videre quamcum- 
que partem vel cseremoniam illius sacrificii; 
non vero quia sil prohibilum videre ipsum 
sacramenlum eliam in Ecclesia, nullo enim 
jure ostendi potest talis prohibitio. 

In quibus festivitatibus et quomodo suspen- 
datur interdictum. 

38. Quinam admitti possint ad sacrum qua- 
tuor festivitatibus permissum. — A quibus 



208 DISP 

actionibus sint prohibiti in his festivitatibus 
qui interdicto causam dederunt. — Oblationes 
ab interdicto facUe in Missa, non sunt acci- 
piendae. — Tandem adverlenda est ultima 
exceptio, quee additur in dicl. cap. Alma, de 
quatuor festivitatibus, Nalalis Domini, Pas- 
chae, Pentecostes et Assumptionis Virginis 
gloriosar, in quibus permittuntur Missae cele- 
brari cum tota solemnitate consueta, et fere 
sine ulla ex preecedentibus limitationibus. 
Nam licet ibi declaretur excommunicatos esse 
excludendos, tamen ea limitatio non est ex vi 
interdicti, sed ex vi ipsius excommunicatio- 
nis. Unde ibidem additur interdictos non esse 
excludendos, ex quo a fortiori constat alios 
quoscumque laicos, qui interdicti non sunt, 
admittendos esse, sive sint de loco interdicto, 
sive de quocumque alio. Solum de his, propter 
quorum excessum interdictum est prolatum, 
adjungitur non esse permittendos, ut ad al- 
tare appropinquent. Quod potest intelligi vel 
secundum propinquitatem localem tantum, 
et hoc magis ad decentiam, quam ad necessi- 
tatem pertinere videtur, vel secundum ali- 
quam actionem, scilicet, ut non admittantur 
ad oblationem faciendam, vel ad communi- 
candum. Et hoc ultimum mihi maxime pro- 
batur; nam, ut supra dixi, aliis eliam inter- 
dictis generaliter et absque propria culpa 
conceditur, ut illis diebus possint Eucharis- 
tiam sumere, quod ibi principaliler compre- 
hendi credimus sub participatione divinorum; 
ab hac ergo preecipue excludunlur isti delin- 
quentes, cum abaltari removentur,et merito, 
quia supponuntur esse contumaces, ut patet 
ex iilis verbis : Ut ipsi ad humilitatis gratiam 
et reconciliationis affecturn facilius incli- 
nentur. Nam et propter hanc causam tunc 
non tollilur interdictum , quamvis propler 
solemnitatem lalium festivitatum suspendatur 
quoad hunc effeclum, tam loci, quam perso- 
uarum, ut beneNavarr., cap. 27, n. 185, cum 
Gloss., in cap. Ut privilegia, verb. Semel, de 
Privilegiis. Alius ilem sensus de remotione 
ab altari quoad oblalionem faciendam mihi 
non displicet; nam licet non omnino sit pro- 
hibilum recipere oblationem a persona inter- 
dicta eliam specialiler et propter propriam 
culpam, quia nullibi invenitur expressa lalis 
prohibitio, ut notavit Navarrus, num. 174, 
in fin., ex Calderino in tractatu de Interdicto, 
nihilominus oblatio facta ad altare, et in 
Missa, prohibila est ex vi inlerdicti etiam 
localis et a fortiori personalis, mulloque magis 
specialis, seu propter propriam culpam lati, 



XXXIV. DE SECUNDO EFFEGTU INTERDICTI. 

quia, ut supra dicebamus, tota Missae solem- 
nitas, el quaelibet pars ejus prohibita est ex 
vi interdicti; ergo et oblatio prout facta in 
Missa. Quamvis ergo in illis diebus interdic- 
tum suspendatur quoad alia, tamen quoad 
hunc effeclum offerendi ad altare, merito 
potuit non suspendi respectu eorum , qui 
contumaces esse supponuntur in delicto, 
propter quod interdicti sunt, quia oblalio et 
acceplatio ejus ex parteEcclesiae esset signum 
reconciliationis et amicitiae. Unde etiam Na- 
varrus supra, loquens de oblationibus factis 
pro defunctis interdictis, ait, esse recipiendas, 
si decesserunt poenitentes; ergo a contuma- 
cibus recipiendae non sunt, et praesertim ad 
altare. Hsec ergo duo vera sunt, et primum 
non debet excludi; nam etiam decet hujus- 
modi contumaces longe ab altari separari, 
tum ut ipsi erubescant, tum ut alii timeant. 
39. Nomen festivitatis quomodo intelli- 
gendum quidve complectatur — De his vero 
festivitatibus quomodo intelligendae sint, et 
quando incipiant aut finiantur, multa tractari 
solent, quae melius dicentur sectione sequenti, 
quia communia sunt aliis divinis officiis. 
Unum vero est hujus loci proprium, scilicet, 
an tres primee festivitates singulae sint uuius 
diei tantum vel plurium. Et ratio dubii est, 
quia Ecclesia non per unum diem tantum, 
sed per plures festivos et solemnes talia mys- 
teria celebrat; textus autem non dicit in die- 
bus, sed in festivitatibus; omnes autem dies 
Paschae et Pentecostes, qui ex preecepto ob- 
servantur , absolute dici possunt festivitas 



Paschae, etc. Nihilominus contraria senlentia 
communis est et amplectenda ; potestque in 
hunc modum declarari. Quia festum Nativi- 
tatis simpliciler dictum solum primum diem 
illius festivitatis significat, tum ex vi rei signi- 
ficatse, quia illo die natus est Christus, tum 
secundum communem usum et celebritatem, 
quia aliis diebus polius agitur festum Sancto- 
rum Stephani, Joannis et Innocentum. Et hinc 
ulterius colligimus eodem modo sumendum 
esse festum Paschae et Pentecostes , tum quia 
textus eodem modo loquitur de his tribus 
festivilatibus; tum etiam quia non est major 
ratio de aliis, quia in Ecclesia non est minus 
solemne festum Nalivitatis quam Paschae et 
Pentecostes. Item, sicut mysterium Nalivita- 
lis, ita etiam alia duo singulis diebus lantum 
effecta sunt; propria ergo festivitas tantum 
est primi diei. Quod vero Ecclesia pluribus 
diebus illud mysleriutn celebret, non sufficit, 
alias tota etiam octava sub illa solemnita 



SECT. I. DE SACR1FICII 

comprehendenda esset, quod improbabile ab 
omnibus reputatur Atque hanc sententiam 
docuit Sylvest. cum Archidiacono, Interdict., 
5, q. 2, num. 3; Tabiena, num. 2; Antonin., 
3 part., lit. 37, cap. 4; Navarr., cap. 27, 
num. 182, et idem sentit Gloss., in dict. cap. 
Alma, verb. Assumptionis. 

40. Excluditur opinio Soti. — Aliud Soti 
dictum expenditur — Solo autem , in 4, 
dist. 22, qusest. 3, art. 1, post 4 concl., duo 
habet in hac maleria notanda : unum estfesta 
illa finiri, in ultimo completorio (ut ait) ultimo 
die Paschatis, quod nulla ratione, vel aucto- 
rilate probat. Sed ductus videtur vulgari 
appellatione, qua nomen Paschae oninibus illis 
diebus attribui solet. Juvari etiam potest illo 
axiomate, quod privilegia amplianda sint, 
prtesertim ea, quae concecluntur a principe, 
et in publicum favorem, ac commune bonum. 
Sed heec non sufficiunt, ut a communi sen- 
lenlia discedamus, propter ea quea adduxi- 
mus. Nec enim sufficit vulgaris locutio, cum 
textus proprie loquatur de festivitatibus, in 
quibus talia mysteria celebrantur, non de 
octavis, nec semper licet quamcumque exten- 
sionem facere, et preeter vim verborum, et 
prasertim contra communem intelligentiam. 
Aliud singulare, qnod Solo habet, est, in festo 
Paschatis comprehendi etiam vigiliam, ab eo 
tempore, in quo jam potest Missa diei cele- 
brari, ad quod nullum textuni, nec auctorem 
allegat. Et Petrus Polanco, in Directorio con- 
fessorum, pag. 150, subindicans Sotum ait, 
secundum aliquos posse id fieri, quod non 
reprobat. Motivum autem Soti fuisse videtur, 
quia celebritas Paschae incipit a Missa vigi- 
haa, quando cantatur Gloria, et pulsantur 
campjinte. Possumus eliam adjungere, quod 
aliee festivitates incipiunt ab hora vespera- 
ruin in Ecclesia consueta, ut infra videbhnus; 
in Paschale autem vesperee dicuntur in ipsa 
Missa; ergo illud festum quoad hunc effectum 
incipiet ab illa Missa. 

41 Verumtamen difficilis etiara videri po- 
test haec ampliatio, tum quia est valde sin- 
gularis in re gravi, sine textu, vel ralione 
cogenle, tum eliam quia ex vi concessionis 
cap. Alma, unus dies tantum concedilur in 
singulis festivitatibus supra diclis, in quo 
possit Missa solemniter ac publice dici ; per 
illam aulem extensionem jam concedimus 
uuos dies. Unde licet Missa vigilise quasi per 
anlicipationem sit de mysterio resurrectionis, 
'd non satis videtur ad illam exlensionem 
faciendam; nam etiam Missa secundi diei, 
xxm bis. 



mmSJE PROHIBITIONE. 209 

quse est prima octavao, est de eodem myste- 
rio, quod in eo die etiam celebratur; tamen 
quia revera non est ipsum festum Paschae, 
sed aliquid concomitans ad augmentum so- 
lemnitatis, ideo non comprehenditur; ergo 
idem dicendum est de illa anticipala celebri- 
tate. Propter hsec videtur dubia heec sententia; 
tamen si usus non admodum repugnat, non 
erit illicitum in praxi adheerere. Prasertim 
quod ante Sotum, Paludan., 4, dist. 7, q. 3, 
art. 2, num. 11, illam altingit, et non rejicit, 
imo ad vigiliam etiam Pentecostes illam ex- 
tendit, quod nimium est. 

42. In festo Corporis Christi interdictum 
suspenditur — Est autem hoc loco ulterius 
advertendum concessionem harum festivita- 
tum ampliatam postea esse ad festum Gorpo- 
ris Christi per Martinum V et Eugenium IV, 
ut referunt Angelus, verb. Interdictum, 6, 
num. 16; et Sylvest., Interdictum. 5, q. 2; 
et Antoninus et Navarrus supra, et habentur 
hse constitutiones in Bullario Romano in ul- 
tima constitutione Martini V Ineffabile sa- 
cramentum , et in 4 Eugenii IV Excellen- 
tissimum, et in eis hoc specialiter additur, 
quod non solum pro die festoCorporisChristi, 
sed eliam pro tota octava fit praedicta inter- 
dicti suspensio, quod est valde notaudum pro 
his, quae de aliis solemnitatibus diximus, sci- 
licet non extendi ad aliquem diem octavarum, 
quia quando Pontifices hujusmodi concessio- 
nem faciunt, eam declarant. 

43. Alia ampliatio ejusdem concessionis pro 
feslo et octava Conceptionis Virginis. — Prae- 
ter has exceptiones jure communi factas, 
refertur alia ex privilegio concessa a Leoue X 
pro festo Conceptionis Virginis, et ejus oc- 
tava, pro sola Hispania, ut refertur in Sup- 
plemento Minorum, concess. 67, et in eorum 
Compendio, verb. Conceptio, § 12, et verb. 
Interdictum, 2, § 8. Addunt vero Navarr., 
cap. 26, num. 282, et ex illo Covarr., d. § 5, 
num. 2, concessionem non fuisse absolutam, 
sed pro his Ecclesiis, in quibus dicitur offi- 
ciumConceptionis ordinatum per Leonardum, 
et Missa, cujus introitus est Egredimini, etc. 
Quod si vera est heec limitatio, jam non erit 
utilis illa extensio, quia illa officia non sunt 
in usu post Pii V ordinationem, nisi forle ali- 
cubi ex privilegio retineantur. Tamen de illa 
limitalionemihi non constat, nec in privilegio 
Leonis habetur, ut refertur in Suppl., fol. 24, 
concess. 67- Queeri autem potest, an hoc pri- 
vilegium revocatum sit per Concilium Trid., 
sess. 25, cap. 12 de Regularibus. Respondeo 

14 



210 DISP. XXXIV 

tamen non esse derogatum, tum quia Conci- 
liuni non addit clausulam derogaloriam, sed 
simpliciter prrecipit, ut mandante Episcopo 
interdicta serventur, et publicentur a regu- 
laribus; tum etiam quia illud privilegium non 
videtur esse speciale regularibus, nec in illo- 
rurnfavorem, sed esse in honorem Virginis, 
et pro-tota Hispania ; quare potius ipsi Epi- 
scopi , si de tali privilegio eis satis constet, 
tenentur pro illis diebus interdictum suspen- 
de